Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset Mt. 2,1 

Cum ergo natus esset1
1 esset ΩMSF²JP ΩL Li446 Li446@ Rusch Weber ] est ΩF*
Iesus
in Bethleem Iude
in diebus
Herodis regis,
ecce magi
ab oriente venerunt Hierosolymam2,
2 ab or. - venerunt Hier. ΩJ ΩL Li446 Li446@ Rusch Weber ] inv. ΩF*
Numérotation du verset Mt. 2,2 

dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudeorum?
Vidimus enim3 stellam
3 enim ΩJ ΩL] om. Li446@
eius
in oriente et venimus adorare eum.
Numérotation du verset Mt. 2,3 

Audiens autem Herodes rex,
turbatus est,
et omnis Hierosolyma cum illo.
Numérotation du verset Mt. 2,4 

Et congregans omnes principes sacerdotum,
et scribas populi,
sciscitabatur ab eis
ubi Christus nasceretur.
Numérotation du verset Mt. 2,5 

At illi dixerunt ei4: In Bethleem Iude. Sic enim scriptum est per prophetam:
4 ei To22* ΩFJ ΩL Li446 ] om. Cava Kells Wordsworth (E L R T) ΩP
Numérotation du verset Mt. 2,6 

Et tu Bethleem
terra Iuda,
nequaquam minima es in principibus
Iuda. Ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
Numérotation du verset Mt. 2,7 

Tunc Herodes clam vocatis5 magis
5 vocatis ΩJ ΩL] vocatus Li446@
diligenter didicit ab eis tempus stelle,
que apparuit eis.
Numérotation du verset Mt. 2,8 

Et mittens eos6 in Bethleem, dixit: Ite et interrogate diligenter de puero:
6 eos ΩFP Li446 Li446@ Rusch ] illos ΩJ ΩL Weber
et cum inveneritis, renuntiate mihi
ut et ego veniens adorem eum.
Numérotation du verset Mt. 2,9 

Qui, cum audissent regem, abierunt.
Et ecce stella7
7 stella] magna ΩJ* ( rubr. cancel. )
quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum
veniens staret supra8 ubi erat puer.
8 supra ΩMJ ΩL Rusch Weber ] + domum ΩFJ* (rubr. cancel.) (non invenitur in apparat. Wordsworth )
Numérotation du verset Mt. 2,10 

Videntes autem stellam gavisi sunt
gaudio magno valde.
Numérotation du verset Mt. 2,11 

Et intrantes domum,
invenerunt puerum cum Maria matre eius9,
9 eius ΩFJP² ( al. m. post. ) ΩL Rusch Weber ] om. ΩP*
et, procidentes
adoraverunt eum.
Et apertis thesauris suis
obtulerunt ei munera: aurum,
thus
et myrrham.
Numérotation du verset Mt. 2,12 

Et responso accepto
in somnis
ne redirent
ad Herodem,
per aliam viam
reversi sunt in regionem suam.
Numérotation du verset Mt. 2,13 

Qui cum recessissent,
ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph,
dicens: Surge et accipe puerum et matrem
eius, et fuge in Egyptum,
et esto ibi usque10 dum dicam tibi. Futurum est enim
10 usque Li446@ ² ( al. m. marg. ) ΩL etc.] regem Li446@ *
ut Herodes querat11 puerum ad perdendum eum.
11 querat ΩJ ΩL] que Li446@
Numérotation du verset Mt. 2,14 

Qui consurgens
accepit puerum et matrem eius nocte,
et secessit in Egyptum,
Numérotation du verset Mt. 2,15 

et erat ibi usque ad obitum Herodis
ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Egypto vocavi filium meum.
Numérotation du verset Mt. 2,16 

Tunc Herodes videns quoniam12 illusus esset a magis,
12 quoniam ΩL Li446 Li446@ Rusch Weber ] quod ΩJ
iratus est valde,
et mittens occidit omnes pueros,
qui erant in Bethleem, et in omnibus finibus eius,
a bimatu
et infra secundum tempus,
quod exquisierat a magis.
Numérotation du verset Mt. 2,17 

