Nicolaus de Lyra

Capitulum 19

Numérotation du verset Mt. 19,1 

Et factum est cum consummasset Iesus sermones istos
migravit a Galilea et venit in fines Iudee trans Iordanem.
Numérotation du verset Mt. 19,2 

Et secute sunt eum
turbe multe
et curavit eos ibi.
Numérotation du verset Mt. 19,3 

Et accesserunt ad eum Pharisei temptantes eum
et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam
quacumque ex causa?
Numérotation du verset Mt. 19,4 

Qui respondens ait illis1:
1 illis Rusch ] eis Weber
Non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos?
Et dixit:
Numérotation du verset Mt. 19,5 

Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori sue
et erunt duo
in carne una.
Numérotation du verset Mt. 19,6 

Itaque iam non sunt duo sed una caro.
Quod ergo Deus coniunxit
homo non separet.
Numérotation du verset Mt. 19,7 

Dicunt illi:
Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere?
Numérotation du verset Mt. 19,8 

Et2 ait illis: Quoniam Moyses
2 et Li446 Rusch ] om. Li446@ Weber
ad duritiam cordis vestri permisit
vobis dimittere uxores vestras. Ab initio autem non fuit sic.
Numérotation du verset Mt. 19,9 

Dico autem vobis quia quicumque dimiserit3 uxorem suam nisi ob fornicationem
3 dimiserit Rusch Weber ] dimisit Li446@
et aliam duxerit mechatur
et qui dimissam duxerit mechatur.
Numérotation du verset Mt. 19,10 

Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa hominis4 cum uxore
4 hominis Li446 Rusch ] homini Li446@ Weber
non expedit nubere.
Numérotation du verset Mt. 19,11 

Qui dixit illis5: Non omnes capiunt
5 illis Rusch] om. Weber, eis Li446@, ei Li446
verbum istud sed quibus datum est.
Numérotation du verset Mt. 19,12 

Sunt enim eunuchi
qui de matris utero sic nati sunt
et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus6
6 facti sunt – ab hominibus Rusch Weber ] inv. Li446@
et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum celorum.
Qui potest capere capiat.
Numérotation du verset Mt. 19,13 

Tunc oblati sunt ei parvuli
ut manus eis imponeret et oraret.
Discipuli autem
increpabant eos.
Numérotation du verset Mt. 19,14 

Iesus vero7 ait illis8: Sinite parvulos
7 vero Rusch Weber] autem Li446@ Li446 |
8 illis Rusch ] eis Li446@ Li446 Weber |
et nolite eos prohibere9 ad me venire10.
9 eos prohibere Li446 Rusch Weber ] inv. Li446@ |
10 ad me – venire Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446 |
Talium
est enim11 regnum celorum.
11 est enim Rusch Weber] inv. Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 19,15 

Et cum imposuisset eis manus abiit inde.
Numérotation du verset Mt. 19,16 

Et ecce unus accedens
ait illi: Magister bone, quid faciam12 ut habeam vitam eternam?
12 faciam Rusch ] boni praem. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 19,17 

Qui dixit ei13: Quid me interrogas de bono?
13 Qui dixit ei Rusch Weber ] om. Li446@ , qui dicit ei Li446
Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi,
serva mandata.
Numérotation du verset Mt. 19,18 

Dicit illi: Que?
Iesus autem dixit: Non homicidium facies,
non adulterabis14, non facies furtum, non falsum testimonium dices,
14 adulterabis] Cor3 (Ieronymus anti. Rabanus#)
Numérotation du verset Mt. 19,19 

honora patrem tuum15 et matrem16 et diliges proximum tuum
15 tuum Rusch ] om. Li446@ Weber |
16 matrem Rusch Weber ] + tuam Li446@ |
sicut teipsum.
Numérotation du verset Mt. 19,20 

Dicit ei17 adolescens:
17 ei Rusch ] illi Li446@ Li446 Weber
Omnia hec
custodivi a iuventute mea18. Quid adhuc mihi deest?
18 a...mea Cor3 (Grecus habet) ΩJ Rusch Li446@ Li446 ] om. Cor3 (Ieronymus, Rabanus, anti.) Weber
Numérotation du verset Mt. 19,21 

Ait illi Iesus: Si vis
perfectus esse,
vade et19 vende omnia20
19 et Li446 Rusch ] om. ΩJ Li446@ Weber |
20 omnia ΩJ Li446@ Li446 Rusch ] om. Cor3 (Ieronymus Rabanus antiqui Grecus non habent) Weber |
que habes et da pauperibus et habebis
thesaurum
in celo.
Et veni sequere me.
Numérotation du verset Mt. 19,22 

Cum audisset21 adolescens verbum22 abiit tristis.
21 audisset Rusch ] + autem Weber Li446 , autem praem. Li446@ |
22 verbum Rusch Weber ] verba hec Li446@ Li446 |
Erat enim habens
multas possessiones.
Numérotation du verset Mt. 19,23 

Iesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives
difficile
intrabit in regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 19,24 

Et iterum dico vobis: Facilius est camelum
per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 19,25 

Auditis autem his discipuli mirabantur valde
dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?
Numérotation du verset Mt. 19,26 

Aspiciens autem Iesus
dixit illis: Apud homines hoc impossibile est,
apud Deum
autem omnia possibilia sunt.
Numérotation du verset Mt. 19,27 

Tunc respondens Petrus dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia
et
secuti sumus te.
Quid ergo
erit nobis?
Numérotation du verset Mt. 19,28 

Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me,
in regeneratione
cum sederit Filius hominis in sede maiestatis sue
sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel.
Numérotation du verset Mt. 19,29 

Et omnis
qui reliquerit23
23 reliquerit Li446@ Li446 Rusch ] reliquit Weber , + omnia Li446@ *
domum vel fratres aut24 sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet
24 aut Rusch Weber] vel Li446@
et vitam eternam possidebit.
Numérotation du verset Mt. 19,30 

Multi autem erunt25 primi
25 erunt Li446 Rusch Weber] eunt Li446@
novissimi
et novissimi primi.

