Nicolaus de Lyra

Capitulum 16

Numérotation du verset Mt. 16,1 

Et accesserunt ad eum Pharisei et Sadducei temptantes
et rogaverunt1 eum ut signum de celo ostenderet eis.
1 rogaverunt Rusch Weber ] rogantes Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 16,2 

At ille respondens ait eis2: Facto vespere
2 eis Rusch Weber] illis Li446@
dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim celum.
Numérotation du verset Mt. 16,3 

Et mane:
Hodie tempestas, rutilat enim triste celum.
Numérotation du verset Mt. 16,4 

Faciem ergo celi diiudicare nostis,
signa autem temporum non potestis3?
3 potestis] + scire Cor1 P, scire Weber ( Z P Φ ) Clementina
Generatio mala et adultera
signum querit
et signum non dabitur ei nisi
signum Ione4.
4 Ione Cor3 (anti.) Rusch Weber ] + prophete Cor3 (Ieronymus et grecus habent et anti. non habent) Li446@ Li446 ΩJ
Et relictis illis
abiit.
Numérotation du verset Mt. 16,5 

Et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere.
Numérotation du verset Mt. 16,6 

Qui dixit illis: Intuemini et cavete a fermento
Phariseorum et Sadduceorum.
Numérotation du verset Mt. 16,7 

At illi cogitabant inter se dicentes: Quia panes non accepimus.
Numérotation du verset Mt. 16,8 

Sciens autem Iesus
dixit5: Quid cogitatis
5 dixit Rusch
inter vos modice fidei quia panes non habetis?
Numérotation du verset Mt. 16,9 

Nondum intelligitis neque recordamini
quinque panum
in quinque millia hominum et quot cophinos sumpsistis?
Numérotation du verset Mt. 16,10 

Neque septem panum
in quatuor millia hominum6 et quot sportas sumpsistis?
6 hominum Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 16,11 

Quare non intelligitis quia non de pane
dixi vobis: Cavete a fermento Phariseorum et Sadduceorum?
Numérotation du verset Mt. 16,12 

Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Phariseorum et Sadduceorum.
Numérotation du verset Mt. 16,13 

Venit autem Iesus in partes Cesaree Philippi
et interrogabat discipulos suos
dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?
Numérotation du verset Mt. 16,14 

At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam aut unum ex prophetis.
Numérotation du verset Mt. 16,15 

Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis?
Numérotation du verset Mt. 16,16 

Respondens Simon Petrus dixit:
Tu es Christus Filius Dei vivi.
Numérotation du verset Mt. 16,17 

Respondens autem Iesus dixit ei:
Beatus es Simon
Bar Iona
quia caro et sanguis
non revelavit tibi
sed Pater meus qui in celis est.
Numérotation du verset Mt. 16,18 

Et ego dico tibi,
quia tu es Petrus
et super hanc petram
edificabo Ecclesiam meam et porte inferi
non prevalebunt adversus eam.
Numérotation du verset Mt. 16,19 

Et tibi dabo claves
regni celorum.
Et quodcumque ligaveris
super terram erit ligatum et in celis,
et quodcumque solveris super terram erit solutum et in celis.
Numérotation du verset Mt. 16,20 

Tunc precepit discipulis suis ut nemini dicerent
quia ipse esset7 Iesus Christus8.
7 esset Rusch Weber] est Li446@ Li446 ΩJ |
8 quia ipse esset Iesus Christus] quia ipse est Christus Weber ( N P ), quod? ipse esset Ihesus Christus , ... Iesus Christus , Cor3 (Ieronymus Rabanus anti. Glosa habent et exponunt) |
Numérotation du verset Mt. 16,21 

Exinde
cepit Iesus ostendere discipulis suis
quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere.
Numérotation du verset Mt. 16,22 

Et assumens eum Petrus
cepit increpare illum
dicens:
Absit a9 te, Domine.
9 a Li446 Rusch Weber] ad Li446@
Non erit tibi hoc.
Numérotation du verset Mt. 16,23 

Qui conversus
dixit Petro: Vade post me,
Satana10,
10 Satana Rusch Weber ] Satanas Li446@ Li446
scandalum11 es mihi12
11 scandalum Li446 Rusch Weber ] scandum Li446@ |
12 es mihi Rusch Weber] inv. Li446@ Li446 |
quia non sapis
ea13 que Dei sunt sed ea que sunt14 hominum.
13 ea Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
14 sunt Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber |
Numérotation du verset Mt. 16,24 

Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult
post me venire abneget semetipsum
et tollat crucem suam
et sequatur me.
Numérotation du verset Mt. 16,25 

Qui enim voluerit animam suam salvam facere
perdet eam.
Qui autem perdiderit animam suam15
15 suam Rusch Weber] om. Li446@
propter me
inveniet eam.
Numérotation du verset Mt. 16,26 

Quid enim prodest homini,
si mundum universum16 lucretur, anime vero sue detrimentum patiatur?
16 mundum universum Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
Aut quam
dabit homo
commutationem pro anima sua?
Numérotation du verset Mt. 16,27 

Filius enim
hominis venturus est in gloria Patris sui
cum angelis suis et tunc reddet unicuique
secundum opera eius17.
17 opera] opus Cor3 (vel Ieronymus Rabanus#)
Numérotation du verset Mt. 16,28 

Amen dico vobis,
sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem,
donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

Capitulum 16

Numérotation du verset Mt. 16,1 
marg.| {5.273} Et   accesserunt   ad. In precedenti capitulo Christus reprobavit errorem Iudeorum in lege, hic docet fundationem ecclesie gentium in fide, ubi primo aperit incarnationis mysterium, secundo predicit redemptionis precium, ibi. Venit autem Iesus in partes. tertio imponit imitationis exemplum, ibi. Tunc Iesus dixit discipulis. Prima in duas, quia primo mysterium incarnationis aperitur secundo, ex hoc doctrina Phariseorum non solum sicut erronea sed sicut curiosa et inutilis excluditur, ibi. Et cum vidissent discipuli eius. Circa primam partem advertendum, quod aliqui Scribe et Pharisei omisso studio legis et prophetarum studebant in mathematicis et potissime in astrologia, unde et usque hodie aliqui eorum in hoc sunt{5.274} valde curiosi. Et quia astrologi aliquando volunt iudicare per considerationem astrorum de inchoatione legum et sectarum diversarum, ideo et isti per astra volebant prenosticare de adventu Christi, hoc autem est impossibile, quia virtus celi non se extendit ad talia licet se extendat ad prenosticandum de futura dispositione aeris, ut siccitate, et pluvia, et huiusmodi, et hoc est quod dicitur.
marg.| .1. Et   accesserunt   ad eum   Pharisei etc.,  scilicet si possent eum in aliquo capere.
marg.| .2. Et   rogaverunt   eum ut   signum   . Declarando, scilicet tempus sui adventus ex aliquo signo celesti.
marg.| .3. At ille   respondens   , id est aliquid predicere de futura temporis dispositione potestis per considerationem celi, quia ad hoc bene se extendit talis scientia propter quod subditur. Serenum erit.
marg.| {5.275} .1. Rubicundum est enim celum. Talis enim dispositio celestis est signum future serenitatis, quia scilicet, sic frequenter contingit, licet aliquando impediatur :
marg.| .2. Et mane. supple dicere potestis.
marg.| .3. Hodie   tempestas   . erit supple.
marg.| .4. Rutilat. quod contingit in coruscatione et tonitruo : et hoc est signum tempestatis, propter quod subditur.
marg.| .5. Faciem   ergo   celi diiudicare   nostis   . inquantum scilicet facies celi est signum alicuius dispositionis future in elementis.
marg.| .6. Signa autem temporum non   potestis   . id est signa temporum definitorum in presentia dei de adventu Christi non potestis per talia diiudicare, quia solummodo dependet ex divina dispositione, et non ex constellatione. Et propter hoc adventus Christi considerandus est (ut dictum est) ex dictis prophetarum : qui hoc habuerant ex divina revelatione, sicut habetur Dn. 9. ubi circa hoc taxantur hebdomade determinate. et Gn. 40. Ubi signum adventus Christi ponitur translatio regni Iudeorum ad alienigenam, quod factum est sub Herode.
marg.| .7. Generatio mala et adultera. Hoc supra expositum est ca. 12.
marg.| .8. Et cum venissent. Hic concludit doctrinam Phariseorum vitandam a discipulis suis, non solum tamquam curiosam et inutilem, sed {5.276} etiam malam et periculosam, propter hoc vocat eam fermentum propter corruptionem malitie et nequitie contentam in ea, et hoc est quod dicit :