Tunc adimpletum13 est
13 adimpletum ΩJ ΩL] impletum Li446 Li446@
quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
Numérotation du verset Mt. 2,18 

Vox in Rama
audita est, ploratus et ululatus multus.
Rachel plorans filios suos,
et
noluit consolari,
quia non sunt.
Numérotation du verset Mt. 2,19 

Defuncto autem14 Herode,
14 autem ΩL] om. ω1
ecce apparuit angelus Domini15 in somnis
15 apparuit - a. D. Li446 Li446@ Rusch Weber ] inv. ω1 ΩFJSP ΩL
Ioseph in Egypto16,
16 in Egypto ΩFJ ΩL Li446@ Rusch Weber ] om. ΩP
Numérotation du verset Mt. 2,20 

dicens: Surge, et accipe puerum,
et matrem eius,
et vade in terram Israel.
Defuncti sunt
enim qui querebant animam
pueri.
Numérotation du verset Mt. 2,21 

Qui consurgens,
accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.
Numérotation du verset Mt. 2,22 

Audiens autem quod Archelaus
regnaret in Iudea
pro Herode patre suo, timuit illo ire.
Et admonitus in somnis,
secessit in partes Galilee.
Numérotation du verset Mt. 2,23 

Et veniens habitavit in civitate que vocatur Nazareth
ut adimpleretur quod dictum est17 per prophetas:
17 est ΩJ ΩL Li446 ] om. Li446@
Quoniam Nazareus vocabitur.

