Capitulum 26
Numérotation du verset
Mt. 26,1
Et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis:
Numérotation du verset
Mt. 26,2
Scitis quia post biduum
Pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
Numérotation du verset
Mt. 26,3
Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi
in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiphas.
Numérotation du verset
Mt. 26,4
Et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent.
Numérotation du verset
Mt. 26,5
Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Numérotation du verset
Mt. 26,6
Cum autem esset Iesus in Bethania
in domo Simonis leprosi,
Numérotation du verset
Mt. 26,7
accessit
ad eum mulier habens alabastrum
unguenti pretiosi
et effudit super caput ipsius recumbentis.
Numérotation du verset
Mt. 26,8
Videntes autem discipuli indignati sunt
dicentes: Ut quid perditio hec?
Numérotation du verset
Mt. 26,9
Potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus.
Numérotation du verset
Mt. 26,10
Sciens autem Iesus ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? Opus enim1 bonum
1 enim
Rusch
]
om.
Li446@ Li446 ω1 Weber
operata est2 in me.
2 est Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 26,11
Nam semper pauperes habebitis3 vobiscum, me autem non semper habebitis4.
3 habebitis
Rusch
] habetis
Li446@ ω
1
Weber
|
4 habebitis
Li446 ω
1
Rusch
] habetis
Li446@ Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 26,12
Mittens enim
hec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit.
Numérotation du verset
Mt. 26,13
Amen dico vobis, ubicumque predicatum fuerit
hoc evangelium
in toto mundo
dicetur et quod hec fecit
in memoriam eius.
Numérotation du verset
Mt. 26,14
Tunc abiit unus de duodecim
qui dicebatur5 Iudas Scarioth
5 dicebatur
Li449@ Weber
] dicitur
Li446 ω
1
ad principes sacerdotum
Numérotation du verset
Mt. 26,15
et ait illis: Quid vultis mihi dare et ego vobis eum6 tradam?
6 vobis eum ω1
Rusch Weber
] inv.
Li446@ Li446
At illi constituerunt ei triginta argenteos.
Numérotation du verset
Mt. 26,16
Et exinde querebat opportunitatem ut eum traderet.
Numérotation du verset
Mt. 26,17
Prima autem die7
7 die ω1 Li446@ Li446
Rusch
]
om.
Weber
azymorum
accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
Numérotation du verset
Mt. 26,18
At Iesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam
et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
Numérotation du verset
Mt. 26,19
Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt Pascha.
Numérotation du verset
Mt. 26,20
Vespere autem facto
discumbebat cum duodecim discipulis suis8.
8 suis ω1 Li446@ Li446
Rusch
]
om.
Weber
Numérotation du verset
Mt. 26,21
Et edentibus illis dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
Numérotation du verset
Mt. 26,22
Et contristati valde
ceperunt singuli dicere:
Numquid ego sum, Domine?
Numérotation du verset
Mt. 26,23
At ille9 respondens ait: Qui intingit
9 ille Li446
Rusch
] ipse Li446@ Weber
mecum manum in parapside hic me tradet.
Numérotation du verset
Mt. 26,24
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo10:
10 eo
Rusch
] illo ω1 Li446@ Li446 Weber
Ve autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur. Bonum erat ei si natus non fuisset homo ille.
Numérotation du verset
Mt. 26,25
Respondens autem Iudas qui tradidit eum
dixit: Numquid ego sum rabbi?
Ait illi: Tu dixisti.
Numérotation du verset
Mt. 26,26
Cenantibus autem eis11
11 eis
Rusch
Weber] illis Li446@ Li446
accepit
Iesus panem et benedixit ac fregit,
deditque discipulis suis et ait: Accipite
et comedite. Hoc est corpus meum.
Numérotation du verset
Mt. 26,27
Et accipiens calicem gratias egit
et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes.
Numérotation du verset
Mt. 26,28
Hic est enim12 sanguis meus
12 enim
Rusch
Weber]
om.
Li446@ Li446
novi Testamenti
qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Numérotation du verset
Mt. 26,29
Dico autem vobis: Non bibam amodo
de hoc genimine
vitis
usque in diem illum cum illud
bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
Numérotation du verset
Mt. 26,30
Et hymno dicto exierunt in montem Oliveti.
Numérotation du verset
Mt. 26,31
Tunc dicit illis Iesus: Omnes vos
scandalum patiemini in me in ista nocte.
Scriptum est enima:
0 Za. 13, 7.
Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis.
Numérotation du verset
Mt. 26,32
Postquam autem
surrexero13 precedam vos in Galileam.
13 surrexero
Li446@ Rusch
] resurrexero
ω
1
Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 26,33
Respondens autem Petrus ait illi: Etsi omnes
scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor.
Numérotation du verset
Mt. 26,34
Ait illi Iesus:
Amen dico tibi quia in hac nocte, antequam gallus cantet
ter me negabis.
Numérotation du verset
Mt. 26,35
Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo.
Similiter et omnes discipuli dixerunt.
Numérotation du verset
Mt. 26,36
Tunc venit Iesus cum illis in villam que dicitur Gethsemani
et dixit discipulis suis: Sedete hic
donec vadam illuc et orem.
Numérotation du verset
Mt. 26,37
Et assumpto Petro
et duobus filiis Zebedei
cepit contristari
et mestus esse.
Numérotation du verset
Mt. 26,38
Tunc ait illis: Tristis est anima mea
usque ad mortem.
Sustinete hic
et vigilate mecum.
Numérotation du verset
Mt. 26,39
Et progressus pusillum procidit in faciem suam
orans et dicens: Pater mi14, si possibile est,
14 Pater mi
Rusch
] inv. ω1
Li446@ Weber
, mi
om. Li446
transeat a me calix iste.
Verumtamen
non sicut ego volo
sed sicut tu vis15.
15 vis Li446
Rusch
]
om.
ω1 Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 26,40
Et venit ad discipulos suos16 et invenit eos dormientes
16 suos Li446
Rusch
]
om.
Li446@ Weber
et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
Numérotation du verset
Mt. 26,41
Vigilate et orate ut non intretis in temptationem.
Spiritus quidem
promptus est
caro autem infirma.
Numérotation du verset
Mt. 26,42
Iterum secundo abiit et oravit dicens:
Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua.
Numérotation du verset
Mt. 26,43
Et venit iterum et invenit eos dormientes.
Erant enim oculi eorum gravati.
Numérotation du verset
Mt. 26,44
Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio,
eumdem sermonem dicens.
Numérotation du verset
Mt. 26,45
Tunc venit ad discipulos suos dicens17: Dormite iam et requiescite.
17 dicens
Rusch
] et ait illis
Li446@ Li446
, et dicit illis
ω
1
Weber
Ecce appropinquabit18 hora
18 appropinquabit
Rusch
] appropinquavit
ω
1
Li446@ Weber
et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Numérotation du verset
Mt. 26,46
Surgite, eamus. Ecce appropinquabit19 qui me tradet20.
19 approbinquabit
Rusch
] adpropinquavit
ω
1
Li446@ Weber
|
20 tradet
Li446 Rusch Weber
] traditurus est
Li446@
|
Numérotation du verset
Mt. 26,47
Adhuc eo21 loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus,
21 eo
Li447 Li447@ Weber
] ipso ω1
missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.
Numérotation du verset
Mt. 26,48
Qui autem tradidit eum dedit eis22 signum
22 eis ω1 Li446@ Li446
Rusch
] illis Weber
dicens: Quemcumque osculatus
fuero ipse est, tenete eum.
Numérotation du verset
Mt. 26,49
Et confestim accedens ad Iesum dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
Numérotation du verset
Mt. 26,50
Dixit23 illi Iesus: Amice,
23 Dixit
Rusch
] Dixitque ω1
Li446@ Li446 Weber
ad quid24 venisti?
24 quid ω1
Rusch
] quod Li446@ Li446 Weber
Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum.
Numérotation du verset
Mt. 26,51
Et ecce unus ex his qui erant cum Iesu,
extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
Numérotation du verset
Mt. 26,52
Tunc ait illi Iesus: Converte gladium tuum in locum suum.
Omnes enim
qui acceperint25 gladium gladio peribunt.
25 acceperint
ω
1
Rusch Weber
] acceperunt
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 26,53
An putas
quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?
Numérotation du verset
Mt. 26,54
Quomodo ergo implebuntur Scripture quia sic oportet fieri?
Numérotation du verset
Mt. 26,55
In illa hora dixit Iesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me.
Quotidie apud vos sedebam in templo docens26 et non me tenuistis.
26 in templo - docens
ω
1
Li446@ Li446 Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Mt. 26,56
Hoc autem totum factum est ut adimplerentur27 Scripture
27 adimplerentur
ω
1
Li446@ Li446 Rusch
] implerentur
Weber
prophetarum.
Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
Numérotation du verset
Mt. 26,57
At illi tenentes Iesum duxerunt ad Caipham
principem sacerdotum
ubi scribe et seniores convenerant.
Numérotation du verset
Mt. 26,58
Petrus autem
sequebatur eum
a longe
usque ad28 atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro
28 ad
Rusch
] in ω1 Li446@ Weber
sedebat cum ministris
ut videret finem.
Numérotation du verset
Mt. 26,59
Principes autem sacerdotum et omne concilium querebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent.
Numérotation du verset
Mt. 26,60
Et non invenerunt
cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes
Numérotation du verset
Mt. 26,61
et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei et post triduum reedificare29 illud.
29 reedificare
ω
1
Rusch
] aedificare
Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 26,62
Et surgens
princeps sacerdotum
ait illi: Nihil respondes ad ea que isti adversum te testificantur?
Numérotation du verset
Mt. 26,63
Iesus autem tacebat.
Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
Numérotation du verset
Mt. 26,64
Dicit30 illi Iesus: Tu dixisti.
30 Dicit ω1
Li446 Rusch Weber
] Dixit
Li446@
Verumtamen dico vobis:
Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei31 et venientem in nubibus celi.
31 Dei Li446@ Li446
Rusch
]
om.
ω1 Weber
Numérotation du verset
Mt. 26,65
Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua
dicens: Blasphemavit. Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam.
Numérotation du verset
Mt. 26,66
Quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.
Numérotation du verset
Mt. 26,67
Tunc expuerunt in faciem eius
et colaphis eum ceciderunt,
alii autem
palmas32
32 alii ... palmas
Rusch Weber
]
iter
.
Li446@
in faciem eius dederunt
Numérotation du verset
Mt. 26,68
dicentes: Prophetiza nobis, Christe. Quis est qui te percussit?
Numérotation du verset
Mt. 26,69
Petrus vero sedebat foris in atrio
et accessit ad eum una ancilla
dicens: Et tu cum Iesu Galileo eras.
Numérotation du verset
Mt. 26,70
At ille negavit coram omnibus
dicens: Nescio quid dicis.
Numérotation du verset
Mt. 26,71
Exeunte autem illo
ianuam vidit eum alia ancilla et ait his qui erant ibi:
Et hic erat cum Iesu Nazareno.
Numérotation du verset
Mt. 26,72
Et iterum negavit cum iuramento: Quia non novi hominem.