marg.| .9. Intuemini   . Per diligentem considerationem mentis.
marg.| .{10}. Et cavete a fermento. id est a doctrina corrumpente. Nec est mirum, si fermentum dicitur hic doctrina corrumpens, Supra, autem 13. cap. fermentum accipiuntur pro fervore fidei, ut visum est quia eadem res ex diversis proprietatibus bene significat opposita et disparata sicut Leo aliquando accipitur pro Christo, ut dicitur Apocal. 5.b. Vicit Leo de tribu Iuda : et hoc propter constantiam et audaciam in aggrediendo ardua et periculosa. Aliquando autem accipitur pro diabolo propter crudelitatem, secundum quod dicitur, 1. Pe. 5.c. Adversarius vero vester diabolus tamquam leo rugiens circumit querens etc. Ita eodem modo fermentum propter calorem inclusum significat fervorem fidei, propter autem corruptionem, doctrinam malam.
marg.| .{11}. At illi   cogitabant   inter se   dicentes   quia   panes   non Ac quasi dicerent intra se : bene cavimus, quia ab eis nullum panem accepimus. Ex quo patet, quod intelligebant fermentum ad literam id est panem fermentatum. Patet etiam eorum devotio ad Christum, quia sic ei inseparabiliter adherebant, quod obliti fuerant accipere necessaria.
marg.| .{12}. Sciens autem Iesus cogitationes eorum etc. Tamquam Deus.
marg.| {5.277} .1. Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis. Quasi dicat ex factis meis precedentibus et doctrina deberetis sic esse illuminati, quod verbum meum intelligeretis, non de pane materiali, quia de hoc possum vobis sufficienter providere. Quod probat duplici exemplo, in quo magnam multitudinem satiaverat parvo cibo, Ut patuit, supra 14. et 15. c. et hoc est quod dicit. Nondum intelligitis etc. et patet. Sequitur.
marg.| .2. Tunc intellexerunt etc.   a fermento panum. Materialium sed a doctrina Phariseorum, que vocatur fermentum ratione predicta.
marg.| .3. Venit autem Iesus in partes Cesaree Philippi. In ista parte ostendit se humane salutis precium, et primo ostendit se Dei et hominum mediatorem, et secundo hominum redemptorem per suam passionem, ibi. Et exinde cepit Iesus etc. Circa primum primo ponitur discipulorum confessio, Secundo, ex hoc subditur potestatis collatio, ibi. Respondens autem Iesus. Circa primum advertendum, quod mediator inter aliqua debet participare extrema, et ideo Christus qui habebat duplicem naturam in uno supposito, scilicet divinam et humanam, unam sibi naturalem, aliam pro nobis assumptam, erat vere Dei mediator et hominum, et per consequens aptissimus ut esset humane redemptionis precium. Hanc autem duplicem naturam declarat in seipso. Humanam per evidentem ostensionem, quia dicebat se et ostendebat se filium hominis. Aliam ex vera confessione Petri pro se et aliis discipulis divinam naturam in eo confitentis, quam confessionem tamquam veritatis expressivam approbat Christus. Dicit igitur. Venit autem Iesus in partes Cesaree Philippi. Dicitur autem Cesarea Philippi, quia renovata et ampliata a Philippo Tetrarcha fratre Herodis. Extunc nominavit eam Cesaream, in honorem Cesaris qui dedit ei quartam partem regni, ut refert Iosephus, et habitum est supra. Dicitur etiam Cesarea Philippi, ad differentiam alterius. que dicitur Cesarea Palestina, ubi Cornelius Centurio mansit Act. 10. et ista civitas antiquitus dicta est Lachis, et postea Dan a filiis Dan eam occupantibus, ut habetur Iudi. 18. postea dicta est Cesarea Philippi {5.278} et nunc Pelneas seu Palneas dicitur In ista autem civitate habitabat Gentiles et in confinibus eius, et ideo ex hoc quod Christus hic mysterium sue incarnationis revelavit, ostenditur fundatio ecclesie in fide Gentium. sequitur.
marg.| .4. Et interrogabat discipulos suos. Non interrogabat ignorans quid crederent vel quid responderent, sed ut eorum fideli confessione convenientius solidarentur in fide.
