Nicolaus de Lyra

Capitulum 18

Numérotation du verset Mt. 18,1 

In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: Quis putas maior est
in regno celorum?
Numérotation du verset Mt. 18,2 

Et advocans Iesus
parvulum
statuit eum in medio eorum
Numérotation du verset Mt. 18,3 

et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis
et efficiamini sicut parvuli
non intrabitis in regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 18,4 

Quicumque ergo
humiliaverit se
sicut parvulus iste
hic est maior in regno celorum.
Numérotation du verset Mt. 18,5 

Et qui susceperit unum parvulum talem
in nomine meo
me suscepit1.
1 suscepit Rusch ] suscipit Li446@ Weber , suscepit Li446 *
Numérotation du verset Mt. 18,6 

Qui autem scandalizaverit unum de pusillis his2 qui in me credunt,
2 his Rusch ] istis Li446@ Li446 Weber
expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et dimergatur in profundum maris.
Numérotation du verset Mt. 18,7 

Ve
mundo ab scandalis.
Necesse est enim
ut veniant scandala.
Verumtamen ve homini illi
per quem scandalum venit.
Numérotation du verset Mt. 18,8 

Si autem manus tua
vel pes tuus
scandalizat te
abscide eum3
3 eum] ea Cor3 (grec.)
et proiice abs te.
Bonum est tibi4
4 est tibi ΩF ΩS Li446@ Rusch ] inv . ΩJ ΩL Weber
ad vitam ingredi debilem5 vel claudum
5 debilem ΩF ΩS Rusch Weber ] bilem cacogr. Rusch
quam
duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem eternum.
Numérotation du verset Mt. 18,9 

Et si oculus tuus scandalizat te
erue eum et proiice abs te. Bonum est tibi6 cum uno oculo7 in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
6 est tibi ΩF ΩS Li446@] inv. ΩL Rusch Weber |
7 cum uno oculo ΩF ΩS ΩL Rusch ] unum oculum habentem Li446@ , unoculum Weber |
Numérotation du verset Mt. 18,10 

Videte ne contemnatis unum ex his pusillis.
Dico enim vobis quia angeli eorum
in celis semper vident faciem Patris mei qui in celis est.
Numérotation du verset Mt. 18,11 

Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
Numérotation du verset Mt. 18,12 

Quid vobis videtur8?
8 videtur Li446@ Rusch Weber] om. Li446@*
Si fuerint alicui centum oves
et erraverit una ex eis
nonne relinquet
nonaginta novem in deserto9,
9 deserto Cor3 (Glosa exponit IN DESERTO id est “in celo ab homine derelicto” et est sumpta de omelia que facta est super Lucam) Rusch ; cf. Lc. 15, 4 ] montibus Li446@ ΩJ Weber
et vadet10
10 vadet Rusch ] vadit Li446@ Weber
querere eam que erravit?
Numérotation du verset Mt. 18,13 

Et si contigerit ut11 inveniat eam amen dico vobis, quia gaudebit super eam
11 ut Rusch Weber] quod Li446@
magis12 quam supra13 nonaginta novem que non erraverunt.
12 super eam – magis Rusch Weber ] om. Li446@ |
13 supra Rusch ] super Li446@ Weber |
Numérotation du verset Mt. 18,14 

Sic non est voluntas ante14 Patrem vestrum qui in celis est
14 ante Cas237 Rusch Weber ] autem Li446@ * Li446
ut pereat unus de pusillis istis.
Numérotation du verset Mt. 18,15 

Si autem peccaverit in te
frater tuus
vade et corripe eum
inter te et ipsum solum.
Si te audierit lucratus eris fratrem tuum15.
15 eris] Cor3 (Rabanus anti #)
Numérotation du verset Mt. 18,16 

Si autem16 non te17 audierit adhibe tecum18 unum vel duos ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.
16 autem Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
17 non te Rusch Weber] inv. Li446@ Li446 |
18 tecum Li446@ Li446 Rusch ] + adhuc Weber |
Numérotation du verset Mt. 18,17 

Quod si non audierit eos
dic Ecclesie.
Si autem Ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus
et publicanus.
Numérotation du verset Mt. 18,18 

Amen dico vobis,
quecumque alligaveritis super terram
erunt ligata et in celo
et quecumque solveritis super terram erunt soluta et in celo.
Numérotation du verset Mt. 18,19 

Iterum dico vobis, quia si19 ex vobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint
19 si Rusch ] + duo Li446@ Weber
fiet illis a Patre meo qui in celis est.
Numérotation du verset Mt. 18,20 

Ubi enim sunt duo
vel tres
congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum.
Numérotation du verset Mt. 18,21 

Tunc accedens Petrus ad eum
dixit: Domine, quotiens peccabit20 in me frater meus et21 dimittam ei?
20 peccabit Rusch Weber ] peccaverit Li446@ , peccata Li446 |
21 et Rusch Weber] om. Li446@ Li446 |
Usque septies?
Numérotation du verset Mt. 18,22 

Dicit illi22 Iesus: Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.
22 illi Li446 Rusch Weber] ei Li446@
Numérotation du verset Mt. 18,23 

Ideo assimilatum est
regnum celorum
homini regi
qui voluit rationem ponere cum servis suis.
Numérotation du verset Mt. 18,24 

Et cum cepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat ei23 decem millia talenta.
23 ei Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 18,25 

Cum autem non haberet unde redderet
iussit eum dominus suus24 venundari et uxorem eius et filios et omnia que habebat et reddi.
24 suus Rusch ] om. Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 18,26 

Procidens autem servus ille rogabat25 eum
25 rogabat Li446@ Rusch ] orabat Weber
dicens: Patientiam habe in me
et omnia reddam tibi.
Numérotation du verset Mt. 18,27 