Numérotation du verset
Mt. 26,73
Et post pusillum
accesserunt qui stabant
et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es. Nam et loquela tua manifestum te facit.
Numérotation du verset
Mt. 26,74
Tunc cepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit.
Numérotation du verset
Mt. 26,75
Et recordatus est Petrus
verbi Iesu quod dixerat: Priusquam gallus cantet ter me negabis. Et egressus
foras flevit33 amare.
33 flevit
ω
1
Rusch
] ploravit
Weber
, fluit
Li446@
*
Capitulum 26
Numérotation du verset
Mt. 26,1
marg.|
{5.417} .1.
Et
factum
.
Postquam Mattheus evangelista in principio sui evangelii declaravit personam mediatoris, et ulterius legem evangelicam a Deo datam ad instructionem hominis transgressoris, hic consequenter describit ipsius mediatoris passionem, per quam solutum est precium nostre redemptionis. Et dividitur in duas, quia primo ostenditur maligna Christi comprehensio per explorationem Iudeorum, {5.418} secundo eius iniusta condemnatio per executionem gentilium capitulo sequenti. Prima dividitur in quatuor partes, quia primo describitur Christi venditio facta non ex eius ignorantia, sed magis ex prescientia et voluntate. Secundo ipsius venditi traditio, non ex displicentia, sed ex caritate ibi. Prima autem die azymorum. Tertio ipsius traditi comprehensio non ex ipsius impotentia, sed ex sua mititate, ibi : Adhuc eo loquente. quarto, comprehensi illusio. non ex eius iniustitia, sed ex eius humilitate ibi : Princeps autem sacerdotum.
prol.|
Circa primum quatuor per ordinem ponuntur. Primum est ipsius {5.419} venditionis prenunciatio. secundum venditionis consultatio, ibi : Tunc congregati sunt. tertium venditionis occasio, ibi. Cum autem esset Iesus, quartum venditionis modus et ordo, ibi : Tunc abiit unus ex duodecim. Circa primum considerandum, quod ea que predicta sunt capitulo precedenti, predicavit Christus feria tertia ante passionem suam, et eadem die predixit discipulis suis passionem suam futuram post duos dies, sicut postea fuit completum. Ex quo patet quod non fuit ex ignorantia traditus, sed ex sua prescientia et voluntate, ut dictum est, hoc est ergo quod dicitur hic. Et factum est. quia continetur cap. precedenti.
marg.|
.1.
Dixit.
Eadem die scilicet.
marg.|
.2.
Discipulis.
In secreto, et non coram turbis.
marg.|
.3.
Scitis quia.
id est immolabitur agnus paschalis, qui debebat immolari vespere ferie quinte a quo incipiebat solennitas sequentis diei.
marg.|
.4.
Et filius.
Quia eadem nocte traditus est a Iuda Iudeis.
marg.|
.5.
Ut
crucifigatur
.
Quia ulterius Iudei tradiderunt ipsum Pilato ad crucifigendum.
marg.|
.6.
Tunc
congregati
sunt.
Hic ponitur ipsius venditionis consultatio, que facta est feria quarta ante passionem, et tunc Iesus non venit in Ierusalem, sicut fecerat aliis tribus diebus precedentibus, sed mansit in Bethania, ut daret Iudeis locum tractandi liberius de morte sua, et hoc est quod dicitur hic. Tunc, id est sequenti die postquam dixit Iesus apostolis verba premissa.
marg.|
.7.
Congregati sunt.
Qui conceperant erga Christum rancorem et odium, ut patet ex premissis.
marg.|
.8.
Et
seniores
.
Isti erant iudices ordinarii, de quibus supra dictum est 15. cap. in principio.
marg.|
.9.
In
atrium principis
.
id est qui primus dederat Iudeis consilium de morte Christi, ut habetur Io. 11.
marg.|
.{10}.
Et consilium.
Prius enim determinaverant ipsum interficere, {5.420} sed consilium querebant de modo faciendi qualiter possent facere occulte, et sine populi seditione, et hoc est quod subditur.
marg.|
.{11}.
Dicebant autem.
id est in solennitate paschali imminente de proximo, ut visum est.
marg.|
.{12}.
Ne
forte
.
Multi enim propter solennitatem pasche venerant in Ierusalem. Et quia aliqui reputabant Iesum esse verum Christum, alii autem seducti a sacerdotibus reputabant eum Magum, et ideo si occideretur durante solennitate paschali timebant periculosam seditionem populi, propter quod consulebant mortem eius usque post festum differri, tamen istud consilium postea mutaverunt, quia invenerunt opportunitatem eum capiendi per Iudam, ut dicetur infra.
marg.|
.{13}.
Cum autem.
Hic ponitur venditionis Christi occasio. Iudas enim cupidus, motus fuit ad Christi venditionem, ut posset recuperare per hoc valorem unguenti super caput eius effusi, et hoc est quod dicitur : Cum autem. Illud fuit factum sexto die ante passionem Christi, ut habetur Io. 12. sed hic recolitur a Mattheo, quia fuit occasio venditionis Christi, ut dictum est iam.
marg.|
.{14}.
In domo.
Iste enim tunc non erat leprosus, quia iam fuerat curatus a Christo, retinuerat tamen nomen leprosi, sicut Mattheus post vocationem ad statum apostolicum adhuc vocabatur Publicanus, ut dictum est supra 10. cap.
marg.|
.{15}.
Accessit ad eum mulier.
Ista fuit Maria soror Lazari, ut dicitur Io. 12.
marg.|
.{16}.
Habens
alabastrum
.
id est vasculum factum de alabastro, quod est genus marmoris candidi, quia tale vasculum optime conservat unguenta in terra illa, et hoc est quod dicitur.
marg.|
.{17}.
Unguenti
preciosi
,
id est contentivi unguenti. Advertendum tamen, quod unguentum hic vocatur lachryma fluens de arboribus que est multum pretiosa in terra illa, quia valet ad multa medicinalia.
marg.|
.{18}.
Et
effudit
.
Sicut effunditur aqua rosacea propter refrigerium et odorem.
marg.|
{5.421} .1.
Recumbentis.
Idest, residentis in mensa, quia faciebant magnum festum Christo et discipulis eius, et Lazarus qui fuerat resuscitatus ab eo erat unus de recumbentibus, sicut habetur Io. 12.a.
marg.|
.2.
Videntes autem.
Hic ponitur plurale pro singulari secundum communem modum loquendi, quia quod unus de aliqua societate facit, tota societas dicitur facere. Solus enim Iudas murmuravit, ut habetur, expressius Io. 12. Vel si forte aliqui cum eo murmuraverunt, fuerunt ab eo incitati.
marg.|
.3.
Dicentes ut quid
perditio
.
Putabat enim Iudas unguentum perditum propter hoc, quod non habebat apud se precium.
marg.|
.4.
Potuit enim.
Istud expressius ponitur Io. 12.a. ubi dicitur, quod poterat vendi pro trecentis denariis.
marg.|
.5.
Et dari
pauperibus
.
Non dicebat hoc Iudas compatiens pauperibus, ut habetur Io. 12. sed quia dolebat quod unguentum non fuerat sibi traditum, ut eius precium sibi retineret, et furaretur.
marg.|
.6.
Sciens
autem
.
Scilicet, malignitatem Iude.
marg.|
.7.
Ait illis, quid molesti estis.
Quasi dicat, sine causa. Cuius ratio subditur.
marg.|
.8.
Opus enim bonum operata
est
in.
Quasi dicat, semper potestis recuperare ad faciendum illis eleemosynam.
marg.|
.9.
Me autem non
etc. Sed contrarium videtur Mt. ult. d. ubi dicit discipulis suis. Ecce ego vobiscum sum usque consummationem seculi. sed hic intelligitur de esse cum hominibus per gratiam, et etiam sacramentaliter in sacramento altaris, sed istis modis non possunt sibi {5.422} corporalia obsequia exhiberi, Sequitur.
marg.|
.{10}.
Mittens enim.
Quasi dicat, in hoc facto prefiguravit sepulturam meam futuram de propinquo, unde Io. 12. dicitur, quod precepit partem unguenti ad sepulturam suam reservari unde credendum est, quod hec mulier hoc fecit edocta a spiritu sancto. Sequitur. .{11}.
Amen dico vobis.
Hoc est, factum huius mulieris pertinens ad evangelium Christi.
marg.|
.{12}.
Dicetur, et quod hec.
id est ad laudem eius recitabitur tamquam factum virtuosum, et hoc patet adimpletum.
marg.|
.{13}.
Tunc abiit.
Hic consequenter describitur venditionis Christi modus et ordo. Et primo quantum ad tempus, cum dicitur : Tunc. Idest feria quarta quando principes sacerdotum fuerunt congregati ad tractandum de morte Christi ut dictum est.
marg.|
.{14}.
Abiit unus.
Idest, ex principalibus Christi discipulis.
marg.|
.{15}.
Qui
dicebatur
.
Hoc dicitur ad differentiam alterius Iude qui fuit frater Iacobi minoris. Et notandum quod Scarioth est nomen ville de qua erat oriundus Iudas proditor, propter quod inde cognominatur. .{16}.
Ad
principes
.
Quos audierat esse congregatos ad tractandum de morte Christi.
marg.|
.{17}.
Quid vultis.
Occulte scilicet, et sine strepitu, propter quod mutaverunt consilium predictum.
marg.|
.{18}.
At illi.
Idest, ex pacto firmiter promiserunt.
marg.|
.{19}.
Triginta
argenteos
.
Argenteus nummus valebat decem nummos usuales, et per consequens triginta argentei valebant trecentos de nummis usualibus. ut patet manifeste si multiplicentur triginta pro decem, et sic in venditione Christi recuperavit valorem predicti unguenti.
marg.|
{5.423} .1.
Et exinde.
Scilicet, temporis, et loci. .2.
Ut eum.
Scilicet, occulte, quod adimplevit in nocte diei sequentis, ut infra patebit. .3.
Prima autem.
