Capitulum 23
Numérotation du verset
Mt. 23,1
Tunc Iesus locutus
est1* ad turbas et ad discipulos suos
1 Iesus - locutus est
Cas574
ΩS Weber] inv. ΩJ Li446@ Li446
Rusch
Numérotation du verset
Mt. 23,2
dicens: Supra2 cathedram Moysi
2 supra
Cas574 Rusch
] super ΩJ Li446@ Li446 Weber
sederunt scribe et Pharisei.
Numérotation du verset
Mt. 23,3
Omnia ergo
quecumque dixerint vobis
servate
et facite.
Secundum vero opera3 eorum nolite facere.
3 vero opera
Cas574
Li446@ Li446 ΩS] inv.
Rusch
Weber
Dicunt enim et non faciunt.
Numérotation du verset
Mt. 23,4
Alligant4 enim onera gravia
4 Alligant Li446 ΩS
Rusch
Weber] marg. Li446@, alligunt
Cas574
et importabilia
et imponunt in humeros hominum
digito autem suo nolunt ea movere.
Numérotation du verset
Mt. 23,5
Omnia vero5
5 vero ΩJ ΩS
Rusch
Weber] autem Li446@ Li446, ergo
Cas574
opera sua faciunt
ut videantur ab hominibus.
Dilatant enim phylacteria sua
et magnificant fimbrias.
Numérotation du verset
Mt. 23,6
Amant autem6 primos recubitus7 in cenis
6 autem ΩJ ΩS
Rusch
Weber] enim
Cas574
Li446@ Li446
|
7 recubitus
Cas574
ΩJ Li446
Rusch
Weber] accubitus Li446@
|
et primas cathedras in synagogis8
8 synagogis
Cas574
ΩJ
Rusch Weber
] synagogas
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 23,7
et salutationes in foro
et vocari ab hominibus Rabbi.
Numérotation du verset
Mt. 23,8
Vos autem
nolite vocari Rabbi.
Unus
est enim9 magister vester. Omnes autem vos fratres estis.
9 est enim
Cas574
Li446 Li446@ Weber] inv. ΩS
Numérotation du verset
Mt. 23,9
Et patrem nolite vocare vobis10 super terram. Unus enim est11 Pater vester qui in celis est.
10 vobis
Cas574
Li446@ ΩS Weber ]
om. Rusch
|
11 enim est
Cas574
ΩS Weber] inv. ΩJ Li446@, enim
Rusch
|
Numérotation du verset
Mt. 23,10
Nec vocemini
magistri
quia magister vester unus est, Christus.
Numérotation du verset
Mt. 23,11
Qui maior est vestrum
erit minister vester.
Numérotation du verset
Mt. 23,12
Qui autem se exaltaverit
humiliabitur
et qui se humiliaverit
exaltabitur.
Numérotation du verset
Mt. 23,13
Ve autem vobis, scribe et Pharisei hypocrite,
qui12 clauditis
12 qui ΩJ (in ras.) ΩS
Rusch
] quia
Li446@ Li446 Weber
regnum celorum ante homines.
Vos enim non intratis
nec introeuntes sinitis intrare.
Numérotation du verset
Mt. 23,14
Ve13 vobis scribe et Pharisei hypocrite
13 Ve
Li446
ΩS
Rusch
] + autem ΩJ (
in ras.
)
Li446@
qui comeditis domos viduarum, orationes14 longas orantes. Propter hoc amplius accipietis iudicium15.
14 orationes] in
praem.
ΩS
|
15 ve vobis ... iudicium
Rusch Li446@ Li446
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 23,15
Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite, qui16 circuitis
16 qui Li446@ Li446 ΩS
Rusch
] quia Weber
mare et aridam
ut faciatis unum proselytum
et cum fuerit factus facitis eum filium gehenne duplo quam vos.
Numérotation du verset
Mt. 23,16
Ve vobis
duces
ceci
qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum17
17 templum] + Dei ΩS
nihil est,
qui autem18 iuraverit in auro templi debitor est19.
18 autem Li446 ΩS
Rusch
Weber]
om.
Li446@
|
19 debitor est ΩS
Rusch
] debet
Li446@ Weber
, debet vel debitor est
Catena
(CMT23d6.1 = Li446)
|
Numérotation du verset
Mt. 23,17
Stulti
et ceci
quid enim maius est? Aurum an20 templum quod sanctificat aurum?
20 an
Li446@ Weber
] vel ΩS
Numérotation du verset
Mt. 23,18
Et quicumque iuraverit in altari nihil est,
qui21 autem iuraverit in dono
21 qui
Li446@
ΩS] quicumque
Li446 Rusch Weber
quod est super illud22
22 est - super illud]
inv. Li446
debet23.
23 debet
Li446@ Rusch Weber
] debitor est ΩS
Numérotation du verset
Mt. 23,19
Ceci, quid enim maius est: donum
an24 altare quod sanctificat donum?
24 an] vel ΩS
Numérotation du verset
Mt. 23,20
Qui ergo25 iurat in altari
25 ergo] autem ΩS
iurat in eo et in omnibus que super illud sunt26.
26 super illud – sunt Li446 Li446@
Rusch
Weber] inv. ΩS
Numérotation du verset
Mt. 23,21
Et qui27 iuraverit28 in templo
27 qui
Li446@
ΩS
Weber
] quicumque
Rusch
|
28 iuraverit] iurat ΩS
|
iurat in illo et in eo qui habitat in ipso29.
29 ipso] templo ΩS
Numérotation du verset
Mt. 23,22
Et30 qui iurat in celo
30 Et ΩS
Rusch
Weber]
om.