Misertus autem
dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.
Numérotation du verset Mt. 18,28 

Egressus autem servus ille
invenit unum
de conservis suis qui debebat ei centum denarios
et tenens suffocabat eum
dicens: Redde quod debes.
Numérotation du verset Mt. 18,29 

Et procidens conservus eius rogabat eum dicens: Patientiam habe in me
et omnia reddam tibi.
Numérotation du verset Mt. 18,30 

Ille autem noluit
sed abiit
et misit eum in carcerem
donec redderet26 debitum.
26 redderet Li446 Rusch Weber ] + universum Li446@
Numérotation du verset Mt. 18,31 

Videntes autem conservi eius
que fiebant contristati sunt valde
et venerunt et narraverunt domino suo omnia que facta fuerant27.
27 fuerant Li446@ Li446 Rusch ] erant Weber
Numérotation du verset Mt. 18,32 

Tunc vocavit illum28 dominus suus et ait illi: Serve nequam.
28 illum Rusch Weber] eum Li446@ Li446
Omne debitum
dimisi tibi quoniam rogasti me.
Numérotation du verset Mt. 18,33 

Nonne29 ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?
29 Nonne Li446@ Li446 Rusch ] Non Weber
Numérotation du verset Mt. 18,34 

Et iratus dominus eius
tradidit eum tortoribus
quoadusque redderet
universum debitum.
Numérotation du verset Mt. 18,35 

Sic et Pater meus celestis vobis faciet30,
30 vobis faciet Rusch ] inv. Li446@ Li446 Weber
si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