Capitulum 19

Numérotation du verset Mt. 19,1 
marg.| {5.313} Et   accesserunt   . Hic consequenter Salvator docet virtutes contemplativorum seu religiosorum. Et dividitur in tres partes, quia primo docet continentiam. Secundo obedientiam ibi. Tunc oblati sunt ei parvuli. Tertio paupertatem voluntariam, ibi. Et ecce unus. In istis autem tribus consistit perfectio religiosorum. Prima dividitur in duas partes, quia primo docet Christus illud quod est necessitatis in continentia videlicet continentiam coniugalem, Secundo illud quod est perfectionis, scilicet continentiam ab omni actu venereo, ibi. Dicunt ei discipuli. Prima in duas quia primo circa hoc ponitur Phariseorum dolosa interrogatio. Et secundo ponitur ipsius Christi vera responsio, ibi. Qui respondens. Dicit ergo.
marg.| .1. Et accesserunt ad eum, id est ad Iesum.
marg.| .2. Pharisei   . Qui in populo Iudeorum pre aliis videbantur religiosi, ut dictum est supra et dicetur inferius. 21.c.
marg.| .3. Tentantes   eum. Capere, scilicet in verbis.
marg.| .4. Et dicentes si licet homini dimittere, id est ex levi causa, ut propter aliquam feditatem seu turpitudinem corporalem. Hanc questionem proposuerunt Christo ad capiendum eum, quia responsio ad utramque partem erat calumniabilis, quia si diceret quod licet, videbatur laxare frena concupiscentie carnali, dicendo quod homo pro libito voluntatis sue possit uxorem dimittere et aliam ducere, et etiam contra dictamen legis nature, quia inseparabilitas est de ratione matrimonii ut dicetur post. Si autem diceret, quod non licet, videbatur contra Moysen dicere dicentem Dt. 24.a. Si acceperit homo uxorem, et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam feditatem, scribet libellum repudii etc.
marg.| .5. Qui   respondens   . Hic ponitur Christi responsio. Et dividitur in duas partes quia primo ponitur responsio, secundo removetur quedam sibi facta obiectio, ibi. Dicunt illi. Ad evidentiam primi, advertendum, quod indivisibilitas est de ratione matrimonii, propter quod ponitur in diffinitione eius tamquam formale, cum dicitur. Matrimonium est coniunctio maris et femine inter legitimas personas individuam vite consuetudinem retinens, id est indivisibilitatem secundum totam vitam alterius coniugum. Ratio autem huius est, quia matrimonium est coniunctio maris et femine ad educationem prolis ad cultum divinum multiplicandum. Ad hoc autem quod proles sit apta ad cultum divinum, et possit sibi sufficere post emancipationem a parentibus requiritur magnus temporis tractus, quia oportet filium generari, educari et doceri, et sibi de necessariis vite a parentibus provideri. Quia secundum quod dicit Apostoli. 2Cor. 12. Parentes debent thesaurizare filiis, et non filii parentibus. Antequam autem homo possit generare de communi cursu, est. 18. annorum vel. 20. Antequam vero filius genitus sit educatus et edoctus {5.314} a patre sciens et potens se et familiam regere, oportet quod, sit. 20. an. vel circiter. Et sic patet, quod licet vir generaret nisi unum filium in uxore, tamen antequam filius esset dispositus ad recedendum a patre, iam pater esset. 40. annorum vel circiter, nunc autem ita est quod masculus et femina debent simul cohabitare indivisibiliter quamdiu intendunt generationi et educationi prolis, sicut videmus in brutis animalibus et avibus, quod determinatus mas, determinate femine inseparabiliter coniungitur tempore quo intendunt generationi et educationi filiorum. Verumtamen, quia in aliis animalibus et avibus filii nati immodico tempore sunt sufficientes victum sibi querere, ideo masculus et femina non coniunguntur inseparabiliter per totam vitam, sed tantum tempore educationis filiorum. Cum ergo natura humana debeat magis esse ordinata quam natura brutorum, ideo de dicta mine naturali est, quod vir et uxor inseparabiliter coniungantur, quamdiu stat necessaria educatio, et doctrina filiorum, et hoc est secundum totam vitam coniugatorum, quia sicut visum est, homo habet quadraginta annos antequam primus filius eius sit sufficienter educatus, et sic sola occasione primi filii dictat natura, quod tantum debeat cum uxore inseparabiliter habitare. Et quia interim antequam primus sit sufficienter educatus, nascuntur filii alii vel saltem possunt nasci, quibus consimiliter oportet per parentes provideri. Ad quod requiritur ulterior tractus temporis magnus. Ideo sicut natura dictat in aliis animalibus quod masculus et femina inseparabiliter cohabitent tempore determinato a natura in generatione et educatione filiorum, ita dictat in natura humana, ut vir et uxor inseparabiliter cohabitent per totam vitam, et sic patet, quod indivisibilitas matrimonii non solum est de iure divino, sed etiam de iure naturali. Hanc autem veritatem declarat Salvator per scripturam veteris Testamenti, dicens.
marg.| .6. Non legistis quia qui   fecit hominem   ab   initio   , scilicet quando solum currebat lex nature ante datam legem per Moysen.
marg.| .7. Masculum et feminam fecit eos. In hoc tangitur materia ipsius matrimonii, scilicet masculus et femina, quia matrimonium ordinatur ad generationem et educationem prolis. Ad hoc autem requiritur determinatum activum et passivum, et hoc in animalibus perfectis, quia non generantur ex putrefactione. In masculo autem est virtus activa, et in femina virtus passiva. Homo autem est perfectissimum animalium, et propter hoc ad perfectionem eius requiritur distinctio sexuum videlicet maris et femine Sequitur.
marg.| .8. Et dixit, propter hoc dimittet homo patrem etc. In quo tangitur debita conditio materie predicte, quia matrimonium debet esse inter personas legitimas ad contrahendum. Tangitur autem hic legitimitas per hoc quod excluduntur persone illegitime, que sunt pater et mater. Iste n. persone sunt excludende secundum dictamen legis nature. Cuius ratio est, quia vir et uxor in actu matrimoniali ad paria iudicantur, et ideo contra reverentiam naturalem est, quod filia {5.315} coniungatur patri, et filius matri. Unde et aliquando animalia magis appropinquanti. ad industriam humanam, talem coniunctionem tamquam abominabilem refugiunt, sicut narratur de elephante, qui adductus a magistro ipsum custodiente ad impregnandum matrem propriam renuit, propter quod magister vultum eius operuit, et cum sic ignoranter matrem cognovisset, et discooperto vultu hoc videret, insiliit pre dolore in ductorem suum, et interfecit, et hoc est quod dicitur in litera. Propter hoc. Idest, propter opus generationis.
marg.| .1. Dimittet homo etc. Homo tamen est communis generis, et ideo significat masculum et feminam. Est ergo sensus, quod filius nullo modo debet copulari matri, neque filia patri. Consequenter ponitur id quod est formale in matrimonio, s. coniunctio individua per totam vitam, cum dicit. .2.   Et   adherebit uxori   sue. Per coniunctionem animorum ex amore et fidelitate. .3.   Et erunt duo etc. Quantum ad corporalem cohabitationem, et ad unam carnem prolis ex ambobus producendam. advertendum tamen, quod ista verba dicuntur hic verba domini, et tamen Gn. 2. dicuntur verba ipsius Ade : non tamen hic est contradictio, quia illa verba protulit Adam ex divina revelatione, quia in extasi factus viderat mulierem, de costa sua formatam, et ideo illa verba fuerunt Dei principaliter tamquam revelantis, et ipsius Ade instrumentaliter, et sicut proferentis. Concludit ergo Salvator. .4.   Quod ergo Deus   coniunxit   , id est virum et uxorem inseparabiliter, quantum ad totam vitam. .5.   Homo non   separet   . Dimittendo propria voluntate uxorem auctoritate tamen divina aliquando separantur, quantum ad cohabitationem et debiti redditionem, non tamen quantum ad vinculum, et hoc contingit, quando separantur sic propter divinum cultum altero religionem intrante.
marg.| {5.316} .6. Dicunt   illi   . Hic removetur quedam obiectio quam fecerunt ei Pharisei de auctoritate Moysi sup. alleg. .7.   Quid ergo. quasi dicat Manifeste dicit contra legem Moysi Dt. 24. .8.   Ait illis   quoniam   Moyses. Quasi diceret, non dico contra Moysem, quia Moyses non scripsit hoc tamquam licitum et bonum sed permisit propter maius malum vitandum, ne scilicet uxores eis ingratas occiderent quia minus erat dimittere, quam occidere, sicut Dt. 15. concessit dare ad usuram extraneis ne fratres gravarent. Sicut ergo qui non dat ad usuram nec extraneo nec propinquo, facit magis secundum intentionem Moysi, ita ille qui docet uxorem non dimittendam, non dicit contra eius intentionem, sed magis supplet et perficit istius legis date imperfectionem, sicut supra dictum est 5. cap. .9.   Ab initio   autem etc. Idest, in statu nature institute, sed in hominibus lapsis per peccatum permissum est propter maius malum evitandum, non tamquam licitum, sed sicut minus malum, et hoc est quod subdit.
