Nicolaus de Lyra

Capitulum 17

Numérotation du verset Mt. 17,1 

Et post dies sex
assumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius et duxit1 illos
1 duxit Li446 Rusch ] ducit Cor3 (Ieronymus) Li446@ ΩJ Weber
in montem excelsum seorsum
Numérotation du verset Mt. 17,2 

et transfiguratus est ante eos.
Et resplenduit
facies eius sicut sol,
vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix.
Numérotation du verset Mt. 17,3 

Et ecce apparuerunt2 illis
2 apparuerunt Li446@ Li446 Rusch ] apparuit Weber
Moyses
et Elias
cum eo loquentes.
Numérotation du verset Mt. 17,4 

Respondens autem Petrus dixit ad Iesum:
Domine, bonum est nos hic esse. Si vis faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Elie unum.
Numérotation du verset Mt. 17,5 

Adhuc eo loquente
ecce nubes lucida obumbravit eos.
Et ecce vox de nube
dicens: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene3 complacui4.
3 bene Rusch Weber] om. Li446@ |
4 complacui Li446@ Rusch ] complacuit Weber |
Ipsum audite.
Numérotation du verset Mt. 17,6 

Et audientes
discipuli ceciderunt in faciem suam
et timuerunt valde.
Numérotation du verset Mt. 17,7 

Et accessit Iesus et tetigit eos
dixitque eis: Surgite
et nolite timere.
Numérotation du verset Mt. 17,8 

Levantes autem oculos suos
neminem viderunt nisi solum Iesum.
Numérotation du verset Mt. 17,9 

Et descendentibus illis de monte precepit Iesus dicens: Nemini dixeritis visionem
donec Filius hominis a mortuis resurgat.
Numérotation du verset Mt. 17,10 

Et interrogaverunt eum discipuli5 dicentes: Quid
5 discipuli Rusch Weber ] + eius Li446@ Li446
ergo scribe dicunt quod Eliam oporteat6 primum venire?
6 operteat Rusch Weber ] oportet Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 17,11 

At ille respondens ait illis7: Elias quidem venturus est et restituet omnia.
7 illis Rusch ] eis Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 17,12 

Dico autem vobis quia Elias
iam venit
et non cognoverunt
eum sed fecerunt in eo quecumque voluerunt.
Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
Numérotation du verset Mt. 17,13 

Tunc intellexerunt discipuli
quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
Numérotation du verset Mt. 17,14 

Et cum venisset ad turbam
accessit ad eum homo genibus provolutus ante8 eum dicens: Domine, miserere filio meo9 quia lunaticus est
8 ante Rusch Weber] autem Li446@ Li446 |
9 filio meo Li446@ Li446 Rusch ] filii mei Weber |
et male patitur. Nam sepe cadit in ignem
et crebro in aquam.
Numérotation du verset Mt. 17,15 

Et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum.
Numérotation du verset Mt. 17,16 

Respondens autem10 Iesus
10 autem Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber
ait: O generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
Numérotation du verset Mt. 17,17 

Et increpavit illum Iesus
et exiit ab eo demonium
et curatus est puer ex illa hora.
Numérotation du verset Mt. 17,18 

Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: Quare nos non11 potuimus eiicere illum?
11 nos non Li446 Rusch Weber] inv. Li446@
Numérotation du verset Mt. 17,19 

Dicit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram.
Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis
dicetis monti huic:
Transi hinc et transibit
et nihil impossibile erit vobis.
Numérotation du verset Mt. 17,20 

Hoc autem genus
non eicitur nisi per orationem et ieiunium.
Numérotation du verset Mt. 17,21 

Conversantibus autem eis in Galileam12 dixit illis Iesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum
12 Galileam Rusch ] Galilea Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 17,22 

et occident eum
et tertia13 die resurget.
13 tertia Li446@ Rusch ] die tertia Li446 , tertio Weber
Et contristati sunt vehementer.
Numérotation du verset Mt. 17,23 