Capitulum 2

Numérotation du verset Mt. 2,1 
marg.| {5.57} .1. Cum ergo natus etc. Hic secundo ostendit evangelista ipsum Iesum esse verum Deum et verum hominem ex illustratione celesti et veneratione regali. Et dividitur in duas partes, quia primo ponitur huius rei manifestatio. secundo ipsius Christi manifestati persequutio, ibi. Qui cum recessissent. Item prima in tres : quia primo ponitur Christi inquisitio sollicita. secundo eius inventio certa, ibi. Qui cum audissent regem. tertio, eius adoratio devota, ibi. Et procidentes. Prima adhuc in duas, quia primo ponitur inquisitio Christi ex devotione. Et ista facta est a magis, secundo, ponitur inquisitio Christi ex malignatione. Et hec fuit inquisitio Herodis, ibi. Audiens autem Herodes. Circa inquisitionem Magorum querentium Christum natum evangelista tria notat, videlicet, nativitatis locum, cum dicitur.
marg.| Cum ergo natus esset etc. ut ostendat impletam esse prophetiam Michee 5. ut videbitur infra eo. cap. Additur autem Iude ad distinctionem alterius Bethleem que est in tribu Zabulon. secundo notat tempus, cum dicit. In diebus Herodis, prophetaverat enim patriarcha Iacob Gn. 49.b. Non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius donec veniat qui mittendus est etc. ubi translatio Chaldaica habet sic : Donec veniat Messias. ubi manifeste ostenditur illo tempore Christum esse nasciturum, quando deficeret rex et dux de populo Iudeorum. Et hoc impletum est in {5.58} Herode, quia usque ad transmigrationem Babylonis habuerunt reges de tribu Iuda, et postea duces, ut patet de Zorobabel Esd. 2 et sic usque ad Herodem qui fuit Idumeus natione, et per consequens alienigena, sed regnum Iudeorum fuit sibi datum a Romanis Imperatoribus et cum hoc adiutorium ad ipsum acquirendum, et capto Antigono ibidem regnante et postea interfecto, Herodes occupavit regnum, ut narrat Iosephus lib. Anti. patet igitur quod per hoc quod dicitur.
marg.| .2. In diebus Herodis etc. Ostenditur tempus prefinitum Christi nascentis. Tertio, scriptura circa nativitatem Christi notat evidens celeste signum, prophetatum enim fuerat per Balaam, Num. 24.cap. Orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israel etc. ubi ostenditur quod ortus nove stelle apparentis erat signum Christi nascentis, et ideo in hora nativitatis Christi apparuit stella nova in orientali terra ubi quondam habitavit Balaam. Que quidem terra est in parte orientali respectu Ierusalem, ut habetur in eodem lib. Num. 23. et ideo isti magi dicti sunt magi non a magica arte, sed a magnitudine scientie, et ideo dicti sunt etiam reges, quia illo tempore Philosophi sapientes regnabant. Isti ergo videntes novam stellam cognoverunt per divinam inspirationem, quod illa erat que predicta fuerat per Balaam et ideo statim moverunt se de locis suis, ut venirent ad venerandum puerum natum, et sequentes stellam venerunt ad Iudeam die tertiadecima, quia illa terra ubi habitabat Balaam non multum distabat a Iudea, ipsis autem {5.59}Iudeam intrantibus, stella divina dispositione disparuit, ut necesse haberent recurrere ad civitatem regiam, videlicet Ierusalem, et ibidem inquirere de Christo nato. Et hoc factum est a Deo duplici de causa. Una propter ipsos Magos, ut qui prius fuerant commoniti celesti signo confirmarentur etiam dicto prophetico ex doctorum Hebraicorum responsione, ut infra patebit. Alia causa fuit propter Christum, ut eius nativitas in civitate regia renunciaretur : et per consequens Iudei Christum non recipientes inexcusabiles haberentur. Per hoc etiam figurabatur quod fides Christi erat a gentibus devote recipienda, et a Iudeis pro maiori parte in infidelitate remanentibus refutanda, quia magi qui gentiles erant ipsum Christum devote quesierunt, et inventum adoraverunt Sacerdotes autem Iudeorum audientes Christum natum per celeste signum in nullo moti sunt ad ipsum querendum seu venerandum. Dicit igitur.
Numérotation du verset Mt. 2,ad litteram 
marg.| .1. Vidimus stellam eius. et patet sensus per predicta.