Capitulum 18

Numérotation du verset Mt. 18,1 
marg.| {5.297} In illa hora etc. Superius fundata est ecclesia gentium in fide hic consequenter fundatur in moribus. Et dividitur in tres partes secundum tres status diversos in ecclesia. Primo enim describuntur virtutes activorum, et secundo religiosorum seu contemplativorum, sequenti capitulo, et tertio prelatorum. 20. capitulo. Prima in duas, quia primo de scribitur virtutum fundamentum, secundo, edificium desuper constructum ibi. Et qui susceperit. Ad evidentiam prime partis advertendum quod Salvator describendo virtutes activorum convenienter incipit ab humilitate duplici de causa. Primo quia est fundamentum aliarum virtutum, ut dictum est. Secundo, quia habuit occasionem ex prehabitis immediate in precedenti capitulo. Dictum est enim, quod salvator assumpsit secum Petrum, Iacobum et Ioannem aliis dimissis, et duxit eos in montem{5.298} seorsum. et transfiguratus est ante eos, ideo alii aliquid humanum passi, motum cuiusdam invidie incurrerunt. Item quia pro Petro iusserat solvi tributum quod solum a capitaneis colligebatur, ideo in hoc eum principalem aliis constituerat, et capitaneum, propter quod alii aliquo modo indignati, quia non erant adhuc confirmati per missionem spiritussancti, in via positi ceperunt inter se altercari de maioritate, quis eorum esset maior ut habetur expressius Mar. 9. et postea dum venisset ad domum Iesus quesivit ab eis, de quo in via disputaverant, et tunc ipsi pre verecundia tacuerunt, videntes motum superbie in eis deprehensum a Salvatore, et post paululum factum est quod hic describitur a Mattheo.
marg.| .1. Illa hora. Hoc est post tempus modicum.
marg.| .2. Accesserunt discipuli   ad   Iesum   . Videntes se esse deprehensos ab ipso de contentione maioritatis dicentes.
marg.| {5.299} .1. Quis putas   maior   est in   regno celorum   . Non fecerunt tunc questionem quis esset maior inter eos de quo prius contenderant, sed quis esset maior in ecclesia militante per meritum, et quis in ecclesia triumphante per premium. Et quia in moralibus magis movent facta quam verba, ideo docens eos de humilitate posuit eis exemplum sensibile, et hoc est quod dicitur.
marg.| .2. Et advocans Iesus parvulum. Aetate. et malitia, scilicet beatum Martialem qui postea a beato Petro missus in Galliam predicavit Lemovicensibus fidem catholicam.
marg.| .3. Statuit eum in medio eorum. Ut ab omnibus videretur. et attente consideraretur.
marg.| .4. Et dixit amen. Idest, fideliter.
marg.| .5. Dico vobis nisi conversi   fueritis   . Ab elatione, scilicet superbie, et ambitione maioritatis.
marg.| .6. Et efficiamini sicut parvuli. id est humiles et simplices sine malitia peccati.
marg.| .7. Non intrabitis in regnum celorum. Demones enim abiecti fuerunt per superbiam, et ideo oportet homines illuc venire per viam contrariam scilicet per humilitatem. Concludit ergo intentum, dicens.
marg.| .8. Quicumque ergo   humiliaverit   se etc. Quasi dicat ille qui erit humilior erit maior hic per gratiam, quia humilitas est recta dispositio ad gratiam suscipiendam, secundum quod dicit beatus Iacobus. 4.b. Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, et talis etiam erit maior in ecclesia triumphante. Advertendum tamen, quod ex hoc non sequitur, quod humilitas sit maxima virtutum, quia virtutes Theologice sunt maiores quam morales videlicet fides, spes et caritas. Humilitas autem est virtus moralis. Et iterum in virtutibus moralibus prudentia, que dirigit alias virtutes morales, et ponit in eis medium, est maior aliis. Et iterum iustitia que importat rectum ordinem ad alterum, est maior quam humilitas, que facit hominem esse bene subditum huic ordini. Sed pro tanto dicitur, quod maioritas in regno correspondet humilitati, sicut thesaurus celestis dispersioni thesauri terreni propter Deum, ut habetur inf. sequenti capitulo. Item quia sicut dictum est, humilitas est fundamentum aliarum virtutum, sicut ergo ex magnitudine fundamenti proiecti arguitur magnitudo edificii super edificandi. sic in proposito ex magnitudine humilitatis, arguitur magnitudo felicitatis, licet humilitas non {5.300} sit maior inter alias virtutes, quia illa que sunt priora generatione, non sunt maiora simpliciter. Item quia virtutes sunt connexe, et maxime virtutes in fuse, que connexe sunt in gratia, et caritate, et ideo quantum crescit una virtus in eodem homine, tantum crescit altera proportionabiliter, secundum illud quod est formale in virtute. Sicut digiti manus equaliter crescunt, licet in se non sint equales. Ille autem qui habet maiorem humilitatem loquendo de vera humilitate, per consequens habet alias virtutes maiores, et ideo ille qui est magis humilis est maior in merito, et premio : non propter humilitatem tantum, sed propter alias virtutes humilitati connexas, que sunt etiam maiores ipsa humilitate.
marg.| .9. Et qui   susceperit   . Hic docet construere edificium virtutum super humilitatis fundamentum. Istud autem edificium consistit in communicatione ad proximum, et hoc contingit dupliciter scilicet ratione corporis, et ratione anime. Primo ergo docet communicationem caritativam ad hominem ex parte corporis, ut ex notioribus procedat ad minus nota, bona autem corporis sunt nobis magis nota. Secundo docet communicationem ad proximum ex parte anime, ibi. Qui autem scandalizaverit. Dicit ergo primo. Et qui suscepit unum parvulum talem. Humilem scilicet, et fidelem.
marg.| .{10}. In nomine meo. Hoc est propter Deum ipsum ad hospitium recipiendo, et necessaria corporis ministrando, et per hoc intelliguntur omnia alia beneficia que impenduntur propter Deum ex parte corporis.
marg.| .{11}. Me   suscepit   . Quia ubi unum propter alterum utrobique tantum unum, et ideo qui recipit proximum propter Christum, dicitur Christum recipere. Exemplum huius habemus in legenda beati Martini, ubi dicitur, quod Christus se vestitum ostendit illa parte chlamydis, quam beatus Martinus dederat pauperi propter Christum.