Li446@ Li446
iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum31.
31 eum
Rusch
Weber] ipsum Li446@ Li446
Numérotation du verset
Mt. 23,23
Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite,
qui32 decimatis
32 qui Li446 Li446@
Rusch
Weber] quia ΩS
mentam
et anethum et ciminum et reliquistis
que graviora sunt legis,
iudicium
et misericordiam
et fidem.
Hec33
33 Hec ΩS
Rusch
Weber] et praem. Li446@ Li446
oportuit facere
et illa non omittere.
Numérotation du verset
Mt. 23,24
Duces ceci,
excolantes culicem
camelum
autem glutientes.
Numérotation du verset
Mt. 23,25
Ve vobis
scribe et Pharisei hypocrite, qui34 mundatis
34 qui ΩS Li446@ Li446
Rusch
] quia Weber
quod deforis est
calicis
et parapsidis,
intus
autem pleni estis35 rapina
35 estis ΩS Li446@ Li446
Rusch
] sunt Weber
et immunditia.
Numérotation du verset
Mt. 23,26
Pharisee cece,
munda prius quod intus est calicis et parapsidis
ut fiat et36 id quod deforis est
36 et ΩS
Rusch
Weber]
om.
Li446@ Li446
mundum.
Numérotation du verset
Mt. 23,27
Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite,
quia similes estis sepulcris dealbatis
que a foris parent37 hominibus speciosa, intus38 vero plena sunt39 ossibus mortuorum
37 a foris – parent
Rusch Weber
]
inv. Li446@
| parent] apparent ΩS
|
38 intus Li446
Rusch
Weber] intuos Li446@
|
39 plena sunt]
inv.
ΩS
|
et omni spurcitia.
Numérotation du verset
Mt. 23,28
Sic et vos
a foris quidem40 apparetis41 hominibus iusti,
40 a foris – quidem]
inv.
ΩS
|
41 apparetis ΩS
Li446 Rusch
] paretis
Li446@ Weber
|
intus autem pleni estis hypocrisi
et iniquitate.
Numérotation du verset
Mt. 23,29
Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite,
qui edificatis
sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
Numérotation du verset
Mt. 23,30
et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum.
Numérotation du verset
Mt. 23,31
Itaque
testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt.
Numérotation du verset
Mt. 23,32
Et vos implete mensuram
patrum vestrorum.
Numérotation du verset
Mt. 23,33
Serpentes, genimina viperarum,
quomodo fugietis a iudicio gehenne?
Numérotation du verset
Mt. 23,34
Ideo ecce ego42 mitto ad vos
42 ecce ego ΩS
Rusch Weber
]
inv. Li446@
(ego
marg
.)
prophetas
et sapientes
et scribas
et43 ex illis occidetis,
43 et ΩS Li446@
Rusch
]
om.
Weber
et crucifigetis,
et ex eis flagellabitis in synagogis vestris
et persequemini de civitate in civitatem,
Numérotation du verset
Mt. 23,35
ut veniat super vos
omnis sanguis iustus qui effusus est super terram
a sanguine Abel iusti
usque ad sanguinem Zacharie,
filii Barachie
quem occidistis inter templum et altare.
Numérotation du verset
Mt. 23,36
Amen dico vobis,
venient hec omnia
super generationem istam.
Numérotation du verset
Mt. 23,37
Hierusalem, Hierusalem,
que occidis prophetas
et lapidas eos qui ad te missi sunt,
quotiens volui
congregare
filios tuos44
44 filios tuos ΩS
Rusch Weber
] + congregare
Li446@
quemadmodum gallina
congregat pullos suos sub alas45 et noluisti?
45 alas] + suas ΩS
Numérotation du verset
Mt. 23,38
Ecce
relinquetur46 vobis domus vestra deserta.
46 relinquetur ΩS
Li446@ Rusch
] relinquitur
Weber
Numérotation du verset
Mt. 23,39
Dico enim47 vobis,
47 enim ΩS Li446
Rusch
Weber] autem iter. Li446@
non me videbitis amodo,
donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini.
Capitulum 23
Numérotation du verset
Mt. 23,1
marg.|
{5.377} .1.
Tunc loquutus est Iesus
etc. Hic ostenditur tertio Iudeos esse iuste reprobatos, quia fuerunt fictores bonitatis. Et dividitur in duas partes, quia Salvator primo ponit huius fictionis motivum. Secundo concludit huius motivi multiplicem effectum, ibi. Ve autem vobis scribe et pharisei. Prima in duas, quia primo salvator huiusmodi motivum ostendit. Secunda, hoc motivum a suis discipulis excludit ibi. Vos autem. Motivum autem fuit superbia Phariseorum et legisperitorum. Et hec superbia ostenditur ex tribus. Primo ex abusu sue potestatis. Secundo ex simulatione sanctitatis, ibi. Omnia ergo. Tertio ex ambitione dignitatis, ibi. Amant autem primos recubitus in cenis. Circa primum considerandum, quod a tempore Moysi fuerunt constituti a Deo 70. senes etate et scientia provecti, qui cum Moyse haberent, curam populi, et dicebantur iudices ordinarii, quia ad ipsos fiebat recursus in dubiis causis. Magne etiam cause non tractabantur fine eis, et istud fuit observatum apud Iudeos quandiu fuerunt in potestate. Et hoc est quod dicit hic salvator.
marg.|
.2.
Super cathedram.
id est in auctoritate iudicandi populum.
marg.|
.3.
Sederunt Scribe.
Quia illi qui videbantur in populo esse magis periti ad hoc eligebantur.
marg.|
.4.
