Capitulum 25
Numérotation du verset
Mt. 25,1
1Tunc
1 Hic incipit cap. 25 Cas574 Rusch Weber
simile erit
regnum celorum decem virginibus
que accipientes lampades suas
exierunt obviam sponso et sponse.
Numérotation du verset
Mt. 25,2
Quinque autem ex eis erant fatue
et quinque prudentes.
Numérotation du verset
Mt. 25,3
Sed quinque fatue acceptis lampadibus
non sumpserunt oleum secum.
Numérotation du verset
Mt. 25,4
Prudentes vero acceperunt oleum
in vasis suis
cum lampadibus.
Numérotation du verset
Mt. 25,5
Moram autem faciente sponso,
dormitaverunt
omnes
et dormierunt.
Numérotation du verset
Mt. 25,6
Media autem nocte
clamor factus est:
Ecce sponsus venit,
exite obviam ei.
Numérotation du verset
Mt. 25,7
Tunc surrexerunt
omnes
virgines ille
et ornaverunt lampades suas.
Numérotation du verset
Mt. 25,8
Fatue autem sapientibus dixerunt:
Date nobis de oleo vestro,
quia lampades nostre extinguuntur.
Numérotation du verset
Mt. 25,9
Responderunt prudentes
dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis
ite potius
ad vendentes
et emite vobis.
Numérotation du verset
Mt. 25,10
Dum autem irent emere venit sponsus et que parate erant
intraverunt cum eo ad nuptias
et clausa est ianua.
Numérotation du verset
Mt. 25,11
Novissime vero2 veniunt et relique virgines
2 vero Li446 Rusch] autem Li446@, om. Weber
dicentes: Domine, Domine, aperi nobis.
Numérotation du verset
Mt. 25,12
At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos.
Numérotation du verset
Mt. 25,13
Vigilate itaque
quia nescitis diem neque horam.
Numérotation du verset
Mt. 25,14
Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis3 bona sua.
3 illis Li446
Rusch
Weber] eis praem. Li446@
Numérotation du verset
Mt. 25,15
Et uni dedit quinque talenta,
alii autem duo,
alii vero unum,
unicuique secundum propriam virtutem.
Et profectus est statim.
Numérotation du verset
Mt. 25,16
Abiit autem
qui quinque talenta acceperat
et operatus est in eis et lucratus est alia quinque.
Numérotation du verset
Mt. 25,17
Similiter4 qui duo acceperat
4 Similiter
Rusch Weber
] + et
Li446@
lucratus est alia duo.
Numérotation du verset
Mt. 25,18
Qui autem unum acceperat,
abiens
fodit in terram
et abscondit pecuniam domini sui.
Numérotation du verset
Mt. 25,19
Post multum vero temporis
venit dominus servorum illorum
et posuit rationem cum eis.
Numérotation du verset
Mt. 25,20
Et accedens
qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum5.
5 sum Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 25,21
Ait illi dominus eius: Euge serve bone et fidelis,
quia supra6 pauca fuisti fidelis,
6 supra
Rusch
] super Li446@ Li446 Weber
supra7 multa te constituam. Intra in gaudium domini tui.
7 supra
Li446@ Rusch
] super
Weber
Numérotation du verset
Mt. 25,22
Accessit autem et qui duo talenta acceperat
et ait: Domine, duo talenta mihi tradidisti8, ecce alia duo lucratus sum.
8 mihi tradidisti
Rusch
]
inv. Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 25,23
Ait illi dominus eius: Euge serve bone et fidelis,
quia supra9 pauca fuisti fidelis supra10 multa te constituam. Intra in gaudium domini tui.
9 supra
Rusch
] super
Li446 Weber
|
10 supra
Li446@ Rusch
] super
Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 25,24
Accedens11 autem et qui unum talentum acceperat
11 Accedens Cas574 Rusch Weber] accessit Li446@
et12 ait: Domine, scio quia homo durus es
12 et Cas574 Li446@ Rusch] om. Weber, ac Li446
metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti
Numérotation du verset
Mt. 25,25
et timens abii
et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes quod tuum est.
Numérotation du verset
Mt. 25,26
Respondens autem dominus eius dixit ei: Serve male et piger,
sciebas quia meto ubi non semino
et congrego ubi non sparsi.