Et cum venissent Capharnaum,
accesserunt
qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt ei: Magister vester non solvit didragma?
Numérotation du verset Mt. 17,24 

Ait: Etiam.
Et cum intrasset14 in domum prevenit15 eum Iesus dicens: Quid tibi videtur, Simon?
14 intrasset Rusch Weber ] intrassent Li446@ |
15 prevenit Rusch Weber ] pervenit Li446@ Li446 |
Reges terre
a quibus accipiunt tributum
vel censum? A filiis suis
an ab alienis?
Numérotation du verset Mt. 17,25 

At16 ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii.
16 at Li446 Rusch ] et Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 17,26 

Ut autem non scandalizemus eos,
vade ad mare, et mitte hamum et eum piscem
qui primus17 ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem.
17 primus Rusch Weber ] primo Li446@
Illum sumens da eis pro me et te.

Capitulum 17

Numérotation du verset Mt. 17,1 
marg.| {5.287} Et post   dies   . Fundata ecclesia gentium in fide preced. ca. hic ponitur eiusdem fundationis confirmatio. Et dividitur in duas partes, quia primo declarat gloriam future resurrectionis, et secundo efficaciam sue passionis, ibi : Conversantibus autem. Procedit autem hoc modo, ordine, scilicet, retrogrado ad precedens capit. ut continuet principium huius cap. ad finem precedentis, ubi promiserat gloriam future resurrectionis, ut visum est. Prima dividitur in duas partes, quia primo ostenditur glorie future resurrectionis, secundo ex hoc subditur solutio duplicis questionis, ibi : Et interrogaverunt discipuli. Prima in tres, quia primo ad declarationem future resurrectionis describitur Christi transfiguratio, secundo subiungitur huius transfigurationis testificatio ibi : Et ecce apparuerunt. tertio circa hoc ponitur discipulorum instructio, ibi : Et descendentibus illis. Circa Christi transfigurationem evangelista notat quatuor, videlicet, tempus determinatum, consortium, locum et modum Quantum ad tempus, dicit sic.
marg.| .1. Et post   dies   . Scilicet, a promissione precedenti discipulis facta, quando dixit : Sunt quidam de hic stantibus etc. Considerandum tamen, quod Lc. 9. dicitur post dies octo. quia Mattheus non computat diem in qua Christus fecit eis promissionem, nec ultimam in qua transfiguratus est, sed computat tantum tempus intermedium, et ideo secundum veritatem computando totum tempus a promissione facta usque ad transfigurationem, transfiguratio fuit in octava die. Ratio autem huius sunt, quia ista transfiguratio facta est ad ostendendum discipulis gloriam future resurrectionis, illa autem erit in octava etate mundi, et propter hoc figurata est hic per octavam diem. Prima enim etas mundi fuit ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad David, quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis, quinta a transmigratione Babylonis usque ad Christum, sexta a Christo usque ad finem mundi. Iste autem sex etates accipiuntur secundum diversos status viventium in hoc mundo. Septima autem accipitur secundum statum animarum quiescentium in paradiso, et ideo incepit ab ascensione domini quando eis celum patuit, et durabit usque ad iudicium, et ideo ab ascensione domini currit cum sexta etate quantum ad simultatem temporis. Octava etas erit {5.288}resurgentium, et sic patet, quod bene significatur hic per octavam diem et sic patet tempus conveniens huius transfigurationis. Consortium autem notatur cum dicitur.
