Capitulum 24
Numérotation du verset
Mt. 24,1
Et egressus Iesus de templo
ibat. Et accesserunt1 discipuli eius ut ostenderent ei edificationes templi.
1 accesserunt
Rusch Weber
] + ad eum
Li446@ Li446
Numérotation du verset
Mt. 24,2
Ipse autem respondens ait illis2: Videtis hec omnia?
2 ait illis
Rusch
] dixit eis
Li446@ Li446 Weber
Amen dico vobis, non relinquetur hic3 lapis super lapidem qui non destruatur.
3 hic Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 24,3
Sedente autem eo
super montem Oliveti
accesserunt ad eum discipuli eius4 secreto
4 eius Li446@
Rusch
]
om.
Weber
dicentes: Dic nobis5 quando hec erunt et quod signum6 adventus tui et consummationis seculi?
5 nobis Li446
Rusch
Weber] vobis Li446@
|
6 signum Li446
Rusch
Weber] + erit Li446@
|
Numérotation du verset
Mt. 24,4
Et7 respondens Iesus dixit eis8: Videte ne quis vos seducat.
7 Et Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
|
8 eis Li446
Rusch
Weber] illis Li446@
|
Numérotation du verset
Mt. 24,5
Multi enim venient
in nomine meo
dicentes: Ego sum Christus et multos seducent9.
9 et ... seducent Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset
Mt. 24,6
Audituri enim estis
prelia
et opiniones preliorum.
Videte ne turbemini.
Oportet enim hec fieri
sed nondum est finis10.
10 est finis
Rusch Weber
] statim finis
Li446@
, statim est finis
Li446
Numérotation du verset
Mt. 24,7
Consurget enim gens in gentem
et regnum in regnum
et erunt pestilentie et fames et terremotus per loca.
Numérotation du verset
Mt. 24,8
Hec autem11 initia sunt dolorum.
11 autem
Rusch
] + omnia Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 24,9
Tunc tradent
vos
in tribulationem et occident vos et eritis odio
omnibus gentibus12
12 gentibus
Rusch Weber
] hominibus
Li446@ Li446
propter13 nomen meum.
13 propter Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 24,10
Et tunc scandalizabuntur multi
et invicem tradent
et odio habebunt invicem.
Numérotation du verset
Mt. 24,11
Et multi pseudo prophete surgent
et seducent multos.
Numérotation du verset
Mt. 24,12
Et quoniam abundabit
iniquitas
refrigescet caritas multorum.
Numérotation du verset
Mt. 24,13
Qui autem perseveraverit14
14 perseveraverit
Li446 Li446@ Rusch
] permanserit
Weber
usque in finem
hic salvus erit.
Numérotation du verset
Mt. 24,14
Et predicabitur hoc evangelium regni in universo orbe
in testimonium
omnibus gentibus
et tunc
veniet consummatio.
Numérotation du verset
Mt. 24,15
Cum ergo videritis abominationem desolationis
que dicta
est a Daniele15
a propheta stantem in loco sancto
0 Cf. Dn. 9, 27.
15 Daniele
Li446@ Rusch
] Danihelo
Weber
qui legit
intelligat:
Numérotation du verset
Mt. 24,16
Tunc qui in Iudea
sunt fugiant ad montes
Numérotation du verset
Mt. 24,17
et qui in tecto non descendat tollere aliquid
de domo sua
Numérotation du verset
Mt. 24,18
et qui in agro
non revertatur
tollere tunicam suam.
Numérotation du verset
Mt. 24,19
Ve autem pregnantibus
et nutrientibus in illis diebus.
Numérotation du verset
Mt. 24,20
Orate autem
ut non fiat fuga vestra16 hieme vel sabbato.
16 vestra
Rusch Weber
] nostra
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 24,21
Erit enim tunc
tribulatio magna
qualis non17 fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.
17 non Li446
Rusch
Weber] numquam Li446@
Numérotation du verset
Mt. 24,22
Et nisi18 breviati fuissent dies illi,
18 nisi Li446
Rusch
Weber] + in Li446@
non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi.
Numérotation du verset
Mt. 24,23
Tunc
si quis vobis
dixerit: Ecce hic Christus
aut illic,
nolite ei19 credere.
19 ei
Rusch
]
om.
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 24,24
Surgent enim pseudo christi et pseudo prophete
et dabunt signa magna
et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest
etiam electi.
Numérotation du verset
Mt. 24,25
Ecce predixi vobis.
Numérotation du verset
Mt. 24,26
Si ergo dixerint vobis:
Ecce in deserto est
nolite exire,
ecce in penetralibus20 nolite credere.
20 penetralibus
Rusch
] penetrabilibus
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 24,27
Sicut enim fulgur
erit21 ab oriente
21 erit
Rusch
] exit Li446@ Li446 Weber
et paret usque in occidentem,
ita erit22 adventus Filii hominis.
22 erit Li446@ Cas574 Rusch] + et Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 24,28
Ubicumque fuerit corpus
illuc23 congregabuntur24 aquile.
23 illuc
Rusch
Weber] illic
Li446@ Li446
|
24 congregabuntur
Rusch Weber
] + et
Li446@ Li446
|
Numérotation du verset
Mt. 24,29
Statim autem post tribulationem dierum illorum
sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum
et stelle cadent de celo
et virtutes celorum
commovebuntur
Numérotation du verset
Mt. 24,30
et tunc parebit25 signum Filii hominis in celo
25 parebit
Rusch Weber
] apparebit
Li446@ Li446
et tunc plangent omnes tribus terre
et videbunt Filium hominis venientem
in nubibus celi
cum virtute multa et maiestate.
Numérotation du verset
Mt. 24,31
Et mittet angelos suos cum tuba
et voce magna
et congregabunt26 electos eius
26 congregabunt
Li446@ Rusch Weber
] congrabunt
Li446@
*
a quatuor ventis,
a summis27 celorum usque ad terminos eorum.
27 a summis Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 24,32
Ab arbore autem fici discite parabolam.
Cum iam ramus eius tener fuerit et folia28 nata scitis quia prope est estas.
28 folia Li446@ Li446
Rusch
Weber] filia Li446@*
Numérotation du verset
Mt. 24,33
Ita et vos cum videritis hec omnia
scitote quia prope est in ianuis.