marg.| .{12}. Quia   autem scandalizaverit   . Hic docet communicationem caritativam ad proximum ex parte anime. Que consistit in duobus, primo ne proximo inferatur nocumentum, secundo ut ei prebeatur beneficium, ibi. Venit enim filius hominis salvare. Prima in duas quia primo admonet ne proximum scandalizemus, secundo, ne eum contemnamus, ibi. Videte ne contemnatis. Prima in duas, quia primo docet vitare scandalum activum. secundo passivum, ibi. Si autem manus tua. Circa primum advertendum quod scandalum active dictum, est dictum vel factum minus rectum, prebens occasionem alteri ruine. Scandalizare igitur aliquem est facere eum ruere in peccatum mortale ex dicto vel facto suo malo, et hoc est proprie inferre ei nocumentum ex parte anime, quod est directe contra caritatem, {5.301} et ideo talis faciens alium sic ruere, si faciat hoc de intentione seu ex advertentia semper peccat mortaliter, etiam si factum vel dictum ex quo ruit alius, non esset de genere peccati mortalis. Sicut dicens mendacium iocosum mulieri intentione protrahendi eam ad adulterium, est peccatum mortale ex intentione finis.
prol.| Qui scandalizaverit unum etc. Dicit autem pusillis, quia nullus scandalizatur passive, nisi inquantum pusillus, id est parve virtutis, quia homo perfecte virtutis ex dicto vel facto malo alterius non ruit in peccatum. Sequitur.
marg.| .1. Expedit ei, ut   suspendatur etc. Loquitur evangelista ad modum terre Palestinorum in qua condemnati ad mortem ligato saxo ad collum precipitabantur in mare, Sensus est ergo, Expedit etc. , id est melius esset homini mori corporaliter, quam ex malo exemplo suo facere alium ruere in peccatum mortale, quia ex hoc mereretur mortem eternam, que est gravior morte temporali, et ideo sequitur.
marg.| .2. Ve mundo ab scandalis, id est mundanis hominibus, qui non curant scandalizare proximos.
marg.| .3. Necesse est enim, ut veniant scandala. Non est necessitas ab soluta, sed tamen suppositione. Si enim homines velint vivere mundane, id est in omnibus voluntatem suam adimplere, necessario sequitur ad hoc scandalum aliorum, quia non formidant proximos scandalizare.
marg.| .4. Verumtamen ve homini   illi   , id est comminatio pene eterne sibi infligende.
marg.| .5. Per quem scandalum   venit   . Active scilicet proximum scandalizando.
marg.| .6. Si autem manus tua etc. Et quia scandalizare active semper est peccatum, quia est ruina ex dicto alterius minus recto, ideo admonet pusillos, ut excludant a se occasionem ruine d. Si autem manus tua etc. , id est tibi est occasio ruine in peccatum per tactum inhonestum vel progressum dissolutum.
prol.| {5.302} .7. Abscinde eum. Non quia aliquod membrum corporis sit amputandum ad vitandum peccatum. Membra enim corporis sunt a Deo data, et ideo non est in potestate alicuius persone abscindere sibi membrum, sicut nec se occidere, sed semper hoc est illicitum persone singulari nisi in casu, quando, scilicet unum membrum propter sui corruptionem est in periculum totius corporis, quia unicuique committitur cura sanitatis sui corporis, ideo tunc licitum est sibi per se, vel per alium unum membrum abscindere ne pereat totum corpus. Et eodem modo licitum est ei qui tenet locum iustitie publice interficere hominem vel mutilare propter conservationem iustitie. Sed propter peccatum evitandum non est alicui licitum abscindere sibi aliquod membrum. Tum quia per hoc non excluditur concupiscentia interior in qua viget peccatum. Tum quia per aliam viam potest melius obviare peccato, per rationem, scilicet et liberum arbitrium, cohibendo membrum a peccati exercitio. Et sic dicitur manus abscindi inquantum prohibetur ab illicito actu, quia manus abscissa non potest aliquid agere. Et eodem modo exponendum est de aliis membris. Aliter tamen potest exponi, ut per manum intelligatur auxiliator in negotiis suis, quia manus est organum organorum. Per pedem intelligatur cursor qui currit ad negotia peragenda. Per oculum, consiliarius qui dirigit in agendis. Amicitia autem istorum quantumcumque sit utilis in temporalibus, est tamen prescindenda a se, et removenda, si sit occasio ruine in spiritualibus, propter hoc quod sequitur.
marg.| .8. Bonum est tibi. id est melius.
marg.| .9. Ad vitam ingredi debilem vel claudum. Sicut enim sequenti capitulo dicit salvator, quod uno modo dicitur castratus propter regnum celorum qui continet membra genitalia ab illicito actu, sic dicitur hic claudus qui continet pedem ab inordinato gressu, et debilis qui continet manum ab illicito tactu. Et sicut testimonio Salvatoris illa castratio, que est per membrorum genitalium continentiam, est meritoria et laudabilis, non autem illa que per membrorum amputationem. Sic in proposito claudicatio vel debilitas seu cecitas que est per cohibitionem manus ab {5.303} illicito tactu, et oculi ab illicito visu, et pedis ab illicito gressu, est meritoria et laudabilis, non autem illa que esset per membrorum privationem. Cetera patent.
marg.| .1. Videte ne contemnatis. Hic consequenter prohibet ne proximum contemnamus. Cuius rationem assignat, quia quantumcumque homo sit parvus in hoc mundo, tamen habet angelum assignatum a Deo ad sui custodiam, et ideo si homines tantum a Deo honorantur, quod ad eius imaginem sunt facti, multo fortius a nobis sunt honorandi, et hoc est quod dicit. Videte ne contemnatis. Sequitur.
marg.| .2. Quia angeli eorum, id est assignati eis.
marg.| .3. In celis semper vident faciem patris. Quia quantumcumque mittantur ad temporalium rerum administrationem, tamen semper Deo inherent per apertam visionem.
marg.| .4. Qui in   celis   est. Licet enim Deus sit ubique per essentiam, presentiam et potentiam, tamen specialiter dicitur esse in celis, ubi adest beatis per apertam visionem.