marg.| .5. Quem me dicunt homines esse filium hominis ? Idest, turbe vulgares. Et quia de ipso erant varie opiniones in populo. Ideo sequitur.
marg.| .6. At illi dixerunt, alii vero Ioannem Baptistam. Cuius opinionis fuit Herodes et sui sequaces, ut supra visum est 14. cap.
marg.| .7. Alii autem Eliam. Propter zelum veritatis.
marg.| .8. Alii vero   Ieremiam   . Propter patientiam in adversis.
marg.| .9. Aut unum ex prophetis. Antiquis, scilicet, secundum quod habetur Luc. 9. ubi habetur sic, quod propheta unus de prioribus surrexit. Opinio autem omnium loquentium de immortalitate anime, et de resurrectione fuit, quod anima separata a corpore sit maioris virtutis, quam coniuncta tali corpori quale nunc habemus, secundum quod dicitur Sap. 9.d. Corpus quod corrumpitur aggravat animam. Et similiter, quod in resurrectione homines erunt maioris virtutis. Et quia videbant Christum maiora facere miracula, quam aliquis prophetarum fecerit, ideo credebant quod unus de antiquis prophetis surrexisset a mortuis, et sic maiora miracula faceret, quam antea fecisset. et hoc modo motus est Herodes ad credendum quod esset Ioannes Baptista, ut habitum est supra. Sequitur.
marg.| .{10}. Vos autem. Quasi dicat, si alii errant opinando falsa de me, vos tamen non debetis errare, qui tandiu mecum fuistis, et meam doctrinam frequenter audivistis, et miracula tanta vidistis.
marg.| .{11}. Respondens Simon Petrus. Tamquam principalis, inter alios pro se et pro aliis dedit responsum.
marg.| .{12}. Tu es Christus. Quod interpretatur unctus, et sic confitetur eius humanitatem in qua unctus est oleo gratie pre aliis.
marg.| .{13}. Filius Dei. Naturalis, scilicet et non adoptivus sicut alii, et per consequens eiusdem nature cum Deo patre, et sic confitetur veritatem {5.279} divine nature et humane in eodem supposito.
marg.| .1. Vivi. Hoc additur ad differentiam illorum qui colebantur tamquam Dii a Gentilibus, ut Hercules, Iupiter et consimiles. Fuit enim antiquorum opinio, quod quando tales excellentes persone moriebantur, ad vitam deorum transferebantur, unde 2. Mac. 11. dicitur quod rex Antiochus scripsit de patre suo mortuo. Patre nostro inter Deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere etc. Ad istas ergo falsitates excludendas dixit Petrus, Dei vivi.
marg.| .2. Respondens autem Iesus. Hic consequenter ad confessionem deitatis subditur collatio potestatis.
marg.| .3. Beatus es Simon   Bariona   , id est filius Ioanna. Bar. enim idem quod filius. Iona autem ponitur per diminutionem subtracta media syllaba pro Ioanne, unde est ibi compositio ex integro et corrupto. Unde Bariona hic accipitur, ac si diceretur filius Ioannis, propter hoc Petrus dicitur Io. ult. Simon Ioannis. dicitur autem hic Beatus. quia confessio vere fidei ducit ad beatitudinem.
marg.| .4. Caro et sanguis non revelavit tibi, id est homo mortalis non docuit te illam veritatem.
marg.| .5. Sed pater meus. et per consequens tota trinitas, quia indivisa sunt opera trinitatis ad extra.
marg.| .6. Et ego dico tibi. Pro te et pro sociis tuis.
prol.| {5.280} .7. Quia tu es Petrus, id est confessor petre vere que Christus est, factus.
marg.| .8. Et super hanc petram. Quam confessus es, id est super Christum.
marg.| .9. Aedificabo ecclesiam meam. Et porte inferi, id est persequutiones tyrannorum, et insultus et tentationes spirituum malignorum.
marg.| .{10}. Non prevalebunt   adversus   eam. A vera fide subvertendo. Ex quo patet, quod ecclesia non consistit in hominibus ratione potestatis vel dignitatis, ecclesiastice vel secularis, quia multi principes et summi pontifices et alii inferiores inventi sunt apostatasse a fide, propter quod ecclesia consistit in illis personis in quibus est notitia vera, et confessio fidei et veritatis.
