Nicolaus de Lyra

Capitulum 22

Numérotation du verset Mt. 22,1 

1 Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens:
1 Mt. 22, 1 ΩJ Li446@ Weber = ultimus versus capituli 21 Rusch
Numérotation du verset Mt. 22,2 

Simile2 factum3 est
2 Simile] Capitulum 22 praem. Rusch |
3 factum Li446 Rusch Weber] marg. Li446@ |
regnum celorum
homini regi
qui fecit nuptias filio suo.
Numérotation du verset Mt. 22,3 

Et misit servos suos
vocare invitatos ad nuptias
et nolebant venire.
Numérotation du verset Mt. 22,4 

Iterum misit alios servos
dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi,
tauri mei
et altilia occisa et omnia parata. Venite4 ad nuptias.
4 venite Li446 Rusch Weber ] venire Li446@ *
Numérotation du verset Mt. 22,5 

Illi autem neglexerunt
et abierunt alius in villam suam,
alius vero ad5 negotiationem suam.
5 ad Li446 Rusch Weber] in Li446@
Numérotation du verset Mt. 22,6 

Reliqui vero
tenuerunt servos eius et contumelias6 affectos occiderunt.
6 contumelias Rusch Weber ] contumeliis Li446@
Numérotation du verset Mt. 22,7 

Rex
autem cum audisset
iratus est.
Et missis exercitibus suis
perdidit homicidas illos
et civitatem
illorum succendit.
Numérotation du verset Mt. 22,8 

Tunc ait servis suis: Nuptie quidem parate sunt
sed qui invitati erant
non fuerunt digni.
Numérotation du verset Mt. 22,9 

Ite ergo ad exitus viarum
et quoscumque inveneritis
vocate ad nuptias.
Numérotation du verset Mt. 22,10 

Et egressi
servi eius in vias
congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos
et implete sunt nuptie discumbentium.
Numérotation du verset Mt. 22,11 

Intravit autem rex
ut videret discumbentes
et vidit ibi hominem
non vestitum veste nuptiali.
Numérotation du verset Mt. 22,12 

Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti
non habens vestem nuptialem?
At ille obmutuit.
Numérotation du verset Mt. 22,13 

Tunc dixit7 rex ministris: Ligatis pedibus eius et manibus
7 dixit Rusch Weber] ait Li446@ Li446
mittite eum in tenebras exteriores.
Ibi erit fletus
et stridor dentium.
Numérotation du verset Mt. 22,14 

Multi autem sunt vocati
pauci vero electi.
Numérotation du verset Mt. 22,15 

Tunc abeuntes Pharisei consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
Numérotation du verset Mt. 22,16 

Et mittunt ei discipulos suos
cum Herodianis
dicentes: Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces
et non est tibi cura de aliquo.
Non enim respicis personam hominum.
Numérotation du verset Mt. 22,17 

Dic ergo nobis quid tibi videtur. Licet censum dari8 Cesari an non?
8 dari Li446@ Rusch ] dare Weber
Numérotation du verset Mt. 22,18 

Cognita autem Iesus nequitia eorum
ait:
Quid me temptatis, hypocrite?
Numérotation du verset Mt. 22,19 

Ostendite mihi numisma census.
Et9 illi obtulerunt ei denarium.
9 et Rusch ] at Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 22,20 

Et ait illis Iesus: Cuius est imago hec et superscriptio?
Numérotation du verset Mt. 22,21 

Dicunt ei: Cesaris.
Tunc ait illis: Reddite ergo que sunt Cesaris Cesari
et que sunt Dei Deo.
Numérotation du verset Mt. 22,22 

Et audientes mirati sunt
et relicto eo abierunt.
Numérotation du verset Mt. 22,23 

In illo10 die
10 illo Rusch Weber] illa Li446@ Li446
accesserunt ad Iesum11 Sadducei
11 Iesum Rusch ] eum Li446@ Li446 Weber
qui dicunt non esse resurrectionem12
12 non esse – resurrectionem Li446 Rusch Weber ] inv. Li446@
et interrogaverunt eum
Numérotation du verset Mt. 22,24 

dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut13 ducat frater eius uxorem illius ut14 suscitet semen fratri suo.
13 ut Rusch Weber] om. Li446@ |
14 ut Rusch ] et Rusch Weber |
Numérotation du verset Mt. 22,25 

Erant autem apud nos septem fratres et primus, uxore ducta, defunctus est15
15 est Rusch Weber ] + sine filiis Li446@
et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
Numérotation du verset Mt. 22,26 

Similiter secundus et tertius usque ad septimum.
Numérotation du verset Mt. 22,27 

Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
Numérotation du verset Mt. 22,28 

In resurrectione ergo cuius erit de septem16 uxor? Omnes enim habuerunt eam.
16 cuius erit de septem Rusch Weber ] de septera cuius erit Li446@
Numérotation du verset Mt. 22,29 

Respondens autem Iesus ait illis: Erratis nescientes Scripturas
neque virtutem Dei.
Numérotation du verset Mt. 22,30 

In resurrectione enim
neque nubent
neque nubentur
sed sunt17 sicut angeli Dei in celo.
17 sunt Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 22,31 

