Nicolaus de Lyra

Capitulum 27

Numérotation du verset Mt. 27,1 

Mane autem facto,
consilium inierunt omnes principes sacerdotum1 et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent.
1Mane... sacerdotum ΩJ Li446@ ω 1 Rusch ] Mane autem facto inierunt principes sacerdotum CorS1
Numérotation du verset Mt. 27,2 

Et vinctum
adduxerunt eum2 et tradiderunt Pontio Pilato presidi.
2 eum ΩJ (interl. post. m.) Li446@ Rusch ] om. ΩJ* Li446
Numérotation du verset Mt. 27,3 

Tunc videns3 Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset penitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
3 videns Rusch Weber ] iter. Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,4 

dicens: Peccavi tradens sanguinem iustum.
At illi dixerunt: Quid ad nos?
Tu videris.
Numérotation du verset Mt. 27,5 

Et proiectis argenteis in templo recessit
et abiens laqueo se suspendit.
Numérotation du verset Mt. 27,6 

Principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt: Non licet eos mittere4
4 eos mittere ΩJ Rusch ] inv. Li446@ Li446 Weber
in corbanan
quia pretium sanguinis est.
Numérotation du verset Mt. 27,7 

Consilio autem inito emerunt ex ipsis5 agrum figuli,
5 ipsis Rusch ] illis ΩJ Li446@ Li446 Weber
in sepulturam peregrinorum.
Numérotation du verset Mt. 27,8 

Propter hoc vocatus est ager ille6 Acheldemach, hoc est7 ager sanguinis usque in hodiernum diem.
6 ille ΩJ Li446@ Li446 Weber ] + a lingua eorum Rusch |
7 hoc est Weber (M Z P Φ) Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Mt. 27,9 

Tunc adimpletum8 est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
8 adimpletum Li446 Rusch ] impletum ΩJ Li446@ Weber
Et acceperunt
triginta argenteos pretium
appretiati
quem
appretiaverunt a filiis Israel
Numérotation du verset Mt. 27,10 

et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus.
Numérotation du verset Mt. 27,11 

Iesus autem stetit ante presidem et interrogavit eum preses dicens: Tu es rex Iudeorum?
Dicit illi9 Iesus: Tu dicis.
9 illi ΩJ Rusch ] ei Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 27,12 

Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit.
Numérotation du verset Mt. 27,13 

Tunc dicit illi10 Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
10 illi ΩJ Rusch Weber] ei Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 27,14 

Et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur preses vehementer.
Numérotation du verset Mt. 27,15 

Per diem autem sollemnem consueverat preses dimittere populo unum vinctum11 quem voluissent.
11 unum vinctum Rusch Weber ] inv. ΩJ Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 27,16 

Habebat12 autem tunc unum vinctum13
12 Habebat Li446@ Li446 Cor3 (vel) Rusch Weber ] habebant ΩJ Weber (M D) |
13 unum vinctum ΩJ Li446@ Li446 Rusch ] unum Z, inv. Φ, vinctum Weber |
insignem
qui dicebatur Barabbas.
Numérotation du verset Mt. 27,17 

Congregatis ergo illis dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis?
Barabban14 an Iesum qui dicitur Christus?
14 Barraban] Barrabam ΩJ Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,18 

Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
Numérotation du verset Mt. 27,19 

Sedente autem illo15
15 illo ΩJ Li446 Rusch Weber] eo Li446@
pro
tribunali, misit ad eum
uxor eius
dicens: Nihil tibi et iusto illi.
Multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
Numérotation du verset Mt. 27,20 

Principes autem sacerdotum et seniores
persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Iesum vero16 perderent.
16 vero ΩJ Li446 Rusch Weber] autem Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,21 

Respondens autem preses ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.
Numérotation du verset Mt. 27,22 

Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus?
Numérotation du verset Mt. 27,23 

Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis preses: Quid enim mali fecit?
At illi magis clamabant
dicentes: Crucifigatur.
Numérotation du verset Mt. 27,24 