marg.| .2. Audiens autem Herodes. Hic ponitur inquisitio Herodis ex malignatione, et primo ponitur eius inquisitio de Christo a Iudeis, secundo ab ipsis magis ibi. Tunc Herodes. Dicit ergo. Audiens autem Herodes, scilicet Christum natum per evidens celeste signum.
marg.| .3. Turbatus est. Nec mirum, quia erat alienigena ut dictum est, et ideo timebat perdere regnum, et non solum ipse turbatus est, sed.
marg.| .4. Et omnis Ierosolyma cum illo. Hic accipitur pars pro toto. unde {5.60} omnis Ierosolyma, accipitur hic pro illa parte que favebat sibi, sicut communiter dicitur, quando maiores civitatis aliquid faciunt quod tota civitas facit : sic in proposito illi qui erant ibidem maiores et in regalibus officiis assistentes, illi cum rege turbati sunt. Sequitur.
marg.| .5. Et congregans omnes principes. Quia enim volebat Christum perdere, ideo voluit de loco nativitatis Christi diligenter in quirere ab illis qui scripturas prophetarum predictas de Christo noverant, et genealogias descendentes de David sciebant.
marg.| .6. At illi dixerunt ei, in Bethleem. Sicut enim periti in lege responderunt per prophetiam que habetur Michee 5. que non potest exponi nisi de Christo, unde in eadem auctoritate ubi dicitur. Ex te egredietur qui sit dominator etc. translatio Caldaica habet. Ex te egredietur Messias. Ad evidentiam igitur huius prophetie videndum est qualiter scribitur Michee 5. quia videtur in aliquibus discordare ab eo quod hic dicitur. Scribitur enim Michee 5.a. Et tu Bethleem Ephrata parvulus es in millibus Iuda, ex te enim mihi egredietur qui sit dominator in Israel etc. Mattheus autem evangelista aliter scripsit, quia debebat scribere responsionem Iudeorum Herodi factam : Herodes autem erat alienigena et ignorabat scripturas prophetarum, et ideo Scribe sibi respondentes aliqua verba in auctoritate scripta mutaverunt ut planius regi loquerentur, tamen eandem sententiam tenuerunt : quod patet discurrenti per singula, Scribitur enim in Michea sic. Et tu Bethleem Ephrata. Ipsi autem responderunt : Et tu Bethleem {5.61} terra Iuda. Cuius ratio fuit, quia ista civitas antiquitus vocata est Ephrata ab uxore Caleph, sed postea est ibi facta fames magna tempore Elimelech, et Noemi uxoris sue, propter quam famem iverunt ad peregrinandum in terra Moab, ut habetur Ruth. 1.a. Transeunte autem fame facta est maxima abundantia in eadem civitate, sicut frequenter fit mutatio a contrario in contrarium, et tunc vocata est civitas Bethleem, id est domus panis, propter abundantie eventum. Herodes autem ignorabat istam historiam, et ideo non dixerunt, Et tu Bethleem Ephrata : quia nescivisset quid esset dictum, sed dixerunt, Tu Bethleem terra Iuda, id est que sita es in tribu Iuda ad differentiam alterius que sita est in terra Zabulon, sicut predictum est. Similiter quod sequitur in autoritate Parvulus es in millibus Iuda, mutaverunt dicentes : Nequaquam minima es in principibus Iuda. Licet enim videatur esse contrarietas in verbis, tamen est eadem sententia, quia cum dicitur : Parvulus es etc. hoc est dictum. Tu Bethleem parvulus es vicus in situ et ambitu murorum respectu millium ad te pertinentium, et ratione Christi ex te nascituri, et ista parvitas sonat in dignitatem, sicut si diceretur. Parisius est parva civitas in situ respectu multitudinis ad eam pertinentis. Scribe autem Iudeorum respondentes Herodi, hanc dignitatem planius expresserunt dicentes. Nequaquam minima es. Quod autem sequitur in autoritate hic et ibi satis concordat, ut patet intuenti.
Numérotation du verset Mt. 2,ad litteram 
marg.| .1. Tunc Herodes   clam   vocatis Magis diligenter didicit. Hic ponitur inquisitio Herodis facta ab ipsis Magis. Cognito enim loco nativitatis Christi ex Iudeorum responsione, voluit scire tempus nativitatis ab ipsis Magis per signum stelle orientis que apparuerat eis, ut si ad ipsum non redirent, ex temporis, et loci cognitione posset Christum interficere, sicut postea attentavit pueros interficiendo, et hoc est quod dicitur. Tunc Herodes clam vocatis. Dicit clam, idest, occulte, {5.62} quia cum esset alienigena non fidebat de Iudeis, et ideo voluit suum consilium eos latere. sequitur.