De resurrectione autem mortuorum non legistis
quod dictum est a Domino18 dicente vobis:
18 Domino Rusch ] Deo Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 22,32 

Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum sed viventium.
Numérotation du verset Mt. 22,33 

Et audientes turbe mirabantur in doctrina eius.
Numérotation du verset Mt. 22,34 

Pharisei autem audientes quod silentium
Iesus19 imposuisset Sadduceis
19 Iesus Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber
convenerunt in unum
Numérotation du verset Mt. 22,35 

et interrogavit20 unus ex eis legis doctor
20 interrogavit Rusch ] + eum Li446@ Li446 Weber
temptans eum:
Numérotation du verset Mt. 22,36 

Magister, quod est mandatum magnum
in lege?
Numérotation du verset Mt. 22,37 

Ait illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo
et in21 tota anima tua
21 in Rusch Weber] ex Li446@ Li446
et in tota mente tua.
Numérotation du verset Mt. 22,38 

Hoc est maximum
et primum
mandatum.
Numérotation du verset Mt. 22,39 

Secundum autem
simile
est huic:
Diliges proximum tuum
sicut teipsum.
Numérotation du verset Mt. 22,40 

In his duobus mandatis
universa22 lex pendet
22 universa ΩJ Weber ] tota Cor3 (vel)
et prophete.
Numérotation du verset Mt. 22,41 

Congregatis autem Phariseis interrogavit eos Iesus
Numérotation du verset Mt. 22,42 

dicens: Quid vobis videtur de Christo?
Cuius filius est?
Dicunt ei: David.
Numérotation du verset Mt. 22,43 

Ait illis: Quomodo ergo
David in spiritu
vocat eum Dominum
dicens23:
23 dicens Rusch Weber Li446@ Li446] dicentes Li446@*
Numérotation du verset Mt. 22,44 

Dixit
Dominus
Domino meo
sede a dextris meis, donec
ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum?
Numérotation du verset Mt. 22,45 

Si ergo David vocat eum Dominum,
quomodo
filius eius est?
Numérotation du verset Mt. 22,46 

Et nemo poterat ei respondere24 verbum,
24 ei respondere Rusch ] inv. ΩJ Li446@ Li446 Weber
neque ausus fuit quisquam
ex illa die eum amplius interrogare.