marg.| .2. Assumpsit Iesus etc. Isti enim tres sunt assumpti ad videndum gloriam future resurrectionis propter prerogativam eminentie specialis inter alios. Petrus enim propter fervorem fidei erat inter alios principalis, propter quod et principaliter date sunt ei claves ecclesie, ut patet in precedenti ca. Ioannes autem excellebat in prerogativa virginitatis, propter quod erat inter alios Christo magis familiaris. Iacobus autem inter alios discipulos primus sustinuit martyrium propter Christum ut habetur Act. Considerandum tamen quod beatus Ambro. super Luc. et Aug. super epistolam ad Gal. videntur dicere, quod Iacobus iste qui fuit in transfiguratione, fuit ille Iacobus qui primo rexit ecclesiam Ierosolymitanam, et ille non fuit frater Ioannis, et filius Zebedei sed filius Alphei. Sed dicendum quod cum textus expresse dicat istum fratrem Ioannis, et per consequens filium Zebedei, quod Aug. et Amb. non loquuntur asserendo, sed magis opinionem aliorum referendo. Si tamen loquerentur assertive, non esset curandum de dictis eorum, quando sacra scriptura expresse dicit contrarium, sicut hic. Unde Aug. in episto. ad Vincentium Donatistam dicit de doctrina sanctorum que est extra scripturam canonicam. Hoc genus scripturarum ab illis que canonice nominantur distinguendum est, non enim ex eis ita testimonium proferendum, ut contrarium sentire non liceat, maxime ubi aliter senserunt quam veritas se habeat, nos in illo genere sumus, ut non dedignemur etiam ab apostolo dictum suscipere, si quid aliud sapitis, Deus illud revelavit. Consequenter evangelista designat locum di.
marg.| .3. Et duxit   illos   in   montem excelsum   . Ad designandum quod illi sunt apti ad contemplandum celestia, qui eminent in contemplativa vita. Subdit autem.
marg.| .4. Seorsum. Ad denotandum quod contemplativi debent esse a tumultu secularium segregati. Consequenter describit transfigurationis modum di.
marg.| .5. Et transfiguratus est. Non quod mutaverit lineamenta corporis vel figuram, sed propter claritatis vultus eius immensitatem, et hoc est quod subditur.
marg.| .6. Et   resplenduit   . Ad cuius evidentiam considerandum, quod anima Christi a principio creationis fuit gloriosa per apertam visionem et perfectam{5.289} fruitionem. Verumtamen ex divina dispositione fiebat, ut gloria anime non redundaret ad corpus, ut sic corpus esset passibile et mortale ad implendum precium redemptionis humane. Et eodem modo ex divina ordinatione factum est, ut gloria anime redundaret ad corpus in hora transfigurationis, ut ostenderetur discipulis gloria future resurrectionis non tantum anime sed corporis, ut sic animarentur ad sequendum Christum in acerbitate passionis, ad quod eos invitaverat in ca. preced. Et sic patet, quod claritas illa in transfiguratione fuit claritas glorie quantum ad essentiam, sed non quantum ad modum, quia fuit eiusdem rationis cum illa claritate que est in corporibus gloriosis, sed non fuit ibi per modum qualitatis permanentis, sicut est in illis, sed per modum passionis transeuntis, et ideo illa claritas non debet dici dos glorie, quia dos de sua ratione importat qualitatem permanentem. Et est simile de lumine elevante animam Pauli ad videndum in raptu divinam essentiam quod fuit eiusdem rationis cum lumine elevante animas beatorum. Verumtamen, quia non fuit in Paulo per modum qualitatis permanentis, sed per modum passionis transeuntis, ideo ex tali elevatione sive visione non fuit Paulus beatus, quia beatitudo importat permanentem.
marg.| .1. Et ecce. Hic ponitur transfigurationis testificatio. Et primo testificatio humana, secundo divina, ibi. Adhuc eo loquente. Prima in duas quia primo ponitur testificatio eminentium virorum in ve. Test secundo eminentium in novo ibi. Respondens autem Petrus. Dicit ergo primo quod Moyses, et Elias apparuerunt illis, hoc est ipsis discipulis.