Hic discribitur ipsius Christi venditi traditio ubi quatuor tanguntur, quia primo premittitur paschale convivium ad proditoris revocationem, secundo, instituitur eucharistie sacramentum ad fidelium refectionem, ibi, Cenantibus autem. tertio predicitur discipulorum scandalum ad ipsorum premunitionem, ibi. Tunc dixit illis. quarto subiungitur Christi desiderium ad nostram redemptionem ibi. Tum venit Iesus. Dicit ergo sic, Prima autem, Ista dies fuit feria quinta, que erat vigilia pasche in que immolabatur agnus paschalis ad vesperam illius diei, que erat dies quartadecima primi mensis, et tunc tenebantur vesci panibus azymis usque ad vesperam vigesime prime diei eiusdem mensis, ut habetur Ex. 12. Advertendum tamen est, quod Greci dicunt Christum cenasse cum discipulis suis ante passionem suam tertiadecima dei primi mensis, ita quod anticipavit immolationem agni paschalis per unam diem, quia previdebat se passurum in crastinum quando debebat agnus immolari secundum legem, hoc autem probant ex evangelio. Io. 18. ubi dicitur quod Iudei ducentes Christum ad Pilatum, non intraverunt in pretorium, ut non contaminarentur, sed, ut manducarent pascha, ex quo concludunt quod eadem die passus est in qua immolabant agnum paschalem, scilicet quartadecima die mensis primi, et per consequens die tertiadecima cenavit cum apostolis. Ex quo ulterius concludunt, quod Christus confecit corpus suum in pane fermentato quia Iudei non vescebantur azymis ante vesperam quartedecime diei. Ex quo ulterius in tantam insaniam prorumpunt, quod dicunt Mt. Marcum, et Lucam falsum scripsisse, quia describunt Christum cenasse cum apostolis prima die azymorum, in qua agnus paschalis immolabatur, propter quod dicunt ulterius, quod Io. qui scripsit posterior in hoc correxit eos 22. cap. dicens. Ante diem festum pasche etc. ubi consequenter agitur, quomodo lavit pedes discipulorum suorum et eadem nocte traditus est, Sed ista sunt falsa, et erronea : Dicere enim quod in scriptura canonica sit aliquid falsum est erroneum, cum sit tradita a spiritu sancto, et iterum si concedant esse falsa in aliquo loco per consequens non potest habere aliquid firmitatis in aliis locis, ut arguit. Aug. in episto. ad Hieronymum. Item quod dicunt Christum confecisse in fermentato, hoc est contraChrysostomus, qui fuit doctor Grecus qui dicit {5.424} super Mar. Apertissime Dominus demonstravit, qui a principio circuncisionis sue usque ad diem pasche extremum non erat contrarius divinarum legum. In lege autem precipiebatur, quod carnes agni paschalis comederent cum panibus azymis, ergo in illa cena ultima in qua confecit corpus suum, erant panes azymi, et propter hoc bene scribit Mt. qui scribit. Prima dies azymorum etc. Quod autem arguunt de Io. qui dicit quod Iudei non introierant pretorium ne impedirentur a manducatione pasche. Dicendum quod pascha accipitur non pro agno paschali qui fuerat immolatus nocte precedenti, sed pro azymis panibus quibus utebantur septem diebus ad quorum comestionem requirebatur quod homo esset mundus. Ad secundum quod arguunt de. evangelio Io. 13.a. Ante diem festum etc. dicendum quod quintadecima dies mensis primi, illa erat dies festivitatis paschalis, que tamen festivitas incipiebat a vespere diei precedentis, et propter hoc illa eadem die incipiebant comedere azymos panes in vespere, ut patet ex predictis. Ex quo patet, quod Io. non contradicit aliis, sed magis convenit cum eo. sequitur.
marg.|
.4. Ubi vis paremus tibi comedere pascha. Idest, agnum paschalem ?
marg.|
.5.
At Iesus
dixit
in
civitatem
ad
quendam
.
Mt. hic loquitur generaliter. quia Christus non expressit illius nomen ad quem debebant ire, tamen dedit eis signum per quod poterant determinate cognoscere, secundum quod habetur Mar. 14.b. ubi dicitur sic. Occurret vobis homo lagenam aque baiulans, sequimini eum, et quocumque introierit, dicite domino domus etc.
marg.|
.6.
Tempus
meum
.
Scilicet, patiendi.
marg.|
.7.
Prope est apud te
facio pascha
cum
discipulis meis
.
Quasi dicat, provide mihi de loco et cibo, unde creditur quod ille erat discipulus Christi occultus tamen. Patet etiam quod Christus ita pauper erat, quod nec domicilium habebat, nec unde posset cibum paschalem emere, sequitur. .8.
Vespere
autem facto
.
Quia illa erat hora comedendi agnum paschalem. .9.
Discumbebat cum
duodecim discipulis suis
.
Ex quo patet, quod quantum erat in se revocabat proditorem amore primo, cum esset unus ex duodecim, et tamen illum non repulit a convivio agni paschalis, licet eius proditio non lateret eum.
marg.|
.{10}.
Et edentibus illis.
Hic secundo revocat proditorem dolore, predicendo coram eo passionem suam, que debebat esse discipulis suis materia doloris, et hoc est quod dicitur.
marg.|
.{11}.
Amen dico
vocis
quia unus vestrum.
id est . 12. discipulorum principalium.
marg.|
{5.425} .1.
Me
traditurus
et
contristati valde
.
Non solum propter mortem magistri futuram contristati sunt, sed quia quilibet timebat de se ne esset ille qui debebat eum tradere, propter quod.
marg.|
.2.
Ceperunt singuli dicere
numquid ego sum
domine
.
Quia quilibet debet sibi timere de peccato futuro quantumcumque sit sanctus.
marg.|
.3.
At ipse
respondens
ait : Qui
intingit mecum manum
in
paropside
hic me
tradet
.
Per hoc non poterant perpendere quis esset determinate, quia omnes comedebant in eodem vase, in quo erant carnes agni paschalis posite,
marg.|
.4.
Filius
quidem hominis vadit
.
Ad passionem scilicet,
marg.|
.5.
Sicut
scriptum
est de
illo
.
Isa. 53.c. ubi dicitur sic tamquam ovis ad occisionem ducetur etc. et Dn. 9. Post hebdomadas 72. occidetur Christus, et in pluribus aliis locis simile habetur.
marg.|
.6.
Ve
autem
.
Hic tertio revocat proditorem timore, predicendo ei penam damnationis sue di. Ve autem homini illi per quem filius hominis tradetur.
marg.|
.7.
Bonum erat ei si
natus
non
fuisset
homo ille.
Minus enim malum, accipitur hic pro bono. Minus autem malum est non esse simpliciter, quam esse damnatum, quia etsi non sit minus malum ratione pene adiuncte, que non privat totum esse creatum, minus tamen malum est ratione culpe mortalis, que separabiliter adheret damnatis, et ipsa non solum privat quoddam esse creatum sicut pena, sed etiam privat bonum infinitum, scilicet divinum, propter quod esset miserum miseria culpe mortalis eternaliter, hoc est peius quam si non esset simpliciter.
marg.|
.8.
Respondens
autem Iudas
.
Hic quarto revocat proditorem pudore, quia illi ostendit se suam proditionem cognoscere, hoc est quod dicitur. Respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit, Numquid ego sum rabbi. Si enim Iudas aliis de hoc querentibus tacuisset, reddidisset se eis suspectum.
marg.|
.9.
Ait
illi
tu
dixisti
.
Et in hoc delictum suum aliis non publicavit, sed conscientie Iude significavit se eius delictum scire. Poterat enim per hoc verbum mentem Iude sic movere, quod alios latebat.
marg.|
.{10}.
Cenantibus
autem
.
Hic instruitur eucharistie, sacramentum ad {5.426} dominice passionis recordationem. Et dividitur in tres partes quia primo describitur huius sacramenti institutio. secundo, predicatur immortalis vite inchoatio ibi. Dico autem vobis. tertio, pro utroque redditur gratiarum actio, ibi. Et hymno dicto, Circa primum advertendum, quod istud sacramentum duplici sub specie institutum, est, scilicet panis et vini, quia panis convertitur in corpus Christi, et vinum in sanguinem, et iste conversiones fiunt separatim, quia Christi sanguis fuit separatus a corpore vel a carne in passione. Hoc autem sacramentum, ut dictum est, institutum est quasi quoddam memoriale illius passionis, et ideo consecratio carnis et sanguinis fit sub speciebus distinctis. Considerandum etiam, quod sub utraque specie est totus Christus, quia sub specie panis est totum corpus ex vi conversionis vel sacramenti, sanguis autem et anima et divinitas sunt ibi ex concomitantia naturali et inseparabili. Similiter sub specie vini sanguis tantum est, ibi ex vi sacramenti, cetera autem ex concomitantis, ut diffusius tractatur. 4. sententiarum. Dicit ergo Cenantibus autem illis. Idest, postquam comederant carnes agni paschalis, antequam surgerent de cena.
marg.|
.{11}.
Accepit Iesus
.
Quia ubi terminatur figura, ibi debet incipere veritas, agnus autem paschalis erat figura huius sacramenti, et ideo institutum est post comestionem agni.
marg.|
.{12}.
Et
benedixit
.
In hoc dedit nobis exemplum, quod ante sumptionem huius sacramenti debet mens elevari in Deum.
marg.|
.{13}.
Deditque
Inter quos erat Iudas, ut dicunt sancti communiter, licet Hilarius dicat contrarium. Ratio autem quare Christus dedit ei corpus suum, fuit, quia peccatum eius erat discipulis aliis occultum, et propter hoc in ecclesia observatur, quod peccatori eucharistia non negatur. .{14}.
Et ait.
Accipite et comedite hoc
est
corpus meum
.
Si enim verbum Christi tante est virtutis, quod fecit de nihilo omnem creaturam, non est mirum, si unam creaturam convertit in aliam.
marg.|
.{15}.
Et
accipiens calicem
.
Separatim consecrabat sanguinem a corpore ratione predicta.
marg.|
{5.427} .1.
Gratias egit.
Eadem ratione, sicut in consecratione corporis est : sequitur.
marg.|
.2.
Hic est
enim
,
id est ad confirmationem no. Te. quia sicut vet. Te. confirmatum est in sanguine animalium immolatorum, ut habetur Ex. 24. ita novum te. sanguine Christi confirmatum est. In quo apparet excellentia no. Te. respectu veteris, ut arguit Apost. ad Heb. 9. .3.
Qui pro
multis effundetur
.
Dicit autem pro multis, quia sanguis Christi pro omnibus effusus fuit quantum ad sufficientiam, quantum autem ad efficaciam, non fuit effusus pro omnibus.
marg.|
.4.
Dico
autem
.
Hic consequenter predicitur eterne vite inchoatio, quia{5.428} perceptio huius sacramenti dat vitam eternam, secundum quod dicit Salvator Io. 6. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam eternam. Dicit ergo. Dico autem vobis. hoc est ab hora qua instituit hoc sacramentum. .5.
De hoc
genimine
.
hoc est de vino quod generatur in vite. .6.
Usque in.
Idest, in novo modo, hoc fuit impletum, quando post resurrectionem suam comedit et bibit cum apostolis suis ad declarationem sue resurrectionis, ut habetur Luc. ulti. Et tunc bibit novo modo quia corpus suum non erat tunc passibile et mortale, sed gloriosum, non indigens cibo vel potu, sed solum comedit ad declarandum veritatem sue resurrectionis, ut dictum est.
marg.|
{5.429} .1.
In
regno patris
.
id est ego tunc existens in regno patris mei bibam tunc vobiscum modo predicto, licet enim Christus fuerit beatus ex parte anime ab instanti conceptionis, ex parte tamen corporis erat viator et passibilis ante resurrectionem suam, sed completa resurrectione fuit beatus in anima et in corpore.
marg.|
.2.
Et hymno.
Hic consequenter ponitur pro predictis gratiarum actio. Dicit ergo. Et hymno. id est cantico divine laudis. Dicto. pro sacramenti institutione et nove vite denunciatione, scilicet, in loco, ubi ista erant facta.
marg.|
.3.
Exierunt in
montem
.
Hoc est versus montem Oliveti, quia locus ad quem Christus exiit, et in quo fuit captus, erat situs in pede montis Oliveti, ut dictum est.
marg.|
.4.
Tunc
dicit illis
.