Numérotation du verset
Mt. 24,34
Amen dico vobis
quia non preteribit
hec generatio29 donec omnia30 fiant.
29 hec generatio
Rusch Weber
] inv.
Li446@ Li446
|
30 omnia Li446
Rusch
] + hec Li446@ Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 24,35
Celum
et terra transibunt
verba autem31 mea non preteribunt.
31 autem Li446@ Li446
Rusch
] vero Weber
Numérotation du verset
Mt. 24,36
De die
autem illa et hora nemo scit neque angeli celorum
nisi Pater solus.
Numérotation du verset
Mt. 24,37
Sicut autem in diebus Noe
ita erit et adventus Filii hominis.
Numérotation du verset
Mt. 24,38
Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes
et bibentes32
32 bibentes
Rusch Weber
] + et
Li446@ Li446
nubentes et nuptum33 tradentes usque ad eum diem quo intravit34 in arcam Noe
33 nuptum
Cor3
(al.)
Rusch Weber
] nuptui ΩJ
Li446@
|
34 intravit
Rusch
] introivit
Li446@ Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 24,39
et non cognoverunt
donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis.
Numérotation du verset
Mt. 24,40
Tunc
duo
erunt in agro,
unus assumetur et unus relinquetur.
Numérotation du verset
Mt. 24,41
Due molentes in mola,
una assumetur
et altera35 relinquetur.
35 altera Li446
Rusch
] una ΩJ Li446@ Weber
Duo in lecto,
unus assumetur et alter36 relinquetur37.
36 alter
Rusch
] unus ΩJ
Li446@ Li446
|
37 duo...relinquetur ΩJ
Rusch
]
om. Cor3
(Ieronimus et antiqui non habent hunc versum set Rabanus habet et exponit)
Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 24,42
Vigilate ergo
quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
Numérotation du verset
Mt. 24,43
Illud autem scitote,
quoniam si sciret paterfamilias
qua hora fur
venturus esset, vigilaret utique
et non sineret perfodi domum suam.
Numérotation du verset
Mt. 24,44
Ideoque38* et vos estote parati
38 Ideoque
Li446@ Weber
] Ideo
Rusch
quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
Numérotation du verset
Mt. 24,45
Quis, putas,
est fidelis servus et prudens
quem constituit dominus suus
super familiam suam
ut det illis cibum in tempore?
Numérotation du verset
Mt. 24,46
Beatus ille servus39 quem cum venerit dominus eius
39 ille servus Cas239 Rusch] inv. Cas574
invenerit sic facientem.
Numérotation du verset
Mt. 24,47
Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua
constituet eum.
Numérotation du verset
Mt. 24,48
Si autem dixerit malus servus ille40 in corde suo41: Moram facit dominus meus venire
40 servus ille] inv. Cas239 Cas574
|
41 in corde suo Cas239 Rusch] om. Cas574
|
Numérotation du verset
Mt. 24,49
et ceperit42 percutere conservos suos,
42 ceperit Cas239 Cas574 Li446 Rusch Weber] + et Li446@
manducet autem et bibat cum ebriosis43,
43 ebriosis Cas239 Li446@ Rusch] ebriis Weber
Numérotation du verset
Mt. 24,50
veniet44 dominus servi illius in die qua non sperat
44 veniet Cas239 Rusch] + autem Cas574
et hora qua45 ignorat
45 et... qua
Cas239 Rusch
] hora quam
Cas574
Numérotation du verset
Mt. 24,51
et dividet eum,
partemque eius
ponet cum hypocritis.
Illic erit fletus
et stridor dentium.
Capitulum 24
marg.|
{5.389}
Et egressus Iesus de templo ibat.
Postquam posita est legis Evangelice promulgatio et confirmatio per miracula hic consequenter ponitur iudicium secundum legem illam. Et quia lex evangelica est perfectissima et extrema, ideo sibi correspondet iudicium extremum, quod erit perfectissimum. Et dividitur in duas partes quia primo ponuntur quedam antecedentia ipsum iudicium, secundo ipsum iudicium describitur, ca. sequenti. Prima in duas, quia primo circa hoc ab apostolis preponitur questio et secundo ponitur questionis solutio, ibi. Et respondens Iesus. Prima in duas, quia primo ponitur questionis occasio, secundo habita occasione formatur questio, ibi. Sedente autem eo super montem Oliveti. Circa primum considerandum, quod Christus in fine ca. precedentis dixerat, quod domus templi relinqueretur deserta, ideo in principio huius ca. dicitur quod Iesus egressus de templo ibat. In hoc ostendebat {5.390} per factum quod templum esset a divina protectione relinquendum.
marg.|
.1.
Et
accesserunt
.
Non quia ostenderent sibi aliquid incognitum, cum frequenter in templo fuisset, ut patet ex precedentibus, sed ut ex nobilitate edificiorum que erant facta ad divinum cultum, provocarent eum ad misericordiam, et per consequens mitigaret penam predictam.
marg.|
.2.
Ipse
autem
.
Quasi dicat quantumcumque sunt magna et fortia.
marg.|
.3.
Amen.
Idest, fideliter.
marg.|
.4.
Dico vobis.
Non est sic intelligendum quin remaneret lapis super lapidem, saltem in fundamentis, sed est modus loquendi ad exprimendum magnitudinem destructionis, que completa est sub Tito et Vespasiano, ut dictum est ca. precedenti.
prol.|
Sedente au. Ex predictis formatur duplex questio. Quia enim audierant a Christo eversionem illam, credebant propinquam esse mundi consummationem, ideo quesierunt primo.
marg.|
.5.
Die nobis quando.
Idest, destructio civitatis et templi secundo quesierunt.
marg.|
.6.
Et quod
signum
.
Utrumque enim simul fiet, et propter hoc est questio {5.391} una. Notandum etiam quod iste questiones fuerunt sibi facte super montem oliveti, et hoc rationabiliter, quia locus iste distat solum a civitate per unum miliare, et sic civitas illa et templum ex illo loco clarissime videntur, et occasione huius de tempore destructionis illius ibi queritur. Similiter etiam iudicium extremum futurum est circa illum locum, ut habetur Ioc. 3. ideo convenienter fit sibi questio de futuro iudicio.
marg.|
.1.