marg.| .2. Loquentes cum eo. De quo autem loquerentur, Lucas exprimit 9.c. dicens, quod loquebantur cum Iesu de excessu quem expleturus erat in Ierusalem, qui quidem excessus fuit in sua passione, in qua sustinuit dolorem excessivum et ignominiam excessivam propter amorem excessivum ad nos. Ratio autem quare Moyses et Elias magis apparuerunt quam alii, fuit quia Moyses erat legislator, et Elias maximus emulator pro honore divino, secundum quod de eo scribitur 3Rg. 19. Zelatus sum pro domino exercituum. et ideo per testimonium istorum apparuit, quod Christus non erat dissolutor legis ut imponebant sibi Iudei {5.290} sed magis adimpletor. Similiter nec blasphemator divini nominis, ut imponebant ei Iudei, quia dicebat se filium Dei, sed magis confessor veritatis. Considerandum etiam, quod Moyses et Elias non fuerunt ibi secundum apparentiam phantasticam, sed secundum veritatem, quia Elias fuit adductus ibi de loco quodam eminenti ad quem fuerat raptus, ut habetur 4Rg. 2. et sic apparuit ibi in anima et corpore. Moyses autem fuit adductus ibi de limbo sanctorum patrum, non quia resurrexerit, sed quia anima apparuit ibi, in quodam corpore sibi adaptato, sicut apparent angeli in corporibus assumptis. Per hoc etiam ostenditur, quod Christus erat dominus vite et mortis, quia habebat testimonium ab Elia qui erat adhuc vivus et a Moyse qui iam fuerat mortuus.
marg.| .3. Respondens. Hic ponitur testimonium apostolorum qui fuerunt eminentes in no. Test. Ad cuius evidentiam sciendum, quod beatitudo essentialiter consistit in aspectu claro ipsius divinitatis et perfecta eius fruitione, accidentaliter autem consistit in aspectu humanitatis Christi et delectatione consequenter per quam sicut per instrumentum coniunctum divinitati sunt sancti adducti ad gloriam. Isti autem apostoli qui admissi fuerunt ad videndum transfigurationem Christi, non viderunt ipsius divinitatem, sicut Paulus in raptu. sed tantum eius humanitatem in forma gloriosa, et tamen in eius aspectu fuerunt sic delectati, quod voluissent ibi perpetuo manere, propter quod dixit Petrus. Domine, bonum est nos hic esse.
marg.| .4. Faciamus hic tria. Ad manendum scilicet hic continue.
marg.| .5. Tibi unum. Non loquitur de tabernaculo faciendo pro se et sociis suis, quia volebat cum Christo esse in suo tabernaculo, et socii sui cum aliis duobus. Lucas autem dicit, quod loquebatur Petrus nesciens quid diceret. Sicut enim ex magnitudine passionis, ut timoris, vel amoris aliquis prorumpit in aliqua verba sine premeditatione, ita similiter ex magnitudine devotionis et delectationis ex parte dixit Petrus illa verba, que tamen non erant rationabilia, quia in solo aspectu humanitatis Christi non consistit beatitudinis essentia, ut iam dictum est, et ideo illud non debebat sufficere pro finali beatitudine.
marg.| .6. Adhuc eo. Hic ponitur testificatio divina. Sic enim in baptismo Christi, in quo consistit regeneratio et principium vite {5.291} spiritualis apparuit tota Trinitas, filius in carne, pater in voce, spiritussanctus, in specie columbe, ita similiter conveniens fuit quod appareret in transfiguratione, per quam ostensus est terminus, seu perfectio vite spiritualis, videlicet gloria future resurrectionis, et ideo sicut filius apparuit ibi in carne, decorata tamen claritate glorie, ita spiritussanctus in lucida nube, per quam significata est plenitudo veritatis in Christi predicatione propter quod dictum est.
marg.| .1. Hic est   filius   . Scilicet naturalis, alii autem sunt adoptivi.
marg.| .2. In quo   mihi   , id est in quo divinum beneplacitum complebitur de redemptione mundi. Sequitur.