Hic predicitur discipulorum scandalum ad eorum premunitionem, et primo predicitur in generali respectu omnium, secundo, in speciali respectu Petri, ibi. Respondens autem. Dicit igitur.
marg.|
.5.
Omnes vos
scandalum
.
id est ruinam in peccatum.
marg.|
.6.
In me.
id est recedentes a me propter timorem humanum.
marg.|
.7.
In ista nocte.
Futura enim contingentia predicit eis certitudinaliter, et determinato tempore, ut cognoscant ipsum esse Deum, qui potest talia cognoscere propria virtute.
marg.|
.8.
Scriptum est.
Za. 13.
marg.|
.9.
Percutiam pastorem
.
Idest, Christum.
marg.|
.{10}.
Et dispergentur oves.
id est discipuli ex timore fugientes. Advertendum tamen, quod Za. 13. mutantur verba, licet sit eadem sententia, quia ibi ponitur prophetia ac si propheta loquatur ad dominum di. Percute pastorem etc. hic autem ponitur, ac si dominus loquatur di. Percutiam pastorem. quia idem est verbum domini et prophete licet diversimode, quia ipsius domini principaliter et ipsius prophete instrumentaliter.
prol.|
{5.430} .{11}.
Postquam autem
resurrexero
.
Hoc addit, ad consolationem eorum ut qui audita eius morte erant desolati audita eius futura resurrectione essent aliqualiter consolati.
marg.|
.{12}.
Precedam vos in
Galileam
.
Non solum promittit eis visionem suam in beatitudine et in loco multum distanti, sed in propinqua regione, scilicet, in Galilea.
marg.|
.{13}.
Respondens autem.
Hic specialiter predicit scandalum Petri. Respondens autem Petrus. quia erat ceteris ferventior.
marg.|
.{14}.
Ait illi, et si omnes.
In hoc non mentiebatur, quia sic habebat, in mente, sed presumptuose loquebatur non considerans debilitatem fragilitatis sue, propter quod gravius ceteris permissus est cadere, et iterum, quia futurus erat pastor ecclesie, ut ex suo casu sciret aliis condescendere.
marg.|
.{15}.
Ait
illi Iesus
Amen
dico tibi
quia in hac.
Mar. 14. ca. dicitur expressius. Antequam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus. Augustinus : in lib. de concordia evangelistarum dicit quod tertia negatio Petri fuit inchoata etiam ante primum cantum galli, antequam tamen esset consummata gallus cantavit, quia negatio secundum totalitatem suam accepta habet aliquem tactum temporis, in hoc enim includitur verbum illorum qui dicebant Petro. Tu es ex illis, et argumentum quod adducebant ex loquela eius, et negatio Petri sequens, et sic patet quod bene potuit inchoari illa negatio antequam gallus primo cantaret et post terminari. Mattheus ergo Lucas et Ioannes qui dicunt Petrum ter negasse Christum, ante primum gallicantum, loquuntur habendo respectum ad negationis inchoationem. Marcus autem qui dicit tertiam negationem Petri esse post primum gallicantum, et ante secundum, loquitur habendo respectum ad negationis consummationem.
marg.|
.{16}.
Ait
illi Petrus
etiamsi
oportuerit
.
Petrus et alii discipuli hoc dicendo non dixerunt mendacium, quia sic cogitabant fore dixerunt tamen falsum quia contrarium accidit.
marg.|
{5.431} .1.
Tunc
venit Iesus
.
Hic consequenter ostenditur Christi desiderium ad nostram redemptionem. Quod ostendit tripliciter Christus. Primo anxiando, secundo orando, ibi. Et progressus pusillum. tertio proditori occurrendo, ibi. Ecce appropinquabit. Circa primum advertendum, quod anxietas animi est passio causata ex apprehensione magni mali de proximo imminentis impossibilis ad evadendum. Christus autem videbat mortem acerbissimam sibi de proximo imminentem et non evasibilem, quia sciebat hoc esse determinatum a Deo patre, a cuius determinatione non poterat declinare cum non posset peccare. Ista tamen necessitas libertatem arbitrii non tollebat. Igitur ex tali morte sic imminente Christus habebat materiam maxime anxietatis. Item pars sensitiva non alleviabatur a tali anxietate ex contemplatione divine essentie seu promptitudine voluntatis, que erat in superiori parte anime, quia divina virtute fiebat, ut ex superiori parte anime non fieret influentia in inferiorem, ut sic esset ibi dolor partis sensitive maximus ad nostram redemptionem. Ex quo ergo ex tali anxietate Christus non fugiebat sed magis venit ad locum, ubi proditorem venturum sciebat, ostendit desiderium ad nostram redemptionem, et hoc est quod dicitur hic. Tunc venit Iesus cum illis. id est discipulis suis.
marg.|
.2.
In
villam
.
Illa enim villa erat sita in pede montis Oliveti, et propter hoc dicitur Luc. 22. quod venit in montem Olivarum. In fine etiam illius ville erat quidam hortus contemplationi aptus, et illuc intravit Iesus, ut dicitur Io. 18. et est ultra torrentem Cedron, ut dicitur ibidem, quia vallis Iosaphat est inter media inter {5.432} montem Oliveti et civitatem Ierusalem, torrens autem Cedron currit per medium illius vallis, et sic patet quod evangeliste concordant de loco, licet ipsum diversimode nominent.
marg.|
.3.
Et dixit
discipulis suis Sedete
hic.
Hoc dixit octo apostolis, quia Iudas non erat ibi, et tres secum duxit, unde sequitur.
marg.|
.4.
Et assumpto Petro et
duobus filiis Zebedei
.
Isti enim tres erant magis familiares ipsi Christo, et ad eius secreta magis admittebantur quam alii. Ratio autem tacta est supra 17.
marg.|
.5.
Cepit
contristari
et
mestus
esse.
Hoc fuit ad ostendendum veritatem humane nature. Et quod ista tristitia fuerit maxima, subditur.
marg.|
.6.
Tristis est anima mea usque ad
mortem
.
Et potest li usque accipi dupliciter. Uno modo intensive, quia tantum intensa erat quantum poterat esse ut visum est. Alio modo extensive, quia duravit usque ad horam mortis.
marg.|
.7.
Sustinete hic et vigilate
mecum
.
Tamquam amici speciales qui debent in angustiis amicis assistere.
marg.|
.8.
Et progressus.
Hic ostenditur Christi desiderium ad nostram redemptionem, quia per orationem offerebat spiritum Deo patri pro nobis. Que quidem oratio ostenditur perfecta quia solitaria, cum dicitur. Et progressus pusillum. recedens aliquantulum a predictis tribus apostolis : quia orario est elevatio mentis in Deum, quod melius fit quando homo est sequestratus ab aliis. Secundo, quia humilis, quod notatur cum dicitur. Procidit in faciem suam. Tertio, quia devota, cum dicit. Pater mi. Quarto, quia recta, quia noluit contraire predestinationi divine quod notatur cum dicitur.
marg.|
.9.
Si
possibile
est.
Sed voluntatem suam supponit voluntati divine di.
marg.|
{5.433} .1.
Verumtamen non sicut ego.
Quinto, caritativa, quia in agonia mortis positus dulciter suos discipulos visitabat, unde, sequitur. Et venit ad discipulos suos.
marg.|
.2.
Et dicit
Petro
: Sic
etc. Quasi dicat, non ostendis tantum fervorem facto, quantum verbo, Sequitur.
marg.|
.3.
Vigilate et
orate
.
Idest, ut non superemini tentatione de proximo imminente, sicut fuerunt postea superati.
marg.|
.4.
Spiritus quidem.
Ad dicendum, scilicet, quod estis parati pro memori, ut patet ex precedentibus.
marg.|
.5.
Caro autem
infirma
.
Ad sustinendum imminentem tentationem Hoc autem dixit Christus, quia apostoli dixerant ex magno spiritu prius mortem subire quam ipsum negare, cuius tamen contrarium fecerunt impulsu carnali.
marg.|
.6.
Iterum
secundo
abiit.
Ubi iterat orationem, ostendens quod oratio debet esse continua. Similiter iterat visitationem discipulorum suorum, quia opera caritatis debent esse coniuncta orationi.
marg.|
.7.
Et relictis
illis
.
Ter orationem replicat, sicut ter fuerat tentatus, ut supra patuit. 4. ca, ut liberet nos primo a malis preteritis per veniam, secundo, a presentibus per tutelam, tertio a futuris per cautelam. .8.
Tunc venit ad discipulos suos.
Ter discipulos visitat, sicut ter orat ratione predicta.
prol.|
{5.434} .9.
Et dicit illis.
Quasi compatiens eis propter tentationem de proximo eis imminentem.
marg.|
.{10}.
Dormite iam, et requiescite.
Quasi dicat parum poteritis hoc facere.
marg.|
.{11}.
Ecce
appropinquabit
.
Hic tertio ostenditur Christi desiderium ad nostram redemptionem, quia non solum proditorem cum turba venientem expectavit, sed etiam occurrit eis, ut habetur Io. 18. et hoc est quod dicitur hic. Ecce appropinquabit hora. Postquam enim dixerat discipulis suis. Dormite iam et requiescite. Ut dictum est, dimisit eos aliquantulum quiescere, postea cum sciebat Iudam appropinquantem dixit eis Sufficit, ut habetur Mar. 14.e. et tunc evigilavit eos dicens. Ecce appropinquabit hora.
marg.|
.{12}.
Surgite eamus.
Obviam, scilicet, Iude proditori.
marg.|
.{13}.
Adhuc eo
loquente
.
Hec est tertia pars principalis huius ca. ubi describitur ipsius Christi traditi comprehensio ubi tria describuntur per ordinem. Primum, est ipsius Iude fraudulentia, secundum, est Christi patientia, ibi. Et ecce unus, tertium, discipulorum ignavia, ibi. Tunc discipuli. Circa primum dicitur sic. Adhuc eo loquente. Scilicet, Christo cum discipulis suis.
marg.|
.{14}.
Ecce Iudas unus.
Idest, principalibus Christi discipulis.
marg.|
.{15}.
Venit, et cum eo
turba multa
.
Talem autem turbam adduxit ne forte alii credentes in Christum ipsum vellent eripere. Sequitur.
marg.|
{5.435} .1.
Qui autem tradidit eum, dedit eis signum dicens.
Hoc autem fecit ne loco Christi caperent Iacobum minorem qui erat similis Christo in facie, propter quod dicebatur specialiter frater domini. Sequitur.
marg.|
.2.
Et osculatus est eum.
In quo apparet maxima Christi mansuetudo, qui non negavit osculum proditori suo.
marg.|
.3.
Dixitque
illi Iesus
Amice.
Quasi dicat, tu ostendis amicitiam signo et agis proditionem de facto, quod patet ex hoc quod sequitur.
marg.|
.4.
Tunc accesserunt.
Scilicet qui erant in comitiva Iude.
marg.|
.5.
Et manus iniecerunt in Iesum.
Violentas quantum erat ex parte ipsorum.
marg.|
.6.
Et tenuerunt eum
etc. Quando enim voluit tentus est, et non ante.
marg.|
.7.
Et ecce unus.