marg.| .{11}. Et tibi   dabo   . Non solum pro te, sed etiam pro aliis. Sicut enim confessio Petri erat confessio aliorum, ita potestas hec data Petro intelligitur dari aliis, licet Petro principalius inquantum erat aliorum capitaneus.
marg.| .{12}. Claves regni. Iste claves non sunt materiales sed potestas spiritualis duplex. Una est potestas discernendi peccatum a non peccato, sicut in veteri lege sacerdotes iudicabant inter lepram et non lepram Advertendum etiam, quod licet homo non possit hoc bene iudicare sine scientia, tamen scientia non dicitur clavis, sed potestas iudicandi per scientiam prehabitam, et ideo licet scientia non sit clavis, tamen necessario preexigitur ad debitum usum huius clavis. Alia clavis est potestas admittendi ad regnum, vel excludendi, secundum verum iudicium prehabitum, quia debent indigni excludi, et digni recipi.
marg.| .{13}. Et quodcumque   ligaveris   . Quia supposito hic in terra debito usu {5.281} clavis, Deus illud approbat in celis, aliter non.
marg.| .1. Tunc precepit discipulis suis. Hoc videtur esse contrarium ei quod est dictum ca. 10. quod misit discipulos, ad denunciandum adventum suum. Dicendum, quod tunc denunciaverunt adventum eius tamquam cuiusdam sancti prophete a Deo missi, et istud non precipitur hic taceri, sed postquam cognoverant hic divinitatem ipsius, ut patet ex confessione predicta, precepit ut eius divinitatem aliis non divulgarent ne vulgares homines qui viderent eum pati tam ignominiose, scandalizarentur de eorum predicatione, sed postquam resurrexit, a mortuis, habita perfecta victoria mortis voluit hoc publice predicari.
marg.| .2. Exinde. Hic ostendit se esse mundi redemptorem per suam passionem, et hoc est quod dicitur. Exinde. Idest, post quam se ostenderat habere veram naturam divinam, secundum quam est impassibilis, et humanam in qua poterat vere pati.
prol.| {5.282} .3. Cepit. Quia erat preordinatum a Deo Patre, quod ibi compleretur mysterium redemptionis nostre. Illud autem quod preordinatum est a Deo infallibiliter evenit, quia licet non sit necessitas consequentis est tamen ibi necessitas consequentie. Modus autem nostra redemptionis subiungitur cum dicitur.
marg.| .4. Et   multa pati   a. Quia ab istis iudicatus est ad mortem, et presidi traditus.
marg.| .5. Et occidi. A Gentilibus, qui eum crucifixerunt manibus propriis, ut habetur Io. 19.
marg.| .6. Et tertia die resurgere. Hoc predixit, ut minus tristarentur de eius morte. Oportebat autem ista impleri, quia a Deo erant preordinata.
marg.| .7. Et   assumens   eum   Petrus etc. In secreto, scilicet, quia inferior non debet superiorem publice arguere.
marg.| .8. Absit a te Domine. Quasi dicat, indecens est, quod tu tam ignominiose patiaris.
marg.| {5.283} .1. Qui conversus. Idest, facie versa erga Petrum, ut eum de sua temeritate efficacius argueret.
marg.| .2. Dixit Petro. Idest, adversarie in quantum per istam increpationem : nam volebat salutem humani generis quodammodo impedire, et per consequens Christo adversabatur qui erat huius salutis nuncius.
marg.| .3. Scandalum es mihi. Scandalum ibi improprie accipitur, quia scandalum activum proprie dictum, est dictum alicuius vel factum minus rectum, prebens occasionem ruine alteri. Scandalum autem passivum, est ruina alicuius ex tali facto vel dicto. Neutrum autem potuit habere locum in Christo, et ideo scandalum hic accipitur pro impedimento, quasi dicat. Scandalum es mihi. Idest, quantum est in te vis me a salute mundi impedire. Cuius ratio subditur.
marg.| .4. Quia   non   sapis ea que Dei sunt. Querendo, scilicet, impedimentum preordinationis divine.
marg.| .5. Sed ea. Quia illud quod dictum est, Petrus dicebat Christo motus ex affectu humano.
marg.| .6. Tunc Iesus. Hic proponit Christus sue imitationis exemplum. Et dividitur in duas partes, quia primo facit quod dictum est proponendo scilicet, exemplum sue imitationis, secundo, promittit ex hoc gloriam future resurrectionis, ibi. Filius enim hominis. dicit igitur.