marg.| .5. Venit enim filius   hominis   . Ostenso quod non est proximo inferendum nocumentum ex parte anime, hoc ostendit, quod ei est beneficium impendendum, et primo in affectu, secundo in effectu ibi. Si autem peccaverit. {5.304} Primum ostenditur exemplo salvatoris qui ad salutem hominum descendit de celis dicens. Venit enim filius hominis salvare quod perierat. Et inducit ad hoc exemplum de illo qui habet centum oves, una enim errante dimittit nonagintanovem, et vadit ad querendum illam, que erraverat, et cum invenit eam gaudet speciali gaudio de inventione eius. Non quia magis diligat illam solam quam nonagintanovem, sed quia sicut dictum est, habet specialem rationem gaudendi de inventione, eius quam non habebat in aliis. Sic Deus de reversione peccantium ad salutem habet specialem rationem gaudii quam non habet de permanentibus in iustitia. Ceteris, tamen paribus permanentes in iustitia sunt magis dilecti Deo. Hoc autem inducit salvator ad considerandum, quod similiter debemus gaudere in affectu de salute proximorum. Considerandum etiam, quod alia ratione aliquando Deus magis diligit peccatores revertentes quam remanentes in iustitia, non quia peccaverunt, sed quia ex peccato commisso humiliores efficiuntur, et sanctiores, et in bono ferventiores. Unde dicit B. Greg. in moralibus, quod princeps militie plus eum militem diligit qui post fugam fortiter hostem premit, quam qui numquam fugit, nec unquam aliquid fortiter egit. Et eodem modo est de peccatore post penitentiam viriliter agente, et de iusto tepido in sua iustitia permanente.
marg.| {5.305} .1. Si autem peccaverit. Hic consequenter ostendit, quod debemus esse benefici proximo ex parte anime in effectu. Et hoc dupliciter. Primo, defectus eorum caritative corrigendo et secundo, offensam misericorditer remittendo, ibi. Iterum dico vobis. Ad evidentiam primi advertendum, quod duplex est correptio. Una que est ad peccantis punitionem, propter conservationem iustitie, et ista non ordinatur semper ad correctionem delinquentis, quia aliquando sibi infligitur, pena mortis, et ideo principaliter est ad conservationem iustitie et terrorem aliorum, et talis correptio non pertinet ad singulares personas, sed ad iudicem ad quem pertinet conservare iustitiam inter homines, et propter hoc aliis correptio est actus iustitie. Alia est correptio que ordinatur ad fratris peccantis emendationem, et hec est actus caritatis, et pertinet ad omnes, quia sicut dicitur in Ecclesiastico. Unicuique mandavit Deus de proximo. Et ideo sicut quilibet tenetur proximum ex caritate diligere, ita tenetur defectus eius caritative ad emendationem eius corrigere, si tamen probabiliter credat quod ex sua correctione debeat se emendare. Et de tali correctione loquitur hic Salvator non de prima, que est actus iustitie. Tangit autem debitum modum huius correctionis dicens. Si autem peccaverit etc. Et intelligitur istud in te dupliciter, vel quia te solum lesit vel te solo sciente peccavit. Si enim alios lederet, vel coram aliis peccaret, tunc non haberet locum illud quod subditur.
marg.| .2. Vade et corripe eum etc. Quia peccata publica sunt in publico arguenda, secundum quod dicitur 1. ad Timoth. 5.d. Peccantem coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant. sed quando sunt secreta, tunc habet locum correctio fraterna, que est actus caritatis, que debet fieri primo in secreto. Cuius ratio est, Sicut enim medicus corporalis si debito modo procedat, nititur inducere sanitatem cum minori dispendio corporis, ut sine membri abscisione, et si non possit, tunc abscindit membrum minus nobile, ut conservetur magis nobile vel totum corpus. Sic ille qui fratrem peccantem occulte corripit, caritative debet tentare, si possit fratrem emendare absque detrimento sue fame : quia fama computatur{5.306} inter maiora bona hominis citra virtutes, et ideo corrigens fratrem debet quantum potest conservare eius famam. Alia causa est, quia amissa fama vel lesa, efficitur homo inverecundus, et per consequens minus a peccato retrahitur quam prius. Est ergo debitus processus in correctione caritativa, ut homo corrigat fratrem suum inter se et ipsum solum, ut sic possit eum salvare cum omnimoda integritate sue fame. Et hoc est quod sequitur.
marg.| .3. Si te   audierit   lucratus eris etc. Eum scilicet cum integritate fame ad salutem reducendo.
marg.| .4. Si autem te non. Quia enim fama est minus bonum, quam sit bona vita, si non possit servari bona vita fratris sine detrimento sue fame. tunc procedendum est ad salutem bone vite cum aliqua lesione sue fame, et ideo adducendus est unus alius vel duo ad sciendum, scilicet fratris delictum, et ut coram eis arguatur, et si se non correxerit, tunc simpliciter contemnenda est eius fama, ut conservetur bona vita, vel saltem ordo iustitie ad terrorem aliorum, et hoc est quod sequitur.
marg.| .5. Quod si non audierit eos. Se corrigendo.
marg.| .6. Dic ecclesie. Idest, prelato per denunciationem publicam, et tunc sunt testes inducendi ad facti probationem, qui prius fuerant inducti ad fratris secretam correctionem.
marg.| .7. Si autem   ecclesiam   non   audierit   . Preceptum prelati contemnendo.
marg.| .8. Sit tibi   sicut ethnicus etc. Idest, separetur ab aliis fidelibus per excommunicationem et censuram ecclesiasticam. Et quod talia possint prelati ecclesie inferre, subditur.
marg.| .9. Amen. Idest, fideliter.
marg.| .{10}. Dico   vobis   . Quia Deus talem punitionem approbat, si iudicium ecclesie non errat. Considerandum tamen circa predicta, quod si peccatum occultum fratris fuerit in preiudicium communitatis, ut si aliquis tractaret secrete cum aliquibus civibus qualiter civitas esset hostibus tradenda, vel si aliquis hereticus in secreto corrumperet fideles, tunc secreta correptio vel admonitio non esset expectanda, sed statim esset prelato denunciandum, qui posset tali periculo precavere. Et idem iudicium de consimilibus casibus est habendum.
marg.| {5.307} .1. Iterum   dico vobis   . Hic consequenter ostenditur, quod non solum debemus fratrem corripere, sed etiam offensam nobis illatam remittere. Et dividitur in duas partes, quia primo facit quod dictum est, secundo ostendit quotiens sit offensa fratris remittenda ; ibi. Tunc accedensPetrus ad etc. Dicit igitur primo.
