Capitulum 21
Numérotation du verset
Mt. 21,1
Et1 cum appropinquasset2
1 Et]
om.
ω1
|
2 appropinquasset
Cor3
(vel Ieronimus Grec.)
Rusch
] appropinquassent ΩJ
Li446@ Weber
, + Ihesus
ω1
|
Hierosolymis
et venisset3 Bethphage
3 venisset
ω1 Li446 Rusch
] venissent ΩJ
Li446@ Weber
ad montem Oliveti,
tunc Iesus4
4 Iesus]
om. ω1
misit
duos discipulos
Numérotation du verset
Mt. 21,2
dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est
et statim invenietis asinam
alligatam
et pullum cum ea.
Solvite et adducite mihi.
Numérotation du verset
Mt. 21,3
Et si quis vobis aliquid dixerit
dicite
quia Dominus his opus habet
et confestim dimittet eos.
Numérotation du verset
Mt. 21,4
Hoc autem5 factum est ut adimpleretur6 quod dictum est per prophetam
5 autem
Cor3
(Ieronymus anti. non habent
TOTUM.
Rabanus et Grecus habent)
Rusch Weber
] + totum
ω1
ΩJ
Li446@ Li446
|
6 adimpleretur ΩJ
Li446@ Li446 Rusch
] impleretur
Weber
|
dicentem:
Numérotation du verset
Mt. 21,5
Dicite filie Sion:
Ecce rex tuus
venit tibi
mansuetus
sedens7 super asinam et pullum
7 sedens ω1 Li446@
Rusch
] et praem. Weber
filium subiugalis.
Numérotation du verset
Mt. 21,6
Euntes autem
discipuli fecerunt sicut precepit illis Iesus.
Numérotation du verset
Mt. 21,7
Et adduxerunt
asinam et pullum et imposuerunt super eos8 vestimenta sua
8 eos ω1
Li446 Rusch
] eum
Li446@
, eis
Weber
et eum desuper sedere fecerunt.
Numérotation du verset
Mt. 21,8
Plurima autem turba
straverunt
vestimenta sua
in via,
alii autem cedebant ramos
de arboribus
et sternebant in via.
Numérotation du verset
Mt. 21,9
Turbe autem
que precedebant et que sequebantur clamabant dicentes: Hosanna
filio David, benedictus
qui venit9 in nomine Domini.
9 venit
ω1 Li446@ Li446 Rusch
] venturus est
Weber
Hosanna
in excelsis10
10 excelsis
Cor3
(Ieronymus Rabanus)
Li446
(f. 185vb
ex Origene
)
Rusch
] altissimis
Cor3
(alii) ΩJ
Li446@
(f. 184vb)
Li446
(f. 185vb
ex Glossa
)
Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,10
Et cum intrasset Hierosolymam
commota est
universa civitas dicens: Quis est hic?
Numérotation du verset
Mt. 21,11
Populi autem dicebant:
Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilee.
Numérotation du verset
Mt. 21,12
Et intravit Iesus in templum Dei
et eiciebat
omnes vendentes et ementes in templo11 et mensas nummulariorum
11 templo ΩJ
Rusch Weber
]
om. Cor3
(Rabanus, Ieronymus, anti.)
et cathedras vendentium
columbas evertit
Numérotation du verset
Mt. 21,13
et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur. Vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Numérotation du verset
Mt. 21,14
Et accesserunt ad eum
ceci et claudi12
12 claudi Li446
Rusch
Weber] caudi Li446@
in templo et sanavit eos.
Numérotation du verset
Mt. 21,15
Videntes autem principes sacerdotum et scribe mirabilia que fecit
et pueros in templo clamantes13 et dicentes: Hosanna filio David, indignati sunt
13 in templo clamantes
Rusch
]
inv. Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,16
et dixerunt ei14: Audis quid isti dicunt?
14 ei
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Iesus autem dixit eis:
Utique. Numquam legistis quia15 ex ore infantium et lactentium
15 quia
Rusch
Weber]
om.
Li446@
perfecisti laudem?
Numérotation du verset
Mt. 21,17
Et relictis illis,
abiit foras
extra civitatem in Bethaniam
ibique mansit et docebat eos de regno Dei16.
16 et docebat … Dei
Li446@ Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,18
Mane autem
revertens in civitatem esuriit
Numérotation du verset
Mt. 21,19
et videns fici arborem17 unam
17 fici arborem
Li446 Rusch Weber
] inv.
Li446@
secus viam
venit ad eam
et nihil invenit in ea nisi folia tantum
et ait illi: Numquam ex te fructus
nascatur18 in sempiternum.
18 fructus nascatur
Rusch Weber Li446@
] inv.
Li446
Et arefacta est continuo ficulnea.
Numérotation du verset
Mt. 21,20
Et videntes discipuli
mirati sunt dicentes: Quomodo continuo aruit?
Numérotation du verset
Mt. 21,21
Respondens autem Iesus ait eis19: Amen dico vobis, si habueritis fidem
19 ait eis
Rusch Weber
] dixit illis
Li446@
, ait illis
Li446
et non hesitaveritis,
non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis:
Tollere20
20 tollere
Rusch
] tolle
Li446@ Weber
et iactare21 in mare, fiet.
21 iactare
Rusch
] iacta te
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,22
Et omnia quecumque
petieritis in oratione credentes
accipietis.
Numérotation du verset
Mt. 21,23
Et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi
dicentes: In qua potestate hec facis?
Et quis tibi dedit22 hanc potestatem?
22 tibi dedit
Li446 Rusch Weber
] inv.
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 21,24
Respondens autem23 Iesus dixit eis24: Interrogo25
23 autem
Rusch
]
om.
Li446@ Li446 Weber
|
24 eis Li446
Rusch
] illis Li446@ Weber
|
25 Interrogo
Rusch
] interrogabo
Li446@ Weber
|
vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego dicam vobis26 in qua potestate hec facio.
26 dicam vobis
Rusch
] inv.
Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,25
Baptismus27 Ioannis unde erat?
27 Baptismus ΩJ
Li446@ Li446 Rusch Weber
] Baptismum
Cor3
(Ieronymus, Rabanus, anti.)
E28 celo
28 e
Rusch
Weber] ex Li446@ Li446
an ex29 hominibus?
29 ex Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@*
Et30 illi cogitabant inter se dicentes: Si31 dixerimus e32 celo dicet nobis: Quare ergo non credistis33 illi34?
30 et
Rusch
] at Li446@ Li446 Weber
|
31 si
Rusch
] + autem
Li446@ Weber
|
32 e
Rusch
Weber] ex Li446@
|
33 credistis
Rusch
] credidistis
Li446@ Weber
|
34 illi
Rusch
Weber] ei Li446@
|
Numérotation du verset
Mt. 21,26
Si autem dixerimus ex hominibus
timemus35 turbam.
35 timemus
Rusch Weber
] timebimus
Li446@
Omnes enim habebant36 Ioannem sicut prophetam.
36 habebant
Li446@ Rusch
] habent
Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,27
Et respondentes Iesu dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dicam37 vobis in qua potestate hec facio.
37 dicam
Rusch
] dico Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,28
Quid autem vobis videtur? Homo quidam
habebat duos filios
et accedens ad primum
dixit:
Fili, vade hodie
operare38 in vineam meam39.
38 operare ΩJ
Li446@ Rusch Weber
] operari
Cor3
(vel)
|
39 vineam meam
Li446@ Li446 Rusch
] vinea mea
Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 21,29
Ille autem respondens ait:
Nolo.
Postea autem
penitentia motus abiit in vineam
et40
40 in vineam et
Rusch
]
om. Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,30
accedens41 ad alterum
41 accedens
Rusch
] + autem
Li446@ Li446 Weber
dixit similiter. At ille respondens ait:
Eo, domine,
et non ivit.
Numérotation du verset
Mt. 21,31
Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus.
Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani
et meretrices
precedunt42 vos in regno43 Dei.
42 precedunt ΩJ
Rusch Weber
] precedent Cor3 (vel Ieronymus)
Li446@
|
43 regno
Cor3
(vel)
Rusch Weber
] regnum ΩJ
|
Numérotation du verset
Mt. 21,32
Venit enim ad vos Ioannes44 in via iustitie
44 ad vos – Ioannes
Rusch Weber
] inv.
Li446@ Li446
et non credidistis ei. Publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes
nec penitentiam habuistis postea45 ut crederetis ei.
45 postea Li446@ Li446
Rusch
Weber] post Li446@*
Numérotation du verset
Mt. 21,33
Aliam parabolam
audite:
Homo erat paterfamilias
qui plantavit46 vineam
46 plantavit
Li446@ Rusch Weber
] planuit
Li446@
*
et sepem47
47 sepem Li446@ (marg.) Li446
Rusch
Weber] spem Li446@
circumdedit ei et fodit
in ea torcular
et edificavit turrim
et locavit eam agricolis
et peregre profectus est.
Numérotation du verset
Mt. 21,34
Cum autem tempus fructuum appropinquasset,
misit servos suos
ad agricolas
ut acciperent fructus eius.
Numérotation du verset
Mt. 21,35
Et agricole, apprehensis servis eius,
alium ceciderunt,
alium occiderunt,
alium vero lapidaverunt.
Numérotation du verset
Mt. 21,36
Iterum misit alios servos plures prioribus
et fecerunt illis similiter.
Numérotation du verset
Mt. 21,37
Novissime autem
misit ad eos filium suum dicens: Verebuntur
forsitan48 filium meum.
48 forsitan ΩJ
Rusch
]
om. Cor3
(Ieronimus Rabanus anti. non habent hic sed est in Lc. 20, 13)
Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,38
Agricole autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est heres.
Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius.
Numérotation du verset
Mt. 21,39
Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt.
Numérotation du verset
Mt. 21,40
Cum ergo venerit
dominus vinee quid faciet agricolis illis49?
49 illis Li446
Rusch
Weber] suis Li446@
Numérotation du verset
Mt. 21,41
Aiunt illi: Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis
qui reddant ei fructum temporibus suis.
Numérotation du verset
Mt. 21,42
Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt
edificantes
hic factus est in caput anguli.
A Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris?
Numérotation du verset
Mt. 21,43
Ideo dico vobis
quia auferetur a vobis
regnum Dei
et dabitur genti
facienti fructus eius.
Numérotation du verset
Mt. 21,44
Et qui ceciderit super lapidem istum confringetur
super quem vero ceciderit conteret eum.
Numérotation du verset
Mt. 21,45
Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret.
Numérotation du verset
Mt. 21,46
Et querentes eum tenere
timuerunt turbas quoniam50 sicut prophetam eum habebant.