marg.| .3. Ipsum   audite   . Pater autem apparuit in voce.
marg.| .4. Et audientes   discipuli ceciderunt   in   faciem suam   et   timuerunt   valde. Hoc autem factum. est ad declarationem humane fragilitatis iuxta excellentiam divine maiestatis.
marg.| .5. Et   accessit Iesus   . Ad consolandum eos.
marg.| .6. Et   tetigit   eos. Familiariter et dulciter eos consolando. Sequitur.
marg.| .7. Levantes   autem   oculos suos etc. Quia Moyses et Elias iam recesserant, reducti voluntate divina ad loca unde fuerunt abducti.
marg.| .8. Et descendentibus illis de monte precepit Iesus etc. Hic ponitur, discipulorum instructio de visione prehabita, quia precepit eis Iesus, ne visionem predictam aliis divulgarent ante resurrectionem suam {5.292} ne alii audientes Christum eis apparuisse in forma gloriosa scandalizarentur, postea videntes ipsum pati tam ignominiose.
marg.| .9. Et interrogaverunt eum. Hic ponitur solutio duplicis questionis suborte ex predictis. Secunda ponitur, ibi. Et cum venisset ad turbam. Circa primum advertendum, quod discipuli audierant a Phariseis et legisperitis, quod Elias debebat venire circa mundi consummationem ut habetur Malach. ult. et ideo quia Eliam viderant, credebant finem mundi propinquum, non mirabantur tamen, quod ipse ita cito recesserat, et nihil docuerat, vel predicaverat, cum tamen scriptum sit Malach. ult. quod deberet convertere corda patrum ad filios, et ideo querebant intellectum huius, quomodo sit intelligendus eius adventus ante Christum. Et Salvator breviter respondet, quod duplex ipsius est adventus. Unus ad iudicium in fine mundi, et hunc preveniet Elias in propria persona predicando Iudeis, et convertendo ad Christum, et falsitatem Antichristi detegendo, et hoc est quod dicit.
marg.| .{10}. Elias quidem venturus est. In fine mundi. s.
marg.| .{11}. Et restituet omnia. Quia omnes Iudei qui tunc invenientur, ad Christum convertentur. Alius est adventus ipsius Christi in mundum, qui iam precessit, et hunc prevenit in spiritu Elias, id est Ioannes Baptista, qui habuit zelum veritatis sicut Elias, et hoc est quod dicit salvator.
marg.| .{12}. Dico autem vobis quia Elias iam venit, id est Ioannes baptista qui venit in spiritu et virtute Elie, ut habetur Luc. i.
marg.| {5.293} .1. Et non cognoverunt eum. Idest, facta eius et doctrinam non approbaverunt, quia Pharisei et legisperiti baptisma suum et doctrinam contempserunt. Herodes autem de eorum consilio, ut probabiliter creditur, eum incarceravit.
marg.| .2. Sed fecerunt in eo quecumque voluerunt. Ipsum incarcerando et interficiendo.
marg.| .3. Sic et filius passurus est ab eis. Quia per consilium Phariseorum captus est et morti adiudicatus, et manibus crucifigentium ipsum traditus.
marg.| .4. Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo etc. Hic ponitur solutio secunde questionis. Et primo ponitur questionis occasio, secundo, questionis dissolutio, ibi. Tunc ascenderunt. Circa primum considerandum, quod alii tres discipuli videntes, quod non essent admissi ad secreta Christi, sicut alii tres discipuli predicti, aliquod humanum passi incurrerunt quendam motum turbationis et invidie, sicut clarius videbitur capitulo sequenti, et ideo ex hoc factum est, quod in absentia Christi non habuerunt tantam virtutem demones expellendi sicut ante, et propter hoc quendam demoniacum per lunationes afflictum eis oblatum non potuerunt curare. Alia autem causa fuit incredulitas patris, qui perfecte non credebat, sed Christus adveniens ipsum solo verbo curavit, et hoc est quod dicitur. Et cum venisset ad turbam. Rediens de monte, ubi fuerat transfiguratus.