marg.| .{10}. Dico   autem   vobis etc. Supplendum est peccat, et facit contra legem matrimonii. Tunc enim dimittenda est, si in peccato perseveret, ne vir videatur esse fautor malitie eius. Et hoc intelligendum est quantum ad cohabitationem et debiti redditionem, non tamen quantum ad vinculum, quod non solvitur, nisi per mortem. Et propter hoc subditur.
marg.| .{11}. Et aliam   duxerit   . Hoc est dictum, si dimissa uxore preter fornicationem aliam duxerit.
marg.| .{12}. Mechatur. Quia remanet adhuc vinculum matrimonii cum prima, et sic patet quod litera huius versus predicti defectiva est, et sunt ea que predicta sunt interponenda ad habendum sensum perfectum sicut contingit in pluribus locis sacre scripture,
marg.| .{13}. Et qui   dimissam   . A viro primo propter fornicationem.
marg.| {5.317} .1. Duxerit. Accipiens eam in matrimonium.
marg.| .2. Mechatur. Quia remanet adhuc vinculum illius dimisse cum viro priori et ex hoc verbo patet intellectus litere immediate precedentis que defectiva est, quia eadem ratione qua uxor dimissa propter fornicationem non potest duci ab altero viro, sic nec vir eam dimittens potest ducere alteram, quia equaliter manet vinculum matrimonii ex utraque parte. .3.   Dicunt ei discipuli. Posito eo quod est necessitatis in virtute continentie, consequenter ponitur id quod est super erogationis et consilii, videlicet continentia ab omni actu venero, discipuli enim audientes quod vinculum matrimonii est indissolubile, dixerunt.
marg.| .4. Si ita est causa hominis cum   uxore   . Quod non possit eam dimittere nisi modo predicto.
marg.| .5. Non expedit nubere. Ac si dicant, Melius est simpliciter continere, et hoc duplici causa. Primo quia ex tali indivisibilitate matrimonii possunt multa gravia sequi, quia si uxor incurrat lepram vel aliquam infirmitatem horribilem oportet tamen illi debitum reddere, secunda causa est, quia maius meritum est continere simpliciter quam coniugalis continentia, unde supradictum est. 13. ca. quod continentia virginalis habet fructum centesimum, vidualis sexagesimum et coniugalis tricesimum. Et ad istum intellectum respondet Salvator consequenter. .6.   Non omnes   capiunt verbum   . Quia altus est status, ad quem infirmi non possunt ascendere. .7.   Sed quibus   datum   est. Scilicet a Deo ex speciali munere, quia secundum quod scribitur Sap. 8.d. Nemo potest esse continens nisi deus det, sed quia non omnis continentia est laudabilis, ideo consequenter ostendit que sit laudabilis, {5.318} et que non, dicens.
marg.| .8. Sunt enim eunuchi. Quia continentia que est ex naturali frigiditate contracta a parentibus, vel privatione membrorum genitalium, non est laudabilis, nisi inquantum per voluntatem acceptatur, nec illa que est per violentiam, sicut in illis quibus secant genitalia, et hoc est quod dicit. .9.   Et sunt eunuchi. Sed illa continentia que est per voluntatem reprimentem concupiscentiam ab actu venereo, illa proprie est laudabilis, et hoc est quod dicit.
marg.| .{10}. Et sunt   eunuchi   . Non per membrorum abscissionem, sed per concupiscentie repressionem.
marg.| .{11}. Propter   regnum   . Ut liberius continentes vacent contemplationi divine, quia sicut scribitur. 1. ad Cor. 7.f. Qui autem sine uxore est sollicitus est que domini sunt et cogitat quomodo placeat deo, qui autem cum uxore est, sollicitus est que sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. Sed quia talis status est altus, nec possunt omnes ad hoc attingere, sed solum perfecti, et ideo subdit.
marg.| .{12}. Qui potest capere capiat. Quasi dicat tantum bonum non est necessitatis, sed super erogationis.
marg.| .{13}. Tunc   oblati   sunt. Hic consequenter docet humilitatis obedientiam per hoc quod parvulos sibi oblatos dulciter suscepit, manus illis imponendo, et pro eis orando, vere autem obedientes illi sunt vere parvuli. et hoc est quod dicit. Tuncoblati sunt ei. ex devotione, scilicet offerentium.
marg.| .{14}. Ut manus eis   imponeret   . Scilicet benedicendo et orando pro eis.
marg.| .{15}. Discipuli autem. timentes ne importunitas offerentium ostenderet magistrum.
marg.| .{16}. Iesus vero ait. Suis discipulis.
marg.| {5.319} .1. Sinite parvulos. Quia isti sunt figura vere humilium et obedientium, quorum familiaritatem ego volo. Sequitur.
marg.| .2. Talium est enim regnum   celorum   . Sicut est dictum ca. precedenti nullus potest intrare regnum celorum nisi fuerit parvulus et humilis.
marg.| .3. Et ecce unus accedens. Hic consequenter docet paupertatem voluntariam. Et dividitur in duas partes, quia primo docet id quod est necessitatis, secundo id quod est supererogationis, ibi. Dixit ei adolescens. In prima ergo parte ponitur cuiusdam volentis ascendere ad fratrum perfectionis interrogatio dicentis.
marg.| .4. Magister bone, quid boni   faciam   . Iesus autem respondit ei, primo quantum ad eius cogitationem, quia ille cogitabat Iesum esse purum hominem, licet crederet eum esse bonum et sanctum doctorem, et ideo quasi respondens Iesus cogitationi, dicit ei.
marg.| .5. Quid me   interrogas   de   bono   . Quasi dicat ex quo credis me purum hominem, non debes me vocare bonum, cuius causa subditur.
marg.| .6. Unus est bonus Deus. Hoc est dictum, Deus est solus bonus per essentiam, et nullus alius. Consequenter respondit eius interrogationi dicens.
marg.| .7. Si autem vis ad vitam. Quasi dicat hoc sufficit ad salutem, quod amplius est non est necessitatis, sed supererogationis.
marg.| .8. Dicit illi. Scilicet, adolescens.
marg.| .9. Que ? Scilicet sunt illa mandata, quorum observantia est necessaria ad salutem.
marg.| .{10}. Iesus autem   dixit   non   homicidium   . Hoc est preceptum decalogi, per quod{5.320} prohibetur nocumentum proximi in persona propria.
marg.| .{11}. Non   adulterabis   . Per hoc prohibetur nocumentum proximi in persona sibi coniuncta.
marg.| .{12}. Non facies. Per hoc prohibetur nocumentum proximi in re possessa.
marg.| .{13}. Non   falsum testimonium dices   . Per hoc prohibetur nocumentum proximi in fama.
marg.| .{14}. Honora   patrem   tuum et matrem. Per hoc preceptum affirmativum intelligitur omne beneficium proximo reddendum, quia nomine patris et matris intelligitur omnis proximus, et hoc est quod subditur.
marg.| .{15}. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quia observantia mandatorum non est meritoria vite eterne, nisi fiat ex caritate. Advertendum, quod licet ponantur hic solummodo precepta secunde tabule, que ordinant hominem ad proximum, intelliguntur tamen cur hec precepta prime tabule ordinantia hominem ad Deum, quia homo magis tenetur Deo quam proximo, et ideo si observantia mandatorum secunde tabule necessaria est ad salutem, multo fortius observantia mandatorum prime tabule. Per predicta etiam ostendit Salvator, quod observantia preceptorum ceremonialium et iudicialium non erat amplius necessaria ad salutem.
marg.| .{16}. Dicit illi adolescens. Hic consequenter ostenditur quid sit super erogationis scilicet abiectio omnium temporalium per paupertatem voluntariam. Et dividitur in duas partes, quia primo docet paupertatis voluntarie meritum, secundo ut ad eam alliciat ostendit eius premium, ibi. Tunc respondens Petrus. Prima in duas, quia primo docet paupertatis{5.321} voluntarie meritum. Secundo quid sit huius perfectionis retardativum, ibi. Cum audisset autem adolescens. Circa primum advertendum quod adolescens iste volebat ad statum perfectionis ascendere, ideo dixit.
marg.| .1. Omnia hec   custodivi   . Mundata implendo.
marg.| .2. Quid adhuc mihi deest. Ad perfectionem vite. Hieronymus, autem dicit, quod iste iuvenis mendaciter et ficte loquebatur. Quod probat per hoc quod subditur postea. Cum audisset verbum, abiit tristis quod non fecisset, si ad Christum ex devotione accessisset. Sed Bed. et aliqui alii expositores dicunt contrarium, videlicet quod simplici animo venit ad Christum petens de salute eterna, et quod verum dixit se observasse mandata, quod probatur per hoc quod dicitur Mar. 10.c. Iesus autem intuitus eum dilexit. Quod non esset verum si venisset fictus. Quod autem arguit Hier. contrarium ex hoc quod sequitur. Abiit tristis. non est contra ista, quia aliquis potens est statum inferiorem servare, qui tamen non est potens statum altiorem ascendere.
marg.| .3. Ait illi Iesus. Si vis perfectus esse, id est ascendere ad statum perfectionis supra communem statum saluti necessarium.
marg.| .4. Vade. Contemnendo omnia temporalia.
marg.| .5. Et   vende   omnia   que. Propter Deum, quia abiicere temporalia propter ostentationem non est meritorium, sicut aliqui philosophi fecerunt.