50 quoniam
Cor3
(vel)
Li446@ Li446 Rusch Weber
] quia ΩJ
Capitulum 21
Numérotation du verset
Mt. 21,1
marg.|
{5.341}
Et cum
appropinquasset
etc. Postquam descripta est edificatio ecclesie gentilium in fide, et moribus, hic describitur reprobatio synagoge Iudeorum. Et hoc triplici ratione, quia primo fuerunt contemptores divine maiestatis. Secundo, quia fuerunt contradictores divine veritatis, ca. se. Tertio, quia fuerunt quantum in se fuit, depravatores seu damnatores divine bonitatis. 25. ca. Prima dividitur in tres, quia primo ostenditur propositum signo celebri. Secundo, facto patenti, ibi. Et intravit Iesus. Tertio, verbo rationabili ibi. Quid autem vobis videtur. Prima in duas quia primo ponitur {5.342} veritatis adimpletio, secundo, Iudeorum contradictio, ibi. Cum intrasset. Iterum prima in duas, quia prima ostenditur propositum per duplex celebre signum Christi. Secundum ponitur, ibi. Plurima autem turba. Circa primum advertendum, quod signum adventus Christi in Ierusalem ad redemptionem populi fuerat predictum, et celebri fama divulgatum, Za. 9. videlicet quod Christus venturus erat in Ierusalem in paupertate, et humilitate sedens super asinam, et pullum eius. Et ideo legisperiti hoc videntes in ipso adimpletum, ostenduntur contemptores sue maiestatis, quia non receperunt eum sed magis tamquam deceptorem persecuti sunt. Et hoc est quod dicitur hic.
marg.|
.1.
Et cum
appropinquasset
etc. Scilicet Iesus et discipuli eius.
marg.|
.2.
Et
venissent Bethphage
.
Mons oliveti est prope Ierusalem distans ab ea {5.343}
per unum miliare, quia dicitur Act. 1. quod distat tantum ab ea per iter sabbati quod continet mille passus, qui faciunt unum miliare. Bethphage est quedam villa parva in descensu montis Oliveti versus Ierusalem, et erat villa sacerdotum, quia licet sacerdotes non haberent hereditates ad excolendum, habebant tamen domos ad animalia nutriendum, et ad manendum tempore quo non vacabant cultui divino in Ierusalem ex illo loco.
marg.|
.1.
Misit duos.
id est in Ierusalem que erat clausa triplici muro cum propugnaculis et fortaliciis ad modum castri, ut habetur, 3Rg. et ideo dicitur castellum.
Numérotation du verset
Mt. 21,1
moraliter
moraliter
marg.|
{5.341} .1.
Et cum
appropinquasset
Hi
erosolimis
etc. Per asinam, que erat oneribus assueta, {5.342}significatur Iudea, que legis oneribus erat subiecta. De quo dicit Petrus Act. 15.b. Quid tentatis imponere iugum super cervicem {5.343} discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus ? Per pullum vero de quo dicitur Marci. 11.a. in quo nemo sedit, significatur populus gentilis qui non erat subiectus oneribus legis. Christus autem super utrumque sedit, quia ex ambobus unam ecclesiam sibi subiectam fecit.
Numérotation du verset
Mt. 21,2
marg.|
.2.
Et statim
etc. Ista asina erat communis pauperibus non habentibus animalia, et qui operabatur in ea dabat sibi pabulum, et facto opere reducebat ad locum determinatum, ut alius indigens posset accipere eam, et pullus eius nutriebatur cum ea pro consimili opere.
Numérotation du verset
Mt. 21,3
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Mt. 21,4
marg.|
.3.
Hoc autem
etc. Za. 9.c. Dicite filie Sion etc. Hoc est, civitati Ierusalem, que dicebatur filia Sion quia in monte Sion erat fortalitium civitatis illius et protegebatur civitas ab illa parte, sicut {5.344} filia a matre. Considerandum etiam, quod hic accipitur continens pro contento, scilicet, civitas pro habitantibus in civitate.
Numérotation du verset
Mt. 21,5
marg.|
.4.
Ecce rex
etc. id est Christus quia hec auctoritas a doctoribus Hebreis exponitur ad literam de Christo.
marg.|
.5.
Sedens super asinam.
Non quia sederit super utrumque simul, sed successive, quia primo sedit super pullum, quia tamen non erat domitus, quia adhuc non fuerat applicatus humanis usibus, ut habetur Mc. 11. et Luc. 19. ideo postea sedit super asinam. Hoc autem factum est in figura, quia per pullum significabatur populus gentilis, qui non fuerat subiectus iugo legis, per asinam vero populus Iudaicus qui laboraverat sub lege. Ad hoc autem veniebat Christus, ut utrumque populum subiugaret sibi per fidem catholicam.
Numérotation du verset
Mt. 21,6
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Mt. 21,7
moraliter
moraliter
marg.|
†
Et
imposuerunt
super eos
vestimenta
sua
etc. Scilicet Apostoli, per quorum {5.344} vestimenta significatur eorum doctrina, qua recepta a Iudeis et gentibus sedit in eis Christus.
Numérotation du verset
Mt. 21,8
marg.|
.6.
Plurima autem
turba
.
Hic ponitur secundum signum quod per Zachariam fuerat dictum, quod Christo adveniente super asinam et pullum civitas Ierosolyma exultaret, et letaretur et hoc factum fuit tunc ut dicitur hic et hoc patet in tribus. Primo quia dicitur hic. Plurima autemturba straverunt vestimenta sua in via. Et hoc fuit in signum exultationis et honoris, et ne asina et pullus offenderent ad lapides. Secundo in eo quod dicitur.
marg.|
{5.345} .1.
Alii autem
cedebant ramos
de,
arboribus
etc. Viriditas ramorum erat signum leticie, et exultationis. Tertio in eo quod dicitur.
Numérotation du verset
Mt. 21,8
moraliter
moraliter
marg.|
.6.
Plurima
.
Gregorius. Homelia 24. Quid sunt terrena omnia nisi quedam corporis indumenta ? Vestimenta igitur in via sternere, est in via vite presentis bona terrena pauperibus erogare. Ramos de arboribus cedere, est sanctorum exempla accipere. Hosanna clamare est salutem supernam a domino postulare, nam Hosanna interpretatur obsecro salva.
Numérotation du verset
Mt. 21,9
marg.|
.2.
Clamabant dicentes
Hosanna
filio David.
Hosanna est verbum Hebrai cum compositum ex osi, quod est salva, et anna quod est adverbium optandi, et valet utinam, et dicitur Hosanna remota ultima litera prime dictionis : unde est ibi compositio ex corrupto. et integro, et ideo Hosanna tantum valet quantum utinam, vel obsecro salva. Et de qua salute intelligatur, subditur.
marg.|
.3.
Hosanna in excelsis.
Quia Christus veniebat ad dandum salutem celestem, et eternam.
Numérotation du verset
Mt. 21,10
marg.|
.4.
Et cum
intrasset
.
Hic ponitur Iudeorum indignatio, quia principes sacerdotum, et maiores indignabantur de reverentia Christo exhibita, et ideo dicitur.
marg.|
.5.
Commota est
universa
civitas.
Quia factum maiorum dicitur esse factum totius civitatis, dicens.
marg.|
.6.
Quis est hic.
Quasi dicat, iste non est talis ac tantus, quod talia deberent sibi exhiberi.
Numérotation du verset
Mt. 21,10
moraliter
moraliter
marg.|
{5.345} .4.
Et cum intrasset Hierosolymam
etc. Per hoc significatum fuit quod intrante Iesu Ierusalem celestem, angeli dicturi erant, Quis est iste rex glorie.
Numérotation du verset
Mt. 21,11
marg.|
.7.
Populi autem.
Idest, simplices, et vulgares, quasi rationem de contrario reddentes.
marg.|
.8.
Dicebant. Hic est Iesus
etc. Et vocant eum prophetam, non quemcumque, sed illum qui dictus fuerat per Moysen propheta. Deu. 18. et replicatur Act. 7.e. Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris etc. Et ideo merito debet honorari.
Numérotation du verset
Mt. 21,12
marg.|
.9.
Et intravit.
Hic secundo ostenditur, quod Iudei fuerunt contemptores divine maiestatis in facto patenti. Et dividitur in duas, quia primo ostenditur Christi divinitas ex duplici facto, secundo subiungitur Iudeorum impugnatio, ibi. Videntes autem principes. Prima in duas secundum duplex factum a Christo ostensum Secundum ponitur ibi, Et accesserunt ad eum. Ad evidentiam primi considerandum quod {5.346} principes sacerdotum, qui erant avari per astutias suas diversas, conabantur excoriare populum, igitur quia de longinquis partibus aliqui veniebant in Ierusalem causa devotionis quia non erat eis licitum alibi sacrificium offerre, et non poterant ex tam longinquo animalia adducere, et ideo sacerdotes statuerant in templo aliquos de sua familia, qui vendebant in atriis templi illa que poterant in templo offerri, ne venientes a longe haberent excusationem cessandi ab oblationibus. Similiter quia aliqui veniebant ad templum, qui non habebant pecuniam, unde possent animalia offerenda emere, ideo sacerdotes statuerant ibi nummularios, qui sub certa cautione pecuniam traderent, et sic nullus excusaretur quin posset sacrificium offerre. Licet enim pro illa accommodatione pecunie non reciperent pecuniam ultra sortem, recipiebant tamen aliqua munera vel xenia, et sic patet quod peccabant ex facto quod erat illicitum, s. aliquid recipere ultra sortem quantumcumque modicum. Et ex loco, quia talia exercebant in locis orationi deputatis, et ideo Christus talia tamquam illicita de temploeiecit, et in hoc se dominum templi ostendit, et hoc est quod dicitur hic. Et intravit Iesus. Templum autem aliquando accipitur proprie pro domo templi, quod dividebatur in duas partes. Una pars vocabatur sanctum ubi erat altare thymiamatis, mensa, et candelabrum. Alia pars erat sanctum sanctorum, ubi erat arca testamenti, et duo Cherubim. Illam partem que dicebatursanctum, intrabant quotidie sacerdotes ad offerendum incensum, et nulli alii : intra sanctum sanctorum solus summus pontifex intrabat, et semel in anno Aliquando autem accipitur templum large pro quadam platea quadrata ante templum clausa muro, et dicebatur atrium sacerdotum quia sub divo erat altare holocaustorum, et illud intrabant non solum sacerdotes, sed etiam Levite eos adiuvantes in excoriatione hostiarum et ablutione, et consimilibus, vulgares autem homines illuc non intrabant, sed ad ostium illius atrii animalia viva offerebant sacerdotibus. Ista autem duo loca non intravit Christus, quia non erat sacerdos {5.347} nec Levita, sed preter istam duo loca, erant adhuc duo alia loca, ubi homines sub divo erant in oratione, et in uno orabant viri, et in alio mulieres, et ista atria nomine templi vocabantur, secundum quod scribitur Actu. 3.a. Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam, et de hoc dicitur hic. Et intravit Iesus etc. Sed queritur hic quomodo non restiterunt ei ? Dicendum, quod ex oculis eius, et facie exibat fulgor terrens eos, ita quod non audebant resistere. Sicut in voce sua terruit eos, qui veniebant ad capiendum eum qui cum audiverunt ipsum dicentem, Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram ut habetur Io. 18.a. In voluntate etenim Christi erat ostendere infirmitatem assumptam, et sue divinitatis virtutem.