Numérotation du verset
Mt. 25,27
Oportuit enim13 te
13 enim
Rusch
] ergo Li446@ Weber
pecuniam meam committere14
14 pecuniam meam committere
Li446@ Rusch
] mittere pecuniam mea
Weber
nummulariis
et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura15.
15 usura ΩJ
Rusch Weber
] usuris
Cor3
(vel)
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 25,28
Tollite itaque ab eo talentum
et date ei qui habet decem talenta.
Numérotation du verset
Mt. 25,29
Omni enim habenti dabitur et abundabit,
ei autem qui non habet
et quod videtur habere auferetur ab eo.
Numérotation du verset
Mt. 25,30
Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores.
Ibi16 erit fletus et stridor dentium.
16 Ibi
Rusch
] illic Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 25,31
Cum autem venerit
Filius hominis
in maiestate sua
et omnes angeli eius17 cum eo tunc sedebit
17 eius Li446@ Li446
Rusch
]
om.
Weber
super sedem maiestatis sue
Numérotation du verset
Mt. 25,32
et congregabuntur ante eum omnes gentes
et separabit eos ab invicem, sicut pastor
congregat18 oves
18 congregat
Rusch
] segregat
Li446 Li446@ Weber
ab hedis
Numérotation du verset
Mt. 25,33
et statuet oves quidem a dextris suis,
hedos19
19 hedos Li446
Rusch
Weber] edes Li446@
autem a sinistris.
Numérotation du verset
Mt. 25,34
Tunc dicet rex
his qui a20 dextris eius erunt:
20 a Li446
Rusch
Weber] ad Li446@
Venite, benedicti Patris mei,
possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
Numérotation du verset
Mt. 25,35
Esurivi enim et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere, hospes eram et collegistis21 me,
21 collegistis
Rusch
] collexistis
Weber
Numérotation du verset
Mt. 25,36
nudus et cooperuistis22 me, infirmus et visitastis me, in carcere eram et venistis ad me.
22 cooperuistis
Rusch
] operuistis
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 25,37
Tunc respondebunt
ei iusti dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus te23, sitientem et dedimus tibi potum?
23 te
Rusch
]
om.
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 25,38
Quando autem te vidimus hospitem et collegimus te, aut nudum et cooperuimus te?
Numérotation du verset
Mt. 25,39
Aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?
Numérotation du verset
Mt. 25,40
Et respondens rex dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis,
mihi fecistis.
Numérotation du verset
Mt. 25,41
Tunc dicet rex24 et his qui a sinistris eius25 erunt:
24 rex
Rusch
]
om.
Li446@ Li446 Weber
|
25 eius Li446
Rusch
]
om.
Li446@ Weber
|
Discedite a me,
maledicti,
in ignem eternum
qui paratus26 est diabolo et angelis eius.
26 paratus
Rusch Weber
] preparatus
Li446@ Li446
Numérotation du verset
Mt. 25,42
Esurivi enim et non dedistis mihi manducare, sitivi et non desistis mihi bibere27,
27 bibere
Rusch
] potum
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 25,43
hospes eram et non collegistis28 me, nudus et non cooperuistis29 me, infirmus et in carcere et non visitastis me.
28 collegistis
Li446@ Rusch
] collexistis
Weber
|
29 cooperuistis
Li446@ Rusch
] operuistis
Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 25,44
Tunc respondebunt ei et ipsi dicentes: Domine, quando
te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?
Numérotation du verset
Mt. 25,45
Tunc respondebit illis dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis
uni de minoribus his
nec mihi fecistis.
Numérotation du verset
Mt. 25,46
Et ibunt hi in supplicium eternum, iusti autem30 in vitam eternam.
30 autem
Rusch Weber
] vero
Li446@
Capitulum 25
Numérotation du verset
Mt. 25,1
marg.|
{5.407}
Tunc simile erit.
Data lege evangelica, postquam salvator ostendit quedam antecedentia iudicium extremum, hic describit ipsum iudicium. Et quia universitas iudicanda distinguitur in tres status videlicet activorum contemplativorum, et etiam prelatorum, ideo dividitur in tres partes secundum tres parabolas, quas hic ponit ad istos tres status pertinentes. Prima pertinet ad contemplativos, secunda ad prelatos, ibi. Sicut enim homo peregre etc. Tertia ad activos, ibi. Cum autem venerit filius hominis. Prima in duas, quia primo circa vitam contemplativam ponitur meritum, et secundo ponitur circa hoc examinationis iudicium, ibi. Media autem nocte. Dicit ergo primo.
marg.|
.1.