marg.| .6. Et habebis   thesaurum   . Hoc non dicitur, quia paupertas sit maior virtus quam continentia vel obedientia, sed dicitur per quandam correspondentiam, quia thesaurus celestis sic respondet voluntarie paupertati, sicut exaltatio humiliationi, sicut dictum est cap. precedenti. Sequitur.
marg.| .7. Et veni   sequere   me. Quia in sequela Christi per opera caritatis consistit perfectio principaliter. in paupertate autem voluntaria consistit inchoative per modum removentis prohibentis et disponentis, quia per hoc auferetur cura temporalium que impedit animum a dilectione Dei, et disponitur animus ad libere Deo vacandum.
marg.| .8. Cum audisset autem. Hic consequenter ostendit quid sit huius perfectionis impedimentum, videlicet nimia dilectio terrenarum possessionum, {5.322} et hoc est quod subditur. Cum audisset autem adolescens verbum. scilicet, Christi de perfectione paupertatis voluntarie.
marg.| .9. Abiit tristis. Quia nimis amabat possessiones terrenas, et ideo non poterat ad perfectionem voluntarie paupertatis ascendere. Consequenter ostendit quomodo divitie faciunt difficultatem in attingendo perfectionem dicens.
marg.| .{10}. Amen dico vobis quia dives. Non dixit impossibile, sed difficile, quia difficile est divitias possidere, et non teneri nimis amore earum, quia secundum quod dicit Aug. in epistola ad Paulinum, Bona terrena diliguntur arctius adepta quam concupita. Aliud enim est nolle incorporare que desunt, aliud iam parata divellere. Illa enim velut extranea iam repudiantur, ista velut membra prescinduntur etc. Et Chrys. super Matt. Appositio divitiarum maiorem apponit flammam, et vehementior fit cupido. Et quia cupiditas est venenum caritatis, ideo possessio divitiarum reddit hominem difficilem ad perfectionem acquirendam, non tamen facit impossibilem, quia Abraham fuit valde dives, ut habetur Gn. 13. et tamen fuit perfectus, ut habetur Gn. 17. ideo dicitur Eccl. 31.a. Beatus vir dives qui inventus est sine macula etc. sequitur. Quis est hic et laudabimus eum ? quasi dicat Vix et cum difficultate invenitur. Consequenter ostendit qualiter divitie faciunt impossibilitatem ad perfectionem et ad regnum celorum consequendum, quando, scilicet homo constituit finem in divitiis. Et hoc est quod dicit.
marg.| .{11}. Facilius est camelum   intrare   in   regnum celorum   . Primum est impossibile, ut patet manifeste, ergo et secundum. Quod autem loquatur de divite constituente finem in divitiis, patet per illud quod habetur Mar. 10.c. ubi dicitur. Quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire etc. et sequitur ibidem, Facilius est camelum etc. Ex quo patet, quod illud quod dicit divitem impossibile intrare in regnum Dei, intelligitur non de quocumque divite, sed de divite confidente in divitiis, et in ipsis finem constituente, et hoc debet hic subintelligi.
marg.| .{12}. Auditis autem. Quia talem perfectionem paupertatis voluntarie et aliarum virtutum nullus docuerat, Ante Christum sequitur. Quis ergo poterit salvus esse. Ad quod respondens.
marg.| {5.323} .1. Iesus   dixit   illis. Quia homo non potest ad hoc attingere ex virtute propria, sed solum ex divina gratia, quod habetur ad Rm. 6.d. Gratia Dei vita eterna : et per hoc excluditur error Pelagii, qui posuit hominem ex sola libertate arbitrii, posse mereri. Et quia licet meritum vite eterne non possit esse virtute nature, potest tamen esse virtute gratie. divine, ideo sequitur.
marg.| .2. Apud Deum autem omnia possibilia.
prol.| Aliter autem exponitur ab aliquibus illud. Facilius est camelum etc. dicentibus quod quedam porta erat in Ierusalem que vocabatur porta acus, per quam non poterat camelus transire nisi prius deposito onere. Sic nec dives in regnum celorum nisi deposita sarcina terrenorum, sed quia hoc de scriptura non habet autoritatem, ideo eadem facilitate contemnitur qua probatur. Non enim invenitur scriptum in aliqua scriptura autentica quod in Ierusalem fuerit aliqua porta sic nominata : et ideo prior expositio melior videtur.
marg.| .3. Tunc respondens Petrus. Hic consequenter ostenditur voluntarie paupertatis premium, et premittitur interrogatio Petri.
marg.| .4. Ecce nos   reliquimus   . Licet autem Petrus esset pauper, tamen asserit confidenter se reliquisse omnia, quia licet esset pauper in actu, tamen habebat multa in potentia. Et quia per paupertatem voluntariam non solummodo relinquuntur possessa in actu, sed etiam possibilitas acquirendi, et possidendi, et ista possibilitas aliquo modo se extendit ad omnia, ideo convenienter Petrus dixit se reliquisse omnia.
marg.| .5. Quid ergo erit nobis ? In premio retributionis pro tali voluntaria paupertate Consequenter ponitur responsio Christi.
marg.| .6. Amen. Idest, fideliter.
marg.| .7. Dico vobis. Quia vos qui sequuti estis me, dimissis omnibus terrenis.
marg.| .8. In regeneratione. Idest, in iudicio tempore resurrectionis mortuorum : {5.324} que quidem resurrectio dicitur regeneratio, quia terminatur ad esse secundario acceptum.
marg.| .9. Cum sederit filius hominis. Quia sicut in forma hominis fuit iudicatus coram Pilato, ita in forma humana iudicabit, sicut dicitur Act. 1.b. Hic Iesus qui assumptus est a vobis in celum, sic veniet ad iudicium : scilicet, quia sicut in humanitate ascendit, ita in humanitate descendet ad iudicium, quia tamen apparebit in forma humanitatis gloriosa, ideo subditur.
marg.| .{10}. In sede maiestatis sue. In primo enim adventu sedit in, sede humilitatis.
marg.| .{11}. Sedebitis   et vos. Advertendum quod iudicare accipitur tripliciter. Uno modo principaliter, sicut iudex qui profert sententiam, et hoc modo solus Christus iudicabit, alio modo pro sed re in loco eminenti iuxta iudicem, sicut assessores iudicis, et hoc modo apostoli, et alii perfecti cum Christo iudicabunt, tertio modo large accipitur, scilicet pro sententiam iudicis approbare, et hoc modo omnes electi iudicabunt, quia sententiam iudicis approbabunt. Considerandum etiam quod licet iudiciaria potestas, que competit alicui, per modum assessoris, conveniat apostolis et viris perfectis ratione sue perfectionis supra alios eminentis, tamen magis attribuitur voluntarie paupertati quam aliis virtutibus et hoc per quandam correspondentiam, sicut supra dictum est, quia sicut exaltatio correspondet humilitati, sic iudiciaria potestas paupertati, quia pauperes in hoc mundo conculcantur, et perverse iudicantur, quia etiam eorum bona in malum interpretantur, ideo econtrario eminentia sedis iudiciarie competit eis in generatione.
marg.| .{12}. Et omnis qui   reliquerit   . Non est sic intelligendum, ut aliqui dixerunt, quod post aliquam revolutionem temporum post iudicium centuplum omnium que hic dimittuntur propter Deum reddantur in eadem specie ut centum agri pro uno agro dimisso, sed est sensus quod qui corporalia pro Christo dimiserit. spiritualia bona recipiet hic in presenti, que ita excedunt bona temporalia sicut centenarius numerus unitatem.
marg.| {5.325} .1. Et vitam eternam. In futuro, scilicet, propter quod concluditur in fine sic.
marg.| .2. Multi autem. Quia illi qui sunt hic primi in honore alios {5.326} iudicantes iniuste, tunc erunt novissimi et inferiores et iudicio aliorum subiecti, et e contrario voluntarie pauperes qui sunt hic novissimi, in iudicio futuro erunt primi : quia sicut dictum est, erunt iudicis assessores.
Numérotation du verset Mt. 19,moraliter 
marg.| {5.313} .1. Et   accesserunt   . Orig. Tentato autem domino, nullus discipulorum eius qui positus est ad docendum graviter ferat, si tentatus {5.314} fuerit a quibusdam, sed tentantibus respondeat dogmata pietatis.
marg.| Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem. Remigius. Mysterium hoc dixit esse Apostolus in Christo et ecclesia.
Numérotation du verset Mt. 19,moraliter 
marg.| {5.315} † Dominus enim Iesus Christus, quasi patrem deseruit, cum de celis ad terram descendit, et matrem, idest synagogam deseruit {5.316} propter eius infidelitatem, et hesit uxori sue, scilicet ecclesie. Et sunt duo in carne una, id est Christus et ecclesia in uno corpore, qui dixit ad illos.
Numérotation du verset Mt. 19,moraliter 
marg.| {5.317} .6. Non omnes capiunt verbum istud. Sap. 8.d. Cognovi quia non possum esse continens, nisi Deus det.
marg.| .9. Et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt. Per observantiam castitatis.
marg.| .{12}. Qui, potest capere capiat. Cum adiutorio dei. Hiero. Hortantis{5.318} Dei vox est milites suos ad pudicitie premium concitantis, quasi dicat qui potest pugnare pugnet, ac superet et triumphet.
marg.| .{13}. Tunc oblati sunt ei parvuli. Sequitur.
marg.| .{15}. Discipuli autem eius. In hoc per ipsos significantur illi qui iuvenes impediunt a religionis ingressu, quos dominus reprobat dicens.