Omnia ergo quecumque
dixerint
.
Quia prelatis etiam malis est obediendum, nisi in his que sunt manifeste contra Deum, et sunt habendi in reverentia, quandiu tolerantur in officio suo. Quod patet per exemplum David qui venerabatur Saulem regem, licet sciret eum esse malum, et a Deo, reprobatum.
marg.|
{5.378} .5.
Opera vero.
Quia non sunt imitandi in malis : imo tantum in bonis. .6.
Alligant enim onera.
Quia supra legis precepta constituerant multa ex suis traditionibus, sicut supra patuit ca. 15. que erant subditis gravia et importabilia.
marg.|
.7.
Digito autem suo,
id est modicum conatum ad agendum talia nolunt apponere. Ex hoc patet, quod ille qui constituit legem aliquam, licet non sit subditus legi, quantum ad hoc quod puniatur per hominem si contrarium faciat, tamen obligatus est ad legem implendam, et gravius punietur a Deo si faciat contrarium, quia transgressio eius gravior est propter scandalum propter quod dicit sapiens : Patere legem quam ipse tuleris. Et extra de constitutionibus cap. Cum omnes, dicitur. Quod quisquis iure in altero statuit, ipse eodem iure uti debet. Patet etiam ex predictis, quod illi qui statum ecclesie in generali, seu aliquem statum ecclesie in speciali onerant gravibus statutis sine magna et evidenti necessitate, abutuntur sua potestate, sicut faciebant Scribe et Pharisei. unde dicit Aug. ad inquisitiones Ianuarii loquens de religione Christiana. Ipsam religionem nostram quam dominus noster Iesus Christus in paucissimis sacramentorum celebrationibus voluit esse liberam, quidam servilibus premunt oneribus, adeo ut tolerabilior sit conditio Iudeorum, qui non humanis presumptionibus, sed divinis subiiciuntur institutis. .8.
Omnia vero.
Hic ostenditur superbia Phariseorum ex simulatione sanctitatis, quia hoc faciebant ut essent in reverentia et honore in populo. Et hoc est quod dicit. Omnia vero opera sua etc. , id est propter gloriam humanam, quia videri in bonis propter gloriam divinam non est malum, sed magis meritorium, ut supra dictum est 5. cap.
marg.|
.9.
Dilatant phylacteria sua.
Phylacteria secundum quod dicit {5.379}
Hiero. erant quedam charta in quibus scribebatur decalogus mandatorum et ponebatur illa charta in capite ad modum corone. Per hoc significabatur, quod debebant legem in memoria habere, secundum quod habetur Dt. 6. Dicebantur autem phylacteria a phylaxe quod est servare, et Thorach quod est lex, quia erant quedam signa servande legis Pharisei igitur ut viderentur pre ceteris religiosi, faciebant sibi phylacteria magis lata, et scribebant in eis decalogum de grossiori litera, et eadem ratione faciebant fimbrias maiores in paliis suis. Que autem essent iste fimbrie, dictum est sup. 9. cap. super illud verbum. Tetigit fimbriam vestimenti eius.
marg.|
.1.
Amant autem.
Hic consequenter ostenditur superbia eorum ex ambitione dignitatis, cum dicit. Amant autem primos recubitus in cenis. Et hoc duplici de causa scilicet ratione gule, quia ibi ponuntur fercula meliora, et ratione superbie, quia est locus honorabilior.
marg.|
.2.
Et primas cathedras in synagogis.
Ubi conveniebant homines ad audiendum verbum Dei. Et salutationes in foro, id est in loco patenti.
marg.|
.3.
Et vocari ab hominibus rabbi.
Desiderare enim scientiam et actum docendi non est malum, sed meritorium, sed desiderare nomen tantum, hoc est malum et superbie peccatum. Si tamen desideretur nomen et auctoritas magisterii ad hoc, quod scientia iam habita aliquis melius posset uti, non est malum, sed est bonum, quia bonus doctor debet querere illa que faciunt ad efficaciam sue doctrine. Verumtamen quia homo non est magister principalis, sed solus Deus, ideo dicit.
marg.|
.4.
Unus est enim magister vester.
Quia solus Deus potest interius docere intellectum illuminando, seu speciem intelligibilem infundendo, homo autem docet tantum exterius aliqua proponendo, ex quibus formantur phantasmata debita, a quibus intellectus agens facilius abstrahit speciem intelligibilem, sicut in sanatione hominis natura agit tantum principaliter, medicus autem aliqua administrat ex quibus natura iuvatur.
marg.|
.5.
Omnes autem vos fratres estis.
Quia filii Dei per creationem et adoptionem gratie.
marg.|
.6.
Et patrem nolite vocare.
Licet enim aliquis possit vocari pater in terra ratione generationis, doctrine, sive etatis, tamen solus Deus est {5.380} pater principalis, quia ab eo solo habemus animam intellectivam, que est forma hominis, pater autem est ille qui dat formam.
marg.|
.7.
Nec vocemini magistri
etc. Sicut iam supra expositum est.
marg.|
.8.
Qui maior est vestrum.
Idest, vult esse secundum veritatem.
marg.|
.9.
Erit minister
vester
.
Idest, paratus ad officia humilitatis secundum decentiam sui status, propter hoc papa vocat se servum servorum.
marg.|
.{10}.
Qui autem se exaltaverit.
In presenti per superbiam.
marg.|
.{11}.
Humiliabitur
.
in futuro per gehenne penam.
marg.|
.{12}.
Ve autem vobis.