Numérotation du verset
Mt. 21,12
moraliter
moraliter
marg.|
.9.
Et intravit Iesus in templum Dei.
Chrysostomus. Hoc {5.346} erat proprium boni filii intrare domum patris. Et tu imitator Christi factus, cum aliquam civitatem fueris ingressus, primum ad ecclesiam curras.
marg.|
†
Et eiiciebat omnes vendentes
etc. Nam mercatores eiici debent de ecclesia.
marg.|
{5.347} †
Et mensas
nummulariorum
etc. Chryso. Significans, quod in templo Dei non debent esse nummi, nisi spirituales habentes imaginem Dei.
marg.|
†
Et cathedras vendentium columbas evertit.
id est dignitates ecclesie obtentas simoniace.
Numérotation du verset
Mt. 21,13
marg.|
.1. Sequitur :
Et dixit eis Scriptum est.
Isa. 56.
marg.|
.2.
Domus mea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis
etc. Quia non curabant de cultu Dei, sed magis de excoriatione populi per astutias suas exquisitas, ut visum est. Spelunca autem latronum dicitur, esse locus, ubi spolia que rapiunt congregantur, et hoc fecerunt sacerdotes de templo, ut visum est.
Numérotation du verset
Mt. 21,13
moraliter
moraliter
marg.|
.2.
Domus mea domus orationis
vocabitur
.
Sed nunc domus dissolutionis potest vocari, et domus cupiditatis, ideo subditur.
marg.|
†
Vos autem fecistis illam speluncam
latronum
.
Magni latrones in speluncis suis existentes, quando sciunt aliquos parum habentes transire, non exeunt de speluncis, sed mittunt famulos suos ad illos spoliandum, sed quando sciunt homines transire multum pecuniosos currunt illuc de primis. Sic multi canonici, quando sciunt magnum lucrum temporale currunt ad ecclesiam, sed {5.348} quando modicum est lucrum remanent in domibus suis, et recreationibus, et ad ecclesiam clericos suos mittunt.
Numérotation du verset
Mt. 21,14
marg.|
.3.
Et accesserunt.
Hic ponitur secundum factum ostensivum sue divinitatis in curatione infirmitatum incurrabilium, quod non potest fieri nisi virtute divina, et hoc est quod dicitur. Et accesserunt ad eum ceci, et claudi in templo. A privatione enim in habitum non fit regressus per naturam.
marg.|
.4.
Et sanavit eos
etc. Virtute propria, quod non poterat facere virtus creata.
Numérotation du verset
Mt. 21,14
moraliter
moraliter
marg.|
.3.
Et accesserunt ad eum ceci, et claudi in templo.
Moraliter, ceci sunt ignorantes, claudi vero rectitudinem iustitie dimittentes. Et isti curantur, aliquando per pauperes predicatores, Christi sectatores, per eorum bona consilia, et hortamenta, de quo tamen indignantur aliquando mali sacerdotes. Contra quos subditur.
Numérotation du verset
Mt. 21,15
marg.|
{5.348} .5.
Videntes autem
principes
.
Hic consequenter ponitur contra Christum Iudeorum indignatio, et dividitur in duas partes, quia primo ex indignatione impugnant eius famam, et secundo eius doctrinam, ibi. Et cum venisset in templum. Prima in duas, quia primo ponitur Iudeorum impugnatio, secundo ponitur Christi responsio, ibi. Iesus autem dicit eis. Circa primum sciendum, quod sicut frequenter dictum est, principes sacerdotum conceperant rancorem, et odium contra Christum, propter hoc quod manifeste reprehendebat avaritiam, et alia eorum vitia. Et videntes miracula, que fecit, infirmos sanando. .6.
Et pueros
etc. Ipsum scilicet esse Christum verum. .7.
Indignati sunt.
Verumtamen, quia non audebant miracula manifeste impugnare, ideo arguunt eum de applausu populi, quem sustinebat.
Numérotation du verset
Mt. 21,16
marg.|
.8.
Et dixerunt ei,
audis
quid.
Quasi dicat, si tu esses iustus, et bonus, tu non sustineres talem applausum populi.
marg.|
.9.
Iesus autem dixit eis.
Hic ponitur Christi responsio, ubi Christus ostendit eos iuste reprobandos a Deo, et primo facto, secundo evidenti signo ibi. Mane autem revertens. In prima ergo parte dicitur sic, Iesus autem dixit. Quasi diceret, bene scio, quid isti dicunt me Christum confitendo, et quod hoc debeam sustinere patet, quia hoc est ex divina preordinatione, secundum quod scribitur in Ps. propter quod subdit.
marg.|
.{10}.
Numquam legistis, quia ex ore
infantium
.
quasi dicat, vos qui estis legisperiti, deberetis scire scripturam et per consequens me non reprehendere.
Numérotation du verset
Mt. 21,16
moraliter
moraliter
marg.|
.{10}.
Numquam
legistis
etc. Quasi dicat si sacre scripture notitiam haberetis, non indignaremini, sed gauderetis, et ita fit communiter, quod bene literati non indignantur sed gaudent, quia per hoc imposito sibi onere sublevantur.
Numérotation du verset
Mt. 21,17
marg.|
.{11}.
Et relictis illis
abiit
.
Tamquam excecatis per invidiam.
marg.|
{5.349} .1.
Abiit foras extra
civitatem
.
Et in hoc quod dimisit eos corporaliter ostendit facto eos esse dimittendos a Deo spiritualiter propter eorum excecationem.
Numérotation du verset
Mt. 21,17
moraliter
moraliter
marg.|
.{11}.
Et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam
etc. Chrysostomus. Ut ibi maneret corporaliter, ubi habitabat spiritualiter.
Numérotation du verset
Mt. 21,18
marg.|
.2.
Mane autem
revertens
.
Hic consequenter ostendit eos iuste reprobandos a Deo evidenti signo, in hoc videlicet, quod arborem fici habentem folia tantum, maledixit, et per hoc ostendit sacerdotes illos esse maledictos a Deo, in quibus non erant opera veritatis, sed tantum exterior apparentia sanctitatis : Sicut enim prophete non solum verbis, sed aliquando factis prophetabant, sicut Isaias ivit discalceatus, in signum quod populus sic duceretur captivus, ita Christus maledixit sicui, non propter malitiam arboris, vel defectum eius, quia non erat tempus ficorum, ut dicitur Mar. 11. sed ad significandum, quod sacerdotes qui erant sine fructu bonorum operum, essent maledicti a Deo. Dicit ergo : Mane autem. id est in Ierusalem.
marg.|
.3.
Esuriit.
Ista autem esuries non fuit naturalis, quia in sero precedenti comederat, nec erat adhuc hora comedendi, sed sicut maledictio arboris erat figurativa sic ista esuries signabat desiderium Christi de salute populi.
Numérotation du verset
Mt. 21,19
marg.|
.4.
Et videns
fici
.
Per hoc autem quod arbor ista non erat in via, sed extra significabatur quod sacerdotes erant extra viam iustitie.
marg.|
.5.
Venit ad.
Quia Christus in sacerdotibus non invenit fructum pietatis, sed tantum apparentiam sanctitatis.
marg.|
.6.
Et ait
illi
.
Quia sacerdotes ex maledictione Dei fuerunt reprobati, et honore fidei et devotioni totaliter privati.
Numérotation du verset
Mt. 21,19
moraliter
moraliter
marg.|
{5.349} .4.
Et videns.
Per arborem istam fructu vacuam, sed folia habentem significatur doctor vel predicator vanus et curiosus, querens auditorum applausum, et non fructum, propter quod Dei maledictionem incurrit, et per devotionis defectum exiccatur, et igne {5.350} gehenne finaliter concrematur.
Numérotation du verset
Mt. 21,20
marg.|
.7.
Et
videntes
discipuli
mirati
.
De subita arboris exiccatione.
Numérotation du verset
Mt. 21,21
marg.|
.8.
Respondens
autem
Iesus dixit
eis
.
Ad miracula enim facienda requiritur fides, vel saltem signum fidei, quia etiam aliqui mali ad invocationem Christi leguntur fecisse miracula, ut dictum est sup. eo. cap.
marg.|
{5.350} .9.
Non solum de
ficulnea
etc.
iacta
te in.
Hoc est aliquid equale vel maius, licet enim apostoli et discipuli Christi non legantur transtulisse montes de loco ad locum, tamen leguntur maiora fecisse, sicut est suscitare mortuos, et illuminare cecos, et consimilia, que non possunt fieri, nisi virtute divina : eversio autem montium et precipitatio eorum in mari aliquando sit virtute nature sicut patet in terre motu.
Numérotation du verset
Mt. 21,21
moraliter
moraliter
marg.|
†
Amen
dico vobis
.
Hoc fecerunt apostoli mystice quando demones qui montes dici possunt ratione superbie, eiiciebant sue fidei virtute.
Numérotation du verset
Mt. 21,22
marg.|
.{10}.
Et omnia quecumque.
Dum tamen oratio sit pro se ad salutem et perseverans.
marg.|
.{11}.
Credentes
accipietis
.
Quia omnis talis oratio semper exauditur, licet aliquando exauditio differatur, ut dictum est sup. 7. cap.
Numérotation du verset
Mt. 21,22
moraliter
moraliter
marg.|
.{10}.
Et omnia
etc. Hoc enim fit semper quando oratio est, pro se perseverans, et de pertinentibus ad salutem.
Numérotation du verset
Mt. 21,23
marg.|
.{12}.
Et cum
venisset
.
Postquam sacerdotes impugnaverunt Christi famam et gloriam, hic impugnant eius doctrinam, et dividitur in duas quia primo ponitur eorum impugnatio, secundo ponitur ipsius Christi cauta evasio, ibi : Respondens Iesus dixit, Dicit ergo : Cum venisset in templum. id est in atrium templi, ubi conveniebant homines ad orandum, et verbum Dei audiendum, ut supra dictum est.
marg.|
.{13}.