Numérotation du verset Mt. 19,moraliter 
marg.| {5.319} .1. Sinite parvulos et nolite eos prohibere a me. Chrysost. Nam si sancti futuri sunt, quid vetatis filios venire ad patrem ? Si autem peccatores, ut quid sententiam condemnationis profertis antequam culpam videatis ?
marg.| Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. Remigius. Manibus impositis pueris benedixit, significans quod humiles spiritu digni sunt eius gratia et benedictione.
marg.| .3. Et ecce unus accedens ait illi. Sequitur.
marg.| .5. Quid me interrogas de bono ? Hieronymus. Salvator noster non{5.320} renuit bonitatis testimonium, sed a magistris absque Deo exclusit errorem. Que autem utilitas, ut ita responderet reducit eum paulatim et erudit liberari ab omni adulatione, et ab his que sunt super terram abducens Deo adherere suadet, et futura querere, et nosse eum qui vere bonus est, et radix et fons omnium bonorum.
marg.| .7. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata etc. Remigius. Demonstratur his verbis, quod lex suis impletoribus non solum bona temporalia dabat, sed etiam vitam eternam, suo tamen tempore consequendam.
Numérotation du verset Mt. 19,moraliter 
marg.| {5.321} .3. Si vis perfectus esse   vade   et   vende   . Genadius de ecclesiasticis dogmatibus. Bonum est facultates cum dispensatione erogare, sed melius est intentione sequenti Christum totum simul donare absolutum a sollicitudine cum Christo egere.
prol.| Origenes. Non tamen sic intelligendum est, quod in ipso tempore quo bona sua tradidit pauperibus, fiat omnino perfectus, sed ex illa die incipiat speculatio Dei, adducens eum ad omnes virtutes, ideo subditur.
prol.| {5.322} .7. Et veni   sequere   me. Hier Sequitur enim dominum qui imitator est eius, et per illius vestigia graditur.
marg.| .8. Cum audisset autem   adolescens verbum,   abiit   tristis   . Chrys. Non enim similiter detinentur qui pauca habent et qui in multis abundant, quoniam adiectio divitiarum maiorem accendit flammam et violentior est cupido, ideo sequitur.
marg.| .{10}. Amen dico vobis, quia   dives difficile intrabit   in   regnum   . Chrys. Quod quidem dixit non pecuniis detrahens, sed eis qui detinentur ab ipsis, et discipulos pauperes existentes non debere verecundari propter inopiam.
Numérotation du verset Mt. 19,moraliter 
marg.| {5.323} .1. Apud Deum omnia   possibilia   sunt. Remigius. Hoc non est sic intelligendum, quod possibile fit apud Deum, ut dives cupidus avarus, et superbus intret in regnum celorum, sed ut convertatur, et sic intret.
marg.| .4. Ecce nos   reliquimus omnia   . Gregorius. homil. 30. Multum dimisit qui cum re possessa etiam concupiscentiis renunciavit. Tanta ergo a sequentibus dimissa sunt quanta a non sequentibus concupisci potuerunt.
marg.| Vos qui sequuti estis me. Hieronymus. Non dicit qui reliquistis omnia. Hoc enim, et Socrates philosophus fecit, et multi alii divitias contempserunt, sed qui sequuti estis me, quod proprie apostolorum est, atque credentium.
marg.| .8. In regeneratione. Sequitur.
marg.| {5.324} .{11}. Sedebitis, et vos super sedes duodecim. Chrysost. Quod fuit ex tunc, quo gentes credere ceperunt in Christo † regenerante. Ex tunc enim apostoli sederunt super duodecim thronos, id est in omnibus Christianis. Omnis enim qui recipit verbum Petri fit thronus Petri, et idem de aliis apostolis est dicendum.
marg.| Iudicantes duodecim tribus Israel. Hieronymus. Idest. condemnantes, nam apostolis credentibus, Iudei communiter credere noluerunt. Et omnis qui reliquerit domum. sequitur.
marg.| Centuplum accipiet   . Origenes etiam in hoc seculo, quia pro fratribus carnalibus multos invenit secundum fidem. Similiter patres, scilicet, episcopos, et sacerdotes, et filios, scilicet, iuniorescredentes, et sorores, scilicet, omnes qui se Christo exhibuerunt virgines castas, et agros, quia de agris multorum fidelium pascuntur sufficienter, et hoc modo August. 20. de Civitate Dei exponitur illud. Apostoli tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
prol.| {5.325} Multi autem erunt primi. Origenes. Per hoc exhortatur eos {5.326} qui nuper venerunt ad verbum, ut festinent ad perfectum ascendere pre multis, qui videntur senuisse in fide.
Numérotation du verset Mt. 19,ADDITIO I. 
marg.| {5.325} In cap. 19. ubi dicitur in postilla. Et sic patet, quod indivisibilitas matrimonii non solum est de iure divino, sed etiam naturali.
prol.| Mirum videtur, quod astruere nititur Postillator videlicet, quod de iure nature matrimonium est indivisibile inducens ad probationem huius conclusionis instinctum animalium, ut patet in litera postille, quod tamen non videtur veritate fulciri. Ad quod probandum primo est evacuanda ratio eius. secundo sunt aliqua pre supponenda ad veritatem materie clarius lucidandam, tertio sunt alique conclusiones formande. Circa primum dicendum est quod ratio Postillatoris non probat intentum suum, nec eget alia solutione nisi interemptione, negatur enim animalia bruta ita simul adherere, ut coniunctio sua in aliquo indivisibilitatem sapiat : quinimo omnia fere animalia vel pro maiori parte ab invicem post copulam discedunt, et unus masculus sufficit pluribus feminis, ut aries qui sufficit centum ovibus, et unus equus multis equabus, et unus taurus qui sufficit multis vaccis, et sic de similibus, ideo non potest sumi ad indivisibilitatem matrimonii efficax argumentum ab animalibus brutis, et sic ratio huius cessat. Circa secundum primo presupponendum est quod ius naturale dicitur multis modis. Interdum enim ius naturale ponitur pro divino, interdum pro illo iure quod est commune omnibus hominibus quod ius gentium appellatur, sed proprie sumpto vocabulo, Ius naturale primevum est, quod convenit omni animali. Hinc est quod solet dici. Ius naturale est quod natura omnia animalia docuit, et ideo licet promiscue utamur illo verbo, ius naturale, proprie tamen loquendo ius naturale solummodo dicitur illud quod convenit omni animali. Ad loquendum igitur proprie in hac materia, ne incertitudo vocabulorum aliquam ambiguitatem vel errorem pariat, cum dixerimus ius naturale, intelligimus de iure naturali primevo congruenti omni animali, et de hoc videtur intellexisse Postillator. Secundo est presupponendum, quod ex hoc iure est maris et femine coniunctio, liberorum procreatio et educatio, et proprii corporis defensio, et similia, que pertinent ad conservationem individui et speciei, quod manifeste dicunt iura, cum de iure naturali loquuntur. Tertio est presupponendum quod est aliud ius quod dicitur Gentium, et ex hoc descendit consensus, et fuerunt inducti contractus, dominia distincta, introducta bella, servitutes, et cetera huiusmodi. Quarto est presupponendum, quod est aliud ius quod dicitur civile seu humanum, et ex hoc iure fuit data forma contractibus, et equitas naturalis, que erat in confuso, fuit reducta ad certas formas, ut patet in diversis casibus determinatis per legumlatores. Quinto presupponitur, quod est ius divinum, scilicet, quod in utroque testamento continetur, et quantum ad presentem materiam pertinet, non est constituenda species in iure canonico, quia adheret iuri divino. Sexto presupponendum est, quod homo est alligatus omnibus iuribus, diversis tamen respectibus. Iuri primevo naturali alligatur inquantum est animal. Iuri vero Gentium inquantum est animal rationale. Iuri autem civili inquantum est animal civile. Nam ut Aristoteles ait, a natura est civile animal homo et omnium aggregabilius : iuri vero divino utriusque testamenti inquantum est animal catholicum et fidele.