Respondens.
Hic ponitur utriusque questionis solutio, et primo prime, secundo, secunde ibi. Orate autem. Circa primum duo facit quia circa ea que pertinent ad destructionem civitatis et templi primo scribit initium, et secundo finalem exitum, ibi. Cum ergo videritis. Circa quod considerandum, quod inchoatio et signum destructionis future fuerunt clades et pestilentie, que fuerunt in Iudea ante bellum Romanorum contra eos, ut dicit Iosephus libro de Iudaico bello. Dividitur ergo in duas partes, quia primo tanguntur mala que contigerunt Iudeis in generali, secundo, mala que contigerunt Christi discipulis in speciali, ibi. Tunc tradent vos. Circa primum quatuor tanguntur Primum est seductio erroris, quod notatur cum dicitur.
marg.|
.2.
Videte ne quis vos seducat.
Ista autem predixit, quia minus iacula feriunt que previdentur.
marg.|
.3.
Multi enim venient.
Idest, ascribentes sibi nomen meum, quod patet per hoc quod subditur.
marg.|
.4.
Dicentes ego sum Christus
etc. De talibus fuit Simon magus qui per hoc seducebat Samaritanos, de quo habetur Act. 8.b. quod Samaritani dicebant de illo. Hic est virtus Dei que dicitur magna. Hie. etiam dicit super locum illum, quod ante destructionem civitatis plures apparuerunt qui dicebant se esse Christos.
marg.|
.5.
Audituri enim estis.
Hic ponitur secundum quod est concussio timoris, cum dicit. Audituri enim estis prelia. Secundum enim quod refert Iosephus lib. antiquitatum. 20. post passionem Christi ante destructionem {5.392} civitatis, multe seditiones et multa prelia fuerunt apud Iudeos, quia Samaritani qui partim tenebant ritum gentilem, insurgebant contra Iudeos, et econverso. Item in populo Iudeorum erant plurimi qui incitabant populum ad rebellandum contra Romanos, alii autem contrarium. Sequitur.
marg.|
.6.
Et opiniones preliorum.
Quia ante destructionem civitatis multa signa apparuerunt, que interpretabantur ab aliquibus in bonum et pacem civitatis, ab aliis autem in contrarium et destructionem, et inter alia ponit unum scilicet. Et sydus stetit super civitatem per annum simile gladio. Quam apparitionem quidam dicebant significare auxilium sibi affuturum contra inimicos. Aliqui e contrario dicebant significare vindictam Dei contra mala habitantium in civitate, et per hoc erant diverse opiniones de preliis inter eos.
marg.|
.7.
Videte ne
turbemini
etc. Recedendo de Iudea propter talia. Voluit enim Christus quod discipuli sui manerent aliquantulum in Iudea post mortem suam ad predicandum fidem Catholicam.
marg.|
.8.
Oportet enim hec.
Quia sunt a Deo preordinata.
marg.|
.9.
Sed nondum est.
Quia post auditionem talium stetit adhuc civitas per longum tempus scilicet 40. annis post passionem Christi.
marg.|
.{10}.
Consurget enim gens.
Hic ponitur tertium, videlicet disturbatio pacis, cum, dicitur. Consurget gens in gentem. Quia gens Iudeorum erat divisa intra se, ut patet.
marg.|
.{11}.
Et regnum
adversus
.
Quia regnum Iudeorum contra regnum Romanorum rebellavit, et hoc patet ex predictis.
marg.|
.{12}.
Et erunt
pestilentie
.
Hic ponitur quartum, scilicet perturbatio orbis seu elementorum ex quibus consurgunt pestilentie in aere et mari, et per consequens sterilitas et fames in terra. Quod autem hoc acciderit illo tempore, patet Act. 11.d. ubi dicitur quod propheta Agabus predixit famem magnam futuram, que facta est imperante Claudio propter quod fideles qui erant Antiochie, miserunt auxilium de facultatibus suis fidelibus qui erant in Iudea et Ierusalem per manus Barnabe et Sauli. Sequitur.
marg.|
{5.393} .1.
Hec autem omnia.
Idest, quatuor predicta.
marg.|
.2.
Initia sunt
dolorum
.
Qui quidem dolores fuerunt consummati in destructione civitatis et templi per Romanos.
marg.|
.3.
Tunc
tradent
.
Hic ponit mala que contigerunt Christi discipulis in speciali, ubi ponuntur quatuor. Primum est violentia afflictionis dupliciter, scilicet ab intra et ab extra. Illa que fuit ab extra, fuit a Iudeis fideles persequentibus, de quo habetur Act. 8.a. ubi dicitur, quod post mortem beati Stephani facta est persequutio magna in ecclesia, que erat Ierosolymis et ibidem subditur, quod Paulus devastabat ecclesiam.
marg.|
.4.
Et
occident
vos.
Quia illo tempore occisus est Stephanus a Iudeis, ut patet Act. 7.g. Iacobus filius Zebedei. Act. 17.a. Iacobus frater domini. ut dicit Iosephus lib. 22. antiquitatum.
marg.|
.5.
Et
eritis
odio.
Idest, aliquibus omnium gentium.
marg.|
.6.
Propter
nomen
meum.
Hoc additur ad eorum consolationem, quia ad hoc sequitur magnum premium, ut habitum est sup. 5.c.
marg.|
.7.
Et tunc scandalizabuntur.
Hic ponitur afflictio ab intra scilicet a falsis fratribus, quia multi qui receperant fidem Christi videntes persequutionem oriri contra eos scandalizabantur, cadentes propter hoc a fide suscepta, et sic habebant odio veros discipulos Christi, quos ad mortem tradebant.
marg.|
.8.
Et
multi pseudo
.
Hic ponitur secundum scilicet vehementia seductionis, quia multi prophete falsi denunciabant contraria predicationi Apostolorum.
marg.|
.9.
Et quoniam
abundabit iniquitas
.
Hic ponitur tertium scilicet abundantia iniquitatis, que erat in falsis Christianis, et propter hoc refrigescebat {5.394} caritas in multis aliis, licet non caderent totaliter propter quod concludit.
marg.|
.{10}.