Accesserunt ad eum
docentem
.
Ex quo patet quod non venerunt ex ignorantia, sed ex malitia.
marg.|
.{14}.
Dicentes in qua potestate hec facis.
Aliqui exponunt hoc de miraculis a Christo factis, quasi dicerent, tu non facis virtute divina sed arte magica, unde supra dicebant. 12.b. In Beelzebub principe demoniorum eiicit demones, sed hoc non videtur verum, quia illa die non legitur aliquod miraculum fecisse in templo, ideo intelligitur melius de actu docendi, quem exercebat actualiter, et hoc signatur, cum dicitur :
Accesserunt
ad
etc. Et ideo fecerunt sibi duplicem questionem, ad terrendum eum et ad capiendum. Prima fuit : In qua potestate hec facis idest, qua auctoritate doces populum, quia auctoritatem docendi in templo habebant sacerdotes, et legisdoctores, ad hoc assignati a principibus sacerdotum, et non alii. Christus autem neutram auctoritatem habebat.
marg.|
{5.351} Secunda questio est .1.
Quis tibi dedit hanc potestatem.
Quia potestatem docendi non habebat a sacerdotibus nec ab imperatore, cui erant subiecti et sic a nullo videbatur habere, sed magis sibi usurpare.
Numérotation du verset
Mt. 21,23
additio 1
additio 1
marg.|
{5.359} In capitulo 21. Ubi dicitur in postilla “In qua potestate hoc facis ?” id est qua auctoritate doces populum ?
prol.|
Ad maiorem harum questionum declarationem attendendum est, quod auctoritas docendi apud Hebreos duplex erat : quia aut secundum derivationem generis, ut in sacerdotibus. Iuxta illud Aggei. 2. cap. Interroga sacerdotes legem. Aut secundum graduationem. Sicut cum quis accipit gradum in scientia ab alio graduato habente ad hoc potestatem. Et tales erant illi septuaginta viri, qui ordinarie iudicabant populum, ut in libro Thamuldico, qui dicitur Shanhedrin tractatur. Et quia principes sacerdotum hanc questionem moventes, sciebant Christum non descendere per lineam masculinam ab Aaron sacerdote, et per consequens non habere authoritatem docendi sacerdotalem. Idcirco dimisso hoc membro circa secundum querebant scilicet. Quis dedit tibi hanc potestatem, quia talis potestas ab ipsismet senioribus et sacerdotibus concedenda erat, et non ab alio. Ab Imperatore enim non pertinebat talis licentia impetrari, quod patet ex hoc. Nam cum Christus Luc. 20.c. et inf. 22.b. respondisset Phariseis. Que sunt Dei, date Deo. Ex hoc non fuerunt indignati Herodiani, qui ibi erant, sed potius contenti de responsione Christi. Sed constat, quod doctrina divine legis non est Cesaris, sed Dei. Hoc etiam patet per communem doctrinam eorum secundum quam nullus recipiebat, nec hodie tempore captivitatis eorum auctoritatem docendi legem recipiunt ab aliquo principe, quamvis sint subiecti. Et ideo ex his questionibus tacite seipsos glorificabant, et Christum vilipendebant, quasi dicerent. Nullam potest habere potestatem docendi, nisi a nobismetipsis qui sumus doctores legis, unde Christus in sua cauta responsione non solum eis silentium imposuit, sed etiam ipsorum errorem exprobravit. Errabant enim in hoc, quod nullam potestatem docendi attribuebant Deo, sed hominibus, aut ex derivatione generis vel graduatione persone, ut dictum est, unde Christus ostendit eis quod est alia auctoritas docendi preter illas, et illis altior scilicet ex Deo. Et ideo querit de baptismo Ioannis, in quo nova doctrina fuit divulgata, utrum esset ex Deo an ex hominibus, in quo includitur, quod possibile est aliquam doctrinam esse ex Deo tantum, sicut patet de baptismo Ioannis, et per consequens remanebant confusi, eo quod presupponebant quod omnis auctoritas docendi erat ab hominibus modo predicto.
Numérotation du verset
Mt. 21,24
marg.|
.2.
Respondens autem Iesus
etc. Hic ponitur Christi cauta evasio, quia quasi retundens clavum clavo, proposuit eis aliam questionem per quam coacti sunt recedere absque Christi responsione : Questio autem ista fuit.
Numérotation du verset
Mt. 21,25
marg.|
.3.
Baptismus Ioannis
etc.
e celo.
id est ex divina ordinatione.
marg.|
.4.
An ex hominibus.
id est ex humana fictione.
marg.|
.5.
At illi cogitabant, inter.
Viam scilicet, respondendi, sed non habebant propter quod sequitur.
Numérotation du verset
Mt. 21,25
moraliter
moraliter
marg.|
{5.351} .3.
Baptismus Ioannis
etc. Per hoc ostendit Christus, quod malignantibus quales erant isti, non sunt Dei secreta revelanda, sicut Christus dixerat supr. 7. Nolite sanctum dare canibus : Sed eorum malitia prudenter est declinanda.
Numérotation du verset
Mt. 21,26
marg.|
.6.
Si dixerimus e celo.
id est ex divina ordinatione.
marg.|
.7.
Dicet nobis
etc. Quare non receperant baptismum Ioannis, sed magis spreverant. Similiter et testimonium Ioannis de Christo, quod ipsi audierant per nuncios ad Ioannem missos, ut habetur Io. 1.a. Si autem dixerimus ex hominibus. Hoc est, ex humana fictione.
marg.|
.8.
Timemus turbam
omnes enim
.
Scilicet, lapidet nos, tamquam blasphemos. Cuius ratio subditur.
marg.|
.9.
Omnes enim habebant.
id est reputabant.
marg.|
.{10}.
Ioannem sicut prophetam.
Sanctum scilicet et verum, et per consequens verba eius et facta ex inspiratione divina.
Numérotation du verset
Mt. 21,27
marg.|
.{11}.
Et respondentes
etc. Ex sui enim taciturnitate compulsi sunt a sua petitione cessare. Sed queritur hic quare non respondit eis manifeste, quia statim poterat dicere, quod ipse non haberet auctoritatem docendi a sacerdotibus vel a Cesare : habebat tamen immediate a Deo patre, quod erat maius : Sicut et multi prophete leguntur immediate missi ad docendum populum et non ex auctoritate regum, vel sacerdotum. Dicendum, quod licet posset predicto modo respondere, noluit tamen, duplici de causa. Prima quia predixerat supra. 7.a. Nolite sanctum dare canibus, nec margaritas ponere ante porcos. Illi autem erant in malitia obstinati, et ideo {5.352} non erant digni, ut eis veritas manifestaretur. Secundo, quia Christus voluit ostendere facto, quod licet uti cautelis contra cautelas malorum insidiantium bonis. Hoc modo Paulus posuit dissentionem inter Phariseos et Saduceos volentes eum occidere, ut habetur Act. 23. et appellavit ad Cesarem, ne traderetur Iudeis in Ierusalem, Act. 25.
Numérotation du verset
Mt. 21,28
marg.|
.{12}.
Quid autem vobis videtur.
Hic Christus ostendit Iudeos contemptores sue maiestatis verbo rationabili, et hoc dupliciter. Primo, quia legem a Deo receptam non servaverunt. Secundo, quia legislatorem Christum impugnaverunt, ibi : Homo erat paterfamilias. Circa primum dicit sic.
marg.|
.{13}.
Homo quidam
etc. Homo iste est ipse Deus : Qui dicitur homo propter hoc, quod homo est ad imaginem Dei factus, et propter humanitatem assumptam, isti duo filii sunt duo populi, gentiles et Iudei.
marg.|
.{14}.
Et accedens ad primum.
id est ad gentilem populum qui incepit a Noe, Iudei autem ab Abraham vel ab ipso Heber, unde dicti sunt Hebrei, qui Heber fuit longe posterior ipso Noe.
marg.|
.{15}.Sequitur :
Dixit primo.
id est gentili populo.
marg.|
.{16}.
Fili : vade hodie operare.
id est fac iustitiam, quia numquam Deus destitit homines incitare ad bonum per occultos instinctus.
Numérotation du verset
Mt. 21,28
moraliter
moraliter
marg.|
.{13}.
Homo quidam
habebat
etc. Per primum filium qui primo renuit patris preceptum sed postea fecit significantur peccantes qui {5.352} penitent, postea viriliter operantes, per secundum vero filium qui facere voluntatem patris promisit et non fecit, significantur illi qui operari virtuose se promittunt, sed non faciunt, de quibus sunt multi religiosi profitentes servare magna, scilicet evangelica consilia, cum tamen non observent etiam precepta propter quod seculares etiam peccatores tamen postea penitentes eis coram domino preponuntur, cum dicitur.