marg.| .2. Si duo etc. Scilicet offensam sibi invicem remittendo.
marg.| .3. De omni re etc. Quia oratio non est accepta coram deo, si teneat odium contra fratrem in animo, propter quod subditur.
marg.| .4. Ubi enim sunt. Idest caritate uniti.
marg.| .5. In   medio etc. Acquiescendo bone voluntati et petitioni eorundem, dum tamen illa oratio habeat conditiones convenientes, que ad hoc requiruntur, scilicet quod aliquis oret pro se pie et perseveranter His enim concurrentibus semper oratio exauditur, et si aliquando differtur tamen tempore competenti impletur, sicut supra habitum est c. 5. Advertendum tamen, quod licet offensa sit semper remittenda, non tamen iniuria Si enim ex remissione iniurie pene debite sequeretur pronitas in eo cui remittitur ad facilius peccandum, non esset bonum ei remittere, similiter si ex tali remissione esset scandalum aliorum et omissio iustitie et in consimilibus casibus.
marg.| .6. Tunc   accedens   . Hic ostenditur quotiens sit fratri remittendum et primo {5.308}ostenditur propositum, secundo confirmat per exemplum, ibi. Ideo as. est Circa primum advertendum, quod sicut frequenter dictum est Petrus tamquam principalis aliquando loquebatur pro se et pro aliis, et ideo audito a Salvatore quod offensa fratris peccantis esset remittenda, interrogavit quotiens esset remittenda fratri, et hoc petiit si sufficeret ad salutem dimittere septies.
marg.| .7. Dixit illi Iesus    : Non   dico   . Et ponitur ibi numerus determinatus pro indeterminato, ac si di. totiens quotiens, ut dicit Augu.
marg.| .8. Ideo   assimilatum   est. Hic probat hoc per exemplum quia magis sumus debitores dei, et plus offendimus eum quam homo possit offendere proximum, quia tanta est offensa quantus ille qui offenditur. Deus autem est infinitus, et ideo offensa in ipsum commissa quandam infinitatem habet, et tamen quotienscumque offendimus deum, ipse totiens paratus est remittere dum tamen velimus veraciter penitere, ergo multo fortius similiter debemus peccanti in nos facere, et hoc est quod dicit. Ideo assimilatum est. Idest status ecclesie militantis.
marg.| .9. Homini regi. Idest Christo, qui est verus homo et verus deus, rex regum et dominus dominantium.
marg.| .{10}. Qui voluit etc. Idest rationem gerere de factis humanis.
marg.| .{11}. Oblatus est ei unus, qui   debebat   ei decem   milia   talenta. Idest obligatus ad magnam penam propter multa peccata.
marg.| {5.309} .1. Cum autem non haberet, unde   redderet   . Quia peccator non habet unde satisfaciat deo pro peccato.
marg.| .2. Iussit eum dominus venundari. Quia omnia sua sunt pene eterne propter peccatum suum obligata.
marg.| .3. Procidens autem   servus   . id est peccator per penitentiam.
marg.| .4. Patientiam   habe   . Penam eternam in temporalem commutando.
marg.| .5. Et omnia reddam tibi. Opera meritoria faciendo.
marg.| .6. Misertus autem dominus. Quia dominus paratus est misereri et parcere vere penitentibus.
marg.| .7. Egressus autem   servus   ille a   facie domini   . Scilicet per recidivum peccati.
marg.| .8. Invenit unum de   conservis   . id est de hominibus, qui sunt serui Dei cum ipso.
marg.| .9. Qui   debebat   ei   centum denario   . id est modicum eum offenderat, quia offensa in hominem modica est respectu offense commisse in deum.
marg.| .{10}. Et tenens suffocabat eum. id est strangulabat. Et dicitur a {5.310} sub et faucis, dicens.
marg.| .{11}. Redde quod   debes   . In quo ostenditur austeritas in repetendo vindictam a proximo.
marg.| .{12}. Et procidens   conservus   . Per penitentiam.
marg.| .{13}. Rogabat eum dicens. Patientiam. quasi dicat paratus sum secundum possibilitatem meam satisfacere.
marg.| .{14}. Ille autem noluit. In quo notatur crudelitas in modo repetendi vindictam.
marg.| .{15}. Videntes autem   conserui   eius. Isti sunt qui videntes crudelitatem hominum erga proximos contristantur, quia ad eandem virtutem pertinet gaudere de bono, et tristari de opposito malo.
marg.| .{16}. Et   venerunt   et   narraverunt   domino. Quia in oratione petunt a domino talia vindicari ad declarationem iustitie, non ex livore vindicte.
marg.| .{17}. Tunc   vocavit   illum dominus suus. Ista autem vocatio fit in morte, ubi oportet de omnibus rationem reddere stricte.
marg.| .{18}. Serve nequam omne   debitum   . id est offensam magnam in me commissam.
marg.| .{19}. Nonne ergo   oportuit   . Parvam remittendo.
marg.| {5.311} .1. Et iratus dominus etc.   tortoribus   . Idest, demonibus, qui in hoc sunt executores divine iustitie.
marg.| .2. Quoadusque. id est eternaliter, quia in inferno semper est redditio absque quietatione, cum pena semper remaneat eterna a parte finis.
marg.| .3. Sic et pater meus celestis. Hic inducitur applicatio parabole ad propositum eodem modo quo dictum est.
marg.| .4. Et factum est cum   consummasset   . Hic ponitur confirmatio doctrine precedentis per operationem miraculorum, cum dicit. Et factum est {5.312} cum consummasset Iesus. Sequitur.
marg.| .5. Et venit in fines Iudee trans Iordanem. Ubi erat possessio duarum tribuum et dimidie, scilicet Ruben et Gad, et dimidie tribus Manasse.
marg.| .6. Et secute sunt eum   turbe multe   . Ex quo patet devotio populi ad eum, quia multi sequebantur Aliqui causa predicationis audiende, aliqui causa curationis impetrande.
marg.| .7. Et curavit eos ibi. Et sic patet, quod Evangelista in uno verbo multa miracula sanitatum includit, quia propter multitudinem miraculorum non poterant omnia in particulari describi, ut dicitur Io. ulti.
Numérotation du verset Mt. 18,moraliter 
marg.| {5.297} .1. In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum etc. Sequitur.
Numérotation du verset Mt. 18,moraliter 