Qui autem
perseveraverit
usque.
In fide scilicet formata caritate, hic salvus erit.
marg.|
.{11}.
Et predicabitur.
Hic ponitur quartum quasi ad consolationem predictorum, quod est evidentia credulitatis, et hoc est quod subditur. Et predicabitur hoc evangelium. Idest, evangelium Christi quod introducit ad regnum celeste, quod non faciebat lex propter quod erat imperfecta respectu evangelii, ut supra dictum est in principio huius libri.
marg.|
.{12}.
In universo
mundo
.
Quod enim ante destructionem civitatis per Titum et Vespasianum in tribus partibus orbis scilicet : Asia, Aphrica et Europa, predicatum sit evangelium Christi, patet sic. Vivente enim Petro fides predicata est in Italia, et non solum in Italia, sed etiam in Gallia, quia sanctus Savinianus qui fuit unus de lxx. missus a beato Petro in Galliam cum pluribus aliis civitatem Senonensem (que tunc erat metropolis Gallie, et vocabatur civitas aurea) convertit ad Christum : et ibi tribus ecclesiis edificatis una scilicet in honore beate Virginis, alia in honore beati Stephani protomartyris, et alia in honore sancti Ioannis Baptiste, quartam edificavit in honore Apostolorum que quia vivente Petro constructa est, ideo ecclesia B. Petri vivi adhuc nominata est usque in hodiernum diem. Ex loco autem illo sanctus Savinianus socios suos circa alias partes Gallie misit ad predicandum. Ex quo patet, quod vivente Petro fidei predicatio pervenit versus mare occidentis, ubi terminatur ultimum clima nostre terre habitabilis. Quod autem est ultra, secundum auctores astronomie ponitur extra climata. Ierusalem autem de qua exierunt apostoli, et alii Christi {5.395} discipuli ad predicandum, est in medio terre habitabilis, quia est in quarto climate, ubi primo publicata est fides catholica, et ideo sicut a Ierusalem usque ad fines terre habitabilis ex parte Gallie ubi predicata est fides per sanctum Savinianum et socios eius : similiter ex parte Hispanie, ubi Paulus predicavit, eadem ratione probabile est, quod a Ierusalem usque ad alios terminos terre habitabilis pervenit predicatio fidei per alios apostolos et discipulos ad hoc missos, et sic patet, quod vivente Petro fides Christi predicata est in universo mundo, quia cognitio fidei pervenit ad omnes partes orbis. Petrus vero martyrizatus est sub Nerone : post imperium autem Neronis destructa est civitas Ierosolymitana secundo anno imperii Vespasiani, ut habeturlibro de Iudaico bello in fine.
marg.|
.1.
In
testimonium
.
Quasi dicat adhoc predicanda est fides in universo orbe, ut testimonium Christi audiretur in omni gente, secundum quod dictum fuit apostolis Act. 1.a. Eritis mihi testes in Ierusalem et Iudea et Samaria, et usque ad ultimum terre.
marg.|
.2.
Et tunc.
Quia post predicationem evangelii predictam facta est consummatio destructionis civitatis a Christo predicta. Considerandum autem quod alia est predicatio evangelii futura in omnibus gentibus quantum ad efficaciam, sic quod omnes gentes recipient fidem Christi et hoc erit in consummatione seculi.
marg.|
.3.
Cum
ergo
.
Hic describitur excidium civitatis quantum ad eius terminum. Et ponuntur ibi duo. Primum est prophetie impletio que habetur Dn. 9.g. ubi dicitur quod destructa civitate et templo ponetur abominatio in desolationem, id est idolum (quod nomine abominationis intelligitur in vet. te.) debebat poni in templo desolato, hoc autem impletum est quando Aelius Adrianus imaginem suam fecit statui {5.396} ubi steterat arca testamenti ut scribitur in Scholastica historia, et hoc est quod dicit. Cum ergo etc. Sequitur.
marg.|
.4.
Qui legit
intelligat
.
Quasi dicat qui legit prophetiam Danielis intelligat eam esse dictam de hoc facto. Secundum quod ibi ponitur est Iudeorum captivatio et perfecta eorum dispersio, cum dicit.
marg.|
.5.
Tunc qui in
Iudea
sunt
fugiant
.
Quasi dicat ex tunc Iudei non habitabunt in Iudea plus, quia licet Aelius Adrianus Ierosolymam reedificaverit, precepit tamen ne aliquis Iudeus haberet licentiam intrandi illuc. Aliter autem exponitur ab aliquibus de tempore quod fuit ante destructionem civitatis immediate, quia fideles qui erant in Ierusalem admoniti sunt per angelum ut fugerent in regnum Agrippe ultra Iordanem, quia rex Agrippa erat confederatus Romanis, et ideo ibi fideles salvati sunt, ut scribitur in Scholastica historia. Sequitur.
marg.|
.6.
Et qui in
tecto
.
Quasi dicat melius est quod salvet vitam suam quam rem possessam.
marg.|
.7.
Ve autem.
Quia pregnantes non possunt bene fugere aggravate pondere, nec etiam nutrientes propter curam circa parvulos.
marg.|
.8.
Orate autem.
Hic incipit solvere secundam questionem de consummatione seculi. Et dividitur in tres partes, quia circa consummationem seculi primo ostendit tribulationis magnitudinem, secundo temporis incertitudinem, ibi. De die autem illa et hora. tertio excitat nostram sollicitudinem, ibi. Vigilate itaque. Prima adhuc in duas quia primo tangit tribulationem futuram tempore Antichristi et secundo adventum ipsius Christi ad iudicium, ibi. Statim autem. Prima in duas, sed quod tribulationem futuram tempore Antichristi describitur ex duobus primum est violentia afflictionis : secundum est vehementia seductionis quod tangitur, ibi. Tunc si quis vobis dixerit. Circa primum{5.397}advertendum, quod quia predixerat tribulationem Iudeorum ex destructione civitatis Ierosolymitane, ut patet ex predictis, et nunc predicit tribulationem fidelium futuram sub Antichristo maiorem, ideo convertit se ad discipulos suos, in quibus admonet fideles pro illo tempore futuros dicens. Orate autem etc. Idest, tempore incompetenti ex aeris importunitate.
marg.|
.1.