Hic describitur ipsius Christi patientia, et hoc dupliciter, primo, facto secundo, verbo, ibi. In illa hora. Patientia autem Christi facto ostenditur in hoc quod discipulos suos prohibuit a defensione eius, et hoc est quod dicitur. Et ecce unus ex his qui erant cum Iesu. Iste fuit Petrus, ut habetur Io. 18.
marg.|
.8.
Extendens manum,
exemit gladium suum
.
Habebat enim duos gladios, ut habetur Luc. 22.d. quos credo fuisse duos cultellos magnos quibus usi fuerant in decisione agni paschalis.
marg.|
.9.
Et percutiens servum
principis
.
Quem tamen sanavit Christus {5.436} tactu suo, ut habetur Luc. 22. et in hoc adimplevit quod predixerat Mar. 5.g. Benefacite his qui oderunt vos.
marg.|
.{10}.
Tunc ait.
Prohibendo defensionem armorum : Et ad hoc inducit multiplicem rationem. Prima ratio tangitur ibi.
marg.|
.{11}.
Omnes enim qui
acceperint gladium
.
Gladium enim accepit qui eo utitur ad vindictam propria authoritate, et hoc est illicitum, gladio autem utitur sibi tradito qui eo utitur ad punitionem malorum zelo iustitie sicut principes qui auctoritatem habent a Deo quia in hoc princeps minister Dei est, ut dicit Paulus apostolus, et similiter ministri ad hoc a principibus constituti. Secundam rationem assignat cum dicit.
marg.|
.{12}.
An putas.
Quasi dicat, per aliam viam possem evadere, si vellem.
marg.|
.{13}.
Et
exhibebit
etc.
legiones angelorum
.
Legio autem continet sex milia sexcentos sexaginta sex. Advertendum tamen quod Christus non dicit hoc propter hoc quod indigeret auxilio angelorum, sed magis e converso ipsi indigent suo auxilio, sed ut ostendat quod pluribus modis poterat evadere. Tertiam rationem assignat cum dicit.
marg.|
.{14}.
Quomodo ergo
implebuntur scripture
.
Scripture enim divinitus revelate loquuntur expresse de passione Christi, ut patet Isa. 53. et Dn. 9. et in pluribus aliis locis que non implerentur nisi Christus pateretur, quod est inconveniens, cum sint derivate a prima veritate, propter quod subditur.
marg.|
.{15}.
Quia sic oportet fieri.
Quia ex quo aliquid est secundum predestinationem a Deo predictum oportet illud impleri. Ibi est necessitas {5.437} consequentie non tamen consequentis : quia divina preordinatio non tollit contingentiam a rebus.
marg.|
.1.
In illa
hora
.
Hic ostenditur Christi patientia verbo, quia non impatienter, sed rationabiliter alloquutus est turbam ipsum comprehendentem.
marg.|
.2.
Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me.
Quasi dicat, sine causa fecistis hoc, cuius rationem assignat di.
marg.|
.3.
Quotidie.
id est frequenter.
marg.|
.4.
Apud vos.
id est in loco in quo habetis potestatem.
marg.|
.5.
Sedebam.
Pacifice et sine armis, quasi dicat, tunc potuistis me comprehendere. Sequitur.
marg.|
.6.
Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur scripture prophetarum.
Quia scriptum erat de eo, quod tractaretur sicut malefactor et latro, Isa. 53.d. Cum sceleratis reputatus est.
marg.|
.7.
Tunc
discipuli
.
Hic describitur discipulorum Christi ignavia. Primo omnium in generali, cum dicitur. Tunc discipuli omnes relicto eo. id est Christo magistro suo.
marg.|
.8.
Fugerunt.
Timore perterriti, et dimiserunt magistrum sum sicut latronem deduci, propter quod sequitur.
marg.|
.9.
At illi
tenentes Iesum duxerunt
eum ad
Caipham
.
Licet enim primo fuerit ductus ad Annam, ut dicitur, Io. 18. tamen Mattheus de hoc non facit mentionem, quia non fuit ibi ductus nisi propter quandam reverentiam, quia erat socer Caiphe, ut ibidem dicitur.
marg.|
.{10}.
Ubi scribe.
id est legisperiti.
marg.|
.{11}.
Et seniores,
id est iudices ordinarii, ut visum est supra. ca. 15.
marg.|
.{12}.
Convenerant.
Ad examinandum et iudicandum Christum.
marg.|
.{13}.
Petrus autem.
Hic ponitur ignavia Petri in speciali, cum dicitur quod.
marg.|
.{14}.
Sequebatur eum a
longe
.
Quia timebat ne perciperetur eius esse discipulus. Sequitur.
marg.|
.{15}.
Et
ingressus intro
.
Qualiter autem ingressus fuerit dicitur Io. 18.s. per impetrationem alterius discipuli, qui erat notus pontifici.
marg.|
.{16}.
Ut videret finem.
Licet autem non auderet Christum confiteri seu defendere, tamen volebat videre, quid finaliter fieret de eo.
prol.|
{5.438} .{17}.
Principes.
Hec est quarta pars principalis huius cap. in qua de scribitur ipsius Christi apprehensi illusio, ubi quatuor tanguntur per ordinem. Primum est eius accusatio maligna per falsos testes, secundum, accusati iniusta condemnatio per malos iudices, ibi. Et surgens, tertium condemnati vituperatio per malignos apparitores, ibi. Tunc expuerunt, quartum Petri negatio per tres vices, ibi : Petrus autem sedebat. Circa primum dicitur sic. Principes autem sacerdotum. Quia verum non poterant invenire.
marg.|
.{18}.
Ut eum
morti
.
Per Pilatum presidem, quia ipsi non habebant altam iustitiam.
marg.|
.{19}.
Et non
invenerunt
.
Unde possent eum accusare tamquam dignum morte coram Pilato.
marg.|
.{20}.
Cum multi
falsi
.
Ad id quod dictum est procurandum.
marg.|
.{21}.
Novissime
autem venerunt
.
Sed queritur quomodo isti dicuntur falsi testes, quia Io. 2.d. scribit quod Christus dixit Iudeis. Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Quod videtur idem esse cum eo quod hic dicitur. Dicendum, quod illa verba que dixit Christus Io. 2. intelliguntur de templo corporis sui, ut ibidem dicitur, et hoc sonant verba ibidem posita, quia dixit ibi. Solvite templum hoc, non precipiendo eis, sed predicendo eis, quid essent facturi dissolvendo corpus eius : quod erat templum spirituale Dei, unde sensus est. Solvite id est solvetis corpus meum per mortem quam mihi inferetis, unde sequitur ibidem. Et in tribus diebus excitabo illud. Excitare enim est a somno mortis revocare quod non competit templo materiali sed templo spirituali, scilicet suo corpori. Isti autem testes loquebantur ac si de templo materiali Christus intellexisset, cum dicebat, in tribus diebus reedificabo illud, quia reedificare proprie respicit templum materiale. Item, Non dixit destruam, vel possum destruere, ut ipsi imponunt, sed dixit. Solvite. id est solvetis mihi mortem inferendo : predicens mortem suam et resurrectionem, ut patet ex predictis. Et sic patet, quod isti testes mutaverunt verba eius et sententiam, in quo apparet falsitas eorum. Dato etiam, quod bene repetissent verba eius et sententiam, tamen possunt dici falsi testes alia ratione, scilicet ex falsa intentione, quia intendebant procurare mortem innocentis.
marg.|
{5.439} .1.
Et surgens princeps
sacerdotum
.
Hic consequenter ostenditur qualiter Christus condemnatus est per malos iudices. Dicit ergo sic. Et surgens princeps sacerdotum. Ex impatientia surrexit de tribunali, quia non inveniebat unde posset iuste Christus condemnari.
marg.|
.2.
Ait illi : Nihil respondens ad ea que isti adversum te.
Quia ea que contra Christum dicebantur, erant falsa, et responsione indigna, ideo nolebat respondere. Item, quia volebat adimplere illud quod de ipso scriptum erat Isa. 53.c. Quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperuit os suum. Sequitur.
marg.|
.3.
Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu.
Ad hoc autem respondet Christus propter reverentiam divini nominis invocati dicens.
marg.|
.4.
Tu dixisti.
Supple veritatem, quod patet ex sequentibus.
marg.|
.5.
Verumtamen dico vobis, amodo videbitis.
Quia in iudicio extremo sic videbitur ab illis qui eum iniuste condemnaverunt. Dicit igitur amodo, quia a tempore sue passionis eum ulterius non viderunt.
marg.|
.6.
Tunc princeps.
Iste erat mos Iudeorum, scindere vestimenta in signum doloris quando audiebant blasphemiam divini nominis. Hoc autem imponebat princeps sacerdotum Christo, propter quod subditur.
marg.|
.7.
Blasphemavit.
Propter quod ipse et alii assistentes iudicaverunt eum dignum morte, cum tamen diceret veritatem, ut patet multipliciter ex predictis in hoc evangelio.
marg.|
.8.
Tunc expuerunt in
faciem
.
Hic consequenter ostenditur qualiter Christus fuit turpiter vituperatus per malignos apparitores, et hoc dupliciter, primo facto, cum dicit. Expuerunt in faciem eius. Tamquam in hominem pestiferum et dignum morte. Mos enim erat Iudeorum super tales spuere in contemptum.
marg.|
.9.
Et colaphis eum ceciderunt.
Sine causa percutiendo, et vituperando eum. Secundo, verbo dicentes.
marg.|
.{10}.
Prophetiza.
Quasi dicat, tu es falsus propheta.
marg.|
.{11}.
Petrus vero sedebat foris in atrio.
Hic ostenditur qualiter {5.440} Christus fuit negatus a suo discipulo per tres vices. Primo simplici verbo, secundo cum iuramento, tertio, per detestationem cum iuramento. id est per execrationem quod est quando aliquis non solum iurat per Deum sed etiam imprecatur sibimet aliquod malum, nisi id quod dicit sit verum. Dicit igitur : Petrus vero sedebat foris in atrio. Non enim Petrus erat simpliciter extra domum, sed erat extra locum, ubi Christus illudebatur in quodam atrio in quo erat ignis accensus in medio, secundum quod dicitur Luce 22.
marg.|
.{12}.
Et accessit ad eum una ancilla.
De istis negationibus Petri videntur evangeliste diversimode scribere maxime de secunda et tertia, quia de secunda dicitur hic, quod fuit ad vocem ancille. Lucas autem dicit quod fuit ad vocem hominis. Ioannes autem dicit quod fuit ad vocem plurium. Similiter de tertia dicit Ioannes, quod fuit ad vocem unius qui erat cognatus illius cuius Petrus abscidit auriculam. Mattheus autem hic dicit, quod fuit ad vocem illorum quia stabant. Dicendum igitur quod principalis intentio evangelistarum erat negationem trinam Petri exprimere, et in hoc conveniunt omnes evangeliste. Exprimere autem personas accusantes Petrum, non erat principalis intentio eorum, sed tantum ex accidenti. Tamen non contrariantur in hoc quia verisimile, quod multi ad illa verba concurrebant circa Petrum, et consimilia verba proferebant ipsum accusando, et sic unus evangelista unam personam nominat, alius aliam, unam vel plures, nec est ibi falsitas, ratione dicta. Videtur autem secundum veritatem historie, quod prima negatio sit facta ad vocem hostiarie principaliter. Secunda ad vocem illorum qui stabant ad ignem, fuerunt tamen excitati ab alia ancilla, propter quod Mattheus illam exprimit hic et de aliis tacet. Quod autem hic dicitur quod facta est Petro exeunte ianuam intelligendum est se disponente ad exitum, quia adhuc erat prope ignem ut dicit Ioannes sed timens ne perciperetur exire. Tertia autem negatio facta est multis eum accusantibus, inter quod principalis erat cognatus illius cuius Petrus abscidit auriculam propter quod exprimit illum Ioannes de aliis tacendo. His dictis litera patet usque ad illum locum.
marg.|
{5.441} .1.