marg.| .7. Si quis vult post me venire. Per meam doctrinam et facta sequendo.
marg.| .8. Abneget semetipsum. Idest, affectum humanum, non solum {5.284} meam passionem non impediendo, sed etiam me in hoc imitando.
marg.| .9. Et tollat crucem suam. Idest, paratus sit in animo voluntarie crucem portare in qua crucifigatur ignominiose. Ad hoc autem rationem inducit, dicens.
marg.| .{10}. Qui enim voluerit. Hoc autem potest dupliciter intelligi. Perdere enim habet duplicem significationem. Uno modo idem est quod amittere, et in isto sensu cum dicitur hic. Perdet eam. subintelligendum est, in alia vita, quasi dicat. Qui enim voluerit animam suam. idest, delitiis et voluptatibus occupare in hac vita, quia hoc est vitam suam salvare secundum opinionem carnalium, talis perdet eam in alia vita, quia obligat eam ad penam inferni. Alio modo perdere idem est quod destruere, et tunc cum dicitur, perdet eam, subintelligitur in hac vita, et est sensus. Qui enim voluerit animam, quantum ad meritum vite eterne.
marg.| .{11}. Perdet eam. Idest, destruet corpus laboribus, et passionibus exponendo, ex quibus sequitur separatio anime a corpore. Et hoc est animam perdere secundum estimationem falsam carnalium, licet sit salvare eam secundum veritatem, secundum hunc sensum ultimum sequitur.
marg.| .{12}. Qui autem. Hoc est propter Deum mortem sustinendo.
marg.| .{13}. Inveniet eam. In beatitudine Deo fruendo. Et quia anima cum sit immortalis preponenda est omnibus corruptibilibus et transitoriis, ideo subditur.
marg.| .{14}. Quid enim prodest. Quasi dicat, nihil, imo per talia perdit multum, quia perdit illud quod est immortale et divinum in eo.
marg.| {5.285} .1. Filius enim. Quia invitaverat eos ad imitandum exemplum sue passionis. ideo ne terrerentur morte corporali et transitoria, promittit eis premium future resurrectionis, quod complebitur in adventu Christi ad iudicium, quia tunc resurgent homines ad vitam immortalem, et hoc est quod dicit : Filius enim. Idest, Christus verus homo.
marg.| .2. Venturus est. Ad iudicium.
marg.| .3. In gloria. Quia in forma gloriosa iudicabit.
marg.| .4. Et tunc   reddet   . Iustis gloriam anime et corporis, aliis autem penam utriusque. Et ut sint de futura gloria anime et corporis magis certi, {5.286} promittit eis quod aliquibus eorum ostendet in hac vita presenti quod ostendit in sua transfiguratione, ut patebit in cap. seq. et hoc est quod dicit.
marg.| .5. Amen. id est fideliter.
marg.| .6. Sunt   quidam   . Scilicet, Petrus, Iacobus et Ioannes, ut videbitur.
marg.| .7. Qui non   gustabunt   . De vita presenti recedendo.
marg.| .8. Donec videant   filium   . Scilicet, apparentem eis in forma corporis gloriosa, qualem habebit post resurrectionem, cum adeptus fuerit potestatem regni, tunc enim dixit discipulis suis Matt. ult. d. Data est mihi omnis potestas in celo et in terra.
Numérotation du verset Mt. 16,moraliter 
marg.| {5.273} .1. Et accesserunt ad eum Pharisei et saducei tentantes eum etc. Per istos qui venerunt ad Christum non addiscendi gratia, sed {5.274}malignandi, significantur illi qui veniunt ad sermonem vel lectionem, non ut edificentur, sed ut predicatori vel lectori insidientur. Per hoc autem quod quesierunt signum de alto {5.275} significantur illi qui querunt audire subtilia, curiosa et inutilia, propter quod dictum est eis : quod sibi non dabitur signum nisi signum Ione prophete, qui propter suam inobedientiam fuit deglutitus a ceto : sic et ipsi deglutiendi sunt a diabolo : si tamen vere peniteant de suis defectibus, salvabuntur, sicut Ionas vere penitens de ventre ceti fuit liberatus.
Numérotation du verset Mt. 16,moraliter 
marg.| .8. Et cum venissent discipuli eius trans fretum etc. Per istos significantur {5.276} illi qui Christi doctrinam audiunt, sed non retinent vel opere non adimplent, ideo dicitur eis.