Vel sabbato.
Idest, tempore incompetenti ad fugam ex quacumque alia causa, quia tunc non erit sabbatum observandum, in quo non erat licitum Iudeis ambulare ultra mille passus. Per sabbatum ergo intelligit tempus inconveniens ad fugam modo predicto, et subiungitur ratio cum dicitur.
marg.|
.2.
Erit enim tunc.
Idest, tempore Antichristi.
marg.|
.3.
Tribulatio magna
etc. De preterito.
marg.|
.4.
Neque fiet.
De Futuro. Ex quo patet quod loquitur hic de tribulatione Antichristi que ab omnibus doctoribus dicitur maxima.
marg.|
.5.
Et nisi
breviati fuissent dies illi
.
Non est intelligendum quod dies sint breviores tempore Antichristi quam sint modo, quia quantitas dici causatur ex motu solis qui est uniformis : sed dies hic accipiuntur pro tempore quia tempus illius tribulationis erit breve, quia non durabit ultra tres annos cum dimidio ut habetur Dn. 12.c. ubi dicitur, quod durabit per tempus et tempora et dimidium temporis. Causa autem huius brevitatis subditur cum dicitur.
marg.|
.6.
Non fieret
salva
omnis caro.
Caro autem hic accipitur pro homine secundum quod habetur Gn. 6.a. Non permanebit spiritus meus in homine in eternum quia caro est. Sensus ergo est iste. Omnis caro non fieret salva, id est nullus homo fieret salvus, si esset longum predicte tribulationis {5.398}tempus. Negatio enim postposita huic signo universali omnis facit ipsum equipollere signo universali negativo, quia omnis non valet nullus, propter quod subditur.
marg.|
.7.
Sed propter electos
breviabuntur
.
Ne ex tribulationis magnitudine cadant a veritate.
marg.|
.8.
Tunc.
Hic consequenter ostenditur magnitudo tribulationis ex vehementiam seductionis, quia multi discipuli Antichristi venient ad seducendum populum, dicendo, quod ipse sit vere Christus in lege et in prophetis promissus, et ideo hoc predicit, ne fideles tunc decipiantur, di. Tunc. Idest, tempore Antichristi.
marg.|
.9.
Si quis
vobis dixerit
.
Et quia non solum modo habebunt verba ad decipiendum, sed etiam signa quod est dici filius ad evadendum, ideo subdit.
marg.|
.{10}.
Surgent enim.
Per hoc intelligit Antichristum et discipulos eius, qui sunt membra ipsius.
marg.|
.{11}.
Ut
dabunt signa
.
quia virtute demonum possunt multa mirabilia fieri, quando permittuntur a Deo.
marg.|
.{12}.
Ita ut.
Hoc dicit quia predestinatio licet sit certa, tamen non tollit libertatem arbitrii. Ista enim propositio Predestinatus potest damnari, falsa est in sensu composito, tamen in sensu diviso vera est, sicut diffusius declaratur primo sententiarum.
marg.|
.{13}.
Ecce predixi vobis.
quasi dicat Ad hoc ista predico nunc, ut caveatis pro tunc, quia minus iacula feriunt que previdentur, secundum quod dicit beatus Grego.
marg.|
.{14}.
Si ergo
dixerint vobis ecce
in.
Christus supple, tamquam homo religiosus in loco deserto existens.
marg.|
.{15}.
Nolite
exire
.
ad videndum Scilicet, eum ne seducamini. Et si dixerint.
marg.|
.{16}.
Ecce in
penetralibus
.
Idest, in locis occultis.
marg.|
{5.399} .1.
Nolite
credere
.
Ratio autem subditur.
marg.|
.2.
Sicut enim
fulgur
.
Quia licet adventus Christi in carne fuerit occultus, tamen adventus eius ad iudicium erit ita manifestus, quod non poterit aliquem latere propter quod subditur.
marg.|
.3.
Ubicumque
fuerit
.
Idest Christus in humanitate, quia sicut supra frequenter dictum est, iudicabit in forma humana, gloriosa tamen.
marg.|
.4.
Illic
congregabuntur
.
Idest sancti occurrentes obviam Christo venienti ad iudicium, secundum quod dicitur infra 1. ad Thessal. 4.
marg.|
.5.
Statim autem.
Descripta tribulatione, que futura est per Antichristum, describit adventum Christi ad iudicium. Et dividitur in duas partes, quia primo describit quedam signa precedentia iudicium. Secundo describit iudicis adventum, ibi. Et tunc apparebit. Circa primum advertendum quod prout dicunt doctores et sancti, post tribulationem Antichristi, antequam appareant manifesta signa iudicii, erit tempus breve in quo poterunt illi qui fuerunt decepti per Antichristum penitere, et hoc signatur Apc. 8.a. Factum est silentium in celo quasi media hora. Istud enim tempus non durabit ut dicunt ni si per. 40. dies vel circiter et hoc est quod dicitur hic. Statim autem etc. Idest, parvo tempore elapso post tribulationem Antichristi apparebunt signa manifesta, propinqui iudicii, et hoc est quod subdit.
marg.|
.6.
Sol
obscurabitur
.
Non per privationem sui luminis cum sit ei naturale, Corpora autem celestia tunc manebunt in sua natura integra, sed ista obscuritas erit respectu nostri per interpositionem alicuius corporis opaci, quemadmodum fit in eclipsi.
marg.|
.7.
Et luna.
Quod potest dupliciter intelligi uno modo, quia erit interposita inter terram et solem, et sic pars lune que est versus terram {5.400} obscurabitur, cum non habeat lumen nisi a sole. Alio modo per interpositionem nubium obscuratum.
marg.|
.8.
Et stelle cadent de
celo
.
Non quantum ad earum substantiam cum sint incorruptibiles, sed secundum apparentiam, quia vere stelle abscondentur per nubium densitatem, et de nubibus versus terram descendent exhalationes ignite, que dicuntur stelle cadentes.
marg.|
.9.