marg.| .5. Accessit ad eum homo. Duplici enim de causa demon aliquando secundum varietatem lune affligit hominem magis quam alio tempore, {5.294} una est, ut per hoc creatura Dei, scilicet ipsa luna infametur. Alia causa est, quia propter molliciem cerebri in novilunio quando abundant humida super que luna habet dominium, cerebrum est aptius ut in ipso demon aliquid operetur. Sequitur.
marg.| .6. Nam sepe cadit in ignem. Quia diabolus volebat eum comburere vel submergere, si Deus permisisset.
marg.| .7. Et obtuli eum discipulis tuis etc. Cause huius iam dicte sunt.
marg.| .8. Respondens autem Iesus ait. O generatio incredula et perversa. Hoc dixit et propter discipulos et propter patrem pueri rationibus dictis.
marg.| .9. Usquequo patiar vos. Idest, defectus et malitias vestras.
marg.| .{10}. Et increpavit illum Iesus. Scilicet demonem affligentem puerum.
marg.| .{11}. Et exiit ab eo. Non audens resistere Christi precepto.
marg.| .{12}. Et curatus est puer ex illa hora. Quia ex tunc non affligit eum demon.
marg.| .{13}. Tunc accesserunt discipuli ad. Videntes discipuli, quod non potuissent curare puerum, cum tamen alias pluries eiecissent demonia de corporibus obsessis. Ideo accesserunt ad Iesum secreto. Probabiliter enim timebant, quod ex culpa eorum erat in parte, et ideo nolebant de hoc Iesum publice interrogare, sed magis in secreto.
marg.| .{14}. Propter   incredulitatem   . Quia unum peccatum trahit ad aliud, inde est quod postquam incurrerant motum turbationis et invidie contra alios apostolos, consequenter incurrerunt quendam teporem in fide, ex quibus secutum est, quod non potuerunt demoniacum curare.
marg.| {5.295} .1. Amen. id est fideliter.
marg.| .2. Dico vobis. Si   habueritis   fidem   sicut etc. Quod est modicum in quantitate, sed maximum in virtute.
marg.| .3. Dicetis. Idest, dicere poteritis.
marg.| .4. Monti huic,   transi   hinc et   transibit   et nihil impossibile erit vobis. Licet apostoli non legantur montes transtulisse ad literam leguntur tamen maiora fecisse in virtute fidei, ut mortuos suscitasse, et cecos illuminasse, et consimilia, que non possunt fieri nisi virtute supernaturali et divina. Translatio autem montis ad alium locum, aliquando fit virtute naturali sicut in terre motu vehementi, vel potest dici, quod mons hic accipitur metaphorice, idest diabolus qui potest dici mons propter superbiam, quia ipse est rex super omnes filios superbie, ut dicitur in Iob, et sic est sensus. Si habuissetis fidem ferventem scilicet caritatem potuissetis dixisse monti huic, idest diabolo transi hinc, id est de obsesso lunatico, et transisset de corpore exeundo, et sic in hoc ostendit causam quare non potuerunt eum eiicere, et hoc est quod subditur.
marg.| .5. Hoc autem genus non eiicitur etc. Oratio autem que est mentis elevatio in Deum, et ieiunium per quod refrenatur caro, sunt effectus fidei formate per caritatem. Sciendum etiam, quod sicut in diversis rebus corporalibus administrandis diversi angeli a Deo preponuntur et diversorum ordinum, sic etiam in diversis tentationibus diversi demones habent specialem effectum, quia aliqui potissime tentant de divitiis congregandis, aliqui de honoribus appetendis. Unde et aliqui dicuntur spiritus superbie, et aliqui spiritus luxurie. Iste autem demon habebat virtutem tentandi potissime de vitio carnis, quod vitium potissime refrenatur per orationem et ieiunium, et per consequens demon de talibus tentans per talia superatur.