marg.| Nondum   intelligitis   . Et interrogabat discipulos suos dicens : Quem dicunt homines esse filium hominis etc. Origines. In hoc dedit exemplum, ut nos semper scrutemur qualis opinio sit apud homines de nobis, ut si quid mali : dicitur de nobis occasiones illius prescindamus : Si autem quid boni, occasiones augeamus.
Numérotation du verset Mt. 16,moraliter 
marg.| {5.279} .4. Caro et   sanguis   . Origen. Si ergo et nos patre nobis revelante qui est in celis, quando conversatio nostra in celis fuerit, confessi fuerimus {5.280} Iesum Christum esse Dei veri filium et nobis dicetur.
marg.| .8. Tu es Petrus. Petrus enim est omnis imitator Petri.
marg.| .{13}. Et quodcumque. Hier. Istum locum episcopi et presbyteri. {5.281} male intelligentes, aliquid de Phariseorum assumunt supercilio, ut vel damnent innocentes, vel solvere se noxios arbitrentur. cum apud dominum non sententia sacerdotum, sed de eorum vita queratur.
Numérotation du verset Mt. 16,moraliter 
marg.| .1. Tunc precipit discipulis. Dans aliis exemplum, ut non querant, {5.282} sed magis fugiant gloriam hominum.
marg.| .2. Exinde cepit. Ad hoc enim ignominiam sue passionis, et resurrectionis sue gloriam predixit, ut eius exemplo timorem passionis tolleret, et eos ad considerandum sue resurrectionis gloriam elevaret.
marg.| .7. Et   assumens   eum   Petrus etc. Hoc fecit Petrus ex affectu carnalis propter quod Christus dicit ei.
Numérotation du verset Mt. 16,moraliter 
marg.| {5.283} Vade post me etc. Quasi dicat, non debes impedire passionem meam, sed magis sequi, ideo subditur.
marg.| .6. Tunc ait discipulis   suis   . Maximus in sermone de sancto Ioanne Baptista. Duo autem abstinentie, et crucis sunt genera, unum corporale, et aliud spirituale. Unum est a potu et epulis temperare appetitum gule, a delectationibus et mollissimis suavitatibus coercere, et ab his que tactu, gustu, visu decipiunt sensum viriliter revocare, ac violenter abstrahere. Alterum abstinentie et crucis genus est pretiosius atque sublimius motus animi regere, et perturbationis illius modestie tranquillitate{5.284} placare, ire ac superbie impetus quasi feram bestiam refrenare, litigare quotidie contra vitia, increpare se quadam censura et austeritate virtutis, et rixam quodammodo cum homine interiore conserere.
marg.| .{10}. Qui enim   voluerit   . Idest, vitam animalem voluptatibus exponere.
marg.| .{11}. Perdet eam. Aeternaliter.
marg.| .{12}. Qui   autem   . Idest, a voluptatibus retraxerit. Inveniet eam. ad gloriam ordinatam.
marg.| .{14}. Quid enim   prodest   . Quasi dicat, nihil, sed multum nocet, nam anima rationalis imagine trinitatis insignita preciosior est omnibus terrenis.
Numérotation du verset Mt. 16,moraliter 
marg.| {5.285} .1. Filius   enim hominis   . Hieronymus. Timens, mortem, audi gloriam triumphantis, vereris crucem, ausculta angelorum ministeria.
prol.| {5.286} .6. Sunt quidam. Cum Christo hic stant qui pro ipso passiones patienter sustinent, et isti mortem culpe vel gehenne non gustant, sed cum ipso transeunt ad gloriam sempiternam.
Numérotation du verset Mt. 16,ADDITIO I. 
marg.| {5.285} In capitu. 16. ubi dicitur in Postil. Signa autem temporum non potestis.
prol.| Hec responsio secundum expositionem postil. non videtur pertinere ad propositum. Petebant enim Pharisei signum de celo, in quo declararetur tempus Christi adventus, ut patet ex dictis suis. Dicere autem, quod hoc non possent cognoscere per constellationes siderum seu per faciem celi, nihil videtur ad propositum facere cum ipsi super naturalia signa petebant, non signa que secundum cursum temporum naturalem apparent. Unde iste passus melius exponitur per Chry. super Mt. ubi sic ait. Sicut ergo in celo aliud quidem est signum serenitatis, aliud pluvie, ita et in me putare oportet. Nam nunc in primo adventu signis que in terra sunt opus est, que autem in celo sunt, conservantur tempori secundi adventus, quando virtutes celorum movebuntur, hec Chrysost. Que quidem expositio proprie videtur applicari proposito, ut patet seriem litere bene intuenti.