Numérotation du verset
Mt. 21,28
ADDITIO 2
ADDITIO 2
prol.|
In eodem capitulo ubi dicit in postilla : “Iudei ab Abraham vel ipso Heber”. Hebrei non dicuntur ab Abraham ratione proprii nominis, ut manifeste patet per literas Hebraicas, ut ipsemet Postillator tradit, Gn. 14. Cuius ratio est, quia Abraham incipit ab aleph litera. Heber vero per ain. Et ideo si Hebreus diceretur ab Abraham inciperetur ab aleph quod non est verum, sed incipit per ain. Nec etiam dicuntur Hebrei ab Heber, quia si sic Ammonite et Moabite qui de Loth descendunt, similiter et Ismaelite et Madianite qui descenderunt ab Abraham. Similiter et Edomite, qui descendunt de Isaac, omnes dicerentur Hebrei, cum omnes predicti descendant ab Heber, ut manifestum est in litera Gn. 11. et 16. et in aliis. Sed hec denominatio accipitur ab Abraham, non ratione proprii nominis, sed alia ratione. Ad cuius evidentiam attendendum, quod inter Mesopotamiam et terram promissionis transit fluvius Euphrates, qui cum sit magnus et unus de quatuor fluminibus paradisi, ut habetur Gn. 2. Idcirco in limitationibus terre promissionis vocatur fluvius simpliciter, non exprimendo nomen proprium quod est Euphrates ut habetur Exo. 22.d. ubi dicitur. Ponam terminos etc. a deserto usque ad fluvium, quod intelligitur de Euphrate qui terminabat terram promissionis ex parte Mesopotamie, ut patet ibidem. Et quia Abraham natus fuit in Mesopotamia, ubi Thare pater eius et alii cognati serviebant idolis, et inde adductus fuit divina directione in terram Canaan, ubi segregatus ad cultum divinum : edificavit altaria domino invocans nomen eius, ut habetur Gn. 12. Idcirco Abraham veniens in terram promissionis, Hebreus vocabatur, id est transfluvialis. Heber enim cum ain scripta, Hebraice transfluvialis significat. Et ideo sicut illi qui veniunt de partibus ultramontanis communiter ultramontani dicuntur, sic Abraham in initio sue vocationis ad fidem, in terra promissionis existens Hebreus vocabatur, hoc est transfluvialis, unde Gn. 14.b. Venit unus de his qui evaserunt et nunciavit Abrahe Hebreo quod idem est dicere, ut si dicatur Abrahe transfluviali. Ex quibus patet, quod Abraham dictus est Hebreus, eo quod ex partibus transfluvialibus in terram sanctam venit. Et quia ista transportatio fuit facta in principio sui accessus ad fidem vel salutem sue publicationis, ideo inde cognominatus est cum sua posteritate, quasi a principio sue fidelitatis. Que quidem ratio potest haberi Iosue. 23. ubi sic. Hec dicit dominus : Transfluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor, servieruntque diis alienis. Et sequitur. Tuli patrem vestrum Abraham de Mesopotamie finibus, ubi in Hebreo habetur. De Heber fluvii. id est de transfluvio, et adduxi {5.360} eum in terram Canaan ubi scilicet segregatus a parentibus idololatris se publicavit divino cultui mancipatum. Ex predictis patet, quare Hismaelite Edomite et huiusmodi non dicuntur Hebrei, licet descendant ab Abraham. Nam illi soli qui sequuntur Abraham in separatione ab idololatria et cognitione Dei, Hebrei debent dici tamquam sequentes rationem illius denominationis. Et hoc est quod sequitur in pre allegata auctoritate scilicet Iosue 24. ubi loquens de transportatione Abrahe a partibus transfluvialibus, subiungit. Multiplicavitque semen eius et dedit ei Isaac, nullam faciens mentionem de Ismaele et aliis. Consequenter dicit de Isaac, Illique dedi Iacob, et Esau dedi montem Seir. Et ad excludendum Esau subiungit, Esau dedi montem Seir. Iacob vero et filii eius descenderunt in Aegyptum. Ex quibus patet, quod illi tantummodo nominandi sunt transfluviales, qui descendunt ab Abraham, per Isaac et Iacob, aliis exclusis ratione predicta.
Numérotation du verset
Mt. 21,29
marg.|
.{17}.
Ille autem respondens.
Quia gentiles per totum mundum ad idololatriam declinaverunt.
marg.|
.{18}.
Postea autem penitentia motus abiit.
Quia gentiles ad predicationem Christi et Apostolorum credentes opera penitentie humiliter egerunt.
Numérotation du verset
Mt. 21,30
marg.|
.{19}.
Accedens autem ad alterum.
Hoc est ad Iudaicum populum.
marg.|
.{20}.
Dixit similiter.
Per Abraham et alios patriarchas et Moysem, quod scilicet facerent opera iustitie.
marg.|
.{21}.
At ille respondens ait : Eo domine
: Quia Iudei obligaverunt se ad serviendum domino per susceptionem legis, unde dixerunt Exo. 24.d. Cuncta que loquutus est dominus faciemus.
marg.|
{5.353} .1.
Et non ivit,
Quia Iudei legem susceptam non observaverunt, sed ad idololatriam et prophetarum occisionem, et ad infinita mala declinaverunt, ut habetur lib. Iudicum. et libro Regum.
Numérotation du verset
Mt. 21,31
marg.|
.2.
Quis ex
duobus fecit
.
Non enim aliter poterant respondere, quia minus malum est non promittere, quam promissum non servare.
marg.|
.3.
Dicit illis Iesus.
Ex responsione eorum confutans eos.
marg.|
.4.
Amen dico vobis
etc. Quasi dicat non solum gentiles, sed pessimi de gentibus erunt maioris meriti apud Deum, quam vos, quia secundum Hieronymum Simulata sanctitas duplex est iniquitas. Et hoc vitium potissime vigebat in sacerdotibus, et Levitis. Et ad declarationem sui dicti subdit. .5.
Venit enim ad vos Ioannes in via iustitie
etc. Quia opera perfectionis faciebat, et iterum, quia Christum annunciabat qui est ipsa iustitia sempiterna, ut habetur Daniel. 9.
Numérotation du verset
Mt. 21,31
moraliter
moraliter
marg.|
{5.353} †
Quia
publicani
et
meretrices precedent
vos in regno Dei
etc. Sequitur Homo erat paterfamilias etc. Secundum sensum allegoricum homo iste Christus est, qui plantavit ecclesiam de suo latere formatam.
Numérotation du verset
Mt. 21,32
marg.|
.6.
Et non credidistis ei.
Opera eius imitando, et doctrinam eius audiendo.
marg.|
.7.
Publicani autem, et
meretrices crediderunt
ei.
Ad predicationem eius penitentiam agendo.
marg.|
.8.
Vos autem
videntes
.
Istorum, scilicet, penitentiam.
marg.|
.9.
Nec penitentiam
habuistis
.
Ad imitationem eorum. Ex quo sequitur aggravatio peccati sacerdotum, et Phariseorum.
Numérotation du verset
Mt. 21,33
marg.|
.{10}.
Aliam parabolam.
Hic consequenter ostendit qualiter ipsi impugnaverunt Christum legislatorem. Et dividitur in duas, quia primo ad ostendendum propositum proponit quandam parabolam, secundo confirmat suum propositum per scripturam, ibi. Dicit illis Iesus numquam legistis. Circa primum dicit sic.
marg.|
.{11}.
Homo erat.
Iste homo, Deus est, rationibus predictis, Qui dicitur paterfamilias quia sic gubernat totam creaturam, sicut paterfamilias gubernat subditos in domo.
marg.|
.{12}.
Qui plantavit vineam.
Domum scilicet Israel, secundum quod {5.354} dicitur Isa. 6.b. Vinea domini exercituum domus Israel est.
marg.|
.{13}.
Et sepem
circumdedit
ei.
Scilicet clausuram legis, et mandatorum.
marg.|
.{14}.
Et fodit in ea torcular.
Dando doctrinam prophetarum, in qua exprimitur, et declaratur magis virtus legis.
marg.|
.{15}.
Et edificavit turrim.
Scilicet templum in Ierusalem, quod erat edificatum ad modum turris unde templum dicitur turris. Michee. 4.c. Et tu turris nebulosa etc.
marg.|
.{16}.
Et locavit eam agricolis.
Videlicet sacerdotibus, et principibus, qui habent officium servandi cultum divinum, et iustitiam in hominibus.
marg.|
.{17}.
Et peregre profectus est.
Non quia mutet locum cum sit ubique presens, sed quia dimittit homines agere secundum libertatem arbitrii, secundum quod dicitur Eccle. 15.c. Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui.
Numérotation du verset
Mt. 21,33
moraliter
moraliter
marg.|
.{13}.
Et sepem
circumdedit
ei.
Idest doctrinam Evangelicam.
marg.|
.{14}.
Et fodit in ea
torcular
.
Idest, martyrum patientiam qua roborata est ecclesia.
marg.|
.{15}.
Et
edificavit turrim
.
Idest, contemplationem confessorum et doctorum.
marg.|
{5.354} .{16}.
Et locavit eam
etc. Rab. Moral. hec vinea cuicumque locatur cum baptismi mysterium sibi datur, ut bene operando in ea exerceatur. Mittitur servus unus alter tertius cum lex Psalmus, prophetia legitur, sed missus ceditur eiicitur, cum sermo contemnitur, vel quod peius est, blasphematur. Heredem vero quantum in se est occidit, qui filium Dei conculcaverit, et spiritui gratie contumeliam fecerit. Perdito malo cultore vinea alteri datur, cum donum gratie quod superbus spreverit humilis accipit.
Numérotation du verset
Mt. 21,34
marg.|
.{18}.
Cum autem tempus fructuum appropinquasset.
Quia post legem susceptam debebant facere fructum bonorum operum.
marg.|
.{19}.
Misit servos suos.
Idest, primos prophetas.
marg.|
.{20}.
Ad agricolas.
Idest, ad reges, et sacerdotes principaliter, et ad alios eis subiectos consequenter.
marg.|
.{21}.
Ut acciperent fructus.
Per predicationem suam eos ad fructum bonorum operum reducendo.
Numérotation du verset
Mt. 21,35
marg.|
.{22}.
Et agricole apprehensis servis eius.
Quia reges multi, et sacerdotes prophetas sibi missos a domino turpiter comprehenderunt, et incarceraverunt, ac occiderunt, et hoc est quod subditur.
marg.|
.{23}.
Alium ceciderunt.
Sicut Isaiam qui serratus fuit cum serra ex precepto Manasse regis Iuda.
marg.|
.{24}.
Alium occiderunt.
Sicut Amos quem Osias vecte per tempora transfixit.
marg.|
.{25}.
Alium vero
lapidaverunt
.
Ut Zachariam, quem Ioas rex Iuda lapidari iussit inter templum et altare.
Numérotation du verset
Mt. 21,36
marg.|
{5.355} .1.
Iterum misit alios servos plures prioribus.
Multiplicando scilicet prophetas ad populi correctionem.
marg.|
.2.
Et fecerunt illis
similiter
.
Eos, scilicet occidendo intantum quod impleverunt Ierusalem sanguine prophetarum usque ad os, ut dicitur. 4. Regum 21.
Numérotation du verset
Mt. 21,37
marg.|
.3.
Novissime autem
misit
ad eos
filium
suum.
Pro nobis incarnatum, dicens.
marg.|
.4.
Verebuntur
forsitan filium meum
.
Hoc non dicitur, quia Deus ignoraret contemptum quem Iudei facturi erant Christo, sed per hoc exprimitur quid deberet fieri, ac si diceret. Verebuntur forsitanfilium meum. id est in reverentia deberent habere.
Numérotation du verset
Mt. 21,38
marg.|
.5.
Agricole autem.
id est sacerdotes et legisperiti.
marg.|
.6.
Videntes
filium
.
id est dominum Iesum Christum opera divinitatis facientem, et omnia que predicta erant de ipso adimplentem.
marg.|
.7.
Dixerunt intra se hic est
heres
.
Quia de ipso veram notitiam habuerunt, ut iam dicetur.
marg.|
.8.
Venite occidamus eum.
Propter hoc tractaverunt de morte eius, ne occasione Christi venirent Romani, et auferrent eis locum et gentem, ut habetur Io. 11. et sic occiderunt eum, ut pacifice possiderent civitatem et templum : contrarium tamen accidit eis, quia per hoc in vindictam mortis Christi perdiderunt locum et gentem, quia per Titum et Vespasianum destructa est civitas et templum, et populus occisus et captivatus.