Postquam Salvator ostendit hypocrisis motivum, quod est superbia, hic ostendit eius multiplicem effectum. Et dividitur in duas partes, quia primo describit ex multiplici effectu hypocrisis culpam secundo subiungit penam, ibi Serpentes genimina. Circa primum advertendum quod hypocrisis es simulatio falsa, et ideo opponitur veritati. Veritas autem triplex est, doctrine, iustitie, et vite. Et ideo dividitur in tres partes, quia primo ostenditur qualiter Pharisei corrumpebant per hypocrisim veritatem doctrine, secundo idem ostenditur de veritate iustitie, ibi. Ve vobis scribe Pharisei hypocrite qui decimatis, tertio idem ostenditur de veritate vite, ibi. Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite quia mundatis. Circa primum considerandum, quod doctrina legis ad tria ordinabatur, videlicet ad cognitionem Christi in lege promissi, secundo ad salutis consequutionem per mandatorum impletionem, ut supra dictum est. 9.c. Si vis ad vitam ingredi serva mandata. Tertio ad cultum unius Dei observandum. Et ideo dividitur in tres partes. secundum quod ista tria per hypocrisim corrumpebant Pharisei secunda ibi. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite qui circumitis. tertia ibi. Ve vobis duces ceci. Considerandum autem, quod in omnibus istis effectibus hypocrisis preponit hanc dictionem ve, qua maledictionem significat. Cuius ratio est, quia sicut in. lege veteris Testamenti ponuntur benedictiones observantibus legem, et maledictiones transgredientibus eam, ut habetur Dt. 28. ita in evangelio ponuntur beatitudines, ut habitum est 5.c. et hoc respectu iustorum, et hic econtrario ponuntur maledictiones contra hypocritas falso iustitiam simulantes. dicit ergo. Ve autem vobis Scribe et Pharisei. Regnum celorum hic accipitur pro beatitudine eterna. Ostium per quod intratur ad ipsam Christus est, secundum quod ipsemet dicit Io. 10.b. Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur. {5.381}
Clavis autem qua aperitur hoc ostium vel clauditur, est doctrina propter quod autoritas docendi vocatur clavis scientie, ut habetur Luce. 11. et ideo per sanam doctrinam aperitur hoc ostium, et per falsam doctrinam clauditur. Ergo quia pharisei, et scribe autoritates que sunt in lege et prophetis de Christo corrumpebant, ut visum est precedenti cap. ideo claudebant regnum celorum ante homines, eos a fide, et notitia Christi veri avertendo, ideo sequitur.
marg.|
.1.
Vos enim.
Quia a cognitione quam habuerunt de Christo per odium et rancorem conversi sunt in errorem ut visum est ca. prece. et ca. 12. .2.
Nec introeuntes
etc. id est intrare volentes, quales erant simplices populi.
marg.|
.3.
Sinitis.
Quia per istos phariseos fuerunt decepti, et a fide Christi pro maiori parte aversi.
marg.|
.4.
Ve
vobis Scribe
.
Hic ostendit qualiter corrumpebant veritatem doctrine in his que pertinent ad salutem, dicebant, enim, quod observare legem erat necessarium omnibus ad salutem quod est falsum, quia multi Gentiles sunt salvati, ut Iob, et plures alii. Ex suppositione autem huius falsi discurrebant aliqui doctores Hebrei per diversas civitates et castra, ut possent convertere aliquos de gentilitate ad Iudaismum, et hoc est quod dicit hic.
marg.|
.5.
Qui circumitis
mare
.
Proselytus enim legis dicebatur ille qui de Gentilitate ad Iudaismum convertebatur.
marg.|
.6.
Et cum
fuerit factus
etc. Quia per malam vitam suam ipsum in moribus corrumpebant, sed additur.
marg.|
.7.
Duplo quam vos
etc. Quia ille sic in moribus depravatus ad gentilem ritum revertebatur et sic erat apostata a lege quam observare promiserat, et sic in moribus et fide peccabat. Similiter autem faciunt illi qui multum laborant ad hoc ut possint aliquem ad statum religionis adducere, et cum adductus fuerit, per mala exempla faciunt ipsum apostatare, et sic fiunt novissima eius priora prioribus.
prol.|
{5.382} .8.
Ve vobis duces ceci qui dicitis, quicumque
etc. Hic consequenter ostendit qualiter corrumpebant veritatem doctrine in his que pertinent ad actum latrie, cuius actus est iurare modo debito, et iuramentum observare. Pharisei enim et scribe ex cupiditate moti, dicebant, quod illi qui iurabant per templum Dei, nec peccabant, nec erant in aliquo obligati, sed ille qui iurabant per aurum templi, erant obligati ad solvendum sacerdotibus certam portionem auri. Et iste error procedebat ex cupiditate, ut dictum est. In rebus enimmaterialibus non est aliqua sanctitas, nisi inquantum ordinantur ad cultum divinum, ad hoc autem directe ordinabatur templum. Aurum autem quo operiebantur parietes templi interius, magis ordinabatur ad templi decorem, propter hoc dicitur. Duces ceci. Quia erant in errorem, et alios in errorem inducebant.
marg.|
.9.
Quid enim
maius
est aurum autem
etc. Quasi dicat nulli dubium quod templum est maius ratione predicta.
marg.|
.{10}.
Et quicumque
iuraverit
in,
id est non peccat, nec est in aliquo obligatus.
marg.|
.{11}.
Quicumque autem
iuraverit
debet.
Idest, obligatus est ad solvendum tantum quantum valet illud donum. Et iste error similiter procedebat ex cupiditate, propter quod subditur.
marg.|
.{12}.