Et virtutes celorum
commovebuntur
etc. Virtutes hic accipiuntur angeli, qui sunt de medio ordine secunde hierarchie, ad quorum officium spectat cooperari aliquo modo ad miracula, secundum quod dicit Beatus Dionysius. Et ipsi tunc frequentius solito movebuntur ex divina voluntate ad faciendum miraculosas transmutationes in elementis, ad incutiendum hominibus terrorem iudicis venientis.
marg.|
.{10}.
Et tunc.
Hic describit iudicis adventum, et circa hoc duo facit quia primo facit quod dictum est. Secundo inducit exemplum ab arbore fici. Dicit ergo. Tunc. Idest immediate post signa predicta.
marg.|
.{11}.
Parebit
signum
filii
hominis
.
Idest crux, clavi, et lancea, que sunt passionis Christi instrumenta.
prol.|
Vel aliter. Signum, idest cicatrices, que apparebunt in Christi corpore. Ista autem apparebunt in celo idest in aere, qui aliquando vocatur celum in scriptura.
marg.|
.{12}.
Et tunc
plangent
etc. Idest aliqui de omnibus tribubus et nationibus in quibus sunt aliqui mali, quibus adventus iudicii erit tristabilis.
marg.|
.{13}.
Et videbunt
filium
hominis
.
Quia sicut dictum est in forma hominis iudicabit.
marg.|
.{14}.
Venientem in
nubibus
celi.
Sicut in nube ascendit in celum ab apostolis propter quod dicitur Act. 1.b. Iesus qui assumptus est a vobis sic veniet.
marg.|
{5.401} .1.
Cum virtute
multa
.
Quia primus eius adventus fuit in infirmitate, secundus erit in virtute..2.
Et
maiestate
.
Quia veniet ut dominus, qui primo venit, ut servus. .3.
Et
mittet angelos suos
.
Quia ministerio angelorum colligentur cineres mortuorum. .4.
Cum
tuba
.
Sicut enim in datione legis auditus est sonitus terribilis ut habetur Ex. 19.c. ita audietur tunc sonitus consimilis, virtute angelorum factus in elementis.
marg.|
.5.
Et
voce magna
.
Illa vox erit vox Christi vocantis mortuos ad iudicium ex cuius virtute suscitabuntur.
marg.|
.6.
Et
congregabunt electos
.
Licet enim omnes adducantur ad iudicium, tamen electi specialiter adducentur ministerio sanctorum angelorum, quia erunt concives eorum.
marg.|
.7.
A quatuor
ventis
,
id est a quatuor partibus mundi, unde oriuntur principales venti, et per hoc intelliguntur alie partes orbis minus principales.
marg.|
.8.
A summis celorum
etc. Iste modus loquendi est secundum apparentiam, quia summum celi videtur esse super zenith capitis nostri. Terminus autem celi videtur ubi terminatur aspectus noster, quia ibi videtur celum coniungi terre, licet secundum veritatem equaliter distet a terra undique. Est ergo sensus. A summis celorum etc. idest, ab omni loco qui sub celo est, adducentur electi ad locum iudicii.
marg.|
.9.
Ab arbore autem fici discite parabolam.
Hic ad declarationem predictorum adducit exemplum, quia sicut viriditas arboris incipiens est signum estatis propinque, ita signa predicta erunt signa ipsius iudicis immediate venientis, et hoc est quod dicit. Ab arboreautemfici. Idest, similitudinem ad propositum congruam, et patet litera. Sequitur.
prol.|
{5.402} .{10}.
Amen dico vobis etc. generatio hec, id est congregatio fidelium.
marg.|
.{11}.
Donec omnia
fiant
.
Quia quantumcumque fideles opprimantur tempore Antichristi, tamen aliqui permanebunt in fide stabiles usque ad finem mundi.
marg.|
.{12}.
Celum et
terra
etc. Non quia corrumpantur secundum suam substantiam, sed quia cessabit motus celi, et transmutatio in elementis. Ista enim ordinata sunt ad complendum numerum electorum, et ideo ipso completo in iudicio cessabunt, sicut ea que sunt ad finem habito fine.
marg.|
.{13}.
Verba autem mea non.
Per verbum enim Christi factus est mundus, et ideo verbum eius est ipso mundo stabilius.
marg.|
.{14}.
De die autem.
Hic circa iudicium ostendit temporis incertitudinem. Posset enim aliquis credere, quod ex signis predictis posset aliquis tempus iudicii determinatum certitudinaliter cognoscere, ideo hoc excludit dicens. De die autem illa. Quia per rationem naturalem homo non potest tempus illud certitudinaliter cognoscere, quia dependet ex simplici voluntate Dei. Similiter nec per revelationem cognoscit, quia si hoc revelasset aliquibus, hoc fuisset factum apostolis qui fuerunt maxime illuminati, et tamen ipsis de hoc querentibus, Act. 1.a. respondit. Non est vestrum nosse tempora vel momenta que pater posuit in potestate sua. Quod exponens Aug. 18. de civitate Dei, dicit. Omnium calculantium digitos resolvit ille qui hoc dixit, per digitos, potentiam numerandi intelligit.
marg.|
.{15}.
Neque angeli celorum.
Sicut enim principium mundi a solo Deo fuit precognitum, quia mundus immediate est ab ipso factus, ita et finis mundi soli Deo est cognitus, et homini Christo revelatus ad quem pertinet iudicare de omnibus.
marg.|
.{16}.
Nisi pater solus.
Per hoc non excluditur filius vel spiritussanctus, {5.403} sed magis includuntur, quia una est notitia trium personarum. Dictio enim exclusiva addita uni persone in divinis respectu termini essentialis non excludit aliam, ut diffusius tractatur primo sententiarum sic autem est in proposito, quia illa que important respectum ad creaturam sunt communia tribus : Huiusmodi autem est notitia diei iudicii. Confirmat autem predicta per exemplum veteris testamenti, dicens.
marg.|
.1.
Sicut autem fuit in
diebus
Noe.
Quando diluvium erat occultum. .2.
Ita erit adventus
filii hominis
,
id est Christi venientis ad iudicium. .3. Sicut enim erant in diebus ante diluvium, id est in magna securitate existens. .4.
Donec venit
diluvium
et tulit,
id est perdidit excepto Noe, et his qui cum eo erant in arca.
marg.|
.5.
Ita erit adventus filii hominis.