Capitulum 22

Numérotation du verset Mt. 22,1 
marg.| {5.363} .1. Et respondens. Postquam ostendit Iudeos iuste reprobatos tamquam contemptores divine maiestatis, hic consequenter ostendit eos iuste reprobatos, tamquam contradictores divine veritatis, cui contradixerunt tripliciter primo, ipsam refutando, secundo, ipsam impugnando, ibi. Tunc abeuntes Pharisei. tertio, contrarium errorem amplexando, ibi. Congregatis autem Phariseis. Primum ostenditur per parabolam invitatorum ad nuptias et nolentium venire, et ideo ipsis reprobatis, alii sunt vocati, in quo designatur vocatio Iudeorum, ad fidem Christi, ut videbitur, quam repellentes, iuste a Deo reprobati {5.364} sunt, et gentiles loco eorum merito sunt vocati. Et ideo prima dividitur in duas partes, quia primo describitur Iudeorum reprobatio digna, secundo gentium vocatio benigna, ibi. Tunc ait servis. Circa primum dicitur sic.
marg.| .2. Regnum   celorum   , id est status ecclesie.
marg.| .3. Homini regi qui   fecit nuptias   . Nuptie iste non possunt intelligi beatitudo eterna in ecclesia triumphante, quia infra dicitur, quod serui vocaverunt ad nuptias bonos et malos, et implete sunt nuptie. Dicitur etiam consequenter ibidem, quod inventus est ibi homo non habens vestem nuptialem, et propter hoc eiectus in tenebras exteriores. Ad beatitudinem vero celestem non admittentur boni cum malis, sed solum boni, nullus etiam ibi {5.365} receptus eiicietur, et ideo per istas nuptias intelligitur verbi incarnatio : tunc enim Deus pater fecit nuptias filio suo, quando naturam humanam copulavit nature divine in suo supposito. Que quidem nuptie celebrate sunt in utero virginali de quo Christus. Exiit tamquam sponsus procedens de thalamo suo.
marg.| .1. Et misit   servos etc. Isti invitati sunt Iudei quibus data est lex in qua facta est promissio de incarnatione Christi, ut patet Gn. penult. b. Non auferetur sceptrum de Iuda etc. et Dt. 18. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum etc. Serui autem qui missi sunt ad vocandum invitatos istos, fuerunt prophete qui clarius denunciaverunt ea de Christo que obscurius erant posita in lege, hortabantur enim populum Iudaicum expectare Christi adventum, et tendere in ipsum per fidem et bona opera.
marg.| .2. Et nolebant. Quia nolebant verbis prophetarum obedire, ut patet ex decursu li. Reg. et Paralip.
marg.| .3. Iterum misit alios   servos   . Isti serui secundo missi fuerunt illi qui de propinquo denunciaverunt adventum Christi, ut Ioannes Baptista et discipuli Christi missi ab eo in omnem civitatem et locum quo ipse erat venturus, ut habetur Luc. 10.
marg.| .4. Ecce prandium meum paravi. Videlicet sacramenta ecclesie, et doctrinam, quibus reficitur anima, et potissime sacramento eucharistie, in quo datur nobis caro Christi in cibum, et sanguis eius in potum.
marg.| .5. Tauri mei et   altilia   . Tauri sunt precepta moralia, altilia consilia superaddita.
marg.| .6. Illi autem   neglexerunt   . Quia Iudei predicationem Christi et apostolorum contempserunt, quia pauci comparative de Iudeis crediderunt. Causa autem huius fuit cupiditas rerum temporalium. Propter hoc enim sacerdotes conspiraverunt in mortem Christi, ne perderent civitatem et templum, in quo quidem templo hauriebant pecuniam populi, ut visum est capitulo precedenti sub obtentu cultus divini, et hoc est quod subditur.
prol.| {5.366} .7. Et abierunt, alius in   villam   suam, alius in negociationem suam. Per laborem vinee intelligitur omnis occupatio corporalis circa terrena impediens divina. Per negociationem vero, occupatio mentalis circa talia.
marg.| .8. Reliqui vero   tenuerunt servos   eius et   contumeliis affectos   occiderunt. Quia Ioannes Baptista ab eis est incarceratus et occisus. Similiter Iacobus frater Ioannis, et Stephanus et alii discipuli Christi, et similiter prophete multi in testamento veteri.
marg.| .9. Rex autem cum   audisset   iratus est. Quia a Deo merito pro talibus sunt puniti.
marg.| .{10}. Et missis   exercitibus suis   . Scilicet exercitu Romanorum sub principibus Tito et Vespasiano, qui ex divina ordinatione venerunt contra Ierusalem 42. anno post Christi passionem.
marg.| .{11}. Perdidit   homicidas illos   . Quia in ultionem sanguinis Christi, et suorum discipulorum ab exercitu Romanorum sunt trucidati, et captivati de Iudeis usque ad decies centum milia, ut dicit Iosephus in libro de Iudaico bello.
marg.| .{12}. Et civitatem   illorum   succendit. Quia tunc Ierusalem succensa est et templum in ea.
marg.| .{13}. Tunc ait   servis suis   . Hic consequenter describitur vocatio gentium benigna, quia Iudeis repellentibus fidem Christi ab apostolis predicatam, apostoli de mandato domini transierunt ad predicandum gentibus per totum mundum, et ipsi devote susceperunt fidem Christi ad predicationem apostolorum, et hoc est quod dicitur Act. 13.g. ubi Paulus loquens Iudeis induratis, dixit sic. Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis eterne vite, ecce convertimur ad gentes, sic enim precepit nobis Deus, et hoc est quod dicitur. Tunc ait servis. id est apostolis et aliis discipulis per divinam revelationem.
marg.| .{14}. Nuptie quidem   parate   sunt, id est mysteria Christi impleta sunt.