marg.| .6. Conversantibus autem illis. Hic declarat se esse precium nostre redemptionis. Et dividitur in duo, quia primo ostendit suam futuram passionem, {5.296} secundo ex quodam facto declarat sue passionis efficaciam, ibi. Et cum venissent. In prima parte dicit sic. Conversantibus autem eis. Idest, Iesus et discipulis suis.
marg.| .7. In Galilea. Que erat terra ubi fuerat conceptus et nutritus.
marg.| .8. Dixit illis Iesus. Filius hominis tradendus est in manus hominum. Quia per instinctum demonis intranti cor Iude traditus est in manus Iudeorum, ut habetur Io. 13. Et a Iudeis traditus est in manus gentilium.
marg.| .9. Et occident eum, et tertia die resurget. Cum morte sua predixit resurrectionem suam, ne in passione eius incurrerent desperationem.
marg.| .{10}. Et contristati sunt vehementer. Quia eius societas ita erat dulcis et grata, quod non mirum est si contristati sunt passione eius audita.
marg.| .{11}. Et cum venissent. Hic ostenditur passionis eius efficacia, que est libertas vera, quia per passionem Christi sumus a servitute diaboli liberati, et ista libertas sic declaratur, cum dicitur. Et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didrachma accipiebant. Capharnaum erat civitas, principalis in Galilea, et ideo ibi manebant qui tributum colligebant ex parte Romanorum quibus Iudea erat subiecta, et quilibet Capitaneus domus solvebat didrachma, et valebat didrachma duplex drachma. Drachma autem est octava pars uncie, et valet sex obolos, obolus autem valet quantum unus parvus turonensis, et sic quilibet Capitaneus solvebat annuatim quasi duodecim turonenses, ista autem possunt colligi ex his que dicunt Papias et Isidorus de ponderibus. Isti igitur qui didrachma accipiebant a quolibet Capitaneo, dixerunt Petro.
marg.| .{12}. Magister vester non solvit didrachma. Non faciebant mentionem de Apostolis quia non accipiebant nisi a Capitaneis ut dictum est.
marg.| .{13}. Ait etiam. Quasi dicat, hoc est verum.
marg.| .{14}. Et cum intrasset etc. Ea que facta erant in eius absentia sibi predicendo. Et in hoc ostendit, quod nihil latebat ipsum. Sequitur.
marg.| {5.297} .1. Reges terre a quibus accipiunt tributum vel censum etc. Hoc autem interrogavit, non ignorans quid erat responsurus, sed ut ex sua responsione melius informaret eum de veritate.
marg.| .2. At ille dixit, Ab alienis. Dixit illi Iesus. Concludendo veritatem.
marg.| .3. Ergo liberi sunt filii. Ipse autem Christus erat filius Dei secundum naturam divinam, et per consequens nulli subiectus, Similiter secundum naturam humanam erat filius David, et per consequens liber a tributo : Et ex hoc sequitur, quod apostoli qui erant de eius familia, essent liberi. Verumtamen ne scandalizarentur illi qui colligebant voluit tributum reddere. Ad cuius evidentiam considerandum, quod scandalum aliquando oritur ex malicia, quale fuit scandalum Phariseorum. Et tale est contemnendum, sicut dictum est sup. 15. cap. Aliquando oritur ex ignorantia, et tale scandalum vitandum est, salva tamen triplici veritate, scilicet iustitie, vite, et doctrine : et tale erat istud scandalum, quia illi qui colligebant tributum erant gentiles, legem, et prophetas ignorantes, {5.298} et propter hoc ignorabant quod Christus esset immunis a tributo. Tum quia filius Dei secundum naturam divinam : tum quia filius David secundum humanam, quia non tenebantur talia scire, dare autem eis tributum non est contra veritatem vite, iustitie, et doctrine, ideo Christus voluit dare propter scandalum vitandum, eadem ratione ecclesia in aliquibus terris, ubi non est consuetum decimas dare, non repetit decimas ad scandalum vitandum, et hoc est quod dicit Christus.
marg.| .4. Ut autem non scandalizemus eos   vade   ad   mare   et mitte. Ex quo patet quod Christus erat ita pauper, quod non habebat unde posset solvere tributum. Sequitur.