marg.| .2. Et mittens eos in Bethleem. Spondet falsum obsequium, ut facilius eos decipiat : et ad redeundum ad ipsum inducat.
marg.| .3. Qui cum audissent regem abierunt. Posita ipsius Christi inquisitione sollicita, hic consequenter ponitur eius inventio certa. Dicit igitur : Qui cum audissent regem abierunt. recedentes, scilicet de Ierusalem, ut irent versus Bethleem, edocti de hoc per prophetiam.
marg.| .4. Et ecce stella. Quia enim ut dictum est, disparuerat, ut Christi nativitas per ipsos in regia civitate publicaretur, et ut prophetia de loco nativitatis Christi impleta monstraretur, ideo hoc perfecto iterum eis apparuit, et repletos gaudio ad locum determinatum ubi puer erat deduxit. Ex predictis patet quod illa stella non erat de stellis existentibus in orbe, nec de stellis cometis, que aliquando apparent in suprema aeris parte, quia ille lucent tantum de nocte, ista autem de die. Item ex motu, quia ille revolvuntur secundum motum mobilis primi in die naturali ista autem movebatur secundum quod expediebat Magorum itinerationi. unde in tredecim diebus non est mota nisi a terra in qua habitabant magni usque ad civitatem Bethleem. Tertio hoc apparet ex situ, quia si fuisset sita in orbe seu etiam in suprema aeris parte, ubi generanturcomete,non posset determinatum locum ubi erat puer, ostendere, et ideo patet quod erat in propinqua aeris parte.
marg.| .5. Et procidentes adoraverunt eum. Hic describitur ipsius Christi inventi adoratio devota, ex quo patet, quod cognoverunt ipsius divinitatem per divinam revelationem, cum enim viderent puerum pannis vilibus involutum in gremio pauperis matris positum, nullum regie dignitatis habentem signum, non est verisimile quod talem reverentiam ei exhibuissent, nisi in eo aliquid supra hominem cognovissent : Et hoc est quod dicit. Et procidentes adoraverunt eum. adoratione, scilicet, latria.
Numérotation du verset Mt. 2,ad litteram 
marg.| {5.63} .1. Et apertis etc. Non quod tunc aperuerunt, sed quia prius aperuerant, quando scilicet de terra sua recesserunt : et inde munera apportaverunt.
marg.| .2. Aurum thus et   myrrham   . Ista tria obtulit quilibet ipsorum, tum quia de talibus faciebant xenia reges Arabum, tum quia per aurum signabant regiam dignitatem, per myrrham hominis mortalitatem : quia myrrha solent inungi corpora mortuorum : per thus ipsius divinitatem : quia thus ad honorem divinum concrematur. Vel aliter secundum alios obtulerunt aurum ad sustentationem paupertatis matris et filii, thus contra fetorem loci, et myrrham ad consolidandum membra pueri.
marg.| .3. Responso accepto, scilicet ab angelo ex divina revelatione.
marg.| .4. Per aliam viam reversi sunt. peracto, scilicet, obsequio : quia descenderunt ad mare, et inde per navem transfretantem in Tharsis abierunt : propter quod Herodes iratus postea naves Tharsensium incendit, secundum quod fuerat prophetatum per David. {5.64} In spiritu vehementi conteret naves Tharsis.
marg.| .5. Qui cum recessissent etc. Hic ponitur ipsius Christi nati persequutio. Et primo describit evangelista quoddam antecedens ipsam persequutionem, secundo, ponitur ipsa persequutio ibi. Tunc Herodes videns, tertio, ponitur quoddam consequens ad ipsam ibi. Defuncto Herode. Circa primam igitur partem sciendum, quod Deus previdens Herodis persequutionem futuram, per angelum admonuit Ioseph, ut puerum in Aegyptum portaret. Ad cuius intellectum notandum, quod Herodes credidit primo Magos fuisse delusos ex apparitione stelle phantastice, et ideo non curavit tunc de pueri inquisitione, sed postea oblato puero in templo, et a Symeone iusto predicato et manifestato, et similiter ab Anna prophetissa coram toto populo, ut habetur Luc. 2.e. Sed Mattheus illud dimittit. Tunc fama pueri nati crescente voluit Herodes ipsum perdere, sed interim portatus est per Ioseph in Aegyptum.
marg.| .6. Qui consurgens etc. non dicit filium suum, quia erat tantum nutricius.
Numérotation du verset Mt. 2,ad litteram 