Numérotation du verset
Mt. 21,39
marg.|
.9.
Et apprehensum eum eiecerunt extra
vineam
.
Quia Christus extra civitatem Ierusalem crucifixus est.
Numérotation du verset
Mt. 21,40
marg.|
.{10}.
Cum ergo venerit dominus vinee quid fa agricolis illis ?
Venit dominus ad iudicandum et vindicandum illud factum, quando ex eius ordinatione venit contra eos exercitus Romanorum.
Numérotation du verset
Mt. 21,41
marg.|
.{11}.
Aiunt illi malos male perdet.
Lucas vero ista verba refert quasi a Christo dicta, et sacerdotes dixerunt contrarium : Absit, ut habetur Luce 20. Dicendum, quod non est contradictio : {5.356} quia in turba illa erant aliqui qui consentiebant doctrine Christi, et illi dixerunt : Malos male perdet. ut hic dicit Mattheus. Et hanc responsionem quasi approbando tamquam veram Christus repetiit, ut dicit Lucas. Et tunc consequenter sacerdotes videntes quod erat dictum contra eos, dixerunt Absit, Malos autem dominus perdidit, quando civitatem et templum per Romanos destruxit. Sequitur.
marg.|
.{12}.
Et
vineam
.
Quia Christus ecclesiam suam regendam tradidit apostolis et aliis discipulis.
marg.|
.{13}.
Qui
reddant
ei.
Quia ad predicationem eorum credidit multitudo gentium.
Numérotation du verset
Mt. 21,42
marg.|
.{14}.
Dicit illis
Iesus
.
Hic confirmat parabolam suam per sacram scripturam.
marg.|
.{15}.
Numquam
legistis
in.
id est in Psalmis. quasi dicat Vos qui estis legisperiti, deberetis hoc scire.
marg.|
.{16}.
Lapidem quem.
Ad literam dicitur de edificatione templi Salomonis, qui quidem lapis pluries oblatus est in edificatione, et quia non poterat convenienter collocari, ideo pluries reiectus est quasi reprobatus ab edificantibus, ultimo autem positus est in consummatione anguli, ubi coniungebantur parietes templi, et de illo scribitur in Ps.
marg.|
.{17}.
A domino
etc. Quia illud non fuit a casu, sed ex divina preordinatione, quia lapis iste figurabat Christum, qui multotiens et multipliciter reprobatus est a principibus sacerdotum, et tamen factus est in caput anguli, coniungens Iudeos et gentiles, quasi duos parietes in unam ecclesiam. Quod autem Christus dicatur lapis in scriptura habetur Dn. 2.g. Lapis qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram. Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem probatum preciosum etc. Et ex auctoritate concluditur reprobatio Iudeorum.
Numérotation du verset
Mt. 21,42
ADDITIO 3
ADDITIO 3
marg.|
In eodem capitulo ubi dicitur in postilla: “Lapidem quem reprobaverunt” etc.
prol.|
Fundamentum huius expositionis, quam dicit literalem est fictitium seu fabulosum, nusquam enim legitur in scripturis autenticis, quod hoc contigisset in edificatione templi Salomonis scilicet quod aliquis lapis pluries fuisset reprobatus in edificio, et deinde in caput anguli collocatus, licet magister historiarum hoc videatur dicere, unde Rabbi Abraham Hebreus, qui inter alios expositores Hebreorum magis videtur sequi literalem sensum, hoc non exponit de lapide materiali, sed de spirituali. Dicit enim, quod lapis iste est populus Israeliticus, qui reprobatus a Gentibus in captivitate existens in posterum erit caput omnium non virtute propria, sed a domino factum est istud. Cuius expositio licet falsa sit in hoc quod dicit, quod populus ille qui modo captivus est, erit sublimatus prout ipse credit tempore sui Messie. Tamen habetur in dictis suis quoddam verum scilicet quod hec litera non tractat de edificatione templi Salomonis. Similiter Rabbi Salomon exponit hanc auctoritatem dictam de Christo, unde tenendum est, quod ad literam lapis iste est Christus, qui dicitur lapis abscisus sine manibus. Dn. 2.g. Ut etiam Apostolus Petrus exponit Act. 4. Non enim esset Christi argumentum efficax si ex sensu mystico sumeretur, prout dicit Aug. contra Vincentium Donatistam. Et quia ipsemet Postil. revocat illa que in hoc loco posuit de sensu literali istius versus Psalmiste in expositione ipsius Psalmi. Ubi de hoc largius tractat. Ideo ista ad presens sufficiant.
Numérotation du verset
Mt. 21,43
marg.|
.{18}.
Ideo
dico vobis
.
Qui Christum reprobatis.
marg.|
.{19}.
Auferetur a
vobis
.
id est regimen ecclesie.
marg.|
.{20}.
Et dabitur.
id est apostolis et eorum successoribus.
Numérotation du verset
Mt. 21,44
marg.|
{5.357} .1.
Et qui
ceciderit
.
Ille autem cadit super lapidem, qui credens peccat per lubricitatem carnis, seu aliis peccatis, et ille confringetur sed non comminuitur, quia non peccat tam graviter, sicut ille qui peccat peccato infidelitatis.
marg.|
.2.
Super quem.
Super illum vero cadit lapis, in quo invenitur peccatum infidelitatis. Et iste conteritur, quia ex pondere divini iudicii gravissime punitur.
Numérotation du verset
Mt. 21,45
marg.|
.3.
Et cum
audissent principes
.
Hic ponitur conclusio huius cap. ubi ostenditur obstinatio sacerdotum, quia audientes doctrinam eius, non fuerunt contriti, sed magis ad occidendum eum incitati.
Numérotation du verset
Mt. 21,45
moraliter
moraliter
marg.|
{5.357} .3.
Et cum audissent
etc. Chryso. Hec est differentia bonorum {5.358} hominum et malorum, bonus enim comprehensus in peccato gemit, malus autem fremit, non quia peccavit, sed quia comprehensus est in peccato.
Numérotation du verset
Mt. 21,46
marg.|
.4.
Et querentes eum.
Scilicet ad occidendum.
marg.|
.5.
Timuerunt turbas.
Ex quo patet, quod solo timore retracti fuerunt ab eius morte.
marg.|
Occasione dictorum in hoc capitulo queritur utrum Iudei cognoverunt Iesum Nazarenum esse Christum sibi promissum. Et arguitur primo quod non per illud quod dicitur 1Cor. 2.b. Si enim cognovissent, numquam dominum glorie crucifixissent etc. Item Act. 3.c. dicit Petrus loquens Iudeis. Scio fratres quod per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri. Item Lc. 23.e. dicebat Iesus in cruce. Pater dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt. Contrarium arguitur, per illud quod habetur Io. 15.d. Nunc autem viderunt, et oderunt me et patrem meum. Quod autem videtur manifeste cognoscitur. Item super illud quod dictum est in presenti capitulo Agricole videntes filium, dixerunt intra se. Hic est heres dicit Hieronymus Manifeste probat dominus his verbis Iudeorum principes non per ignorantiam, sed per invidiam Dei filium crucifixisse.
marg.|
Responsio. Dicendum, quod in populo Iudeorum aliqui erant maiores scientes scripturas legis et prophetarum, aliqui autem minores, sicut laici et vulgares, tantummodo scientes illud quod est de necessitate salutis, ut precepta decalogi et huiusmodi que debent sciri ab omnibus, sed subtilitatem scripturarum et dicta prophetarum ignorantes. Item quod Christus erat verus homo, propheta sanctus et Deus in unitate suppositi. Dicunt ergo aliqui et bene quantum ad hoc, quod minores populi Iudeorum non cognoverunt Iesum esse Christum, nec quantum ad divinitatem nec quantum ad humanitatem, quia licet cognoscerent eum esse hominem verum, tamen non cognoscebant illum esse hominem seu prophetam, qui erat a Deo promissus Christus.
marg.|
Cuius ratio est, quia ignorabant scripturas que loquuntur de Christi divinitate, et illas que loquuntur de determinatione temporis, et de signis sui adventus, sed maiores cognoverunt eum esse verum prophetam a Deo promissum, et missum, quia sciebant scripturas loquentes de tempore sui adventus, et de signis, que omnia videbant in eo impleri, non tamen ut isti dicunt cognoverunt ipsum esse Deum, et secundum hoc loquitur Apostolus in auctoritate preallegata. “Quod si cognovissent, numquam dominum glorie crucifixissent”. Quasi dicat numquam cognoverunt eius divinitatem.