marg.| .{15}. Sed qui invitati erant. Scilicet Iudei, ut visum est.
marg.| .{16}. Non fuerunt   digni   . Propter suam incredulitatem.
marg.| .{17}. Ite ergo ad exitus   viarum   . id est ad dispersionem gentium.
marg.| {5.367} .1. Et quoscumque   inveneritis vocate   ad   nuptias   . Quia nullus volens fidem catholicam recipere, repellendus est.
marg.| .2. Et egressi   serui etc. Quia in ecclesia militante admixti sunt boni cum malis.
marg.| .3. Et   implete   sunt   nuptie discumbentium   . Quia fides catholica diffusa est per orbem universum.
marg.| .4. Intravit   autem rex ut   videret discumbentes   . Discernendo scilicet merita et demerita credentium. Intrat autem dupliciter, generaliter intrabit in futuro iudicio, specialiter in morte cuiuslibet hominis.
marg.| .5. Et   vidit   ibi   hominem   non   vestitum veste   . Ista vestis nuptialis, est caritas que dividit inter filios regni et perditionis, ut dicit Aug. Dicitur autem vestis nuptialis secundum Gregor. quia ea indutus Christus ad nuptias venit, quando ex caritate incarnari voluit. Sequitur.
marg.| .6. Amice quomodo huc   intrasti   . Vocatur autem amicus peccator propter naturam, que ad imaginem Dei facta est, propter fidem informem que Dei donum est, licet non sufficiat ad salutem.
marg.| .7. At ille   obmutuit   . Quia nullus potest respondere Deo, sed propria arguente conscientia convincitur, et mutus efficitur.
marg.| .8. Tunc dixit rex   ministris   , id est angelis executoribus divine iustitie.
marg.| .9. Ligatis   manibus   et   pedibus   . Quia post mortem non potest peccator bonum operari, nec ad salutem reverti.
marg.| .{10}. Mittite eum in   tenebras exteriores   . Tenebre enim interiores sunt tenebre mentales, quas solum habent modo peccatores. Tenebre vero exteriores sunt tenebre corporales, quas cum predictis habebunt post mortem, quando in infernum detrudentur per divinam sententiam.
marg.| .{11}. Ibi erit   fletus   et   stridor dentium   . Hoc supra expositum est cap. 13.
marg.| .{12}. Multi autem sunt   vocati   . Scilicet ad fidem catholicam.
marg.| .{13}. Pauci vero electi. Scilicet ad gloriam, quia pauci sunt, scilicet comparative respectu illorum qui sunt vocati ad fidem.
marg.| .{14}. Tunc   abeuntes Pharisei   . Hic ostenduntur Iudei contradictores {5.368} divine veritatis ipsam impugnando, et dividitur in tres partes, quia primo impugnaverunt Christum de veritate iustitie, secundo, de veritate doctrine, ibi. In illo die, tertio, de veritate vite, ibi. Pharisei autem audientes. Prima in duas, quia primo ponitur Phariseorum fallax interrogatio, secundo, ipsius Christi vera responsio, ibi. Cognita autem Iesus nequitia eorum. Circa primum advertendum, quod Pharisei malitiose conspirabant contra Christum, quorum malitia primo ostenditur, et hoc quadrupliciter. Primo in hoc quod dicitur.
marg.| .{15}. Consilium inierunt. Ut ex colloquutione communi melius perpenderent qualiter possent eum decipere. Secundo cum dicitur.
marg.| .{16}. Ut caperent eum in sermone. Quia non poterant eum capere in malo opere. Et quia facilius capitur homo in verbis quam in factis. Tertio, cum subditur.
marg.| .{17}. Et mittunt ei discipulos suos. id est homines Christo incognitos secundum estimationem eorum, ut coram ipsis audacius loqueretur, et laxaret linguam ad aliquid dicendum, unde posset capi. Quarto, cum subditur.
marg.| .{18}. Cum Herodianis. Isti enim Herodiani erant milites Herodis, quia ista questio fuit facta Christo feria quarta ante passionem suam. Et de Herode legitur, quod ipse erat in Ierusalem cum exercitu suo in die passionis, quia venerat in Ierusalem propter solemnitatem Paschalem. Sic ergo milites Herodis missi sunt cum discipulis Phariseorum, ut discipuli possent eum capere in sermone, et milites statim raperent eum, ut puniretur in corpore. Sic ergo patet, qualiter malitiose agebant contra eum verbo, quia primo commendant eum verbis, ut facilius inducant ad dicendum aliquid contra potestatem Cesaris, de quo volebant sibi facere questionem, ut videbitur. Dicunt ergo sic.
marg.| .{19}. Magister scimus, quia verax es. In vita. .{20}.   Et viam Dei in veritate doces. In sana doctrina. .{21}.   Et non est tibi cura de aliquo. In quo apparet tua iustitia, et sic eum commendant, licet fallaciter de veritate vite, doctrine et iustitie. {5.369} Quasi dicat non dimittes timore cuiuscumque hominis etiam Imperatoris dicere veritatem, et tunc proponunt, questionem brigosam apud eos dicentes.
marg.| .1. Licet censum dare   Cesari   an non. Ista questio habuit ortum a tempore navitatis Christi, quia prout habetur Luc. 2.c. Cesar Augustus precepit, ut describeretur universus orbis. Et hec descriptio primo facta est in Iudea, que est in medio terre habitabilis, et in ista descriptione omnes ibant ad civitates, de quibus erant oriundi, ut profiterentur se reddituros tributum Cesari. Tunc surrexit quidam nomine Iudas, natione Galileus, qui dicebat hoc esse Iudeis illicitum, quod scilicet recognoscerent aliquem dominum in terris sed solum Deum qui in celis est, et multos traxit ad se, ut habetur Act. 5. Et Iosephus idem refert 20. lib. antiquitatum, et extunc aliquid huic opinioni adherebant, quia ista opinio erat pro libertate populi, et pro honore ipsius Dei videbatur, e contrario alii asserebant, quod erat licitum dare tributum Romanis, quia pro defensione patrie militabant, et ab hostibus et a latronibus defendebant, et pacem inter homines conservabant et iustitiam. Hanc autem questionem maliciose proposuerunt Christo, ut si diceret non esse licitum, statim caperetur tamquam contrarius imperatori. Si autem diceret esse licitum, videretur esse contrarius libertati populi et divino honori, et sic incurreret malevolentiam populi.