Simile erit.
Idest ecclesia militans, quantum ad statum contemplativum.
marg.|
.2.
Decem
virginibus
.
Per quas signatur universitas contemplativorum Numerus enim denarius est primus digitus vel primus limes numerorum, unde et numeri sequentes componuntur ex denario pluries sumpto vel aliqua parte eius, sicut patet viginti bis decem. 30. ter decem et sic consequenter. Similiter. 11. unum et decem. et 12. duo et decem, et sic consequenter. Propter quod dixerunt aliqui philosophi quod numeri non procedunt in infinitum, sed solum usque ad decem, ut habetur. 3. Physicorum, et ideo denarius numerus bene significat universitatem. Virginitas autem que tenet supremum gradum in virtute castitatis, significat vitam contemplativam, quia castitas elevat mentem a carnalibus. Et sicut disponit intellectum ad contemplationem veritatis, sic contrario luxuria deprimit mentem et causat hebetudinem intellectus, et sic reddit hominem quasi bestialem propter quod in. 1. Ethicorum vita voluptuosa vocatur vita pecudum.
marg.|
.3.
Que accipientes.
Lampades iste sunt opera vite contemplative, que sunt bona de genere.
marg.|
.4.
Exierunt.
Ad hoc debet ordinari exercitium vite contemplativa ut homo possit secure decem obviare Christo venienti ad iudicium, qui tunc coniunget sibi ecclesiam totaliter mundatam, non habentem maculam neque rugam.
marg.|
.5.
Quinque
autem.
Prudentia autem est virtus directiva operum {5.408} humanorum in finem debitum. Propter quod a philosophis, et a sanctis dicitur auriga virtutum. Virgines autem prudentes sunt contemplativi seu religiosi, opera sua bona de genere ad finem debitum ordinantes, videlicet ad gloriam Dei principaliter, ad perfectionem sui, et edificationem proximi consequenter. Et quia fatuitas est privatio prudentie contraria, ideo fatue virgines, dicuntur contemplativi a predicto fine deviantes, propriam gloriam et favorem hominum vel questum principaliter intendentes, et merito dicuntur virgines fatue, quia bonum opus de genere perdunt propter defectum intentionis recte.
marg.|
.6.
Sed quinque.
Oleum istud est spirituale gaudium quod oritur ex operibus bonis factis propter Deum. De quo dicit Apostolus ad Phil. 4.a. Gaudete in domino semper. Hoc autem oleum non habent virgines fatue propter defectum intentionis recte, licet habeant lampades, id est opera bona de genere.
marg.|
.7.
Prudentes.
Quia propter rectitudinem intentionis gaudent in domino de suis operibus bonis. Dicitur autem gaudium istud oleum quia nutrit et fovet ignem caritatis. Ex hoc enim quod aliquis delectatur in opere, fortius et melius operatur secundum Philo. et per consequens disponitur ut ei maior caritas infundatur.
marg.|
.8.
Moram autem.
Mora ista est decursus temporis ab ascensione Christi usque ad diem iudicii. Quod tempus propter longitudinem vocatur hic mora : iam enim duravit per mille ducentos, et septuaginta quinque annos et residum est nobis incertum. In hoc autem temporis intervallo moriuntur omnes tam boni quam mali. Que quidem mors signatur hic per dormitionem, quia ita faciliter excitabuntur a morte per Christum ad iudicium venientem, sicut homo purus excitat alium dormientem.
marg.|
.9.
Media autem nocte.
Hic ponitur examinationis iudicium circa predicta opera contemplantium. Dicit ergo, Media autem nocte. Non est intelligendum per hoc quod iudicium extremum sit celebrandum de nocte. Sed de die prout dicit Apostolus infra. Co. 3.c. Dies domini declarabit etc. Sed quia tempus iudicii est nobis occultum, ut patet ex precedenti cap.ideo hoc signatur per hoc quod dicitur. Media autem nocte. quia illa que fiunt media nocte, sunt hominibus occulta.
marg.|
.{10}.
Clamor autem.