marg.| .5. Et eum piscem etc. Ex quo patet eius divinitas, futura contingentia certitudinaliter predicendo.
marg.| .6. Illum   sumens   da eis pro me et te. Stater enim valet duplex didrachma. Christus enim voluit dare tributum pro se et pro Petro, quia iam Petrum fecerat capitaneum super alios apostolos, ut habetur precedenti capitulo.
Numérotation du verset Mt. 17,moraliter 
marg.| {5.287} .1. Et post dies sex. Origenes. Sex diebus factus est visibilis {5.288} mundus. igitur qui transcendit omnes res mundi visibiles, potest excelsum montem ascendere et aspicere gloriam verbi Dei.
Numérotation du verset Mt. 17,moraliter 
marg.| {5.289} .1. Et ecce   apparuerunt   . Origen. Si quis intelligit spiritualem legem convenientem sermonibus Iesu, et in prophetis absconditam Dei sapientiam, ille videt Moysen et Eliam in gloria cum Iesu.
marg.| Domine bonum est nos hic esse. Scilicet in contemplationis dulcedine.
prol.| {5.290} .4. Faciamus hic tria tabernacula. Que contemplativus moraliter facit quando legem et prophetas et evangelium practice legendo disponit, scilicet corde credendo, ore confitendo, et opere adimplendo.
Numérotation du verset Mt. 17,moraliter 
marg.| {5.291} Ecce nubes lucida, id est cognitio vera, ideo subditur.
marg.| .1. Hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui etc.
marg.| .4. Et audientes etc. Nam sic illuminati venerantur Dei maiestatem.
marg.| Nemini dixeritis etc. Quia divina mysteria non sunt semper, sed loco et tempore debitis publicanda.
marg.| Quid ergo scribe dicunt quod Eliam   oporteat   primo   venire ? etc. Sicut {5.292} est duplex adventus Christi, ita et duplex Elias, scilicet in spiritu et persona, predicator autem evangelii gerit officium utriusque, nam disponendo populum ad suscipiendum Christum per gratiam venientem gerit officium primi scilicet Ioannis Baptiste. Disponendo vero populum ad suscipiendum Christum iudicem venturum gerit officium secundi, scilicet Elie personaliter. Et cum venisset ad turbam etc. Sequitur.
Numérotation du verset Mt. 17,moraliter 
marg.| {5.293} Domine miserere filio meo quia   lunaticus   est. Per quem instabilis designatur, sicut dicitur Eccle. 27.b. Stultus ut luna mutatur. Ideo sequitur.
prol.| {5.294} .6. Nam sepe cadit in ignem. Scilicet iracundie, nam ira est accensio sanguinis circa cor.
marg.| Et crebro in aquam. Scilicet voluptatis et luxurie, et de hoc dicitur infra.
Numérotation du verset Mt. 17,moraliter 
marg.| {5.295} .5. Hoc autem genus non eiicitur nisi per orationem et   ieiunium   . Per ieiunium enim curantur pestes corporis, et per orationem pestes mentis.
marg.| .6. Conversantibus autem eis in Galilea dixit illis Iesus filius hominis tradendus est etc. Galilea volubilis interpretatur, et ideo per hoc quod dominus ibi predixit passionem suam discipulis significavit quod memores esse debemus mortis Christi, et etiam nostre quandiu sumus in volubilitate vite presentis.
prol.| {5.296} .{11}. Et cum venisset Capharnaum, accesserunt qui didrachma etc. Didrachma continet duplex drachma. Et per unum potest intelligi penalitas corporis, scilicet fames et sitis, et huiusmodi. Per aliud autem penalitas mentis, scilicet timor, tristitia et huiusmodi. Hoc autem duplex drachma debet reddere quilibet imperatori omnium pro peccato primorum parentum, quod facit patienter tolerando penalitates dictas. Licet autem Christus non haberet peccatum, tamen reddere voluit pro salute omnium, et quia carnem assumpsit similem peccatrici.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_17)

Notes :