prol.| His ergo presuppositis circa tertium ponende sunt alique conclusiones. Quarum prima est, quod de iure naturali primevo non est indivisibilitas matrimonii. Quod patet, quia de hoc iure non est matrimonium, ergo nec eius indissolubilitas. Antecedens probatur auctoritate principalium glossatorum utriusque iuris. Ioannes enim Teutonicus glossator decreti, in cap. Ius naturale, dist. 1. cum textus loquens de iure naturali diceret. Ex hoc iure est maris et femine coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, exponens dicit coniunctio, scilicet, corporum non animorum, quasi dicat, coitus est a iure nature, sed matrimonium non. Hoc idem notat Accursius. § 3. instit. de iure naturali. Patet etiam hoc manifeste per rationem, nam si verum esset, quod matrimonium esset de iure nature, sequeretur quod concubinatus esset matrimonium, {5.326} quia ius naturale primevum quod competit homini ut animali, non facit inter illa differentiam. Nec obstat, quod aliqui dicunt rationem naturalem inducere matrimonium, ex eo quod ratio dictat quod certi sint parentes propter educationem liberorum. Nam fateor hoc, sed aliud est ratio naturalis, aliud instinctus naturalis. Instinctus enim naturalis est communis omni animali, et iste est a iure nature. Ratio naturalis est propria hominis, et ista est a iure Gentium : alias enim sequeretur, quod animalia bruta haberent rationem naturalem, cum ius naturale est (ut dictum est) quod natura omnia animalia docuit. Coitus ergo est ab instinctu naturali, qui descendit a iure nature communi omni animali. Matrimonium vero, quod est quedam qualitas iustificativa coitus descendit a consensu, qui provenit a iure gentium. Forma enim essentialis matrimonii prout est de iure gentium, consensus est, unde Legiste solent dicere. Nuptias non concubitus, sed consensus facit. Sequitur ergo quod a iure naturali primevo non est indivisibilitas matrimonii, cum de tali iure non est matrimonium ut fuit assumptum. Secunda conclusio est, quod de iure gentium est matrimonium, sed non indivisibilitas matrimonii. Prima pars conclusionis patet ex supradictis. Cum enim matrimonium formetur consensu, et consensus sit a iure gentium, ergo et matrimonium. Secunda pars probatur per rationem eiusdem iuris. Fundamentum enim in iure gentium est ut quidquid homines consentiunt de agendis, per eos servetur, unde et legislator dicit, quod nihil tam congruum naturali equitati est, sicut ea que placita sunt inter homines servare. Hinc ergo est, quod matrimonium descendit ex hoc iure ut consensus servetur, sed in divortio est consensus utriusque coniugis ad discedendum, ergo servandus est. Facit ad hoc regula iuris civilis que dicit, quod nihil est naturale, quod illa que uno genere ligantur, eodem genere solvantur. Cum ergo ius Gentium duntaxat respiciat naturalem rationem, sequitur quod matrimonium quod ex hoc iure consensu firmatur contrario consensu tollatur, et sic patet quod attento hoc iure matrimonium est indivisibile. Tertia conclusio est, quod de iure civili non est matrimonium originaliter, sed est data forma accidentalis matrimonio, et addite solennitates et ritus : sed tamen ex hoc iure non est indivisibilitas matrimonii : Que conclusio pro utraque parte patet ex predictis, et etiam quia iuriste civiles tractant de ritu nuptiarum et de divortiis et repudiis et de aliis materiis tangentibus matrimonia. Quarta conclusio est, quod de iure divino consistenti in veteri Testamento matrimonium non est indivisibile, cum ex iure hoc permittatur divortium prout manifeste patet Dt. 24. Quinta conclusio est, quod de iure divino consistente in lege evangelica, et de iure canonico quod eius vestigia sequitur, matrimonium est indivisibile, unde veritas ait, ut patet in eodem capit. scilicet Mt. 19. Quod Deus coniunxit homo non separet etc. Ex omnibus his conclusionibus elicitur una conclusio, videlicet quod nec de iure nature nec Gentium, nec de civili nec divino, prout est in veteri Testamento, est indivisibilitas matrimonii, sed de lege evangelica, quam lex canonica sequitur. Ad diffinitionem matrimonii quam inducit Postil. pro fundanda sua opinione, dicendum quod illa diffinitio datur secundum legem evangelicam seu canonicam que eam sequitur. Posset etiam dici, quod cum in illa diffinitione ponitur, individuam vite consuetudinem retinens, intelligitur durante matrimonio, non autem post separationem legitimam, que secundum iura predicta separationem permittentia fieri posset, ut ex predictis patet, et sic predicta diffinitio competit matrimonio etiam secundum iura civilia et huiusmodi. Ratio autem huius differentie inter vetus testamentum et novum circa indivisibilitatem matrimonii potest esse duplex. Una generalis sumpta ex imperfectione veteri legeque nihil ad perfectum adduxit, ut ad Heb. 7. unde matrimoniumveteri legetamquam imperfectum erat dissolubile, nove vero legis quia perfectum, indissolubile. Alia vero ratio magis specialis, prout in prima secunde. q. 102. art. 5. in responsione 3. argumenti. Matrimonium fuit in veteri lege prout erat officium nature, non autem prout est sacramentum{5.327} coniunctionis Christi et ecclesie que nondum erat facta, unde in veteri lege dabatur libellus repudii, quod est contra sacramenti rationem, non autem in nona lege. Quam quidem rationem idem sanctus doctor amplius videtur declarare super 4. dist. 33. in primam. q. ubi dicit quod tria bona matrimonii, s. proles, fides, et sacramentum competunt homini secundum triplicem rationem. Nam bonum prolis competit homini secundum naturam sui generis, unde procreatio et educatio prolis communis est animalibus, ut in 8. Eth. Bonum autem fidei quod requiritur ad congruam communicationem operum que sunt necessaria in vita humana competit homini secundum naturam sue speciei, s. inquantum homo, Bonum autem sacramenti competit homini inquantum est Catholicus, et hoc quantum apud fideles, quia significat coniunctionem Christi et ecclesie. Ex quibus concludit, quod pluralitas uxorum nec tollit nec impedit primum finem, cum unus vir sufficiat pluribus uxoribus fecundandis, etiam educandis filiis ex eis natis, sed secundum finem qui est fides, etsi non totaliter tollit multum tamen impedit, eo quod non facile potest esse pax in familia, ubi uni viro plures uxores iunguntur, ut ibidem declarat. Tertium autem finem, scilicet, sacramentum pluralitas uxorum totaliter tollit, eo quod sicut Christus est unus, ita una ecclesia. Ex quibus patet satis, quod dissolubilitas matrimonii non est contra legem nature, nisi inquantum matrimonium est sacramentum quod solum est apud fideles Catholicos. De hac materia plenius habetur supra Dt. 24. in additione 2. vide ibi.
Numérotation du verset Mt. 19,ADDITIO 2 
marg.| In eodem capitulo ubi dicitur in postilla. Et sic patet quod litera huius versus predicti defectiva. etc.
prol.| Litera huius versus presupposito vero intellectu eorum que traduntur circa libellum repudii, supra Dt. 24. in additionibus ibi positis, non est defectiva sed plane sonat veritatem. Ad quod sciendum est prout ibidem fuit dictum quod nullo modo licebat in ve. Test. repudiare uxorem nisi propter turpitudinem fornicationis, prout veritas litere ibidem testatur, tamen secundum Pharisaicam doctrinam, qui sepe mandata Dei irritabant propter suas falsas traditiones ut supra cap. 15. ex multis aliis causis licere repudium asserebant, etiam pro solo libito voluntatis viri. Cuius doctrine falsitatem Christus ostendit in hoc loco di. Dico autem vobis quod quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit, mechatur. Ex quo manifeste habetur a contrario sensu, quod qui dimiserit uxorem suam ob fornicationem etiamsi aliam duxerit, non mechatur, quod est verum, eo quod libellus repudii ex causa legitima in lege determinata, scilicet, fornicatione, licitus erat, ut patet supra in additionibus supradictis. Quod autem subditur. Et qui dimissam duxerit, mechatur, intelligitur plane de illa de qua immediate ante loquitur, scilicet, de dimissa non ob fornicationem, talis enim dimissio nulla est, quia contra formam in lege datam et sic manet vinculum uxoris sic dimisse cum viro priori et per consequens secundus eam ducens mechatur, unde presupposita veritate non oportet supplere nec interponere aliqua nisi solum illa que ex litera plano sensu accepta intelligenda sunt. Illud etiam quod Postil. dicit quod eadem ratione uxor dimissa ab altero viro non potest duci, sicut nec vir eam dimittens potest ducere alteram, quia equaliter manet vinculum matrimonii ex utraque parte ut dicit, manifestum est veritatem non obtinere secundum legem veterem secundum quam pluralitas uxorum fuit licita seu permissa, numquam autem pluralitas virorum.
prol.| REPLICA. In cap. 19. ubi Postillator dicit de indivisibilitate matrimonii Burg. hoc sicut Dt. 24. grandem facit contra. Postillatorem commotionem ad quam sedandam clariori modo redigam factumBurg. hic et Dt. 24. inter cetera dicta. Primum dictum eius, quod in ve. le non fuit licitum dimittere uxorem, nisi propter fornicationem. Hoc dictum habetur in sua digressione Dt. 24. Secundum dictum est. Indissolubilitas matrimonii solum pertinet ad legem evangelii. Tertium dictum, dare libellum repudii in veteri lege non solum fuit licitum sed etiam fuit divinum preceptum. Quartum dictum eius, quod ius nature in quo disponitur de indivisibilitate matrimonii solum intelligitur de iure expresso in evangelio et iure canonico ipsum sequente. Quintum dictum eius est tale, aliquid est ius naturale quod est commune omni animali, et hoc dicitur proprie ius naturale. Sic quoque dicit postillatorem accepisse ius naturale quando dicit indivisibilitatem coniugum esse de iure nature, quod tamen non videtur verum, ut dicit Burg. Ex quibus dictis elicit certas conclusiones, que quia prolixe sunt habeantur pro insertis, quia etiam tangentur in pertractatione istius digressionis.