Quia hominibus in securitate existentibus, et de nullo timentibus subito veniet tribulatio Antichristi Vel secundum alios istud refertur ad tempus post mortem Antichristi ipso mortuo, et per consequens hominibus in securitate existentibus {5.404} subito apparebunt signa iudicii et iudicis advenientis.
marg.|
.6.
Tunc.
Per existentes in agro intelliguntur prelati, quorum officium est laborare in agro militantis ecclesie. Per molentes in mola, ubi est magnus labor corporalis, intelliguntur activi. Per existentes in lecto intelliguntur contemplativi, qui sunt in requie contemplationis. De istis tribus dicitur. Unus assumetur. quia istorum trium statuum aliqui stabunt in fide in persecutione Antichristi, et aliqui cadent. Et similiter adveniente iudicio aliqui assumentur ad gloriam, aliqui relinquentur ad penam.
marg.|
.7.
Vigilate.
Hic ex predictis excitat nostram sollicitudinem. Quia enim tempus iudicii est incertum, ideo semper debemus esse parati ad ipsum expectandum, quia in tali statu, in quo aliquis capietur in morte, que etiam nobis incerta est, ita etiam in tali statu presentabitur in iudicio. Ad hoc etiam adducit duplex exemplum. Primum est de patrefamilias qui sollicitus est de custodia domus, et multo fortius nos debemus esse solliciti ne perdamus vitam eternam. Quod erit si inveniamur imparati per carentiam gratie in morte, et hoc est quod dicit. illud autem. et patet litera. Secundum exemplum ponit ibi.
marg.|
{5.405} .1.
Quisputas.
de servo patrisfamilias qui sollicitus est regere domum sibi commissam, non solum in presentia domini, sed etiam in absentia, ut sic veniens dominus eum remuneret. Si autem in contrariis actibus ipsum inveniat eternaliter puniat. Iste autem servus est quilibet Christianus, qui est dispensator domini sui. Quod potest intelligi tripliciter Uno modo in dispensatione spiritualium, quod proprie pertinet ad prelatos. Alio modo in regimine temporalium quod pertinet ad principes seculares, et iudices. Tertio modo in bono usu gratiarum sibi a Deo collatorum, et hoc pertinet ad omnes : hoc ergo est quod dicit. Quisputas est fidelis etc.
marg.|
.2.
Quem
constituit
.
Et potest responderi, ut patet ex predictis. Hic est bonus prelatus vel bonus iudex, vel etiam bonus simplex Christianus, quia ut dicitur in Ecclesiast. Cuilibet mandavit Deus de proximo suo.
marg.|
.3.
Ut det illis.
Idest auxilium id est in tempore necessitatis, ad quod {5.406} quilibet predictorum tenetur, ut visum est.
marg.|
.4.
Beatus ille
servus
quem.
Querens in morte rationem servitii sui invenerit sic facientem idest in actus caritatis se exercentem, quia per talia meretur beatitudinem propter quod subditur.
marg.|
.5.
Amen dico vobis quoniam super.
Quia beatitudo est status omnium bonorum congregatione perfectus, ut dicitur 3. de consolatione.
marg.|
.6. Si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus. Hoc dicunt illi qui non cogitant de morte.
marg.|
.7.
Et ceperet percutere conservos.
Idest, occupare se in actibus malis, et caritati contrariis.
marg.|
.8.
Veniet dominus
etc. Quia nihil est incertius hora mortis.
marg.|
.9.
Et dividet.
Separando animam a corpore in morte.
marg.|
.{10}.
Patremque
eius.
id est cum falsis christianis separando ipsum a beatis et coniungendo condemnatis.
marg.|
.{11}.
Illic erit fletus.
Hoc supra expositum est cap. 13.
Numérotation du verset
Mt. 24,moraliter
marg.|
{5.389} .1. Et egressus Iesus de templo etc. Sequitur.
marg.|
†
Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non
etc. Origenes Omnis homo qui suscipiens est verbum Dei templum est. Si post peccatum adhuc salvat ex parte vestigia fidei et religionis, templum est ex parte destructum, et ex parte consistens. Qui autem{5.390}postquam peccavit curam sui non habet paulatim minuitur, donec ad plenum recedit a Deo vivente, et sic non relinquetur lapis super lapidem mandatorum Dei, qui non destruatur.
marg.|
†
Sedente autem eo super montem Oliveti.
Contra templum sedens de ruina Iudaice gentis disputat, ut etiam ipso situ corporis monstret, quod quietus in ecclesia manens, impiorum superbiam condemnat.
Numérotation du verset
Mt. 24,moraliter
marg.|
{5.391} .1.
Multi enim venient in nomine meo dicentes, ego sum Christus
etc. Idest, Multi videntur plus dicere facto, quia sua statuta districtius faciunt observari quam precepta Dei.
prol.|
{5.392} .{10}.
Consurget.
Hic. Mystice. autem videtur regnum contra regnum consurgere, et pestilentia eorum quorum sermo serpit ut cancer, et fames audiendi verbum Dei, et commotio universe terre in hereticis magis intelligi, quia contra se invicem dimicantes, ecclesie victoriam faciunt.
Numérotation du verset
Mt. 24,moraliter
marg.|
{5.393} .2.
Tunc.
Quod nunc impletur mystice, quia pauperes religiosi per homines malos, et specialiter per clericos perversos tribulantur, et per detractiones eorum linguarum gladiis occiduntur, et plures infirmi scandalizantur, odientes statum suum, et fratres {5.394} suos nequiter accusant ab ordine recedentes.
marg.|
.7.
Et multi.
Idest, predicatores, que sua sunt tamen querentes surgunt, et multos simplices seducunt, et sic frigescente caritate abundat iniquitas.
marg.|
.9.
Qui
autem perseveraverit
.
Scilicet in doctrina Christi, et a talibus verbo et facto predicatur evangelium regni.
Numérotation du verset
Mt. 24,moraliter
marg.|
{5.395} .3.
Cum ergo videritis abominationem desolationis.
Abominatio stans in loco sancto est prelatus malus in ecclesia de quo dicitur Za. 11.d. O pastor et idolum derelinquens gregem.
marg.|
.5.
Tunc qui in.