Nam et loquela
etc. Licet enim lingua Hebrea sit una, tamen aliquo modo variabatur secundum diversitatem provinciarum, et ideo illi de Galilea aliter loquebantur aliquo modo quam illi qui erant de Ierusalem sicut lingua gallica est una et tamen aliter loquuntur illi qui sunt de Picardia quam illi qui habitant Parisius, et per talem varietatem potest percipi, unde aliquis sit oriundus. Sequitur.
prol.|
{5.442} .2.
Tunc cepit
detestari
etc. In hoc significatur iuramentum per execrationem.
marg.|
.3.
Et
recordatus
est
Petrus
.
Dominus enim respexit Petrum, ut dicitur Luc. 22.g. Et ex hoc Petrus recordatus est de verbo Christi, quod dixerat eum negaturum et ad penitentiam reductus est, unde sequitur.
marg.|
.4.
Et
egressus
foras
etc. Et ex tunc Petrus traxit in consuetudinem, ut a primo gallorum cantu usque ad horam matutinam staret in oratione flens pro ista negatione, ut habetur in Itinerario Clementis.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
{5.418} .1.
Et
factum
.
Sequitur.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
{5.419} .3.
Scitis quia post
biduum
.
Moraliter exponendo Christus post biduum mortis sue die tertia transiit ad gloriam corporis, et nos eius membra post biduum confessionis et satisfactionis transibimus ad gloriam patris. Tunc congregati etc. Sequitur.
prol.|
{5.420} .{11}.
Dicebant autem
etc. Sic heretici de proditione verbi Dei tractant in occultis, timentes contra se fieri tumultum a Christianis.
marg.|
.{15}.
Accessit ad eum
mulier
.
1. Corin. 11.a. dicitur caput Christi Deus, itaque Christi caput ungit qui ad honorem Dei omnia opera sua facit, secundum illud 1Cor. 10.g. Omnia in gloriam Dei facite.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
{5.421} .2.
Videntes autem.
Per hoc designantur detractores bonorum {5.422} opera denigrantes.
marg.|
.{13}.
Tunc abiit unus de
duodecim
etc. Per istum significatur heresiarcha, qui verbum Dei promittit tradere in conclavi.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
{5.423} .3.
Prima autem die azymo
etc. Sequitur.
marg.|
.6.
Tempus
meum prope
est, apud te
facio pascha
.
Per hoc autem, quod Christus morti propinquus non solum agnum typicum, sed etiam corpus suum verum sacramentaliter cum apostolis suis manducavit, {5.424} ostenditur quod quilibet Christianus periculo mortis imminente, debet si potest, sacramentaliter communicare, Sed si non potest, communicet saltem fide secundum verbum Aug. Crede et manducasti. Vespere autem facto. Sequitur.
marg.|
.{10}.
Et
edentibus
illis dixit, amen dico
vocis,
quia unus
vestrum
me
traditurus
est.
Per {5.425} hoc, quod in cena penitentiam proditoris denunciavit, significavit, quod proditiones innocentium, frequenter fiunt in conviviis, {5.426} scilicet, per venenum. Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem Augustinus. De uno pane Petrus accepit et Iudas, sed Petrus ad vitam, Iudas ad mortem.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
.{15}.
Et
accipiens
.
Ad significandum perfectam anime refectionem {5.427} sicut ex cibo, et potu ut perfecta corporis refectio, separatam{5.428} tamen fecit corporis, et sanguinis consecrationem, quia {5.429} sanguis eius erat in cruce a corpore separandus.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
.2.
Et
hymno
.
Merito de tanto convivio gratie reddende erant Deo.
marg.|
.4.
Tunc
dicit illis
etc.
Respondens autem Petrus
.
Remigius. Quod ille predixit pre videndo, ipse denegat amando. Ubi moraliter instruimur, ut quantum confidimus de fidei fervore, tantum timeamus de {5.430} humana fragilitate, videtur tamen Petrus accusabilis, quia contradixit, et quoniam aliis se preposuit di.
marg.|
.{14}.
Et si
omnes scandalizati
.
Et tertio quoniam totum sibi attribuit, s. quod esset fortiter perseveraturus, ut hoc igitur in eo sanaret, permisit fieri casum eius, non impellens ad negandum, sed eum sibi deserens, et humanam naturam de fragilitate convincens.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
{5.431} .1.
Tunc
venit Iesus
cum
illis
in
villam
que
dicitur Gethsemani
.
Que interpretatur vallis pinguedinis. Remigius. Pulchre appropinquans passioni in valle pinguedinis orasse dicitur, ut demonstraret quod per vallem humilitatis et per pinguedinem caritatis mortem pro nobis suscepit. Moraliter etiam nos instruxit, ut non gestemus coraridum a pinguedine caritatis.
prol.|
{5.432} .4.
Sedete hic dum vadam illuc et orem.
Chrysostomus. Consuetudo illi erat sine discipulis orare, hoc aut faciebat erudiens nos in orationibus quietem constituere, et solitudinem querere.
marg.|
†
Transeat a me calix iste.
Hilarius. Pro his orat, qui post se passuri erant, di. Transeat a me ca. id est quomodo a me bibitur, ita ab eis bibatur, sine differentia spei, metuque mortis.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
{5.433} .1.
Verumtamen non sicut ego
volo
.
Leo papa, Hec vox omnes fideles instruxit, omnes confessores accendit, omnes martyres coronavit. Nam mundi odia, tentationum turbines, persecutores, et errores quis posset superare, nisi Christus in omnibus, et pro omnibus patri diceret. Fiat voluntas tua ?
marg.|
.4.
Spiritus quidem promptus est caro autem infirma. Iterum secundo
{5.434}
abiit et oravit dicens.
Hilarius. Itaque quantum de ardore fidei confidimus, tantum de carnis fragilitate timeamus.
marg.|
.{11}.
Ecce
appropinquabit
hora, et filius hominis tradetur in manus peccatorum Surgite eamus. Ecce appropinquabit qui me tradet.
ORIGEN. Sed et nunc in manus peccatorum Iesus traditur, quando hi qui videntur in Christum credere, habent eum in manibus suis cum sint peccatores, sed et quotiescumque iustus habens in se Iesum, in potestate traditur peccatorum.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
{5.435} †
Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Et confestim,
accedens
.
Hieronymus. Dic sacerdos dic clerice quomodo eisdem labiis deoscularis filium virginis, quibus deosculatus es filiam meretricis. O Iuda, osculo filium hominis tradis. Et ecce unus. Sequitur.
prol.|
{5.436} .9.
Et percutiens
servum principis sacerdotum
.
Hieron. Populus Iudeorum servus factus est impietatis et devotionis sacerdotum, dexteramque perdidit auriculam, ut litere veritatem audiat in sinistram.
marg.|
†
Converte
gladium tuum
in
locum suum
.
Rabanus. Oportuit ut auctor gratie fideles patientiam, suo doceret exemplo, et potius ad sustinendum adversa fortiter instrueret, quam ad vindicandum provocaret.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
{5.437} .7.
Tunc
discipuli
omnes relicto eo fugerunt.
Sicut predixerat eos scandalum passuros.
marg.|
†
Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reedificare
{5.438}
illud.
Hieronymus. Falsus testis est qui non eodem sensu dicta proponit Salvator dixerat : Solvite templum hoc. Isti commutant et aiunt : Possum destruere templum Dei. Item dixerat : et excitabo illud, quo est viventis corporis, et non lapidei.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
{5.439} †
Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi.
Augustinus. Ex hoc autem loco discimus calumniantium et falsorum testium voces, ut nec responsione dignas habeamus, maxime {5.440} ubi maius est libere fortiterque sustinere, quam defendere sine ullo profectu.
marg.|
.7.
Tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum.
Augustinus. Per hoc significavit eos qui presentiam gratie eius respuunt. {5.441} Et tamquam colaphis eum cedunt qui ei suos honores preferunt. Et palmas in faciem eius dant, qui superbia cecati eum {5.442} non venisse affirmant.
Numérotation du verset
Mt. 26,moraliter
marg.|
†
At ille
negavit
etc. Rab. In hac autem negatione Petri discimus non solum negare Christum, qui dicit eum Christum non esse, sed qui cum sit, se negat esse Christianum.
Numérotation du verset
Mt. 26,ADDITIO.
marg.|
{5.441} In cap. 26. Ubi dicitur in postil. Prima autem die azymorum etc. Ista dies fuit feria quinta.
prol.|
Ad declarationem temporis cene domini circa quod non solum inter grecos et latinos, sed etiam inter sanctos doctores diversitas non modica invenitur, olim quandam formavi questionem, quam in hoc loco super addere decrevi, cuius tenor talis est. Utrum quinta feria in qua Christus cum discipulis, pascha manducavit fuit. 14. luna primi mensis, in qua agnus paschalis secundum legem immolari debuit. Et videtur primo quod sic. Mt. 26.b. legitur quod prima die azymorum accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes. Ubi vis paremus tibi pascha etc. Sed prima dies azymorum. Vel est. 14. luna in cuius secundis vesperis immolatur agnus qui cum azymis comedebatur. Vel. 15. luna que erat prima dies solemnitatis azymorum. Sed in proposito non est 15. luna. Nam si sic, nec Christus pascha comedisset in tempore debito, nec in tempore a lege prefiguratio fuisset passus, quorum utrumque est valde inconveniens in proposito, patet consequentia, quia sic comedisset pascha in 15. et fuisset passus in 16. ergo prima die azymorum predicta est 14. luna. Preterea Mar. 14. Prima die azymorum quando pascha immolatur, dicunt ei dis. etc. Ubi expresse habetur, quod in propria die immolationis agni Christus pascha comedit, quod est propositum, nam illa solum est, 14.
prol.|
Preterea Luc. 22.a. « Venit ante dies azymorum ». In qua necesse erat occidi pascha et misit Petrum et Ioannem etc. sed nulla dies est in qua necesse sit occidi pascha. nisi. 14. luna, ut patet Ex. 12. et Num. 9. et in aliis quam plurimis locis, ergo propositum.
prol.|
{5.442} Idem patet per Chry. super Mt. dicentem quod usque ad ultimum diem non fuit Christus contrarius legi. Quod fuisset si pascha comedisset non tempore debito secundum legem.