marg.| .2. Cognita autem etc. Hic ponitur Christi responsio. Primo respondet ad eorum intentionem.
marg.| .3. Quid me   tentatis etc. Quasi dicat non queritis veritatem addiscere, sed me in verbis capere. Et propter hoc vocat eos hypocritas, quia aliud pretendebant, et aliud intendebant. Consequenter respondet ad questionem.
marg.| .4. Ostendite mihi numisma. Idest, numerum qui datur annue pro censu imperatori.
marg.| .5. At illi obtulerunt. Quia nummus, qui dabatur pro annuo censu a quolibet capitaneo domus valebat decem nummos usuales. Et ideo vocabatur denarius, et erat de argento.
marg.| .6. Cuius est imago etc. Quia imago Cesaris erat impressa in illo {5.370} denario, et nomen eius in circuitu.
marg.| .7. Tunc ait illis :   Reddite etc. Quia reddere debitum omnibus est bonum et iustum, non est autem in conveniens, nec contradictio, quod homo sit subditus homini in temporalibus, et Deo immediate in spiritualibus, et maxime, quia iuraverant Iudei servare fidelitatem et reddere tributum Romanis a tempore Pompei qui Iudeam fecit tributariam Romanis, et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt sicut confusi.
marg.| .8. In illo die. Hic consequenter ostenditur quomodo impugnaverunt Christum Iudei, in veritate doctrine, ad quam pertinet resurrectio mortuorum, que est de articulis fidei. Et primo circa hoc ponitur Iudeorum interrogatio. Secundo Christi responsio. Respondens autem Iesus.
prol.| Circa primum advertendum, quod inter Iudeos quidam erant qui vocabantur Saducei, qui recipiebant tantum quinque libros Moysi, et dicebant animam hominis mortalem, et per consequens negabant resurrectionem, secundum quod Iosephus refert de istis 20. libro antiquitatum, et magister in historiis, ubi plenius tangitur diversitas que erit in sectis Iudeorum, quod propter brevitatem omitto. Isti ergo moverunt questionem, que videbatur eis insolubilis, et propter hoc videbatur eis resurrectio mortuorum impossibilis. Et ponitur casus de muliere que desponsata est septem fratribus successive, quia quando aliquis moriebatur sine filio, frater eius tenebatur accipere uxorem ad suscitandum semen fratri suo, ita quod primus filius natus non ascribebatur generanti, sed mortuo fratri secundum quod scribitur Dt. 25. Ista ergo mulier sine prole suscepta mortua est post omnes fratres. Et ideo proponunt questionem Christo.
marg.| .9. In   resurrectione   ergo etc. Quasi dicerent, impossibile est quod detur alicui eorum determinate. Cuius causa subditur.
marg.| .{10}. Omnes etc. Et per consequens eadem ratione si debeat assignari uni et alteri. Item non videtur impossibile, quod detur septem fratribus simul, quia est contra legem Moysi, quod duo fratres simul coniungantur uni mulieri matrimonialiter, et ex hoc intendunt concludere, quod impossibile sit animam immortalem esse et hominem resurgere.
marg.| .{11}. Respondens autem Iesus. Hic ponitur Christi responsio. Ubi {5.371} tria facit per ordinem, quia primo ostendit eorum errorem, et erroris causam, dicens.
marg.| .1. Erratis. In hoc supple, quod resurrectionem negatis.
marg.| .2. Nescientes   scripturas. Ipsi enim non recipiebant scripturas prophetarum in quibus fit expressa mentio de resurrectione mortuorum, ut habetur Dn. 11.a. Multi qui dormiunt in pulvere terre evigilabunt etc. Et Ezech. 37.a. Facta est super me manus domini etc. Et ex ignorantia istarum scripturarum procedebat error eorum. Secunda causa tangitur, cum subditur.
marg.| .3. Neque   virtutem   Dei. Si enim bene considerassent virtutem Dei, que potest aliquid ex nihilo facere, quod ipsi habebant necesse concedere, ex quo recipiebant libros Moysi, ubi fit expressa mentio de creatione mundi non negarent quin posset resuscitare mortuos. Secundo solvit argumentum eorum, dicens.
marg.| .4. In resurrectione enim etc. Idest, viri non accipient uxores.
marg.| .5. Neque   nubent   . Idest, mulieres, non accipientur a viris, quia homines non resurgent ad vitam carnalem cibis et venereis utentem.
marg.| .6. Sed sunt sicut Angeli Dei. Viventes visione et fruitione Dei Et sic patet eorum argumentum nihil concludere, quia illa inconvenientia ad que deducebant, non sequuntur, nisi ex suppositione, quod actus carnales venereorum sint in resurrectione, quod patet esse falsum. Tertio confirmat veritatem resurrectionis auctoritate scriptura dicentis Ex. 3.