Idest, vox Christi vel angelorum ad vocandum mortuos ad iudicium ut dicetur infra eodem ca.
marg.|
{5.409} .1.
Tunc
surrexerunt
omnes
virgines ille
.
Quia omnes resurgent boni et mali, ut appareant in iudicio Christi.
marg.|
.2.
Et
ornaverunt
.
Iste ornatus non est aliud quam recursus ad montem cogitando de iustitia suorum operum et bonitatem circumstantiarum.
marg.|
.3.
Fatue autem.
Ista petitio vana et responsio negativa significat quod nullus ad alium quantumcumque iustum poterit recurrere, pro auxilio habendo, nec aliquis quantumcumque iustus poterit alium iuvare sed sibi soli sufficiet iustitia sua, et hoc est quod subditur.
marg.|
.4.
Ne
forte
.
Exprobratio est preterite fatuitatis in hoc quod bona opera de genere dederunt propter favorem laudis humane, quia venditores olei sunt adulatores Secundum Augustinum quasi dicat, Considerate quid valuit vobis pro tali favore continenter vivere.
marg.|
.5.
Dum
autem
.
Per hoc insinuatur remorsus proprie conscientie dicentis testimonium de predictis contra se.
marg.|
.6.
Venit
sponsus
,
id est Christus ad remunerationem bonorum.
marg.|
.7.
Et que
parate
.
Per opera caritate formata.
marg.|
.8.
Intraverunt cum eo ad
nuptias
,
id est ad gloriam celestem, aliis relictis ad penam.
marg.|
.9.
Et clausa est ianua.
Quia post iudicium non erit alicui aditus possibilis ad gloriam propter quod subditur.
marg.|
.{10}.
Novissime vero,
id est nimis tarde.
marg.|
.{11}.
Veniunt et relique
virgines dicentes
, Domine domine
aperi
.
Per hoc quod vocant eum dominum, signatur quod crediderunt in Christum. Sed quia fides earum fuit informis ideo subditur.
marg.|
.{12}.
At ille respondens
ait.
Amen dico vobis, nescio vos.
Notitia {5.410} scilicet approbationis, qua soli electi a Deo cognoscuntur. Et in fine huius parabole ad nostram instructionem concluditur.
marg.|
.{13}.
Vigilate itaque.
Ad habendum scilicet fidem formatam caritate.
marg.|
.{14}.
Quia nescitis diem neque horam, scilicet
mortis nec per consequens status pro die iudicii. Quia sicut dictum est in tali statu presentabitur quilibet in iudicio, in quo invenietur in morte.
marg.|
.{15}.
Sicut enim homo peregre.
Hic ponitur secunda parabola que pertinet ad prelatos. Et primo circa statum eorum describitur meritum et demeritum proprie actionis. Secundo iudicium discretionis, ibi. Post multum vero temporis. Dicit ergo primo. Sicut homo peregre. proficiscens. Homo iste est Iesus Christus, qui licet secundum divinitatem non possit proficisci de loco ad locum, quia sic est ubique semper, et de necessitate, secundum tamen naturam humanam peregre profectus est quando ascendit in celum, quia locus proprius omnium compositorum ex elementis, ubi naturaliter quiescunt, est terra, ut habetur. 2. de generatione, quia elementa gravia excedunt in eis secundum quantitatem molis.
marg.|
.{16}.
Vocavit servos suos,
id est prelatos ecclesie, qui speciali modo sunt eius serui.
marg.|
.{17}.
Et tradidit
illis bona
.
Bona scilicet nature, bona gratie gratis date, bona scientie, bona potentie, et bona opulentie, et dicuntur talenta, quia per bonum usum talium potest homo sibi acquirere celeste premium.
marg.|
.{18}.
Et uni dedit quinque
talenta
.
Quia aliqui habent omnia ista a Deo sibi collata, alii plura istorum. et alii unum tantum.
marg.|
{5.411} .1.
Abiit
autem
.
Quia aliqui sunt qui ista talenta multiplicant et geminant bene utendo predictis ad sui perfectionem et proximi edificationem. Alii autem abscondunt in terra, qui predictis utuntur ad mundi gloriam et temporale lucrum seu questum.
marg.|
.2.
Post multum vero temporis.
Hic ponitur circa predicta examinationis iudicium. Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum. Quia magnum tempus est ab ascensione Christi in celum usque ad adventum eius ad iudicium, ut predictum est.
marg.|
.3.