Ceci, quid enim maius est, donum, an altare, quod
etc. Quasi dicat ipsum altare, quia si quis fecisset tunc oblationem Deo alibi quam in Ierusalem et quam in altari quod erat in templo, non erat acceptabilis Deo, immo in hoc incurrebat crimen sacrilegii. Addit etiam secundam rationem ad hoc.
marg.|
.{13}.
Qui ergo
iurat
etc. Ex quo patet, quod iuramentum quod fit in altari includit illud quod fit in dono quod est super altare, et non e converso, et sic se habet ad illud sicut totum ad partem. Addit etiam tertiam rationem ad hoc dicens.
marg.|
.{14}.
Et
quicumque iuraverit
.
Quia enim templum erat ordinatum ad divinum cultum, ideo Deus speciali modo habitabat in templo, ideo iurans per templum iurat per Deum qui colitur in templo, et hoc est maius quam iurare in dono quod sibi offertur. Confirmat autem ultimum dictum per exemplum.
marg.|
{5.383} .1.
Et qui
iurat
in celo.
Quia sicut dictum est sup. c. 5. qui iurat per celum, iurat quodammodo per ipsum Deum, inquantum virtus divina relucet speciali modo in celo.
marg.|
.2.
Ve vobis scribe et Pharisei
hypocrite
.
Hic ostendit qualiter Pharisei corrumpebant veritatem iustitie per hypocrisim, quia illa que erant parui ponderis, multum reputabant ad simulationem sanctitatis, et illa que erant maioris necessitatis ad salutem, contemnebant, et hoc est quod dicit.
marg.|
.3.
Decimatis
mentam
.
Hoc potest intelligi dupliciter. Uno modo respectu sui, quia licet ministri templi acciperent decimas a populo, tamen de illis acceptis a populo, et de his que habebant ex labore suo, decimas reddebant summo sacerdoti, ut habetur nu. 18. Et ideo ad simulationem sanctitatis reddebant eis decimas de minimis. Hoc etiam faciebant ratione cupiditatis, ut per exemplum sui inducerent populum ad reddendum sibi decimas de omnibus usque ad minima. Aliter potest intelligi respectu aliorum, quod per doctrinam suam inducebant ad decimas stricte solvendum sibi, ut sit sensus. Qui decimatis mentam et anethum. hoc est qui decimare docetis.
marg.|
.4.
Et reliquistis que graviora sunt
etc. Hoc similiter intelligitur dupliciter. Uno modo respectu sui, quia que erant magne necessitatis, facere omittebant. Alio modo respectu aliorum quia alios ad talia observanda inducere negligebant. Similiter faciunt sacerdotes ecclesie et prelati, qui sollicite arguunt et argui procurant subiectos de {5.384} redditione decimarum et consimilium que eis debentur, et parum curant, si in maioribus criminibus involvantur. Que autem sint illa maiora a Phariseis neglecta, subdit.
marg.|
.5.
Iudicium et misericordiam et fidem.
Fides importat debitum ordinem hominis ad Deum. Iudicium autem importat debitum ordinem hominis ad proximum in his que habent rationem debiti. Misericordia autem in his que habent rationem doni. Et etiam in istis tribus intelliguntur omnia illa que sunt multum necessaria ad salutem. Sequitur.
marg.|
.6.
Hec oportuit facere
etc. Tamquam magis necessaria.
marg.|
.7.
Et illa non omittere.
Tamquam minora bona. Hoc autem dicit, ne forte ex verbis predictis crederet aliquis, quod non esset bonum solvere decimas de minimis.
marg.|
.8.
Duces ceci.
Vocat eos duces, qui habebant regere populum, et cecos, quia pervertebant intellectum scripturarum, dicentes esse multum curandum de minimis, et parum de magnis, propter quod subdit.
marg.|
.9.
Excolantes culicem,
id est minima cum diligentia perquirentes et tractantes.
marg.|
.{10}.
Camelum autem
glutientes
,
id est illa que sunt maioris ponderis pro nihilo reputantes, quia camelus animal est magnum et ponderosum.
marg.|
.{11}.
Ve vobis.
Hic consequenter ostendit qualiter corrumpebant veritatem vite, et ponit tria exempla. Primum erat in rebus exterioribus. Pharisei enim ad ostentationem munditie quando debebant ascendere in templum ad orandum, primum lavabant utensilia domus et vestimenta et consimilia, et parum curabant de interiori munditia, et hoc est quod dicit. Qui mundatis. sequitur.
marg.|
{5.385} .1.
Intus autem.
Et hec erat magna cecitas, quia munditia exterior non est Deo accepta nisi propter munditiam interiorem propter hoc dicit.
marg.|
.2.
Pharisee
etc. Per interiora enim calicis et paropsidis intelligit metaphorice interiora mentis, ex cuius munditia dependet bonitas exterioris munditie propter quod sequitur. Ut fiat et id quod de foris est mundum.
marg.|
.3.
Ve vobis Scribe.
Hic ponitur secundum exemplum quod erat in propriis actibus, quia exteriorem conversationem habebant honestam, ut cooperirent malitiam occultam, hoc est quod dicit.
marg.|
.4. Quia similes estis sepulchris dealbatis etc. Et patet litera.
marg.|
.5.
Ve
vobis
.
Hic ponit tertium exemplum, quod respicit actus predecessorum suorum. Isti enim Pharisei, ut viderentur iusti respectu precedentium patrum, ornabant et edificabant sepulchra prophetarum a predecessoribus interfectorum et hoc est quod dicit. Qui edificatis sepulchra. sequitur.
marg.|
.6.