prol.|
Idem patet per Hieron. dicentem expresse, quod Christus cenam fecit. 14. Sed ad oppositum arguit sic : Sexta feria in qua Christus fuit Passus erat luna. 18. ergo feria quinta immediate precedens erat luna. 13. Consequentia patet de se, et antecedens habetur Io. 18.e. ubi dicitur quod Iudei non introierunt pretorium pilati, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha. Sed cum pascha manducari non possit legitime, nisi. 14. luna, scilicet, secundis vesperis, ut Exo. 12. ergo dies passionis Christi fuit 14. luna quod fuit assumptum. Nec consonum videtur quod manducare pascha in loco evangelii allegato intelligatur de cibis paschalibus, scilicet de azymis, prout videtur sentire Chrysost. quem sequi, scilicet Tho. et etiam aliqui moderni glossatores. Tum quia licet pascha cum azymis debeat comedi, nusquam tamen legitur quod azyma nec agrestia dicantur pascha nec e contra. Tum quia azyma poterant comedi etiam ab immundis, cuius contrarium non legitur in aliquo loco ubi agatur de hac materia in sacra scriptura. Quod etiam consuetudo Hebreorum hodierna testatur, quia licet profitentur se esse immundos et contaminatos isto tempore cum careat legitima aspersione cineris vitule rufe de qua Num. 19. comedunt tamen hodie azyma et agrestia in pascatis tempore, non curantes de contaminatione.
prol.|
Item Io. 19. expresse dicit. « Erat autem para. pasche » etc. Cum enim parasceve alicuius festi idem est quod preparatio ad illam diem et non dicit parasceve sabbati, sed pasche, manifeste ostendit, quod in {5.443} illa die pascha sperabatur quod propositum.
prol.|
Item si sexta feria in qua est Christus passus fuisset. 15. sequeretur quod res non corresponderent proprie figure, quod est valde inconveniens in hac materia. Nam cum agnus Paschalis nihil aliud figurabat nisi passionem Christi, ad cuius agni immolationem sola. 14. luna erat tempus determinatum, intantum quod impediti a comestione agni propter eventum contaminationis, non poterant defectum supplere in 15. sequenti, nec in alia quacumque, sed in 14. luna mensis secundi, ut habetur Num. 9. ergo nullo modo dicendum videtur, quodres principaliter figurata esset in 15. luna, unde et idemChrysostomus expresse dicit, Christum reservasse suam occisionem sexte ferie, quando vetus pascha fiebat. Nec videtur rationi consonum quod Remigius et alii doctores dicunt, s. quod Christus fuit ligatus et tentus in 14. in vesperis, et quod tunc inceperunt passionis exordia. Nam immolatio Christi propria non fuit nisi in ara crucis, ut communis doctrina ecclesie testatur. Item feria sexta in qua Christus fuit passus, non fuit celebris nec solemnis in observantia Hebreorum ergo non fuit 15. luna mensis primi, consequentia patet, nam Ex. 12. de eadem die, s. 15. legitur. Dies prima erit sancta ac solemnis nihil operis facietis in ea, exceptis his que ad vescendum pertinent. Ex quibus verbis manifeste elicitur quod quicquid operis prohibetur in sabbato, est prohibitum in 15. luna primi mensis, exceptis his que ad vescendum pertinent. Sed assumptum probatur, nam multa fecerunt Hebrei in eadem sexta feria, que nullo modo licebant fieri in sabbato, nec in tali solemnitate, videlicet accusare, flagellare, testes presentare, examinare et sententiam diffinitivam ferre, que omnia exercuerunt circa personam Christi, ut evangeliste testantur. Que quidem iudicialia etiam apud nos in solemnibus diebus festivis sunt illicita, multo magis apud eos qui nimis literalizant. Item angariaverunt patrem Alexandri et Rufi. Mar. 15. quod est manifeste, prohibitum in diebus festivis presertim extra civitatem, Iere. 17. quod licet de sabbato dicat, idem tamen est de prima die solemnitatis paschalis, ut dictum est. Nec est dicendum quod hoc commisissent ex odio Christi, nam ipsi tenebantur iustificare facta sua, et per legem mosaicam ea revelare, dicentes. Nos legem habe. etc. Preterea veritas assumpti patet expresse in sepultura Christi, Fuit enim sepultus per Ioseph ab Arimathia et Nicodemum qui iusti erant, et nullo modo quod non liceret in tempore solemni fecissent, unde super illud Io. 19. ibi. Propter parasceve Iudeorum, quia iuxta erat monumentum etc. Aug. Acceleratam vult intelligi sepulturam ne advesperaret, quoniam iam facere aliquid non liceret, Sed constat quod si feria sexta fuisset 15. luna, sic erat illicitum in eadem sepelire sicut erat in sabbato, hoc idem patet Luc. 23. quia dies erat parasceve, et sabbatum illucescebat. Ex quo videtur, quod sepultura illa licita erat in sexta feria, non tamen in die sabbati. Ex quo patet quod feria sexta illa non erat prima die solemnitatis paschalis apud Hebreos, quod fuit assumptum etc. Nec valet dicere, quod Ioseph ab Arimathia ex devotione Christi festum violasset pro eius sepultura. Nam de Magdalena que Christum ferventius diligebat, et de ceteris mulieribus ipsum sequentibus legitur Mar. 16. « Et cum transisset sabbatum emerunt aromata ». Ubi manifeste apparet, quod ab emptione aromatum pro sepultura domini pertinentium, (quod est valde levius opus quam sepultura) mulieres devote propter observantiam sabbati abstinuerunt. Idem Hiero. super illud Mt. 28.a. « Venit maria Magdalena » etc. Sepulto namque feria sexta domino mulieres preparaverunt aromata et unguenta, quamdiu licuit operari, s. usque ad solis occasum. Sabbato silverunt, i. quieverunt ab operando secundum legis mandatum, ut Lucas ait Hec Hieron. Ex quo sequitur quod feria sexta illa non erat celebris solemni as azymorum. Nam si sic omnia predicta fuissent illicita, sicut in sabbato, ut dictum est. Preterea Io. 19.f. « Erat dies illa magna dies sabbati ». Ergo in illa die sabbati concurrebant due festivitates, s. sabbatina et paschalis, et per consequens dies sabbati erat 15. luna apud eos, consequentia patet, quia tota celebritas hebdomade azymorum erat solum in prima die et 7. ut patet Levit. 23. Concordat Beda dicens. Erat magna dies illa sabbati, i propter solemnitatem paschalem. Ad cuius difficultatis declarationem aliqua sunt circa festivitates legis antique presupponenda quorum quedam sumuntur ex sacra scriptura vel in ea habent aliquod fundamentum, quedam ex regulis Calendarii hebreorum apud eos divulgatis, et usque in hodiernum diem infallibiliter observatis.
prol.|
Primum presupponendum est. quod dies naturalis apud hebreos incipit ab occasu solis diei sabbati, et terminatur in occasum solis diei dominice, et sic de aliis. Et sic intelligitur illud. « A vespere usque ad vesperam celebrabitis Sabbata vestra ». Levit. 23. Secundum est, quod mensis apud eos est lunaris et perficitur ex 30. diebus et 10. horis naturalibus et duabus tertiis unius hore cum tribus minutis, que quidem computatio concordat cum Ptolemeo et aliis astronomis secundum cursum medium lune qui est inuariabilis. Tertium est quod annus hebraicus incipit a Calendis seu novilunio, quod est prope equinoctium vernale. Unde Ex. 12.a. Mensis iste. vobis principium mensium primus erit in mensibus anni. Et inf. Exo. 13.a. Hodie ingrediemini in mense novarum frugum. Quartum, quod omnia festa Hebreorum preter {5.444} sabbatum exordium computationis, et per consequens mobilitatem per diversas ferias hebdomade sumunt a neomenia primi mensis predicti. Verbi gratia. Sit predicta neomenia in quinta feria, tunc dies solemnitatis azymorum erit similiter quinta feria, quia in 15. luna est dies immolationis agni solemnitatis paschalis iuxta illud Num. 28.d. Numerabitis ergo ab altero die sabbati etc. Septem hebdomadas plenas, et festum tubarum erit in die sabbati. Nam sex menses lunares qui computabantur a neomenia primi mensis usque ad neomeniam septimi sunt centum 70. et septem dies integri, qui revoluti per hebdomadas in sexta feria finiuntur, et sic neomenia mensis septimi sequentis erit in sabbato. Consequenter festum expiationis erit feria secunda, nam est in decima die a festo tubarum. Consequenter festum scenophegie seu tabernaculorum erit in sabbato, quia in 15. festo tubarum et sic de similibus, que omnia Levit. 23. et in aliis locis habentur. Quintum est, quod in quacumque die coniunctio luminarium secundum medium cursum supra dictum prope equinoctium vernale occurrerit, in eadem die est Calende seu neomenia mensis primi predicta nisi in certis casibus in quibus repellanda est seu transferenda ad sequentem diem, et quandoque ad subsequentem. Qui quidem casus duo sunt. Primus : quando talis coniunctio transcendit. 18. horam eiusdem diei in qua est. Cuius repulsionis ratio est, quia tunc magis declinat talis coniunctio ad diem sequentem quam ad illam in qua est, cum iam transit tres quartas partes illius diei, et attingit quartam ultimam, et talis coniunctio vocatur apud eos novilunium vetus seu antiquum. Verbi gratia. Si novilunium equinoctii vernalis esset in 18. hora sabbati vel infra, tunc Calenda seu neomenia esset fienda in eadem die sabbati, et per consequens principium computationis festivitatum totius anni esset ab eadem die sabbati. Si autem coniunctio esset ultra 18. horam, tunc talis neomenia esset transferenda seu repellenda ad diem dominicam immediate sequentem, et per consequens paschalia festa et alie festivitates illius anni transferrentur ad ferias correspondentes diei dominice et non sabbati, ut patet ex dictis, Secundus casus est quando novilunium vernale occurrit in secunda feria quarta vel sexta. In his enim tribus feriis non possunt figi Calende seu neomenia equinoctii vernalis. Cuius ratio patebit infra. Sexto presupponendum est, quod quandoque oportet quod fiant due repulse de eadem neomenia. Hoc patet ex duobus casibus supradictis, nam si novilunium vernale occurrat in die dominica ultra 18. horam, tunc in eadem die non est neomenia figenda propter antiquitatem seu vetustatem novilunii secundum primum casum. Nec in secunda feria sequenti propter hoc quod est una de tribus feriis interdictis, iuxta secundum casum, et sic oportet quod transferatur ad tertiam feriam, et hoc contingit apud eos satis frequenter. Nec sentiendum est erroneum seu contra mentem legis loquentis simpliciter de prima die mensis, nam computatio mensium quantum spectat ad cultum festivitatum sufficit, quod sit uniformiter regulata et apud omnes communiter suscepta, et aliqualiter veritati propinqua, prout gratiosius et remotius contingit in computo nostro circa festivitatem paschalem et alia festa mobilia ipsam sequentia Ratio autem quare predicte tres ferie, scilicet secunda, quarta et sexta repelluntur, ne in aliqua earum neomenia primi mensis figatur, quantum ad secundam et quartam feriam una est et est talis. Nam cum festum expiationis sit celeberrimum sicut dies sabbati, intantum quod cibaria non permittuntur in eadem die parari sicut, nec in sabbato, ut ex sacra litera potest haberi, inde est quod ex earum traditione antiqua seu consuetudine immutabili, que usque hodie durat, habetur quod dies expiationis numquam concurreret in die veneris nec in die dominica. Nam si dies sabbati a parte ante vel a parte post continuaretur cum festo expiationis, tunc essent duo dies naturales continui celeberrimi, in quibus nullo modo liceret parare cibaria, quod esset grave et valde onerosum toti populo. Ex quo sequitur, quod neomenia predicta primi mensis non potest esse in secunda feria, nam sic festum expiationis occurreret in sexta feria, et continuaretur cum die sabbati a parte ante, quod est contra predicta. Similiter nec neomenia primi mensis habet esse in quarta feria, nam sic festum expiationis esset in dominica, et per consequens continuaretur cum sabbato a parte post, quod est contra predicta, unde patet ratio repulse secunde ferie et quarte. Sed ratio quare feria sexta excluditur ad hoc, ut in eadem neomenia primi mensis non figuratur apud eos talis est Nam in festo tabernaculorum seu scenophegie, quod festum secundum eos et etiam secundum doctores nostros preceptum fuit ad commemorandum beneficium divine protectionis, et eductionis quod habuerunt per desertum, ubi in tabernaculis habitaverunt, in quo habebant letari per septem dies coram domino sumentes fructum arboris pulcherrime spatulasque palmarum, et ce. prout legitur Levit. 23. ad significandum, quod per aridam terram deserti deduxit eos Deus ad terram delitiosam, prout sanctus Tho. prima secunde. q. 102. art. 4. in responsione ad 10. ar. ponit, in qua leticia prout tradit in eorum codicibus apud eos autenticis, circumibant altare solemniter cum huiusmodi spatulis et ramis semel in prima die et in aliis diebus usque ad sextam inclusive. In septima autem circumibant septies in memoriam captionis Iericho que fuit prima civitas terre promissionis{5.445} ab eis capta per huiusmodi circuitiones septenarias, ut habetur Iosue sexto. Unde, et in illa septima die procedebant in huiusmodi letitia intantum, quod quedam ibi facta non licebat fieri in die sabbati. Cuius circumitionis memoria hodie fit inter eos in gyro rotuli legis, cum altare non habeant. Sed si neomenia primi mensis fuisset in sexta feria, sequeretur quod festum tabernaculorum concurreret in die dominica, ut patet computanti, et sic septima dies tabernaculorum esset in die sabbati. unde cessarent illa que dicta sunt.