marg.| {5.65} .1. Nocte. propter timorem Herodis, ut negotium fieret magis occulte : licet enim de hoc non haberet divinam revelationem, non tamen propter hoc debebat omittere, quod poterat facere secundum humanam viam. Sequitur.
marg.| .2. Ut adimpleretur, quod dictum est a domino per prophetam. scilicet Hosee. 11.
marg.| .3. Ex Aegypto vocavi filium meum. Ista autem auctoritas habet duplicem sensum literalem : quia verificata est ad literam de populo Israel vocato a domino de Aegypto, perfectius tamen de domino nostro Iesu Christo, qui est filius Dei naturalis, alii autem sunt tantum filii per adoptionem. sicut et illa auctoritas que habetur. 1. Par. 22. Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium, ad literam intelligitur de Salomone, tamen minus proprie, de domino autem nostro Iesu Christo propriissime, ut dicit Apostolus ad Heb. 1.b. dicens. Cui enim enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu etc. Et iterum. Ego ero illi in patrem, et hoc modo allegat evangelista hic quod habetur Hosee. 11. ut visum est.
marg.| .4. Tunc Herodes videns. Hic ponitur ipsa persecutio. Herodes {5.66} videns se esse illusum a magis per famam pueri crescentem iratus est valde, timens principatum suum perdere : et ideo tunc occasione ipsius voluit omnes pueros de Bethleem interficere, ne puer sibi incognitus evaderet, sed fuit impeditus ab exequutione huius facti, quia citatus est ad curiam Romanam ad petitionem suorum filiorum ipsorum accusantium, et ideo non fuit ausus tunc pueros interficere, ne cum aliis facinoribus suis accusaretur de tanta crudelitate. Eundo autem Romam, et remanendo in curia, et redeundo in Iudeam apposuit annum et plus, et ideo fere post duos annos ad regnum reversus et in regno confirmatus, quia sententiam pro se contra filios habebat : tunc adimplevit de nece puerorum quod prius conceperat. et hoc est quod dicit.
marg.| .5. Et mittens occidit. Sequitur.
marg.| .6. A bimatu, et infra secundum tempus. Quia duo anni fere transierant ab ortu stelle et a Magorum inquisitione.
marg.| .7. Tunc adimpletum. trigesimo primo capitu.
marg.| .8. Vox in   Rama   audita. Rama aliquando est nomen proprium loci, et sic non accipitur hic : aliquando est nomen commune, et significat excelsum, et sic accipitur hic secundum quod patet Ierem. 31.c. ubi dicitur. Vox in excelsis. Sequitur. .9.   Rachel plorans filios suos. Licet autem Iudas non sit natus de Rachel. {5.67} sed Lia sicut habetur Gn. 29. tamen dicitur hic mater puerorum de Bethleem, que erat sita in sorte Iude, quia ipsa Rachel sepulta est iuxta Bethleem, ut habetur Gn. 35. et ideo ratione sepulture dicta est mater ipsius Bethleem, et habitantium in ea, et ideo dicitur hic plorare metaphorice ratione predicta.
Numérotation du verset Mt. 2,ad litteram 
marg.| .1. Et noluit consolari quia non sunt. subintelligitur viventes.
marg.| .2. Defuncto autem Herode, ecce   apparuit   . Hic ponitur illud quod est consequens ad persequutionem, quia mortuo Herode qui puerum persequebatur, angelus monuit Ioseph, ut puer in terram Israel reportaretur. Non nominavit autem angelus aliquam civitatem determinate ut ex responsione angeli instruentis eum de loco, Ioseph ex frequenti locutione cum angelo magis consolaretur sequitur.
marg.| .3. Audiens autem etc. Ad evidentiam huius notandum secundum quod refert Iosephus antiqui. 17. ca. 10. Herodes moriens condidit testamentum, in quo ordinavit Archelaum filium regni sui successorem, ita tamen quod coronam sibi non imponeret, nisi per romanum imperatorem. {5.68} Ad accipiendum igitur diadema venit Romam, sed et fratres eius Philippus, et Herodes illuc venerunt petentes paterne hereditatis partem. Finaliter decrevit imperator, ut Archelaus haberet medietatem regni paterni, que dicta est Iudea. aliam autem medietatem divisit in duas partes, et unam dedit Herodi, et factus est tetrarcha Galilee. aliam dedit Philippo, et factus est tetrarcha Ituree, et Traconitidis regionis, ut tangitur Lc. 3. Igitur quia Archelaus fuerat a patre institutus quantum in se fuit, ideo favebat factis a patre propter quod Ioseph.