Et posuit rationem
etc. Quia tunc districte exiget rationem de bonis ab eo collatis, bene operantes remunerando. Propter quod sequitur.
marg.|
.4.
Euge.
Interiectio est gaudentis.
marg.|
.5.
Serve bone et fidelis.
Querens in suis actibus gloriam domini non suam.
marg.|
.6.
Quia super pauca
etc. Bona enim in hac vita collata homini parva sunt respectu bonorum glorie, quia ibi confertur homini bonum infinitum propter hoc sequitur.
marg.|
.7. Super multa te constituam etc. Et patet.
prol.|
{5.412} .8.
Accedens autem et qui
etc. Quia mali licet (inviti) apparebunt in extremo iudicio divino conspectui.
marg.|
.9.
Ait domine.
Tunc quia Deus a servis suis requirit opera ardua scilicet opera virtutis. Tum quia in iudicio durus erit, qui modo est pius et mansuetus.
marg.|
.{10}.
Metis ubi non seminasti
etc. Hoc intelligitur dupliciter. Uno modo quia non solum requirit in prelatis ecclesie bona in propria persona, sed etiam in aliena, quia eorum officium est inducere alios ad bonum. Alio modo, quia requirit ab homine opera meritoria vite eterne et tamen non seminavit in natura hominis principium sufficiens huius operis. Homo enim ex puris naturalibus non potest mereri vitam eternam imo contrarium dicere est heresis Pelagiana, non tamen Deus iniuste requirit opera meritoria vite eterne, quia si homo faciat quod in se est, Deus infundit sibi gratiam per quam potest predictum opus exercere.
marg.|
.{11}.
Et timens abii, et
abscondi talentum
.
Quia ex pusillanimitate aliqui refugiunt aggredi opera virtutum, et declinant ad vitia, et ad sola terrena querenda, curantes autem de corpore et nullo modo de anima, propter quod sequitur.
marg.|
{5.413} .1.
Ecce habes
etc. Quia aliqui ad tantam insaniam deveniunt, quod dicunt. Deus fecit animam, curet de ea si voluerit. Alii autem presumentes credunt habere gloriam sine merito dicentes. Deus non fecit animam pro damnatione, ipsam salvabit et trahet ad se.
marg.|
.2.
Respondens autem dominus
etc. Ex verbo enim suo eum condemnat, quia in iudicio conscientia uniuscuiusque testificabitur contra se.
marg.|
.3.
Sciebas quia
meto
.
Quasi diceret ex quo sciebas me esse durum in repetendo multiplicationem talentorum tibi traditorum per exercitium bonorum operum, ex hoc ostendens te iuste condemnandum, propter quod sequitur.
marg.|
.4.
Tollite itaque
etc. Bona divinitus collata non cedent ad gloriam male operantibus, vel ociosis, sed magis ad penam.
marg.|
.5.
Et
date
ei decem
talenta
.
Quia damnatio reproborum cedet in gloriam electorum, secundum quod scribitur in psalmo. Letabitur iustus cum viderit, vindictam etc. propter quod etiam sequitur.
marg.|
.6.
Habenti dabitur
etc. Quia quum reperietur in gratia dabitur gloria, et gaudebit, non solum de sua et aliorum glorificatione, sed etiam de impletione divine iustitie in malorum reprobatione.
prol.|
{5.414} .7.
Ei autem qui non habet
etc. Quia ei qui non inventus fuerit in gratia in morte, bona nature et gratie que habuit, cedent ei ad penam.
marg.|
.8.
Et
inutilem
.
Peccatores enim non solum habent tenebras interiores que sunt tenebre mentis in inferno sed habebunt cum hoc tenebras corporales que sunt tenebre exteriores.
marg.|
.9.
Illic erit.
Idest dolor mentis et corporis. Et ad ista reducitur omnis pena infernalis.
marg.|
.{10}.
Cum
autem
.
Hic ponitur tertia parabola, que pertinet ad activos ad quos pertinet se exercere in actibus misericordie, pro quo exercitio remunerabuntur, desistentes autem a talibus condemnabuntur. Dicit ergo. Cum autem venerit. Licet enim idem sit filius Dei et hominis, facit tamen mentionem de filio hominis, quia in forma humana veniet ad iudicium.
marg.|
.{11}.