marg.| {5.299} .2. Et advocans Iesus parvulum etc. Moraliter. parvulus in medio statuitur, cum vere humilis in statu ponitur dignitatis, quia tunc sicut lucerna super candelabrum ponitur aliis in exemplum quia plus honoratus, plus reputat se indignum, Ideo subditur.
marg.| Nisi conversi   fueritis   . Scilicet a superbie fastu.
marg.| .6. Efficiamini sicut   parvuli   . Imitantes eius humilitatem, et non {5.300} aspirantes ad dignitatem.
marg.| .7. Non   intrabitis   in   regnum celorum   . Nam angusta est porta, ut dicitur sup. 7. ca. propter quod grossi per superbiam transire non possunt per ipsam, sed humiles tantum. Ideo concluditur.
marg.| .8. Quicumque ergo etc. Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscepit. Nam ab eo vere suscipitur qui ei conformatur.
marg.| .{12}. Qui autem scandalizaverit etc. Sequitur.
Numérotation du verset Mt. 18,moraliter 
marg.| {5.301} .1. Expedit ut suspendatur mola asina in collo eius. Eligibilius enim est corporaliter affligi quam eternaliter cruciari.
marg.| .6. Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te etc. Per manum que est organum organorum, intelligi potest opus bonum de genere, quod tamen non est necessarium ad salutem, et si tale bonum sit occasio ruine, ut pote superbie, vel alterius mali debet dimitti. Per pedem vero potest intelligi gressus honestus non tamen ad salutem necessarius, et si sit occasio mali debet dimitti.
prol.| {5.302} Et si oculus tuus scandalizat etc. Per oculum potest intelligi scientia secularis, que licet sit bona, tamen si sit occasio mali debet dimitti, sicut dicit beatus Gregor. de sancto Benedicto, qui liberiori genere ex provincia Murcie ortus Rome liberalibus literarum studiis traditus fuit, sed cum in eis multos ire per abrupta vitiorum cerneret, eum quem quasi in ingressu mundi posuerat pedem retraxit : Et subditur ibidem. Recessit ergo scienter nescius, et sapienter indoctus.
Numérotation du verset Mt. 18,moraliter 
marg.| {5.303} .1. Videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Grave ergo est contemnere quem Deus honorat angelo custode, et propter cuius salutem Dei filius voluit in mundum venire. Et he rationes tanguntur, {5.304} cum dicitur.
marg.| Dico enim vobis etc.   Si autem   peccaverit   in te frater tuus. id est te sciente, unde Aug. Quid est in te peccavit, ni si tu scis, quia peccavit.
Numérotation du verset Mt. 18,moraliter 
marg.| {5.305} .2. Vade corripe eum inter te et ipsum solum. Hierony. Corripiendus enim est seorsum frater, ne si semel verecundiam amiserit, permaneat in peccato.
marg.| .3. Si te   audierit, lucratus   . Per salutem enim alterius nobis quoque acquiritur salus.
marg.| .4. Si autem. Glossa, ut si dixerit non esse peccatum, probent illud {5.306} esse peccatum.
marg.| .5. Quod si non   audierit   . Chrys. Idest, his qui ecclesie president.
marg.| .7. Amen dico vobis. Aug. Idest. Gentilis et paganus in numero fratrum non computandus.
marg.| .9. Si autem te. Aug. De verbis domini in monte. Cepisti habere fratrem tuum tamquam Ethnicum et publicanum, liga illum in terra, sed ut iuste liges eum vide, nam iniusta vincula dirumpit iustitia.
Numérotation du verset Mt. 18,moraliter 
marg.| {5.307} .1. Iterum dico vobis quod si duo. Sub intelligendum est si petierint pie et perseveranter.
marg.| Domine quoties. subditur.
marg.| Usque   septuagies septies   . Idest quadringentis nonaginta vicibus, vel ut dicit Aug. omnino quotienscumque peccaverit, ignoscas.
marg.| .8. Ideo assimilatum est regnum celorum. Idest Christo qui est rex {5.308} regum.
marg.| .{10}. Qui voluit rationem ponere cum servis suis. Huius enim regis serui sunt omnes homines, et cum eis rationem ponit, nam omnium actus diligenter discutit.
marg.| .{11}. Oblatus est ei unus. Idest quilibet peccator, quia presentialiter sibi assistit.
marg.| Qui   debebat   ei   decem milia   . Idest, debitum valde magnum, quia tanta est offensa, quantus ille est qui offenditur.
Numérotation du verset Mt. 18,moraliter 
marg.| {5.309} .1. Cum autem non   haberet   unde   redderet   . Quia peccator non habet unde posset satisfacere Deo.
marg.| .2. Iussit eum dominus eius   venundari   . Per hoc significatur determinatio eius ad penam debitam. Per uxorem autem eius significatur delectatio prava, et per filios, actus mali procedentes inde : pro quibus est puniendus.
marg.| .3. Procidens autem. Ut sibi daret spacium vite, in quo posset per penitentiam satisfacere.
marg.| .6. Misertus autem dominus. Plus enim dat dominus quam rogetur.
marg.| .7. Egressus autem   servus ille   . Egreditur autem a domino peccatum {5.310} reiterando.
marg.| .8. Invenit unum de conservis suis. id est de peccatoribus, qui ei tenebatur in modico respective crudeliter cogebat eum reddere.
marg.| .{15}. Videntes autem. Per quos omnes Christiani et angeli sancti intelliguntur unde Apc. 22.b. dixit angelus beato Ioanni. Conservus tuus sum, et fratrum tuorum. Et coram deo representant facta hominum.
marg.| .{18}. Serve nequam etc.   nonne oportuit et te   misereri   conserui tui. q. di. sic. Remigius, Servus iste nullum legitur responsum domino dedisse, in quo demonstratur, quod in die iudicii et statim post hanc vitam cessabit omnis excusatio peccati.
Numérotation du verset Mt. 18,moraliter 
marg.| {5.311} .1. Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus. id est demonibus.
marg.| .2. Quoadusque redderet. id est usque in perpetuum, nam in inferno {5.312} nulla est redemptio. Et factum est. Sequitur.
marg.| .5. Et venit. Origenes. Sanavit dominus turbas trans Iordanem, ubi dabatur baptismus. Vere enim a spiritualibus infirmitatibus curantur et salvantur homines in baptismo.
Numérotation du verset Mt. 18,ADDITIO I. 
marg.| {5.311} In eodem capitulo 18. Ubi dicitur in Postil. Sicut digiti manus equaliter crescunt.