Itaque testimonio
etc. Hoc enim ipsi dicebant, ut patet ex litera immediate precedenti ubi dicitur. Si fuissemus in diebus patrum nostrorum etc. Sed quia non solum erant filii predecessorum suorum quantum ad naturam, sed etiam quantum ad mores subdit.
marg.|
.7.
Implete.
Idest implebitis.
marg.|
.8.
Mensuram
patrum
.
Quod factum est, quando occiderunt Christum, cuius serui fuerunt prophete, qui fuerant a patribus Iudeorum occisi, et ideo Pharisei impleverunt mensuram patrum suorum, eos in malitia excedendo.
marg.|
.9.
Serpentes.
Postquam in Phariseis arguit hypocrisis culpam, hic {5.386} ostendit consequentem penam, et primo penam eternam, secundo temporalem, ibi. Ierusalem Ierusalem. dicit ergo. Serpentes venenum invidie habentes.
marg.|
.{10}.
Genimina viperarum
etc. Quia venenum malitie a parentibus traxerant.
marg.|
.{11}.
Quomodo fugietis a
iudicio
gehenne.
Quasi dicat nullo modo quia erant in malitia obstinati. Non solum autem hanc penam meruerunt propter mortem Christi, sed etiam propter occisionem apostolorum et discipulorum eius propter quod sequitur.
marg.|
.{12}.
Ecce ego mitto
etc. Quia in discipulis Christi multi habuerunt spiritum propheticum, sicut Ioannes Evangelista, ut patet in Apo. et Agabus et multi alii, ut patet in actibus apostolorum. Aliqui etiam fuerunt Scribe, sicut evangeliste qui scripserunt evangelia ad instructionem populi Christiani. Fuerunt etiam sapientes, quia de divinis et celestibus a Deo illuminati.
marg.|
.{13}.
Et ex illis
occidetis
etc. Quia Iacobus frater Ioannis ab eis occisus est. Act. 12. et Stephanus. Act. 7. et multi alii.
marg.|
.{14}.
Et crucifigetis.
Ut Petrum et Andream fratrem eius, et multos alios.
marg.|
.{15}.
Flagellabitis in synagogis
vestris
.
Hoc patet etiam in Actibus apostolorum. 16. ubi dicitur quod Paulus et Sylas flagellis cesi sunt et 2. Corint. 11.e. dicit Paulus. Ter virgis cesus sum etc.
marg.|
.{16}.
Et persequemini de civitate in
civitatem
.
Hoc patet Act. 13.g. ubi dicitur, quod Iudei Paulum et Barnabam eiecerunt de finibus suis.
marg.|
.{17}.
Ut veniat super.
De isto Abel nulla est ambiguitas, quin fuerit ille, quem Cain frater eius occidit. De Zacharia autem sunt opiniones. Una est, quod ipse fuerit pater Ioannis Baptiste, et hec fuit opinio {5.387} Origenis dicentis quod propter hoc occisus est in templo domini, quia beata Virgo post partum filii sui venit adorare in Ierusalem, et stetit in illa parte ubi virgines consueverant stare in oratione, in quo loco non erat licitum mulieribus cognitis a viro orare, et ideo ministri templi voluerant eam repellere. At Zacharias pater Ioannis, qui eam virginem sciebat, opposuit se eis dicens, quod erat digna stare in loco illo, et ideo ipsum Zachariam tamquam legi contradicentem interfecerunt. Hoc autem reprobat Hierony. tamquam apocriphum. et dicit quod iste Zacharias fuit filius Ioiade sacerdotis qui interfectus est in templo, ut habetur 2. Paral. 24. Sed contra hoc videtur, quod iste dicitur hic Barachie filius, ille autem dicitur filius Ioiade. Ad quod respondet Hieron. quod Salvator voluit hic exprimere sanctitatem Ioiade sacerdotis. ideo vocavit eum Barachiam, idest, benedictum domini, sicut aliquando contingit, quod aliquem liberalem hominem vocamus Alexandrum, ad exprimendum liberalitatem eius : quamvis hoc non sit proprium nomen eius. Aliter possumus dicere, quod Ioiade fuit binominis, sicut pater David vocatus est Iesse, et Isai, et multi alii in sacra scriptura. Salvator hic exprimit unum nomen eius, aliud exprimitur. 2Par. 24. Sequitur.
marg.|
.1.
Amen.
Idest, fideliter.
marg.|
.2.
Dico
vobis
etc. Idest, super populum Iudaicum est, quia pro istis punitus multipliciter diversis temporibus. Considerandum etiam quod Abel fuit simplex homo, pastor ovium et illiteratus. Zacharias autem fuit sacerdos et legisperitus. Per hos ergo duos intelliguntur omnes iusti ab eis occisi, et est sensus : Ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est a sanguine iusti Abel usque ad sanguinem Zacharie, idest, a sanguine iusti minimi usque ad sanguinem maximi iusti.
prol.|
{5.388} .3.
Ierusalem Ierusalem.
Hic predicit eis consequenter penam temporalem, scilicet destructionem civitatis et templi que facta est per Titum et Vespasianum in vindictam mortis Christi. 42. anno a predicta passione, dicens ergo Ierusalem Ierusalem, Alloquitur hic populum Iudaicum sub nomine civitatis metropolitane. Et hic est communis modus loquendi, hoc enim dicitur civitas facere quod populus habitans in ea fecit.
marg.|
.4.
Que occidis
prophetas
.
Idest, consuevisti occidere.
marg.|
.5.
Et
lapidas
eos
etc.
ad te
missi
.