prol.| Quantum ad istam materiam primo videndum de veritate et connexione dictorum Bur. Secundo respondebitur ad rationes eiusdem factas contra postillatorem. Quo ad primum dictum Bur. videtur falsum, quia dare libellum repudii fuit permissum in veteri lege non solum propter fornicationem sed etiam propter quamcumque feditatem patet hoc Dt. 24. ubi dicitur. Si acceperit homo uxorem et non invenerit gratiam ante oculos eius per aliquam feditatem, scribet libellum repudii etc. Probatur etiam per canonem privilegia. dist. 4. ubi dicitur quod quedam permittuntur ut licita ut petere premium, quedam autem permittantur ut illicita, sicut dare libellum repudii ne fiant graviora. {5.328} Videamus insuper quomodo illud primum dictum cum tertio concordet, Nam primum dictum vult traditionem libelli fore illicitam preterquam in casu fornicationis. In tertio autem dicto dicit ipsam non solum simpliciter licitam, sed expresse a deo mandatam, quod tamen nullibi legitur, imo rotunda litera hic contradicit, quia dicitur hic propter duritiam cordis vestri permisit vobis Moyses etc. Et idem tamquam minus malum permittitur ex canone privilegia, supra allegato. Nullum autem malum in lege generaliter precipitur. Et dico generaliter propter preceptum factum Abrahe de occisione filii, quod non erat regulare, nec generale sed ad tentandum singulare, Similiter et preceptum datum Osee prout patet in locis suis. Similiter et secundum dictumBurg. falsum est et contra literam evangelii presentem, in qua Christus indissolubilitatem matrimonii sub evangelio probat per indissolubilitatem eiusdem sub lege nature, que fuit per Adam inspirante deo promulgata, dicit enim tentantibus Phariseis. Quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos, et dixit, propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori sue, et erunt duo in carne una, itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit homo non separet. Quid planius, nisi quod matrimonii inseparabilitas sub lege evangelica et canonica ortum habet ex inseparabilitate sub lege nature per Christum hic allegata ? Unde patet etiam quartum dictum Burg. esse falsum, quia in ea re (de qua sermo) lex evangelica et canonica se fundant super legem nature et matrimonii institutionem primariam.
prol.| Sic et tertium dictum falsum est et repugnans primo, ut supra ostensum est. Quintum autem dictum de iure nature primevo communi omni animali est confictum, quia nullum tale ius reperitur in scripturis sacris neque canonibus. Nam ius sumptum in sua maxima generalitate solum ad vocalia extendi probat Gratianus auctoritate beati Isido. 2. Etym. dicentis. Ius generale nomen est, lex autem iuris est species. Ius autem dictum, quia iustum est. Omne autem ius legibus et moribus constat. Nunc autem iustum et iustitia ad sola rationabilia pertinent. Hoc autem ius generalissime acceptum ubi supra, distinguitur in ius naturale gentium et civile. Ius naturale dicitur communi omni nationi, sola autem rationabilia per nationes distinguuntur, et ideo commune, quia ubique ex instinctu nature est, non constitutione aliqua, ut maris et femine coniunctio, liberorum successio, puerorum educatio, communis omnium possessio, et omnium una libertas, acquisitio eorum que celo terra marique capiuntur, de positi vel commodati restitutio, violentie per vim repulsio, et hoc et si quid simile huic est, numquam iniustum sed naturale equumque habetur. Hec inquam omnia iuris naturalis portiones, solis rationabilibus conveniunt. Coniunctio autem maris et femine in irrationabilibus non est secundum ius naturale, sed secundum instinctum nature. Aliud est enim dicere de iure naturali et de instinctu naturali, quia se habent sicut inferius et superius. Nam omne ius naturale est instinctus naturalis, sed non e converso : quia alias extenderetur ius naturale non solum ad irrationabilia sed etiam ad insensibilia, quia instinctus naturalis ab appetitu naturali non videtur distingui. Ius igitur naturale sic distinctum ab aliis, primatum obtinet et tempore et dignitate. Cepit enim ab exordio nature rationabilis, nec tempore variatur, sed immutabile permanet, ut dicitur 5. dist. c. 1. Fingit igitur Bur. tale ius naturale primevum, imo impropriissime diceretur ius iuxta predicta, idcirco falsum imponit postillatori quod ita acceperit ius in proposito. Et quia fundamentum Bur. falsum est, nimirum false sunt conclusiones sue in eo fundate. Prima namque conclusio fundatur super suo ficto iure naturali, et secunda conclusio, s. quod matrimonium est de iure gentium, sed non indivisibilitas. Nam ex litera evangelii matrimonium est a prima institutione nature rationalis, que ius gentium longe precessit. Sed nec tertia conclusio est vera, quo ad hoc quod ex iure civili non est matrimonium indivisibile. Nec quarta conclusio, que due innituntur eidem medio, videlicet, quia in iure civili tractatur de divortiis et repudiis, et in ve. Test. similiter : que media non probant bene illas conclusiones, nam etsi divortium in lege permissum est propter maius malum vitandum ex hoc arguere igitur matrimonium est divisibile, consequentia non valet, nec formaliter nec legaliter. Non formaliter, quia arguit a secundum quid ad simpliciter. Sicut argueretur : Antichristus est permissive ens, est igitur ens, sicut in proposito. Nec legaliter valet consequentia. Non enim sequitur. Lex apud legislatorem non est necessaria, igitur non est necessaria. Sicut lex quecumque non ligat Deum quin possit vel mutare vel dispensare, stat tamen legem esse solidam in se. Sicut necessario ignis calidus est et calefactivus materia debita approximata, non tamen sequitur in fornace trium puerorum non fuit calefactivus, igitur non fuit calefactivus. Ita est de matrimonio quod ex causis in litera expressis. Dt. 24. fuerat separabile, non tamen sequitur, igitur non est indivisibile. Iura autem que dicunt de divortiis et repudiis etc. non probant matrimonii divisibilitatem, quia pertinent ad illegitime contractum matrimonium, quod non meretur dici matrimonium, quod de sua formali ratione est coniunctio legitimarum personarum et siqua iura aliter de repudiis et divortiis sentirent, essent abolenda{5.329}tamquam naturali non consona, quod hic in litera per Christum allegatur.
prol.| Quinta autem conclusio quamvis in se vera, tamen non ad intentionem. Burg.quod videlicet originaliter et primo matrimonium ex evangelio habeat suam indivisibilitatem, nam sicut supra dictum est evangelium et canones quo ad id se referunt ad legem naturalem per Christum hic allegatam. Ex his patet falsitas conclusionis per Bur. collecte ex illis quinque ineptis conclusionibus, ut patet.
prol.| Nec valet responsio Burg. ad argumentum postil. cum dicit diffinitionem allegatam in postil. tamen intelligi debere de coniunctis in lege evangelica tamen. Huius responsionis falsitas ostensa est supra, immo debet intelligi in omni lege iusta et consona legi naturali et primeve a Deo institute in exordio rationalis creature. Divortium autem et repudium intelligenda sunt permissive ex quibus non sequitur divisibilitas nisi per accidens, ut predictum est et secundum quid. Et ad hoc tendere videtur secunda responsio quam dat Burg. ad idem argumentum. quia dicit quod illa diffinitio tenet durante matrimonio, sed divortio facto secundum permissionem iurium non tenet, unde patet quod instantia Burg. ad diffinitionem matrimonii est secundum quid.
prol.| Nec valet differentia legis no. et ve. quam assignat Burg. quo ad hoc, quia quamvis vetus lex fuit imperfecta, tamen in ea fuerat verum matrimonium de sui natura et institutione insolubili quamvis propter malitiam eorum qui erant sub lege, non autem propter ipsius legis imperfectionem divortium permittebatur secundum prius dictum. Nec ex hoc debet dici matrimonium solubile nisi secundum quid, s. solutione permissa. Nec valet quod Burg. de S. Tho. adducit quod videlicet in ve. lege. ideo repudium erat licitum, quia matrimonium pro tunc fuit in officium, non autem erat sacramentum significativum coniunctionis Christi et ecclesie, que nondum erant, falsum est n. in veteri lege ecclesiam (que incipit ab Abel iusto secundum beatum Gregorium) Deo non fuisse coniunctam, quia vetus Test. frequenter ostendit synagogam Deo desponsatam, que desponsatio est in una sponsa usque ad novissimum iustum, Cui ecclesie totali Christus ut sponsus secundum deitatem ab initio coniunctus est, cuiusque coniunctio indissolubilis est usque ad consummationem seculi Mt. ult. Et ita oportet S. Tho. et Burg. sentire, nisi velint erronee dicere cum Helyndio Christum ante Mariam non fuisse. Christus enim etsi ex tempore est factus homo, eternaliter tamen fuit Christus, quia a patre unctus, non unctione ut dicit per unctionem, sed ut significat ungendi per generationem communicationem. Est enim Deus ungens sicut est lumen, et sicut filius est lumen de lumine, ita est ungens ab ungente, sententia est Hila. 11. de trinitate prope medium. Item secundum sanctum doctorem et magistrum in 4. matrimonium fuit sacramentum ante peccatum, igitur alicuius sacre rei signum, et non nisi coniunctionis Dei ad animam iustam que est ecclesia, vel in ecclesia fuit ab exordio rationalis creature sponsus et sponsa mystica, et eorum coniunctio, quando igitur institutum fuit matrimonium, non deficit eius sacrum signum prout sanctus Tho. dixit et Bur. Sic igitur patet dicta Burg. non habere connexionem nec veritatem.