marg.| .7. Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob. Quando dominus protulit hec verba, illi Patriarche erant mortui corporaliter, {5.372} cum ergo aliquis non possit esse Deus rei non existentis vel eius quod est nihil quod idem est (quia creature ad Deum est relatio realis que non potest fundari in nihilo) oportet ergo quod isti patriarche aliquo modo essent, et ideo cum non viverent vita corporali, sequitur quod anima adhuc vivebat, et per consequens quod immortalis erat, quare non destruitur destructo corpore, et per consequens sequitur quod resurrectio erit, quia anima non potest esse perfecte quietata, nec beata, nisi uniatur cum corpore, ad cuius unionem habet inclinationem naturalem. Considerandum tamen, quod salvator bene accepisset auctoritatem magis expressam de immortalitate anime et futura resurrectione, auctoritatem, scilicet prophetarum, ut visum est, sed illa non recipiebatur a Saduceis, et ideo non fuisses efficax contra eos.
marg.| .8. Pharisei autem. Hic consequenter ostenditur qualiter impugnaverunt Christum in veritate vite, in hoc quod proposuerunt sibi questionem tentativam de primo mandato legis. Circa quod primo ponitur eorum interrogatio. Secundo ponitur Christi responsio, ibi. Ait illi Iesus. Circa primum dicitur. Pharisei autem etc. Licet enim ipsi essent contrarii Saduceis in opinione de anime immortalitate et de mortuorum resurrectione, ut visum est, tamen conveniebant cum eis in Christi persequutione. Et ideo audientes, quod silentium imposuisset eis.
marg.| .9. Convenerunt in unum. Ad invadendum ipsum Christum alio modo, et ad ipsum venerunt in magna multitudine ad magis terrendum.
marg.| .{10}. Et interrogavit eum unus ex eis. Ut si consensus esset, solus videretur confundi, si autem vinceret, omnes viderentur per eum, vicisse, secundum quod dicit Chrysostomus.
marg.| {5.373} .1. Tentans eum. Capere scilicet sermone. Marcus tamen videtur contrarium dicere 12. cap. ubi dicitur quod Christus dixit isti legis doctori querenti de primo mandato legis. Non longe es a regno Dei. Dicendum, quod iste in principio venit mala intentione cum aliis, sed postea audita Christi responsione vera, penituit, et Christi responsionem approbavit, dicens. Magister in veritate bene dixisti etc. ut habetur Mar. 12. Et tunc Christus videns eius penitentiam intulit verba premissa, dicens. Non longes es a regno Dei etc. Simile autem habetur Io. 7. ubi dicitur quod principes, et pharisei miserunt ministros, ut comprehenderent Iesum Illi autem audientes Christi predicationem penituerunt, et sic ad principes redierunt, et cum quererent ab eis, quare non adduxissent eum, Responderunt Numquam loquutus est sic homo. Consequenter proponitur questio.
marg.| .2. Magister quod est mandatum magnum in lege ? Credebat enim, quod statim responderet de mandato primo prime tabule. Non habebis deos alienos. Et tunc habuisset argumentum contra eum de precepto Caritatis quod est maius, sicut et caritas est maior virtus ipsa fide.
marg.| .3. Ait illi Iesus. Hic ponitur Christi responsio.
marg.| .4. Diliges dominum Deum tuum etc.   Hoc est maximum et primum mandatum. Hic tria sunt videnda de ipso precepto caritatis. Primum est qualiter sit intelligendum. Secundum qualiter sit primum. tertium, qualiter implendum.
prol.| Circa primum sciendum, quod istud preceptum in quatuor locis traditur in scriptura scilicet Dt. 6. ubi ponuntur tria. Diliges dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. et hic Mt. 22. ubi dimittitur fortitudo, et duobus aliis additur unum, quod Deus diligatur ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente. Mar. autem 12. ponuntur ista tria, et additur quartum, scilicet ex tota virtute quod est idem cum eo quod dicitur Dt. 6. Et ex tota fortitudine. Et eodem modo Luce. 10. habetur nisi quod dicitur ibi, ex omnibus viribus tuis, quod idem est cum eo quod dicitur, ex virtute vel ex fortitudine. Et sic patet, quod quatuor ista sunt de ratione istius precepti, scilicet diligere Deum ex toto corde, ex tota mente, ex tota anima : et ex tota anima, et ex tota fortitudine Cuius ratio est, quia diligere est actus voluntatis. Duplex est autem actus ipsius, unus est elicitus, et alter imperatus. Actus autem elicitus est qui immediate egreditur ab ipsa voluntate, et iste actus tangitur cum dicitur. Diliges dominum Deum tuum ex toto corde. idest, ex tota voluntate, quia sicut ex corde oritur motus ad alias partes corporis, ita voluntas movet alias potentias anime. Actus autem imperatus{5.374} voluntatis est actus alterius potentie mote ad suum actum per ipsam voluntatem. Per voluntatem autem informatam caritate movetur intellectus ad assentiendum his, que sunt fidei, et ad meditandum de Deo dilecto. Et iste actus significatur cum subditur. In tota mente. Ibi enim accipitur mens pro ipso intellectu, ulterius per voluntatem movetur appetitus sensitivus, ut conformetur superiori parti, quia sicut sphera superior movet inferiores suo motu, ita voluntas appetitum sensitivum, ut habetur 2. de anima. Et iste actus notatur, cum dicitur. Et in tota anima. Per animam enim hic intelligitur pars sensitiva secundum quod scribitur Gn. 1.c. Factus est homo in animam viventem. Idest, vitam animalem, et sensibilem corpori dantem, ut dicit glo. Ulterius per voluntatem moventur potentie motive, et executive ad operandum ex dilectione. Et hoc notatur com subditur. Ex tota fortitudine tua, vel, ex omnibus viribus tuis. Quod idem est, patet ergo primum.