In
maiestate
.
Quia tunc apparebit in forma hominis gloriosa, qui in primo adventu apparuit in forma passibili et infirma.
marg.|
.{12}.
Et omnes
angeli
.
Tum propter honorem iudicis. Tum propter executionem iudicii, quia ministerio sanctorum angelorum deducentur electi ad celum, per malos angelos reprobi trahentur ad infernum.
marg.|
.{13}.
Tunc
sedebit
.
Per hoc signat potestatem iudiciariam, que data est Christo homini.
marg.|
{5.415} .1.
Et
congregabuntur
.
Quia nullus tunc poterit latere.
marg.|
.2.
Et
separabit
.
Quia iustitia cuiuslibet et malitia apparebit omnibus manifeste, et talis distinctio vocatur separatio, et cum hoc forte distinguentur secundum situm.
marg.|
.3.
Sicut pastor.
Per oves intelliguntur iusti propter eorum innocentiam, per hedos reprobi, propter eorum nequitiam. Hedus enim quando crescit est animal fetidum et luxuriosum, unde et in lege hircus offerebatur pro peccato principis, ut habetur Levi. 4.
marg.|
.4.
Et statuet oves.
Idest in potioribus bonis, quia sancti transferentur ad gloriam.
marg.|
.5.
Hedos
autem
.
Quia mali dimittentur ad penam, vel quia forte sic {5.416} erunt dispositi secundum situm in iudicio, quia dextera est locus honorabilior, et ideo convenit electis.
marg.|
.6. Tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt. Venite benedicti patris mei. Idest, a patre meo.
marg.|
.7.
Possidete.
Idest eternaliter tenete.
marg.|
.8.
Paratum
vobis
.
Quia a principio mundi factum est celum empyreum, quod est locus beatorum.
marg.|
.9.
Esurivi enim, et dedistis mihi manducare
etc. Hic tanguntur sex opera misericordie que sunt necessaria ex parte corporis. Et intelligitur per hoc septimum quod est sepelire mortuos. Sufficientia autem istorum hoc modo accipitur, quia homo in vita presenti primo indiget ex parte corporis alimento, sine quo non potest esse. Et hoc {5.417}alimentum duplex est. Unum est calidum, et siccum, et hoc vocatur cibus, et sic unum opus misericordie est pascere esurientem. Unde dicit philosophus 2. de anima, quod esuries est appetitus calidi et sicci. Et aliud est alimentum corporis frigidum et humidum, et illud vocatur potus, et sic secundum opus misericordie est potare sitientem. Et sic dicitur 2. de anima, quod sitis est appetitus frigidi et humidi. Secundo indiget aliquo, sine quo non potest bene esse, videlicet indumento et domicilio in quo possit requiescere : Et sic est duplex opus misericordie, s. vestire nudum et colligere vel recipere hospitem. Tertio indiget post vitam istam sepultura, et sic ponitur quintum opus misericordie, s. sepelire mortuum. Ista autem quinque predicta sunt omnibus communia. Alia sunt duo opera misericordie, que impenduntur alicui ex aliquo accidente superveniente, ut si aliquis incurrit infirmitatem vel capiatur ab hostibus, et sic accipiuntur duo opera que sunt visitare infirmum, et redimere captivum. Et in nomine redemptionis intelligitur omne beneficium eis impensum. Ista autem{5.418}septem opera misericordie habentur in uno versu. Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo et patet sententia ex predictis. Ista autem septem impensa Christi fidelibus propter Christum, sibi reputat totum factum, quia fideles sunt membra eius. Et e contrario fidelibus denegata, sibi reputat denegari : propter quod facientibus opera misericordie reddit vitam eternam, denegantibus autem penam. Ex istis patet litera. Advertendum tamen, quando dicitur.
marg.|
.1.
Domine quando te vidi
etc. Non est questio procedens ex ignorantia, quia iusti certitudinaliter cognoscent, quod opera misericordie facta membris Christi Christus sibi reputat fieri, et pro talibus certitudinaliter se salvari. Et similiter mali scient se damnari pro contrario. Sed est questio admirationis pro magnitudine gratie, que fiet electis, et magnitudine miserie que infligetur reprobis. Considerandum etiam, quod hic non fit mentio de operibus misericordie ex parte anime, quia illi pertinent pro maiori parte ad prelatos, ad quos pertinet alios instruere, et dirigere in salutem, hic autem agitur de iudicio circa statum activorum, ut visum est. Cetera patent ex dictis.