Idest, ad instructionem tuam, sicut patet in prophetis antiquis, et in Ioanne Baptista, qui fuerunt a Iudeis occisi. Unde 4Rg. 21.c. dicitur, quod tempore Manasse effusus est sanguis innoxius in Ierusalem donec repleretur usque ad os.
marg.|
.6.
Quoties
volui
.
Sub cultu unius Dei per fidem et caritatem.
marg.|
.7.
Filios tuos.
Idest, Iudeos.
marg.|
.8.
Quemadmodum
.
Ponitur exemplum de gallina, ad ostendendum affectum suum ad populum Iudaicum, quia inter alias aves gallina videtur magis affici ad conservationem et nutritionem pullorum.
marg.|
.9.
Et noluisti.
Quia primo prophetas a Deo missos, postea Ioannem Baptistam, et ultimo dominum nostrum Iesum Christum contempserunt, propter quod subditur pena.
marg.|
.{10}.
Ecce relinquetur
vobis domus
.
id est ipsum templum, quod per Romanos fuit destructum nec reedificabitur amplius, quia secundum quod dicitur Danieli 9. usque in finem mundi perseverabit desolatio.
marg.|
.{11}.
Dico enim vobis
etc. Idest a tempore passionis Christi, que de proximo imminebat futura, quando Christus dixit ista.
marg.|
.{12}.
Donec dicatis Benedictus qui venit in nomine.
Hoc erit quando apparebunt signa evidentia adventus eius ad iudicium, tunc enim Iudei qui credituri sunt in Christum in fine mundi laudabunt, et confitebuntur ipsum.
Numérotation du verset
Mt. 23,moraliter
marg.|
{5.377} .1.
Tunc loquutus.
Sequitur. .4.
Omnia ergo quecumque
dixerint vobis, servate
et
facite,
secundum opera vero eorum nolite
facere
.
Hoc generaliter intelligendum est de omnibus bene docentibus et male viventibus, nam eorum doctrina debet acceptari, et vita repudiari.
marg.|
.6.
Alligant enim
etc. Hiero. Hoc generaliter dicitur adversus omnes magistros qui grandia iubent, et minora non faciunt. Chrysost. Tales autem sunt qui grave pondus venientibus ad penitentiam imponunt, et sic dum penitentis pena fugitur, contemnitur {5.378} futura. Si enim fascem super humeros adolescentis, quem non potest portare posueris, necesse habet ut aut fascem reiiciat, aut sub pondere confringatur. Sic et homini cui grave pondus penitentie imponis, necesse est ut aut penitentiam reiiciat, aut suscipiens dum ferre non potest, scandalizatus amplius peccet. Deinde si erramus modicam penitentiam imponendo, nonne melius est propter misericordiam reddere rationem quam propter crudelitatem ? Ubi paterfamilias largus est, dispensator non debet esse tenax. .8.
Omnia vero opera sua faciunt.
Chrysost. In {5.379} omni renascitur quod eam exterminat. Sicut in ligno vermis, et in vestimento tinea. Unde sacerdotum ministerium qui positi sunt ad edificationem sanctitatis, corrumpere diabolus nititur, ut hoc ipsum bonum dum propter homines fit, fiat malum.
Numérotation du verset
Mt. 23,moraliter
marg.|
.1.
Amant primos recubitus in cenis, et primas
cathedras
.
Ista recipere cum exhibentur ordinate, non est malum, sed ipsa concupiscere.
prol.|
{5.380} .6.
Et patrem nolite vocare vobis super terram.
Non excludit exhibitionem honoris debiti sed indebiti scilicet ut propter adulationem vel aliquid huiusmodi non fiat.
marg.|
.{12}.
Ve autem vobis scribe et
Pharisei hypocrite,
qui
clauditis regnum celorum
ante
homines
etc. Hoc faciunt illi qui nequiter repellunt predicatores, et confessores viam salutis aperire peccatoribus volentes, et similiter illi qui fulminant indiscrete sententias excommunicationis suspensionis {5.381} aut interdicti.
Numérotation du verset
Mt. 23,moraliter
marg.|
.4.
Ve vobis scribe et pharisei hypocrite, qui comeditis.
Isti sunt begbardi sanctitatem simulantes propter questum, non propter salutem animarum.
marg.|
†
Ve vobis scribe et pharisei hypocrite, qui
circumitis
mare, et aridam
etc. Istis sunt similes aliqui religiosi, qui cum magna diligentia inducunt seculares ad religionis ingressum, et postea male nutriuntur, et sic peiores fiunt quam in seculo, propter exempla mala que vident, et frequenter revertuntur ad seculum.
prol.|
{5.382} .8.
Ve vobis duces ceci qui dicitis quicumque iuraverit per
templum
nihil est
etc. Chrysostomus. Multi autem Christiani sic insipienter intelligunt. Etenim si aliqua causa fuerit, modicum videtur facere qui iurat per Deum, qui vero iurat per evangelium, maius aliquid fecisse videtur. Quibus similiter respondendum est, Scripture, propter Deum sunt, et non Deus propter scripturas. Maior est ergo Deus qui sanctificat evangelium quam evangelium quod sanctificatur a Deo.
prol.|
August. Templum autem et altare ipsum Christum intelligimus, aurum et donum laudes et sacrificia que per eum offerimus, non enim ille per hec sed ista per illum sanctificantur.
Numérotation du verset
Mt. 23,moraliter
marg.|
{5.383} .2.
Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite, qui decimatis mentam et cyminum.
Per hoc arguit illos qui modica diligenter observant, et negligunt maiora, sicut aliqui religiosi plus ponderant et puniunt silentii fractionem, vel inclinationis omissionem quam defraudationem proximi, vel aliquid huiusmodi pro monasterii {5.384} sui utilitate temporali.
marg.|
.{11}.