prol.| Quantum ad secundum articulum restat respondere argumentis Burg. factis contra postillatorem sed prenotandum quod factumBurg. fundatur super falsa imaginatione. Imaginatur enim quod quia Deus precepit dari libellum repudii, quod ergo precepisset divortium. Sed hoc falsum est, nam libellum precepit dare, non simpliciter sed ex suppositione ut supposito quod quis habeat odium contra uxorem, et voluerit eam repudiare, det illi libellum. Non igitur in hoc conditionato precepto datur modus dimittendi uxorem, sed datur modus temperandi furorem, et ita Christus in hoc respondet Phariseis proponentibus fallaciam secundum plures interrogationes, ut unam dicentibus. Quid ergo mandavit Moyses dare libellum et dimittere ? Sed dominus Iesus hanc multiplicem questionem distinxit tacite concedens, quod Moyses bene mandavit dare libellum, sed negavit quod Moyses mandavit dimittere uxorem unde dixit ad illam partem questionis Moyses, ad cordis vestri duriciam permisit dimittere uxorem, ab initio autem sic non fuit. Glos. interli. similiter et in arg. et est beati Hiero. Moyses permisit non Deus, quia contra legem naturalem. Hec in glo. sparsim, et magistro lib. 4. circa hanc materiam. Sic interpretatur responsio Christi. Et hoc est quod beatus Aug. de sermone domini in monte vult. Non inquit qui precepit dare libellum, precepit ut uxor dimittatur, sed qui dimiserit, inquit, det libellum ut iracundiam temerariam proiiciendi uxorem libelli coactio temperaret.
prol.| Per hoc ad argumenta. Et primo ad glo. Ioannis. Teutonici et Accursii dico, quod ubi glo. directe vadit contra textum sequenda est litera, et gl. spernenda, nisi haberet evidentem probationem qualiter non est hic. Quod autem glo. corrumpat literam patet, quia ut dicit Burg. litera habet quod de iure naturali est coniunctio maris et femine quam matrimonium appellamus, Glo. coniunctio corporum, non animorum, ut allegat Burg. Talis autem glo. destruit textum, quia coniunctio corporum sine coniunctione animorum non est matrimonium, quia stat verum matrimonium sine coniunctione corporum. Stat etiam coniunctionem corporum esse sine matrimonio, quia in stupro adulterio etc. Male igitur glossatur coniunctio matrimonialis, dicendo eam coniunctionem corporum tantum. Alii volentes salvare glossas dicunt, {5.330} quod loquuntur non de iure sed instinctu naturali, sed nec sic est coniunctio illa sacramentum et matrimonium sicut textus accipit, quia talis coniunctio se extendit ad irrationabilia et adulteria et cetera peccata, de quibus vadit argumentum Burg. quod valde ponderat, quamvis modicum valeat. In declaratione autem huius invalidi argumenti Burg. ponit tria inopinabilia, primum, quod instinctus naturalis est a iure nature, secundum quod ratio naturalis est a iure gentium, tertium, quod matrimonium est qualitas iustificativa coitus, et hoc a iure gentium propter consensum. Primum autem videtur irrationabile. Nam ius naturale sequitur instinctum nature, non cuiuscumque, sed rationabilis nature, non igitur instinctus ille est a iure naturali ratione, et eius recto dictamine. Non igitur naturalis ratio est a iure gentium, quia dictamen recte rationis precessit et gentes et ius gentium. Sic et tertium dictum non videtur verum. Quamvis enim coitus sit ex instinctu nature, tamen non ex lege nature generaliter, quia sic omnis esset iustus et ordinatus, et tunc non essent adulteria et cetera mala. Qui igitur generationem precepit que sine coitu per naturam fieri non potest, hic rationalem dedit ordinem per institutionem matrimonii, quam institutionem hic Christus allegavit. Si igitur coitus cadit sub Dei precepto precipientis generationem, non fuit de se malus, sic nec hodie est malus, Iustificatio igitur matrimonii non respicit directe coitum, sed eius usum, usus autem irrationabilium non potest esse deordinatus, quia illa agunt secundum impetum nature. Natura autem non ponit laudem nec vituperium. Rationabilia autem agunt secundum proheresim et electionem que possunt deordinari. Illi autem convenienter datur ordo per matrimonium, non ad iustificandum coitum qui ex instinctu nature bonus est, et per Deum mandatus, sed ad prohibendum abusum qui factus fuisset et fieret, nisi lex matrimonialis interveniret.
prol.| Ad primum argumentum quod Burg. facit circa Dt. 24. dico quod lex nature satis exprimit matrimonii indissolubilitatem prout hic a Christo allegatur, non igitur oportuit in lege Mosaica de huiusmodi singulare mandatum dare.
prol.| Ad secundum dico, quod Deus precipiendo dationem libelli, non dat modum repudiandi sed dat modum temperandi pertinax odium per consequens dat magis modum impediendi dimissionem.
prol.| Ad tertium dico, quod quantumcumque fiat repudium semper manet vinculum, sed quod in veteri lege post repudium permittebatur uterque nubere alteri, hoc fuit ad vitandum maius malum. Repudium enim permittebatur ad vitandum uxoricidium. Alteri nubere permittebatur ne remaneret odium et vitaretur incontinentia. De iustitia enim legis nature et evangelii quamvis videatur vinculum rumpi, non tamen rumpitur etiam facto divortio in casu fornicationis, nam permissio de nubendo per evangelium correcta est, permissio autem de divortio manet in casu fornicationis, sed illa non tollit vinculum, quia separatione legitima facta neuter nubere potest sine mechia, ut dicitur in litera hic, et ita fuit in veteri lege de iustitia, secus fuit de permissione ex causis sepe dictis.
prol.| Ad quartum assumptum negatur, videlicet quod repudium sit de expresso mandato Dei. Probatio autem non valet, quia non sequitur : Deus precepit dare libellum, ergo precepit repudium, sicut patet ex dictis. Et cum postillator respondet rationibus alterius opinionis, Burg. replicat, sed nihil concludit. Cum enim arguitur, quod sicut pluralitas uxorum non fuit in veteri lege illicita, sic neque repudium. Respondet postillator quod non est simile, quia pluralitas uxorum non fuit prohibita, nec unitas uxorum est de lege nature sicut inseparabilitas, et ideo propter maius bonum pluralitas fuit licita et sancta patribus sanctis. Secus est de repudio quod concessum est propter maius malum vitandum, hoc tamen minus malum, non facit fore licitum. Ibi replicat Bur. per illud Apostoli. Non sunt facienda mala ut eveniant bona, quasi habere plures uxores propter maius bonum, deberet esse malum, quod falsum est. Sed adhuc replicans Burg. arguit sic : Pluralitas virorum est mala quia contra legem nature, igitur pluralitas uxorum bona, consequentiam istam negat Scotus circa 4. dist. 32. in que. de bigamia. Sed quod incidentaliter dicit Burg. quod in repudio non permittitur aliquod malum, hoc redarguit hic plena litera, vide eam bene.
prol.| Sed et Bur. hic calumniat exemplum postil. quod ponit de animalibus brutis quorum coniunctio in parte et si non in toto manuducit ad videndum inseparabilitatem matrimonii. Quod exemplum etsi non sit in toto simile, non igitur calumniari debet, quia exempla et similitudines non semper currunt quatuor pedibus, prout patet sup. Osee 1. et inf. Mt. 20. in additione Burg. et patet totum.
prol.| In eodem capitulo ubi dicitur. Quicumque dimiserit uxorem etc. postillator dicit versum illum supplendum, quia oratio defectiva est Bur. dicit eum plane esse intelligendum. Supposito quod verum sit totum quod ipse per suas digressiones hic et Dt. 24. disseruit, sed suppositum non cedit, igitur nec reliquum. Sed quod obiicit contra postillatorem de pari iure viri et uxoris quo ad posse nubere alteri, allegans causam diversitatis, quia pluralitas uxorum fuit in veteri Testamento licita non autem virorum, non valet propter superius dicta et vide ibi Scotum in loco supra allegato.
Numérotation du verset Mt. 19,1 
differentia



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_19)

Notes :