prol.| Hec ratio nullam propriam preeminentiam attribuit humilitati inter ceteras virtutes. De qualibet enim alia virtute vere posset dici, quod illa crescente, cetere crescunt proportionabiliter propter connexionem virtutum, ut Postil. allegat. Sed verba Christi dicentis. Discite a me, quia mi. sum et hu. cor. Mt. 11.d. denotant quandam excellentie singularitatem in ipsa humilitate existere. quam doctrinam communiter doctores sequuntur. Augus. enim de vera religione dicit, quod tota vita Christi in terris disciplina morum fuit ad imitandum precipue humilitatem suam. Similiter Greg. in pastorali dicit, quod in argumentum redemptionis nostre inventa est humilitas Christi. Ex quibus patet, quod humilitas commendanda est ex aliquo singulari sibi inter ceteras virtutes proprie pertinenti. Et ideo dicendum secundum Tho. in secunda secunde. q. 161. art. 5. in responsione ad 3. argumentum, quod humilitas commendatur ex hoc quod per illam maxime removetur impedimentum humane salutis, que consistit in hoc quod homo ad celestia tendat, a quibus impeditur, dum in terrenis magnificari studet. Et sic humilitas est quedam propria dispositio ad liberum accessum hominis in spiritualia et divina bona.
Numérotation du verset Mt. 18,ADDITIO 2 
marg.| In eodem capitulo ubi dicitur in postil. Venit enim filius hominis etc.
prol.| Melius videtur continuari hoc dictum Christi cum precedentibus sic, scilicet ut per aliam rationem fortiorem ostendatur, quod non sunt pusilli contemnendi, quod sic patet. Nam posset quis dicere, quod ille proximus non est contemnendus qui, scilicet est iustus, seu de quo rationabiliter presumi debet, quod est in statu gratie, sed pravus seu peccator videretur debere contemni, cum sit a Deo remotus. Ad quod removendum Salvator inducit exemplum de seipso, qui venit salvare quod perierat. Ad quod etiam inducit exemplum de centum ovibus, ut patet in litera. Et hec videtur esse sententia Chrysost. qui in hoc loco sic dicit : Rursus aliam rationem ponit, quare pusilli non sunt contemnendi priori maiorem dicens. Venit enim filius hominis salvare quod perierat. Quasi dicat secundum Remigium non contemnat pusillos scilicet peccatores quia ego pro hominibus homo fieri dignatus sum.
Numérotation du verset Mt. 18,ADDITIO 3 
marg.| In eodem capitulo ubi dicitur in postil. Si duo ex etc.
prol.| Licet verum sit quod oratio non est accepta coram Deo illius qui tenet odium contra fratrem in animo, non tamen ex hoc sequitur, {5.312} quod oratio semper sit accepta coram Deo illius qui non tenet tale odium contra fratrem. Potest enim in aliis sic deficere, ut non audiatur. Sed Christus dixit. Si duo ex vobis consenserint de omni re quam petierint, fiet illis. Ex quibus sequitur, quod oratio consentientium semper audiatur, unde aliter videtur dicendum. Ad cuius intellectum sciendum, quod huiusmodi consensus qui facit orationem efficacem secundum doctores, non solum extendit se ad excludendum odium fraternum, sed etiam ad includendum omnia que ad petitionem (que est digna exaudiri) requiruntur, scilicet ut orans sibiipsi consentiat. Unde Hierony. dicit. Ubi spiritus et anima corpusque consenserint, et non intra se bellum diversarum habuerint voluntatum, nulli dubium, quin bonarum rerum postulatio sit, ubi corpus vult habere ea que vult spiritus. Hec Hieron. Similiter in hoc consensu etiam includitur, quod orantes sibi ipsis consentiant in omnibus iis que ad veram doctrinam et bone vite conversationem pertinent. Unde Orig. in hoc loco. Ista est causa propter quam non exaudiuntur orantes, quia non consentimus nobis per omnia super terram nec dogmate nec conversatione. Sicut enim in musicis, nisi fuerit convenientia vocum, non delectant audientem, sic in ecclesia nisi consensum habuerint orantes, nec delectatur Deus, nec audit voces eorum. Hec ille. Ubi igitur consensus predictis modis est, necesse est impetrare quod petitur. Includitur enim hic tam idoneitas petitionis quam petentium. Et ideo sequitur in litera. Ubi enim duo sunt vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Ubi notandum, quod sententia horum verborum, est redditiva rationis precedentium. Non enim dixit : iterum dico vobis, id est ubi enim sunt duo vel tres etc. sicut immediate precedenti conclusione ubi denotatur distinctio illius dicti a precedentibus, sed dixit. Ubi enim sunt, quasi redditivum rationis de huiusmodi petitionis efficacia, ut intelligatur sic. Ratio quare talis consensus est efficax, talis est, quia tales congregati sunt in nomine meo. Ubi enim talis consensus est, tales congregantur in nomine Christi qui est vera pax, et vera concordia, et per consequens est in medio eorum, quia ut ait Orig. Mox enim ut aliqui consenserint, Christus invenitur in eis.
prol.| REPL. In cap. 18. ubi Postillator commendat humilitatem cum debito moderamine Burg. vult humilitatem habere singularem excellentiam inter ceteras virtutes, patet hoc ex dicto beati Aug. de vera religione dicentis, quod tota vita Christi in terris disciplina nobis fuit ad imitandum precipue humilitatem suam. Sed per hoc non potest Bur. aliquam inferre humilitatis prerogativam, quia beatus Aug. vult per hoc ostendere imitationem humilitatis faciliorem. Vita enim Christi {5.313} in multis existit potius admirabilis quam imitabilis, quo ad humilitatem tamen faciliter imitabilis. Ideo idem B. Aug. in ser. communi de martyribus dicit. Christus dominus non dixit. Discite a me mortuos suscitare, super aquas siccis pedibus ambulare, non hoc dixit. Sed quid ait ? Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Et ad eundem sensum pertinet quod Burg. de B. Greg. Postillatore allegat. Nec concludit suum propositum per dictum scilicet, Tho. ex secunda {5.314} secunde. q. 611. Nam cum dixisset, quod humilitas est quedam propria dispositio ad liberum accessum hominis ad spiritualia et divina bona subdit idem S. Tho. ibidem Igitur sicut perfectio potior est dispositione, ita et caritas. Et ille virtutes quibus homo directe movetur in Deum, sunt potiores humilitate, et ita dictum S. Tho. potius est cum Postilla. quam cum Burg. qui hic et alibi est truncator auctoritatum etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_18)

Notes :