marg.| .4. Timuit illo ire. Secessit in partes Galilee, ubi dominabatur alius filius, qui portione sibi debita a patre fuerat privatus quantum in se fuit, ut visum est, propter quod Ioseph cum puero ibidem securius mansit.
marg.| .5. Et veniens habita etc. ut ibi Christus nutriretur, qui in Bethleem fuerat natus, ut predictum est.
marg.| .6. Ut   adimpleretur   . Isa. 11. Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radices eius ascendet. Hebraica veritas sic habet. Et Nazarenus{5.69} radice eius consurget et ideo dicit.
Numérotation du verset Mt. 2,ad litteram 
marg.| {5.70} .1. Quoniam Nazareus vocabitur   . quia in Nazareth fuit conceptus et nutritus, licet in Bethleem fuerit natus, ut habetur supra et Luc. 2. expressius.
Numérotation du verset Mt. 2,moraliter 
marg.| {5.5.59} .1. Vidimus enim stellam etc. Per stellam signatur virgo Maria, que interpretatur maris stella. Hec autem stella apparet magis condescendendo sibi devotis, et eos navigantes per huius mundi mare {5.5.60}turbulentum dirigit ad portum salutis qui Christus est. Et ipsum invenientes venerantur, offerentes ei munera, scilicet aurum caritatis, et thus devote orationis, et myrrham carnis mortificationis : quia cum caro rationabiliter castigatur, ad celestia spiritus elevatur.
Numérotation du verset Mt. 2,moraliter 
marg.| {5.63} .3. Responso accepto in somnis etc. Per hoc admonemur, quod cum malis hominibus non contrahamus aliquam societatem, Prover. 13.d. Qui cum sapientibus graditur sapiens erit. Amicus stultorum similis efficietur. Per Herodem vero, qui sub specie religionis {5.64} voluit occidere Christum, signatur hypocrita, qui quantum est in se, Christum occidit, secundum illud Hebr. 6.b. Rursum crucifigentes sibimetipsis filium Dei, Nam secundum Hieronymum Simulata sanctitas, duplex est iniquitas. Per Scribas autem et sacerdotes qui locum nativitatis Christi ex Michea propheta declaraverunt, {5.65} et tamen ipsum natum non adoraverunt, sed magis {5.66} persequuti sunt, signantur doctores bone doctrine, sed male vite : quia quem predicant sana doctrina, persequuntur mala vita.
Numérotation du verset Mt. 2,moraliter 
marg.| {5.67} .1. Surge etc.   accipe   . Per transitum domini in Aegyptum propter persequutionem Herodis significatus fuit transitus apostolorum ad predicandum gentibus propter persequutionem contra eos motam a Iudeis, sicut dicitur Ac. 13. Tunc constanter Paulus et Barnabas {5.68} dixerunt. Vobis oportebat primum loqui verbum dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis vite eterne, ecce convertimur ad gentes. Sic enim precepit nobis dominus. Per reditum autem eius in Iudeam defuncto Herode, signatur illuminatio Iudeorum in mundi fine.
Numérotation du verset Mt. 2,ADDITIO I. 
marg.| {5.69} In ca. 2. ubi dicitur in Postil. Quia ista civitas antiquitus vocata est Ephrata ab uxore Caleph.
prol.| Immo per magna tempora ante Caleph, scilicet tempore Iacob patriarche vocata est Ephrata Bethleem. unde Gn. 48.b. Sepelivi eam iuxta viam Ephrata, que alio nomine appellabatur Bethleem.
Numérotation du verset Mt. 2,ADDITIO 2 
marg.| In eodem capituloubi dicitur in Postil. Et Nazareus de radice eius consurget etc.
prol.| Hebraica veritas in illo loco Isaie non dicit : Nazareus de radice eius consurget, sed dicit : netser de radice eius consurget, quod{5.70} si transferatur in latinum diceretur : Natsarenus seu Natsareus de radice eius consurget. cum ts. litera : quod non competit Christo : sed bene Nazareus, qui significat consecrationem et sanctificationem, unde hec auctoritas evangeliste, scilicet Nazareus vocabitur non fundatur in hac auctoritate Isa. per Postil. allegata, quod etiam habetur in glo, scilicet in Ps. 131. prout in additione super illum Psalmum. latius habetur.
prol.| Replica. In cap. 2. dicitur. Nazareus vocabitur. Burg. dicit illud secundum Hebraicam veritatem non fundari in dicto Isa. sed in dicto Psalm. Memento domine David. Ibi efflorebit sanctificatio mea. Sed respondeat hic Beatus Hieronymus, a quo concordantia illa recepta est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_2)

Notes :