Ve vobis
Scribe
.
Chrys. Calix est vas ad potum, et paropsis ad cibum. Sermo ergo per quem spiritualiter potamur, et omnis narratio per quam nutrimur, vasa sunt potus et cibi. Qui ergo studet sermonem compositum proferre, magis quam sensu salutari repletum, calix eius a foris est mundatus, intus autem vanitatis sordibus est repletus.
Numérotation du verset
Mt. 23,moraliter
marg.|
{5.385} .5.
Ve
vobis
.
Chrys. Ut quid vis apparere quod non vis esse ? nam quod turpe est apparere, turpius est esse, et quod formosum est apparere formosius est esse, aut ergo esto quod appares, aut appare quod es. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite, qui edificatis sepulchra prophetarum. Sequitur.
marg.|
.6.
Itaque
testimonio
.
Illi se esse filios malorum testantur, qui mores {5.386} eorum sequuntur, sed tunc adimplent eorum mensuram, quando excedunt eorum malitiam, et sic fecerunt Iudei, quorum patres occiderunt prophetas, et ipsi dominum prophetarum.
marg.|
.{12}.
Ideo ecce ego
mitto
ad.
Multi de Christi discipulis istas gratias habuerunt, qui tamen a Iudeis persequutiones passi sunt. Ut veniat super vos et cetera. Sequitur.
Numérotation du verset
Mt. 23,moraliter
marg.|
{5.387} †
Usque ad
sanguinem
.
Orig. Zacharias interpretatur memoria Dei Omnis ergo qui memoriam Dei perdere festinat in eis quos scandalizat, Zacharie sanguinem effundere videtur. Abel autem luctus interpretatur. Qui ergo non recipit quod scriptum {5.388} est : Bea. qui lugent. sanguinem effundit.
marg.|
.{10}.
Ecce.
Chry. Sicut enim corpus anima recedente primo quidem frigescit, deinde putrescit et solvitur, sic et templum nostrum Dei spiritu sancto recedente, prius seductionibus et indisciplinationibus repletur, deinde venit ad ruinam.
Numérotation du verset
Mt. 23,ADDITIO.
marg.|
{5.389} In capitulo. 23. Ubi dicitur in postilla, idest, a sanguine iusti minimi usque ad sanguinem iusti maximi.
prol.|
Quod Abel sit minimus iustus et Zacharias maximus, sive intelligatur simpliciter sive respectu occisorum tantum, ex scripturis non habet auctoritatem, unde secundum Hie. eadem facilitate contemnitur qua approbatur. Nec etiam ex hoc quod presupponitur Abel fuisse simplicem pastorem illiteratum, et quod Zacharias fuit sacerdos et legisperitus, sequitur quod Abel fuit minimus iustus et Zacharias maximus Non enim excellentia iustitie sequitur litteraturam. Quod patet in pluribus presertim cum antiqui patres, licet non legantur literas didicisse, fuerunt tamen in divinis maxime illustrati. Quod patet de Adam et patriarchis. Et forte ex his que leguntur de utroque, scilicet de Abel et Zacharia plura ad rationem iustitie pertinentia leguntur de Abel, quam de Zacharia. In hoc enim quod fuerunt ambo sine culpa occisi, equales videntur, sed de Abel super hoc legitur, quod tam ipse, quam munera eius fuerunt Deo accepta Gn. 4.b. quod est maximum testimonium sue iustitie, unde Hiero. in hoc loco de Abel dicit, iustus autem non ex hominum sententia, sed ex Gn. testimonio comprobatur, ubi accepta eius a Deo narrantur munera, unde planior potest ratio assignari circa nominationem istorum duorum scilicet quod loquendo de temporibus preteritis ante passionem Christi, quando ista dicebantur a Christo, Abel fuit primus iustus qui sine culpa legitur occisus : Zacharias vero ultimus, {5.390} unde convenienter nominat extrema, ad hoc, ut omnes intermedii includantur. Quicumque enim fuerit iste Zacharias secundum diversitatem opinantium, ipse tamen fuit ultimus iustus occisus, de quo in scripturis expressa mentio habeatur. Si autem obiiciatur de Ioanne Baptista, respondetur, quod ille non fuit occisus a Iudeis sed ab Herode alienigena, hic autem agitur de occisionibus factis per Hebreos et eorum predecessores, inter quos occisio Abel debet computari, cum tunc temporis omnes fideles erant sub una lege naturali, cui successit lex scripta quod patet in hoc quod dicitur. Ierusalem Ierusalem que occidis prophetas etc.
prol.|
REP. In c. 23. ubi Postil. reddit rationem nominationis illorum, scilicet Abel et Zacharie quia ut inquit, per eos significantur omnes iusti a quibuscumque occisi, sive magni sive parui, sic quod magnificantur per Zachariam magnum sacerdotem et doctorem, per Abel autem parui et illiterati Burgen. nolens intelligere Postil. putat quod velit dixisse iustitiam sequi litteraturam, quod non est verum. Nam quod comparat parvos iustos Abel, hoc est per quandam similitudinem, non proprietatem. Non igitur sequitur cum ergo fuisset parvum iustum sicut Christus comparatus ovi, leoni etc. non ideo dicitur ovis vel leo. Ista autem translatio potest habere rationem, quia numerus quicumque incipit a minimo. Numerus igitur sanctorum incipit ab Abel, recte igitur minimi denominantur ab illo. Ratio autem assignata per Burg. ad idem, non est obiectionis expers, sed transeat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_23)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_23)
Notes :