prol.| Circa secundum considerandum, quod aliquid dicitur primum dupliciter. Uno modo origine, et sic illa que sunt imperfectiora priora sunt in illis, que procedunt de potentia ad actum, ut dicitur 9. metaphysice. Alio modo dicitur aliquid primum dignitate seu perfectione. Hoc ergo secundo modo proximitatis, mandatum de dilectione Dei dicitur primum, quia origine, dilectio proximi prior est secundum quod dicit beatus Io. 1. canonica. ca. 4.d. Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere ? Et sic patet secundum, Circa tertium considerandum, quod totum et perfectum idem sunt ut habetur 3. physicorum, et ideo diligere Deum ex toto corde, et ex tota anima, et sic de aliis est diligere ex perfecto corde, vel ex perfecta anima, et sic de aliis Perfectum autem dicitur aliquid dupliciter. Uno modo, quando nihil sibi de est de perfectione sibi possibili. Alio modo, quando nihil sibi de est de perfectione sibi debita vel competenti, sicut homo mediocris stature dicitur perfecte quantitatis, licet non habeat quantitatem gigantis. Sic ergo accipiendo perfectum primo modo, sic impletur preceptum dilectionis in patria, quia mens ibi fertur in Deum totaliter, et perfecte, quantum sibi possibile est, et sine aliqua interruptione, et secundum hoc dicit Aug. libro. De perfectione iustitie, quod mandatum caritatis solum implebitur in patria, ubi erit caritas perfecta. Si autem accipiatur perfectum secundo modo, sic impletur in via, quando nihil diligitur contra. Deum. Ista enim est perfectio que debet in esse ex debito necessitatis et hoc sufficit ad salutem. Diligere ergo Deum ex toto corde, hoc modo est sic diligere Deum, quod nihil diligatur contra ipsum. Sequitur.
marg.| .5. Secundum   autem simile etc.   Diliges etc. Idest, ad eandem beatitudinem, ad quam diligis te.
marg.| {5.375} .1. In his   duobus etc. Sicut enim in speculativis omnes conclusiones dependent ex hoc principio : De quolibet affirmatio vel negatio. Sic in operabilibus omnia dependent ex dilectione Dei principaliter, et consequenter ex dilectione proximi. propter hoc omnia mandata legis et monitiones non sunt, nisi quedam explicationes istorum duorum mandatorum, quia omnia ordinantur ad dilectionem Dei et proximi, ut patet intuenti. Et similiter doctrina prophetarum ad hoc ordinatur.
marg.| .2. Congregatis   autem etc. Hic consequenter ostenditur Phariseis esse contradictores divine veritatis errori contrario adherendo. Ad cuius evidentiam considerandum, quod licet pharisei et legisperiti cognoverunt in principio Iesum esse verum Christum, et per consequens Deum et hominem, ut supra dictum est ca. precedenti super illud. Hic est heres, quia tamen conceperunt contra eum odium et rancorem, ideo hec vera estimatio corrupta est in eis aliquo modo, ut supra dictum est, et ideo inceperunt eum negare et persequi tamquam blasphemum, quia dicebat se esse filium Dei, et per consequens incipiebant corrumpere scripturas et depravare que loquebantur de eius divinitate, propter quod Christus fecit eis istam questionem de Christo.
marg.| .3. Cuius filius est ? Dicunt ei. Solum scilicet divinitatem negando.
marg.| .4. Ait illis. Arguendo scilicet in contrarium.
marg.| .5. Quomodo ergo etc. Idest, Spiritusancto inspiratus.
marg.| .6. Vocat eum etc. Quod enim ista scriptura intelligatur de Christo. Patet, quia ipsi pharisei non negaverunt hoc imo concesserunt.
marg.| .7. Sede a dextris etc. Sedere autem a dextris uno modo accipitur pro qualitate, et sic Christus secundum quod Deus, sedet ad dexteram. Alio modo est esse in potioribus bonis, et hoc modo convenit Christo {5.376} secundum humanitatem, quia ut sic in gloria preest angelis.
marg.| .8. Donec ponam   inimicos etc. Istud complebitur in iudicio, quando omnia perfecte subiicientur homini Christo.
marg.| .9. Si ergo David etc. Quasi dicat cum secundum naturam humanam sit filius David, et per consequens eo inferior, oportet ponere in eo aliam naturam, per quam sit dominus eius, et eo superior. Hec autem est divina, et sic in Christo due sunt nature, divina et humana.
marg.| .{10}. Et nemo poterat ei respondere. Quia non poterant scripturam negare. Considerandum tamen, quod Iudei moderni divinitatem Christi negantes dicunt predictam authoritatem dictam esse ad literam de Abraham, et quod Eliezer dispensator domus Abrahe fecit hunc Psalmum, agens Deo gratias de victoria quam habuit Abraham de quinque regibus, ut habetur Genes. 14. post quam victoriam apparuit dominus Abrahe, dicens. Noli timere Abraham, ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. Dicunt ergo, quod Eliezer loquitur sic. Dixit dominus. Idest, Deus celi qui est Dominus omnium. Domino meo, Abraham. Sede a dextris meis etc. Quia confortavit eum, ut visum est promittendo ei auxilium et premium. Sed ista expositio patet falsa. Primo per titulum Psalm. ubi ponitur Psalmus David, etiam in Hebreo, quod non ponitur in Psalm. factis ab aliis. Item per illud quod subditur in Ps. eod. Ex utero ante luciferum genui te. Quod non potest dici de Abraham, quod sit genitus ex utero Dei vel substantia, et ante luciferum, idest ante mundi creationem, sed solum potest verificari de filio Dei. Et iterum in fine Psalmi dicitur. Tu es sacerdos etc. Quod non potest verificari de Abraham qui non fuit sacerdos, et dato quod fuisset, tamen sacerdotium eius non potuisset fuisse in eternum, sed solum Christi sacerdotium est eternum.