Idest confessione veritatis.
marg.|
†
Fugiant ad montes.
id est querant auxilium a Deo ut provideat {5.396} de pastore bono.
marg.|
.6.
Et qui in
tecto
.
Per quem significatur bonus contemplativus.
marg.|
†
Et qui in agro
etc. , id est bonus activus : quasi dicat isti non dimittant occupationem suam bonam propter prelati malitiam.
marg.|
.7.
Ve autem pregnantibus et
nutrientibus
,
id est quilibet debet optare ut non impediatur fuga tanti mali ecclesie.
Numérotation du verset
Mt. 24,moraliter
marg.|
{5.397} .2.
Erit enim tunc tribulatio magna qualis
etc. Scilicet, figurative quia malus prelatus est Antichristi figura, qui sedebit in templo Dei, ut dicitur 2. Thessa. 2.b. Ideo dicitur. 1. Io. 2.c. Iam Antichristi multi sunt. Tamen dies talium aliquando breviantur per {5.398} bonorum orationes.
marg.|
.9.
Tunc si quis.
Nunc autem fit hoc mystice, nam adulatores multi laudant malos prelatos et principes, tamquam sint boni Christiani. Christus enim Grece dicitur unctus Latine. Episcopi vero et reges saltem aliqui sunt uncti.
Numérotation du verset
Mt. 24,moraliter
marg.|
{5.399} .1.
Nolite credere.
Scilicet talibus adulatoribus, quia prophete sunt Antichristi.
marg.|
.3.
Ubicumque fuerit, corpus illic congregabuntur
etc. Idest ubi est bonus prelatus, ibi congregantur bone persone.
marg.|
.5.
Statim autem post
tribulationem
.
Scilicet electionis vel provisionis perverse, nam talis provisio est ecclesie magna tribulatio.
marg.|
.6.
Sol obscurabitur
etc. Quod fit moraliter quando malus preficitur.
prol.|
{5.400} .7.
Et luna non dabit lumen suum.
Idest, ecclesia que lumen habet a bono pastore sicut luna a sole, propter quod ipso subtracto deficit lumen ecclesie.
marg.|
.8.
Et stelle cadent de celo.
Idest religiosi de contemplationis excelso.
marg.|
.9.
Et virtutes celorum
commovebuntur
.
Nam perfecti de Dei patientia in permissione mali prelati mirantur.
marg.|
.{14}.
Et videbunt
etc. Idest, Christum qui in tali tribulatione venit aliquando pro consolatione bonorum, deiiciens malum prelatum, et substituens bonum.
Numérotation du verset
Mt. 24,moraliter
marg.|
{5.401} .3.
Et mittet
angelos
suos
etc. Tunc enim mittuntur angelici viri cum tuba predicationis ad congregandum electos hinc et inde in unitate caritatis.
marg.|
.8.
A summis celorum,
id est a maioribus usque ad minores, quia predicatio debet esse communis.
marg.|
.9.
Ab arbore fici discite
etc. Per ficum cuius dulcis est fructus, {5.402} significatur bonus prelatus, qui in institutione sua incipit virescere per opera bona, et hoc est signum fructificationis bone in se, et in aliis de proximo future.
marg.|
.{14}.
De die autem illa et hora nemo
etc. Istud ad literam exponitur de die iudicii generaliter. Moraliter autem potest exponi de die iudicii particularis, qui est dies mortis cuiuslibet hominis. Diem autem mortis sue nullus scit nisi Deus sibi {5.403} revelaverit, ideo subditur.
Numérotation du verset
Mt. 24,moraliter
marg.|
.1.
Sicut autem fuit in diebus Noe
etc. Erant enim tunc comedentes et bibentes in securitate, diluvium non timentes. Sic etiam multi de morte sua non cogitant, quamvis certitudinaliter sint morituri, ideo subditur.
prol.|
{5.404} .2.
Ita exit et adventus filii hominis.
Ad particulare iudicium venientis. Nam aliqui moriuntur repente in prandiis et festivitatibus magnis, et de operantibus in agro unus aliquando fulguratur, et alii relinquuntur, et sic est in aliis sequentibus exemplis, et ideo concluditur.
marg.|
.7.
Vigilate ergo.
Vos ad mortem sollicite preparando.
Numérotation du verset
Mt. 24,moraliter
marg.|
{5.405} .1.
Quisputas.
Hic est bonus prelatus, qui subditos suos pascit pabulo sacre scripture et eucharistie, quem si dominus invenerit vigilantem super persone sue gregisque sui custodiam.
marg.|
†
Super omnia
bona
.
Dando ei seipsum, et per consequens omne {5.406} bonum.
marg.|
.6.
Si autem
dixerit
.
De adventu eius in morte nihil cogitando.
marg.|
.7.
Et ceperit
percutere conservos
.
Idest vivere iniuriose et gulose.
marg.|
.8.
Veniet dominus
serui
.
Repetens mortis debitum repentine, sicut frequenter accidere consuevit.
Numérotation du verset
Mt. 24,ADDITIO.
marg.|
{5.405} In cap. 24. ubi dicitur in postilla. Homini autem est notitia diei iudicii.
prol.|
Quecumque notitia Deo attributa etiam si non importaret respectum ad creaturam, necessarium est quod sit communis tribus personis, eadem enim est cum essentia divina.
prol.|
Replica. In ca. 24. ubi dicitur de notitia diei iudicii, quod pater solus etc. dicit Postil. quod per hoc non excluditur filius et spiritussanctus, quia omnis respectus Dei ad extra est communis tribus : talis autem est notitia diei iudicii. Burg. dicit quacumque notitia {5.406} Deo attribuitur, etiam si non importaret respectum ad extra, necesse est ut sit communis tribus personis : eadem enim est cum essentia divina. Sed si ratio Burg. valet, paternitas erit communis tribus personis, quia est eadem essentia divina. Sed dictum in se non videtur scholasticum, quia per notitiam generatur verbum. Si igitur illa est communis tribus tres persone generant verbum. Item verbum est notitia, per paternum intelligere expressa, et ideo dicitur sapientia. Si igitur illa notitia est communis tribus, patet utique erit sapiens sapientia genita, quod negat beatus August. 1. Retrac. c. 25.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_24)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_24)
Notes :