marg.|
Sed hoc non videtur convenienter dictum, quia sicut Scripture determinate loquuntur de tempore sui adventus. Dn. 9.f. In hebdomadibus illis abbreviatis, et de signis sui adventus, sicut est translatio regni, ut {5.358} habetur Gn. 40. Et modus eius adveniendi in paupertate et humilitate, ut habetur Za. 9.a. ut dictum est in precedenti capitulo ita expresse vel expressius loquuntur scripture prophetarum de eius divinitate Ier. 33.c. Ecce dies veniunt, dicit dominus, et suscitabo verbum bonum quod loquutus sum ad domum Israel et Iuda, in diebus illis germinare faciam David germen iustum, et faciet iudicium et iustitiam in terra, et hoc est nomen quod vocabunt eum, dominus iustus noster. In Hebraico ubi habetur hic, Dominus ponitur nomen Domini tetragrammaton, quod nullo modo potest dici de aliquo nisi de Deo vero. Cum ergo ista auctoritas secundum omnes doctores etiam Hebraicos exposita sit de Christo, sequitur ipsum esse verum Deum. [=> replicaa
b]
a Additio 4 : In eodem capitulo Ubi dicitur in postilla “Sed hoc non videtur convenienter dictum”. Hanc questionem disputat sanctus Thomas in Tertia parte q. 47. a. 5. in corpore questionis sub forma predicta, unde in solutione principali tenet eandem opinionem, quam hic Postil<lator> conatur improbare, que quidem improbatio non videtur rationabilis. Ad cuius declarationem attendendum, quod licet omnia que in sacris scripturis credenda traduntur, sunt a fidelibus tamquam vera certissime amplectenda, cum sint a Deo revelata, cuius testimonium fidele est, quedam tamen de his que ibidem etiam expresse traduntur, sunt exponenda taliter, ut non credantur sub propria verborum significatione, eo quod si sic acciperentur, repugnarent rationi naturali, seu etiam alteri auctoritati divine. Verbi gratia. Licet de Deo in scripturis sacris dicantur expresse aliqua verba, que in prima significatione signant illius localem motionem seu alterationem, vel passionem et huiusmodi, ut cum dicitur in persona Dei. Descendit Deus ut videret civitatem. Gn. 18.c. Similiter Exo. 3.b. Descendi, ut liberarem eum de manu Aegyptiorum. Que locutiones in propria significatione signant Deum localiter moveri. Similiter et alibi sepe legitur Deum iratum fuisse vel penituisse et huiusmodi, nullo modo tamen talia sub propria significatione sunt credenda de Deo, cum manifeste rationi naturali repugnent, que Deum penitus immobilem atque immutabilem demonstrant. Similiter et contra auctoritatem sacre scripture dicentem Malach. 3.b. Ego dominus, et non mutor. Unde oportet hec et similia de Deo intelligi non in propria verborum significatione, sed translative seu metaphorice, prout Ambrosius declarat in 2. libro de trinitate. Similiter contingit secundum opinionem Hebreorum circa ea que in scripturis sacris veteris Testamenti traduntur denotantia deitatem Christi. Dicunt enim omnia talia non in propria significatione esse intelligenda, sed similitudinarie seu metaphorice, quorum motivum est, quia credunt quod Deum incarnari implicat compositionem seu naturarum confusionem in Deo, que manifeste sunt impossibilia, cum sint contra simplicitatem divinam. Et hoc contingit eis non solum antiquis sed modernis, eo quod non possunt capere seu intelligere habitudinem nature assumpte ad verbum secundum veram catholicam traditionem. Nec de hoc videtur esse multum mirandum, cum heretici qui non solum authoritates veteris testamenti recipiunt, sed etiam{5.361} novi, in quo expressius mysterium deitatis Christi traditur quam in antiquo, ut cum dicit. Ego et pater unum sumus, vel antequam Abraham fieret ego sum. et huiusmodi. In quibus verbis et similibus clarius exprimitur deitas Christi. Sed hoc non obstante deitatem Christi negare conantur, perverse exponentes predictas auctoritates, ut Arrius et Sabellius et eorum sequaces. Ex quibus patet manifeste, quod licet scripture sacre prophetarum que mentionem expressam faciunt de divinitate Christi, sint satis evidentes ad huiusmodi mysterium fidelibus ostendendum, non tamen ex his sumitur argumentum efficax ad hoc, ut principes Iudeorum habuissent cognitionem de eius divinitate. Hoc enim mysterium tantum excedit capacitatem humanam, quod raro vel numquam sine auxilio divino intelligi posset. Inde est quod Petro expresse confitenti deitatem Christi dicendo. Tu es Christus fi. Dei 6 Matt. 16.c. Christus respondit. Caro et sanguis non revelavit tibi etc. Ex quo patet, quod ad mysterium incarnationis intelligendum seu veraciter confitendum, revelatio divina requiritur, propter eius summam excellentiam. Secus est de aliis conditionibus Christi in prophetis antiquis contentis ut de tempore sui adventus, et de signis eiusdem. Similiter de virtutibus ipsius Christi, et de eius excellentia respectu aliorum prophetarum, et de modo adveniendi, et huiusmodi, nam talia in propria significatione possunt accipi, non enim excedunt communem humane intelligentie capacitatem. Et sic patet, quod obiectio Postillatoris in hoc passu est invalida.
bSimiliter et eius opinio non videtur rationabilis ex tribus. Primo, quia presupponit falsum, scilicet quod auctoritates antiqui testamenti sole sufficiunt ad cogendum Hebreos ipsas recipientes, ut cognoscant deitatem Christi. Cuius oppositum patet ex dictis. Secundo quia exemplum quod inducit de incontinente (cuius actualis cognitio particularis seu consideratio impeditur seu corrumpitur propter passionem imminentem, ut habetur in 7. Ethicorum) non videtur ad propositum facere. Nam incontinens semper habet estimationem veram in universali, adveniente tamen passione, corrumpitur estimatio vera particularis. Sed in proposito utraque estimatio est particularis seu singularis. Si enim principes Iudeorum estimassent Christum esse Deum antequam per passionem impediretur, deinde adveniente passione impediretur huiusmodi consideratio, ita quod crederent ipsum non esse Deum prout opinatur Postillator, manifestum est, quod utraque harum estimationum est singularis seu particularis, cum in utraque estimatione Christus supponitur ut subiectum, que est persona singularis. Tunc igitur aut simul et semel estimaverunt Christum esse Deum, et Christum non esse Deum, que sunt contradictoria et per consequens inestimabilia circa idem, aut primus habitus totaliter corrumperetur, et tamen remaneret in eis actualis consideratio, secundum quam ipsum iudicarent hominem purum. Cuius oppositum dicitur de incontinenti, scilicet quod semper remanet in eo vera estimatio saltem in universali philosophus in eodem loco manifeste ostendit, et sic exemplum non facit ad propositum. Tertio, quia hec opinio non consonat sacris scripturis, que circa hec alligantur. Nam in parabola Christi cum agricole dixissent. Hic est heres, non rationabiliter intelligi, quod ipsi estimassent eum heredem in divinitate, eo modo quo Apostolus ait ad Heb. 1.a. Quem constituet heredem universorum. Nulla enim amentia ad tantam potest communiter devenire insaniam, ut credat divinam maiestatem in propria persona superare. Communis enim conceptus est etiam apud idololatras, quod Deus seu dii transcendunt omnes potestates, unde ridiculum esset dicere, quod eo ipso quod principes illi credebant ipsum esse heredem, scilicet Deum verum, auderent eum interficere. Hoc etiam videtur contra opinionem ipsius Post. met. qui dicit quod quando eum interficere voluerunt iam non estimabant ipsum Deum esse propter impedimentum passionis invidie et huiusmodi, et sic iam non dicerent de ipso. Hic est heres. Oportet igitur dicere, ut per hoc quod dicebant. Hic est heres. intelligebant quod erat homo tante excellentie, quod poterat vocari filius Dei, non per naturam, sed per specialem adoptionem seu excellentiam respectu prophetarum aliorum, quod verificatur de Christo etiam secundum humanam naturam considerato, contra quem non obstante tanta excellentia potuerunt estimare, ut eum possent superare sicut et alios antea missos, nam magis et minus non variant speciem secundum philosophum. Similiter auctoritas B. Petri dicentis Act. 3.c. Scio quod per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Videtur facere contra opinionem Postil. nam secundum eum debuisset dicere, per odium seu invidiam fecistis. Hec enim fuit causa principalis sui erroris secundum Post. magis quam ignorantia. Secundum vero primam opinionem que est S. Tho. hec auctoritas proprie sonat, eo enim quod habuerant ignorantiam de Christo, scilicet de eius divinitate, ausi sunt ipsum invadere tamquam hominem purum, cui consonat auctoritas apostoli dicentis. Si enim cognovissent numquam dominum glorie crucifixissent. Quod denotat manifeste, ipsos numquam cognovisse ipsum fuisse dominum glorie. Et notandum, quod hec ignorantia non excusat principes Iudeorum a crimine, sed magis aggravat, cum esset quodammodo ignorantia affectata. Nam licet non attigissent ex scripturis prophetarum ad cognoscendum Christi divinitatem, eo quod scripture de hoc loquentes{5.362} sunt quodammodo exponibiles, ut dictum est, debuissent tamen assentire sua doctrine secundum quam filium Dei se fatebatur. Tenebantur enim credere et obedire Christo in lege promisso. Iuxta illud Deo. 18.c. Prophetam suscitabit tibi etc. ipsum audies. Quod intelligitur de Christo ad literam, et sic eius deitatem tenebantur credere tamquam ab eo dogmatizatam, et per miracula confirmatam. Unde Io. 15.d. dicitur Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non habuissent, nunc autem excusationem non habent etc. Fuerunt enim impediti ab acquiescendo doctrine Christi per invidiam et odium ipsius, et sic nec habitualiter nec actualiter crediderunt ipsum esse Deum. Nam per scripturas antiquas de deitate loquentes non omnino convincebantur ut dictum est. Nec etiam per doctrinam Christi de se hoc testantis, impedientibus rancoris et odii passionibus. Sicut enim homo communiter natus est credere suo amico, sic et discredere inimico. Ex quibus bene attentis sequitur correlarie, quod catholicus disputans cum Hebreis vel eis predicando persuadens de mysteriis Christi, non debet conari ad probandum deitatem Christi ex sacris scripturis ab eis accepitis Possent enim hec declinare per varias expositiones, ut etiam Postillator dicit in hoc capitulo, sed potius est procedendum ad probandum, quod ipse sit verus Christus in lege promissus, cui est audiendum et obediendum ex precepto divino. Quo ostenso, deitas Christi facilius probatur per doctrinam novi Testamenti a Christo divulgatam. Et iste etiam est processus scientificus, quia secundum Philosophum 1. physicorum. Connaturale est nobis a magis notis ad minus nota procedere.
marg.|
Item Is. 9.b. dicitur : Parvulus natus est nobis. Sequitur. Et factus est principatus super humerum eius, et vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri seculi princeps pacis, que etiam auctoritas secundum Hebreos intelligitur de Christo, et in ea fit expressa mentio de eius divinitate sicut de humanitate, et multe alie auctoritates consimiles possunt ad hoc induci, sed propter prolixitatem omitto, et ideo dicendum, quod sicut maiores populi Iudeorum habuerunt notitiam de tempore et signis sui adventus, ita notitiam per scripturas habuerunt, quantum ad eius divinitatem.
marg.|
Considerandum tamen, quod aliquid cognoscitur in habitu, cuius tamen cognitio actualis impeditur propter aliquam passionem vel habitum impedientem, sicut dicit Philosophus 7. Ethicorum quod incontinens differt ab intemperato, per hoc quod habet estimationem veram, non solum in universali, quam etiam habet intemperatus, ut quod fornicari est malum, cum non peccet per ignorantiam, sed etiam habet estimationem veram in particulari, et per hoc differt ab intemperato, et tamen adveniente passione corrumpitur estimatio vera particularis, quia passione vincente iudicat nunc fornicandum, ita quod passio impedit actualem considerationem veram in particulari, et si passio semper duraret semper sic iudicaret.
marg.|
Eodem modo dicendum est, quod Iudei habuerunt veram estimationem de Christo et in habitu, et in actu in principio, sed quando incepit contra eos predicare, excitati fuerunt contra eum passionibus ire, rancoris, et invidie, quibus passionibus impediebantur ab actuali consideratione veritatis prehabite de Christo. Ideo machinati sunt in eius mortem, sicut et incontinens propter passionem concupiscibilis eligit fornicari, quod tamen alias refugeret. Considerandum tamen quod illa notitia quam habuerunt de Christo per scripturas prophetarum non erat certa certitudine evidentie : Tum quia talis certitudo solum habetur per demonstrationem vel sensum. Tum quia prophetie possunt aliquando varie exponi, et ideo erat magis notitia probabilis et verisimilis coniecture, vel secundum alios erat ibi certitudo adherentie que tamen potest impediri in actu modo predicto.
marg.|
Per dicta possunt solvi argumenta ad utramque partem, quia illa argumenta, que probant quod habuerunt notitiam de Christo, intelligendum est de notitia habituali predicto modo. Alie autem auctoritates que dicunt contrarium, loquuntur de actuali cognitione applicante ad opus, que fuit impedita propter passionem invidie et rancoris, ut dictum est.