prol.|
Et quibus omnibus elicitur quedam regula in Calendariis eorum ubique et apud omnes divulgata, et usque in hodiernum diem infallibiliter observata. Quia prima dies solemnitatis paschalis numquam est feria secunda, quarta, nec sexta. Septimum est, quod anno quo Christus passus fuit, concurrit coniunctio luminarium prope equinoctium vernale iuxta veram computationem Hebreorum que est secundum medium cursum solis et lune, ut dictum est in feria quinta post 19. horam cum certis minutis, hoc est certissimecalculatum per me, et cum peritis Hebreorum diligentissime repertum et concordatum. Quibus presuppositis patet solutio dubii predicti. Nam in anno passionis Christi licet coniunctio luminarium, ut dictum est, fuit feria quinta, non potuit in ea neomenia figi propter ipsius vetustatem, quia fuit ultra. 18. horam, ut patet in septimo presupposito, et per consequens occurrit primus casus repellendi supradictus, habuit ergo transferri ad sequentem diem, sed quia sequens erat sexta feria, nec in ea poterat neomenia assignari, ut dictum est, nam est secundus casus repulsionis iam dictus, habuit ergo repelli seu transferri neomenia ad diem sabbati, et per consequens. 15 luna fuit eodem anno secundum hebraicam computationem legitimam, et assuetam in die sabbati, in qua concurrunt due festivitates solemnes apud eos, sabbatina scilicet, et paschalis, que est prima dies solemnitatis azymorum, et sic erat magna dies illa sabbati secundum Io et in feria sexta immediate precedenti fuit secundum eos. 14. luna in qua legitime erat pascha immolandum. Unde in eadem sexta feria fuit immolatus verus agnus paschalis ab eis, similiter, et typicus, pro cuius typici manducatione, ut non contaminarentur non intraverunt pretorium secundum Io. Christus autem in huiusmodi neomenia primam repulsam tantum tenuit, et non secundam. Prima enim est rationabilis in se, et sine respectu ad festa futura, sed solum propter vetustatem coniunctionis unde neomenia illius anni apud ipsum fuit translata ad sextam feriam : sed de sexta ad septimam nullatenus debuit transferri apud eum, nam ratio illius repulse ex festis futuris in mense septimo dependebat, ut patet ex iam dictis, que festa, scilicet futura cum Christus scivisset per passionem suam de propinquo imminentem cassari, sicut, et cetera legis cerimonialia, nullam vim habebant transferendi seu repellendi presentem neomeniam, ut patet intuenti. Nam cessante causa presertim finali cessare habet effectus. Fuit ergo iuxta verissimam et infallibilem notitiam Christi neomenia tempore sue passionis in sexta feria. Similiter, et prima dies Paschalis solemnitatis, hoc est. 15. luna apud eum, unde et in feria quinta precedenti fuit vera. 14. luna in qua pascha cum discipulis tempore determinato secundum legis veritatem manducavit. In hoc etiam videtur concordare magister historiarum, dicens. Quod si tabulam computi diligenter retro percurramus, inveniemus quod tempore passionis Christi feria sexta fuit. 15. luna. Et hoc est verum, licet tabula nostri computi sit grossior qui hebraica in hac materia.
prol.|
Ex quibus habetur, quod tempore passionis Christi duplex fuit. 14. luna sicut et neomenia primi mensis, Una, scilicet vera simul, et legitima secundum veram computationem Christi, cuncta legis misteria tam presentia quam futura scientis. Alia vero legitima tantum secundum communem et assuetam computationem aliorum omnium preter Christum, et in utraque. 14. uterque agnus fuit immolatus verus et Typicus. In 14. enim vera et legitima que fuit feria quinta Christus manducavit agnum typicum et consequenter verum agnum sub sacramento discipulis tradidit. In. 14. vero legitima tantum que fuit sexta feria, agnus verus fuit immolatus, consequenter autem Typicus et sic reddendo singula singulis, omnia veraciter concordantur. Nam Mt. Marcus et Lucas qui de cena domini notabilem mentionem fecerunt exprimendo, in illa agnum Paschalem solemniter Christum cum discipulis manducasse, et in eadem sacramentum eucharistie instituisse {5.446} ut patet ex eorum dictis, quilibet eorum ipsam feriam quintam notat, tamquam propriam ad immolationem agni, et per consequens. 14. lunam secundum veram computationem Christi predictam secundum quam autoritates Chrys. et Hie. ad partem affirmativam supra inducte et similes obtinent veritatem. Sed Ioannes qui de cena domini brevissime se expedivit solum, dicens. Cena facta etc. Io. 13. nihil exprimens de agni manducatione, nec de sacramenti institutione, cum iam de hoc sacramento plus ceteris tradiderat, fecit potius mentionem de secunda 14, scilicet legitima tantum, que fuit sexta feria, ut dictum est Ad excludendum errorem qui insurgere posset ex hoc quod principale figuratum non corresponderet figure in tempore tam districte per legem determinato, unde et vocat eum parasceve Pasche, id est vigilia. Et dicit quod Hebrei nondum manducaverant pascha tempore passionis Christi, quod habet veritatem secundum legitimam computationem hebreorum et ceterorum mysteria passionis pro tunc ignorantium. Et ideo in illa sexta feria licuit eis iudicialia exercere, sepelire, angariare, et huiusmodi. Et sanctis mulieribus in eadem sexta feria aromata preparare tamquam in die non festivo.
prol.|
Ex quo clarius patet error Grecorum dicentium, quod Io. correxit alios evangelistas asserentes quintam feriam protunc. 13. lunam. Nam ut ex iam dictis patet Io. non correxit alios, sicut nec ipsi falsum aliquod asseruerunt, sed potius ut de more evangelistarum est, illud quod alii pretermiserunt ipse declaravit, scilicet 13. lunam protunc etiam fuisse feria sexta secundum aliam computationem legitimam cui concordant historie Hebreorum dicentium manifeste, quod in vigilia pasche Christus fuit patibulo suspensus, et quod a seculis numquam fuit inter eos prima dies paschalis feria sexta.
prol.|
Et attendendum, quod ex verbis evangelii predicta differentia duplicis neomenie seu. 14. lune aliqualiter posset notari. Nam Mt. 26. legitur. Magister dicit. Tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis. Unde si li tempus meum prope est, diligenter intelligatur. Nam licet sit verum quod tempus passionis erat prope, non tamen consonat cum litera sequenti. Dato enim quod tempus passionis esset protunc remotius, adhuc Christus habebat pascha manducare cum discipulis suis, ut legem adimpleret. Sed verus intellectus iuxta predicta videtur talis. Magister dicit. Tempus meum, id est tempus manducandi. Pascha secundum veram meam computationem prope est, idest, hodie feria quinta, licet aliquorum tempus iuxta ipsorum assuetam computationem fuisset remotius, scilicet. in feria sexta. Et ideo sequitur. Apud te facio etc.
prol.|
Et notandum etiam videtur, quod in manducatione pasche cum non fit mentio de aliis discumbentibus, vel convescentibus nisi de duodecim discipulis tantum, sicut et illis tantum secrete passionem futuram denunciavit Mt. 20.c. concordat predictis. Nam ex passione futura, quam solis Apostolis secreto expresse prenosticavit, diversitas huius paschalis temporis dependebat ut dictum est. Et ideo nimirum si sancte mulieres, et Ioseph ab Arimathia, et huiusmodi, potius sequerentur hebraicam computationem communem, quam Christi veram computationem. Nam mysteria passionis, et precipue legalium evacuatio abscondita fuit etiam apostolis post resurrectionem usque ad tempus. Et sic iuxta sententiam phi, id est Ethicorum omnia vera consonant vero. Divina igitur providentia circa hec devote attendenda est que paschalia festa sic in antiquis preordinavit, ut tempore passionis Christi duplex, 14. luna occurreret ad agni immolationem presignata, ut in prima Christus sacrificium adimpleret legale, et nonum instituerat, et in secunda se. Deo in sacrificium offerret vespertinum, ut utrumque tempore presignato pro humana salute perficeret, quam nobis concedat etc.
prol.|
Repli. In ca. 26. Cum postillator solvisset omnes difficultates circa cenam domini et esum agni pascalis moveri consuetas presertim a Grecis. Burg. facit unam longam singularem computationem in qua multa ponit multis dubia cui placet videat. Et finaliter in eodem capitulo dicit quis fuerit ille hymnus de quo dicitur. Et hymno dicto etc. Et dicit, quod fuit magnum alleluia quod incipit a Psalmo, Laudate pueri, usque ad Beati immaculati, exclusive. Idem dicit circa Psalmum. Laudate pueri. Si verum est placet. Autoritatem autem ad id sacri canonis non habemus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_26)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_26)
Notes :