Numérotation du verset Mt. 22,moraliter 
marg.| {5.363} Simile est   regnum etc. Istud nuptiale convivium est eucharistie sacramentum, ad quod Christus invitavit Iudeos Io. 6.d. dicens. {5.364} Non Moyses dedit vobis de celo, sed pater meus dat vobis panem verum de celo. Et istud convivium in cena domini fuit paratum, Per tauros et altilia significantur spiritussancti dona, que conferuntur in huius sacramenti perceptione devota.
Numérotation du verset Mt. 22,moraliter 
marg.| {5.365} .1. Et misit   servos   . Scilicet apostolos aliosque discipulos.
marg.| Dicite   invitatis   . id est Iudeis a Christo iam invitatis, quorum aliqui renuerunt venire per negligentiam, et aliqui per occupationem terrenam, et aliqui per inimicitiam, quia Christi servos occiderunt scilicet Stephanum, Iacobum fratrem Ioannis et Iacobum iustum, ut habetur in actibus apostolorum.
prol.| {5.366} .{10}. Et missis etc. id est Romanis, qui dicuntur exercitus Dei, quia venerunt eius instinctu in ultionem mortis Christi.
marg.| .{11}. Perdidit   illos homicidas   . Partim occidendo, partim captivando. Tunc ait. Sequitur.
marg.| .{17}. Ite ergo. Hoc fuit impletum Act. 13.a. cum Paulus et Barnabas constanter dixerunt Iudeis. Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis vite eterne, ecce {5.367} convertimur ad gentes, sic enim nobis precepit Deus. Sed qui veniunt ad convivium carentes veste caritatis, que est nuptiale vestimentum, mittuntur in tenebras exteriores ligatis manibus et {5.368} pedibus, per quod impossibilis exitus designatur. Tunc abeuntes Pharisei etc. Sequitur.
Numérotation du verset Mt. 22,moraliter 
marg.| .{19}. Magister   scimus etc. Chrysostomus. Hec est hypocritarum prima simulatio, quia laudant quos perdere volunt.
Numérotation du verset Mt. 22,moraliter 
marg.| {5.369} Reddite ergo etc. Origenes. Mundi princeps diabolus Cesar dici potest, non enim Deo reddere possumus que sua sunt, nisi prius principi mundi reddiderimus que sunt sua, idest, nisi deposuerimus {5.370} malitiam universam. In illa etc. Sequitur.
marg.| Erant apud. Per istos septem, qui non reliquerunt semen designatur universitas desidentium, qui ex suis operibus non relinquunt aliquid memoria dignum.
Numérotation du verset Mt. 22,moraliter 
marg.| {5.371} In resurrectione enim etc. Resurrectio spiritualis est a morte culpe ad vitam gratie, que est arra glorie, et ideo quando hec resurrectio firmata est per propositum cavendi recidivum firmatum {5.372} professione religionis et etiam observatum, tunc est similitudo ad angelicam vitam, quia per castitatem fit conformitas angelice puritati. Angeli similiter nihil proprium possident in hoc mundo, et obediunt continue ipsi Deo.
Numérotation du verset Mt. 22,moraliter 
marg.| {5.373} .2. Magister quod est mandatum magnum in lege. Chrysosto. De magno mandato interrogat qui minimum non observat. Et {5.374} isti similes multi studentes, qui querunt alta et subtilia, cum tamen ad huc ignorent communem doctrinam et prima rudimenta, volentes volare antequam alas habeant, et sic in vanum laborant.
Numérotation du verset Mt. 22,moraliter 
marg.| {5.375} .1. In his etc. Quia tota sacra scriptura ad dilectionem Dei, et proximi ordinatur.
marg.| Quid vobis videtur de Christo  : Christus Grece dicitur unctus Latine, quod competit episcopis et regibus, propter quod debent {5.376} imitari David tamquam boni filii in mansuetudine et iustitia ipsius. Dicitur enim de ipso 2Rg. 23.a. Ipse est enim quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui licet sit mollissimus, tamen perforat lignum durum. Sic reges et episcopi debent esse molles et suaves erga bonos, et efficaciter punire rebelles obstinatos.
Numérotation du verset Mt. 22,ADDITIO. 
marg.| {5.375} In eodem capitulo22. ubi dicitur in postilla. Quia anima non potest perfecte esse quietata.
prol.| Perfecta hominis beatitudo (que in visione divine essentie principaliter consistit in anima) non dependet a corpore, unde sine corpore potest anima esse beata, ut in 1. 2. q. 4. artic. 5. in cor. quest. licet verum est, quod perfectius habebit animam suam propriam operationem in qua felicitas consistit, cum sit unita corpori glorioso quam sit separata, et hoc denotant verba Aug. 12. super Genesim ad literam si recte intelligantur. Similiter {5.376}dicendum est, quod anima separata, in visione divine essentie totaliter quiescit ex parte appetibili cum habet illud quod suo sufficit appetitui, licet non totaliter quiescit ex parte appetentis, quia illud bonum non possidet secundum omnem modum quo possidere vellet, unde corpore resumpto beatitudo non crescit intensive, sed extensive tantum, ut in questione preallegata. Non est necessarium quod deductio ista intelligatur in verbis salvatoris quia ad concludendum contra Saduceos sufficit probare, quod anima sit immortalis. Nam ex mortalitate anime quam ipsi credebant, procedebant ad negandum resurrectionem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_22)

Notes :