Numérotation du verset Mt. 16,ADDITIO 2 
marg.| In eodem capituloubi dicitur in Posti. Et ideo licet scientia non sit clavis, tamen necessario preexigitur.
prol.| Licet scientia discernendi peccatum a peccato secundum magistrum in 4. di. 18. sit clavis, non tamen in hoc tenetur communiter a doctoribus ut ibidem tractatur. Nam prout communiter tenetur, in sacerdotis ordinatione non infunditur habitus scientie de novo, sed imprimitur sacerdotalis character, in quo fundantur he due potestates, scilicet discernendi et ligandi seu solvendi, que quidem potestates unum sunt in radice, sed distinguuntur penes earum actus. Quod autem dicit postillator, quod scientia necessario preexigitur ad debitum usum clavis, non videtur verum. Quamvis enim claves ecclesie recipere non debeat, nisi habens scientie habitum convenientem seu sufficientem ad executionem huius potestatis, ex hoc tamen non sequitur, quod si sacerdos non habeat talem scientiam, quod non habeat claves. Esset enim maxime periculosum, cum quamplurimi et innumerabiles sacerdotes curam animarum habentes, talem scientiam non habeant, ut quotidie constat per experientiam, et sic tales nec ligarent, nec solverent, quod crudelissimum {5.286} esset opinari. Hoc tamen manifeste sequeretur ex dictis Post. dicentis, quod scientia necessario preexigitur ad debitum usum clavium. Nihil autem est sine eo, quod necessario preexigitur. Unde videtur dicendum prout dictum est, scilicet quod sacerdos de congruitate debet habere scientiam sufficientem, non tamen de necessitate. Et sic sacerdos, qui non habet talem scientiam actualiter nec habitualiter, potest tamen uti clavium potestate, secundum quam ligat et solvit tamquam habens divinam potestatem, ut iudex ecclesiasticus. Quod intelligendum est semper clave non errante.
prol.| REPLI. In ca. 16. ubi dicitur. Signa autem temporum scire non potestis. Quod exponit postil. ad intentionem beati Hiero. glo. or. et aliorum. Burg.autem adducit expositionem Chrys. et ob hoc abiicit expositionem postil. sine ratione, quasi eiusdem passus non possint esse plures expositiones, fidei tamen veritate per omnia servata. Cum enim postil. dicit, quod signa temporum in divina prescientia definitorum non possunt sciri ex his que in celestibus corporibus fiunt, intelligit etiam si fiat preter cursum communem nature, de qua ratio redditur, quia huiusmodi tempora adventus Christi et signa, non dependent ex his que in corporibus celorum fieri possunt, sed ex divina prescientia. unde etiam celi ortum habuerunt.
prol.| In eo. c. ubi circa collationem clavium postil. dicit, licet scientia non sit clavis, tamen necessario preexigitur, de quo dicto Bur. magnum facit strepitum, imponens postil. falsum, sed false. Nam Postil. non dicit scientiam necessario preexigi ad susceptionem clavium, nec ad usum clavium, sed declarando sic dicit scientiam necessario preexigi ad legitimum et debitum usum earum, et sic Bur. in fine huius corruptorii venit in eandem sententiam cum postil. dicens usum clavium sequi clavem, clave tamen non errante. ubi igitur clavis errat, certum est usum non esse legitimum, utendo autem auctoritate discernendi absque scientia et discretione, committitur error. Ad evitandum igitur errorem necessario preexigitur discretio que scientia dici potest non clavis, que est sententia postil. bene visa, non truncatim. Quod autem dicit Bur. de identitate clavium in radice, et earum secundum actus distinctionem, habet tractari lib. 4. di. 18. et 19.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_16)

Notes :