Numérotation du verset
Mt. 21,replica
prol.|
In ca. 21. Ubi Postil<ator> dicit Hebreos dictos ab Heber, Burgensis obiicit cuius obiectio correcta est Gn. 10. et 12.
prol.|
In eodem capitulo ubi dicitur. Lapidem quem reprobaverunt etc. quem passum exponit Postillator per figuram de lapide materiali in edificio templi proutScholastica historia narrat, sed exponit de Christo tamquam figurato principaliter intento, sed Burgen. vult narrationem illam esse fictam, et vult primam literalem expositionem esse de Christo. Si Bur. accipit primam, pro principaliter, hoc non negat Postillator. Sed quod figura sit ficta, non probat sufficienter Bur. per Rabbi Abraham qui minoris est auctoritatis apud sanctam ecclesiam quam Scholastica historia, immo plus fictum videtur, quod ille Rabbi exponit lapidem de populo Israelitico. Alie autem expositiones adducte non sunt literales, sed figurative. Oportet igitur aliquam assignare figuram, que etsi ficta foret, quia tamen nihil habet absurditatis, peccatum non videtur committi, quia non omnis fictio peccatum est, patet Ex. 7. in 2. correctorio.
Numérotation du verset
Mt. 21,replica
prol.|
In eod. ca. ubi requirit Postillator, an doctores et principes Iudeorum noverant Christum in lege promissum etc. Recitat etiam opiniones quorundam dicentium, quod noverunt eum esse verum Messiam etc. sed non noverunt eum esse Deum. Hanc tamen opinionem postillator reprobat optimis rationibusBurg.autem dicit sanctum Tho. tenere opinionem illam, quam reprobat Postillator, et ideo pro Sancto Thom. certans magnam facit commotionem, que stat in certis dictis. Primum, quia Iudei antiqui et moderni non potuerunt, nec hodie possunt videre et intelligere modum unionis nature humane ad verbum sine compositione et naturarum confusione, igitur non potuerunt eum cognoscere Deum nec eius deitatem. Secundum dictum. Sicut heretici male exponentes scripturas negant Christi deitatem, sic non est mirum, quod Hebrei propter falsas expositiones hoc idem negant. Tertium dictum, quod mysterium deitatis, Christi non potest intelligi sine speciali revelatione probat hoc quia dictum fuit Petro Matthei 16.c. Caro et sanguis non revelavit tibi. Quartum dictum, tempus adventus Christi et cetera, que in scriptura de Christo traduntur, non excedunt communem intelligentie capacitatem, sicut eius divinitas. Ex quibus dictis conatur Burg.concludere quod opinio postillatoris est irrationabilis, et obiectio eius contra oppositam opinionem invalida. Hic primo videndum est de irrationabilitate illorum quatuor dictorum Burg. Secundo de rationabilitate opinionis postillatoris. Tertio, de obiectionum valore contra opinionem opposita. Quo ad primum articulum videtur primum dictum Burg. valde irrationabile, quia ex eo sequitur nullum Christianum cognoscere Christum esse Deum. Probatur ex dicto sup, primo, quia nullus Christianus potest intelligere modum unionis humane nature ad verbum, igitur secundum illationem Burgen. nullus Christianus potest scire Christum esse Deum. Antecedens est beati Leonis pape dicentis Deum et hominem in unam convenisse personam, nisi fides credat, sermo non explicat. Excedit enim et multum super eminet humane rationis facultatem, et cetera que de hac ineffabili unione sancti doctores sentiunt. Illatio est Burgen. consequens autem falsissimum, quia Christiani non modo Christum sciunt esse Deum, sed etiam ita tenaciter huic sententie adherent, ut sanguinem pro ea effundere sint parati. Stat igitur simul, quod Iudeorum sapientes, etsi cognoscere non poterant Christi deitatem ex modo incarnationis, poterant tamen scire ex scripture testimonio, prout post dicet.
prol.|
{5.363} Nec secundum dictum Burgensisrationabile est, nam et si perversi doctores Hebreorum male scripturam exponentes et heretici, ex pravitate voluntatis intelligere nolentes Christum, dixerint non esse Deum, ex hoc non sequitur, quod ex sacra scriptura non posset efficaciter ostendi Christum esse Deum. Nam perversa scripture expositio auctoritatem scripture non minuit. Sicut negato primo principio, principium ipsum non est minus verum, quinimmo remanet necessarie veritatis, sed sic protervientes indigent sensu et pena 4. Metaph. Nec postillator vult probationem ex sacra scriptura dicere sic efficacem, ut sufficere possit fideli et infideli prave et corrupte voluntati. Nam ubi voluntas erroris se tenet contra rectam rationem ibi pertinax pugna est secundum B. Hylindium do. 10. de Trinit. Cum enim scripture Christi deitatem sonantes, per authenticos Hebreorum doctores bene exponuntur, heretici et alii contra rationem et auctoritatem eas exponentes fidem facere doctis et principibus non potuerunt, nisi voluntate prava precedente, cum hoc stat eos ex auctoritate scivisse Christum esse Deum, et si voluntas sic depravata iudicium recte rationis absorbuisset, ex hoc non fuissent excusati, prout pretendit Bur. sicut nec Augustinus 11. de Trinitate ca. 3. Cum incontinens excusatur a peccato si in actu venereo ratio dicatur absorpta.
prol.|
Nec tertium dictum Burgensis valet, ubi sacra scriptura plane dicit aliquid ad fidem et mores pertinens, ibi fides debet adhiberi, ut dicit beatus igitur sacra scriptura prout autentice a doctoribus Hebreorum exponitur, clare dicit Christum fore Deum, et fides est accommodanda. Non igitur apud doctos et principes Iudeorum, ad id sciendum necessaria erat specialis revelatio, sed sufficere potuit fides acquisita non impedita per pravam voluntatem.
prol.|
Nec Burgensis probat suum propositum per ea que dicebantur Petro, quia Petrus ante missionem spiritussancti fuit idiota ignorans scripturas de deitate Christi loquentes, et ideo Petro fuit facta specialis revelatio prout dicit auctoritas allegata. Secus est de principibus et doctoribus Iudeorum. Ad falsificandum etiam hoc tertium dictum Burg. valet secunda questio prologi doctoris subtilis.
prol.|
Sed quartum dictum videtur contradicere secundo. Nam Burg. fundat secundum dictum super falsa expositione litere, sonantis deitatem Christi, ex ea concludens quod per sacram scripturam a Iudeis receptam non potest efficaciter probari Christum esse Deum. Nunc autem tempus sui adventus in scripturis ita fuit occultatum in computatione hebdomadarum a Daniele descriptarum, quod non solum apud Hebreos, quinimo apud catholicos doctores in expositione multa est diversitas. Similiter et passus de Genealog. et aliis locis sonantes tempus adventus Christi. Hebrei antiqui et moderni exponunt corrupte : igitur non potest sumi argumentum efficax ex scriptura de Christi adventu, sicut nec de eius deitate, quod est oppositum quarti dicti. Et fortasse ex scripturis planius et efficacius argumentum potest sumi de Christi deitate, quam {5.364} de sui adventu tempore. Quia autem habemus. Hebreorum expositores de primo. de secundo autem non : propter igitur Burg. inepta dicta non debuit dicere opinionem postillatoris irrationabilem.
prol.|
Quantum ad secundum articulum, dico quod positio postillat. est multum rationabilis, quia fundatur super expositionem littere apud doctores Hebreorum authentica translatione Chaldaica et ceteris que rationabiliter nullus Iudeus intelligens audet negare. Sed si quis negat non facit hoc ratiocinando, sed proterviendo pravitate affectionis, quod non facit probationem apud utentes ratione minus efficacem, prout supra dictum est in probatione secundi dicti Burg.
prol.|
Quo ad tertium articulum, dico quod argumenta Burg. contra postil, non valent.
prol.|
Non primum, quia false reportat postil. quasi dixerit, quod sola auctoritas litere sufficiat, nam postil. non fundat probabilitatem positionis sue super nuda litera, que, sicut dicit Burg. varie potest et corrumpi, et exponi, sed fundat (sicut dictum est) super auctoritatibus Iudeorum, quas declinare eorum docti non consueverunt.
prol.|
Secundum Burgensis argumentum est sophisma pertinens ad vicum straminum. Putat enim Bur. quod quia Christus est suppositum singulare, quod Iudei vel alii non possent de eo habere estimationem in universali, quod falsum est, quia de unico supposito possunt multa universalia demonstrativa concludi, videlicet quod Sortes est risibilis corporeus, sensibilis etc. Non solum in predicamentis qualitatis, sed etiam quantitatis. Non advertit Bur. Avicen. 5. Mera. sue, qui dicit, quod omne universale respectu subiecti in quo est singulare est, quia omne receptum recipitur per modum recipientis, universale igitur comparatum ad intellectum singulare est, et tamen de tali est scientia proprie dicta, que est consideratio in universali, cum qua stat ignorantia in particulari, sicut exemplificat postil. de incontinenti. Est igitur exemplum illud bene ad propositum. Sic igitur docti Iudeorum habuerunt estimationem veram de Christi deitate in universali, particularis autem estimatio fuit propter odium illius persone prepedita.
prol.|
Similiter tertium argumentumBurgensis concludit solum de actuali estimatione in singulari de qua Apostolus dicit. Si cognovissent etc. Non autem concludit de universali consideratione precedente passiones excecantes secundum quam dixerunt. Hic est heres. Per idem dicitur ad omnes auctoritates adductas pro opinione, scilicet Thomas Nam ignorantia de qua loquitur beatus Petrus, similiter et Paulus, intelligitur ignorantia affectata, quo ad doctos Iudeorum, prout etiam Burgensos dicit in notabili, sed ignorantia affectata non procedit primo ex rationis errore, sed voluntatis pravitate pervertente iudicium rationis circa particulare, cuius universale noverat, prout vult exemplum de incontinente, unde patet rationes postillatoris pro sua positione non esse invalidas, sed potius Burgen. rationes in contrarium minime valere.
Numérotation du verset
Mt. 21,1
differentia
differentia
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_21)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_21)
Notes :