Numérotation du verset
Mt. 25,moraliter
marg.|
{5.407} .1.
Tunc simile erit regnum celorum decem.
Per quas intelligi potest universitas fidelium, qui propter integritatem fidei virgines nominantur secundum illud. 2. Corin. 11.a. Despondi vos uni viro, virginem ca. etc.
prol.|
{5.408} .6.
Quinque autem ex eis erant fatue.
Idest, bonis operibus vacue, quia fides sine operibus mortua est.
marg.|
†
Et quinque prudentes.
Idest, opera bona habentes, et sic acceperunt oleum ad ornatum suarum lampadarum, propter quod a Christo dicuntur recepte, alie vero excluse.
Numérotation du verset
Mt. 25,moraliter
marg.|
{5.409} .{15}.
Sicut enim peregre proficiscens
etc. Hoc communiter exponitur de Christo qui ascendens in celum suis fidelibus {5.410} bona sua dedit, de quibus rationem exiget in iudicio finali. Potest etiam exponi de Christo nobiscum existente in huius mundi peregrinatione, sicut ipse dicit in fine huius {5.411} evangelii. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Ipse etiam dat nobis bona sua inequaliter, tamen secundum sapientie sue ordinem.
Numérotation du verset
Mt. 25,moraliter
marg.|
†
Et profectus est
statim
.
Per hoc non intelligitur eius recessus ab {5.412} ecclesia, sed quia dimittit nos agere pro libertate nostra. Illi vero duplicant talenta, qui ex eis faciunt opera bona. Illi vero abscondunt, qui vivunt ociose, vel ex eis temporalia tantum lucra querunt. Venit autem dominus rationem querere in cuiuslibet hominis morte, et duplicantes talenta remunerat, alios vero damnat.
Numérotation du verset
Mt. 25,moraliter
marg.|
{5.413} .{10}.
Cum autem.
Hoc etiam potest exponi de adventu Christi ad iudicium particulare, sicut est pars precedens, nam a tempore ascensionis sedet in maiestate ad dexteram Dei patris, et angeli sunt cum eo, omnes etiam gentes congregate sunt ante eum quia {5.414} nuda et aperta sunt oculis eius omnia, Hebre. 4. Ipse etiam segregat oves ab hedis, omnium merita et demerita discernendo, et ponit bonos ad dexteram dando eis gratiam que est arra glorie, et per oppositum malos ad sinistram arram glorie denegando, et sic dicit bonis.
Numérotation du verset
Mt. 25,moraliter
marg.|
{5.415} .8.
Possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
Secundum quod dicitur Luc. 17.e. Regnum Dei est intra vos.
marg.|
.9.
Esurivi.
In membris mei desiderantibus eucharistiam.
marg.|
†
Et dedistis mihi manducare
etc. Vos sacerdotes bene ministrando.
marg.|
†
Sitivi.
Potum sapientie salutaris.
marg.|
†
Et dedistis mihi bibere.
Vos doctores et predicatores ecclesie.
prol.|
{5.416} †
Hospes eram.
Exclusus a consummitate ecclesie.
marg.|
†
Et collegistis me.
Vos pii iudices absolventes me.
marg.|
†
Nudus.
Operimento virtutum.
marg.|
†
Et cooperuistis me.
Reducendo me ad virtutis bonum.
marg.|
†
Infirmus.
Infirmitate passionis inordinate.
marg.|
†
Et visitastis me.
Supportando caritative.
marg.|
†
In carcere eram.
Ligatus prava consuetudine.
marg.|
†
Et venistis ad me.
Solvendum a tali ligamine. E contrario vero dicit malis.
Numérotation du verset
Mt. 25,moraliter
marg.|
{5.417} †
Esurivi enim et non dedistis mihi manducare, sitivi
etc. Expositio patet ex dictis per negationem collationis dictorum beneficiorum, {5.418} et sicut conferentes digni sunt premiatione, ita denegantes et dare potentes punitione. Ideo concluditur in fine. Et ibunt hi in supplicium eternum. Iusti autem etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_25)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_25)
Notes :