Videns autem Pilatus17 quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret,
17 Pilatus ΩJ Li446@ Li446 Weber ] preses Rusch
accepta aqua lavit manus coram populo
dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius 18.
18 iusti huius ΩJ Li446@ Li446 Weber ] inv. Rusch
Vos videritis.
Numérotation du verset Mt. 27,25 

Et respondens universus populus dixit: Sanguis eius
super nos et super filios nostros.
Numérotation du verset Mt. 27,26 

Tunc dimisit illis19 Barabbam.
19 illis ΩJ Li446 Rusch Weber] eis Li446@
Iesum autem20 flagellatum
20 autem ΩJ Li446 Li446@ Weber] vero Rusch
tradidit eis ut crucifigeretur.
Numérotation du verset Mt. 27,27 

Tunc milites presidis suscipientes Iesum in pretorio21 congregaverunt ad eum22 universam23 cohortem
21 pretorio ΩJ Li446@ Rusch Weber ] pretorium Clementina , preto. Li446 |
22 ad eum ΩJ Li446@ Li446 Weber] om. Rusch |
23 universam ΩJ Li446@ Weber ] universum Rusch , univer. Li446 |
Numérotation du verset Mt. 27,28 

et exuentes eum
chlamydem coccineam
circumdederunt ei.
Numérotation du verset Mt. 27,29 

Et plectentes coronam de spinis,
posuerunt super caput eius et arundinem in dextera24 eius.
24 dextera ΩJ Rusch Weber ] dexteram Li446@
Et genuflexo ante eum
illudebant ei25 dicentes: Ave rex Iudeorum.
25 illudebant ei Rusch ] illudebant ΩJ, eum inludebant Weber Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,30 

Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius.
Numérotation du verset Mt. 27,31 

Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde26 et induerunt eum27 vestimentis eius28 et duxerunt eum ut crucifigerent29.
26 chlamyde Amiatinus M Cava Φ ΩJ Clementina Rusch ] om. Li446 , + coccinea Rusch , clamydem Weber |
27 et induerunt eum] om. Li446 |
28 eius ΩJ Rusch Weber] suis Li446 Li446@ |
29 eum ut crucifigerent Rusch Weber ] eum ut crucifigeretur Li446@ , ut cruci. eum Li446 |
Numérotation du verset Mt. 27,32 

Exeuntes autem
invenerunt hominem Cyreneum30
30 Cyreneum Rusch Weber ] + venientem obviam sibi Z ΩJ Li446@ , venientem de villa Li446
nomine Simonem. Hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius.
Numérotation du verset Mt. 27,33 

Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha
quod est Calvarie locus.
Numérotation du verset Mt. 27,34 

Et dederunt ei vinum bibere31
31 vinum bibere ΩJ Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
cum felle mixtum32.
32 mixtum ΩJ Li446 Li446@ Rusch Weber] mistum Clementina
Et cum gustasset noluit bibere.
Numérotation du verset Mt. 27,35 

Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes, ut adimpleretur33 quod dictum est per prophetam34: Diviserunt sibi35 vestimenta mea et super vestem meam36
33 adimpleretur P Li446 Li446@ Rusch ] impleretur Amiatinus Z Φ ΩJ Clementina |
34 dicentem] om. Amiatinus ΩJ Rusch |
35 sibi] om. Z ΩJ² (rubr. cancel.) |
36 vestem meam] vestimentum meum P |
miserunt sortem37.
37 ut adimpleretur … sortem Amiatinus Z P Φ ΩJ Li446@ Li446 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Mt. 27,36 

Et sedentes servabant eum.
Numérotation du verset Mt. 27,37 

Et imposuerunt
super caput eius causam ipsius scriptam:
Hic est Iesus rex Iudeorum.
Numérotation du verset Mt. 27,38 

Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus a sinistris.
Numérotation du verset Mt. 27,39 

Pretereuntes autem
blasphemabant eum
moventes capita38
38 sua ΩJLi446@ Li446 Weber] om. Rusch
Numérotation du verset Mt. 27,40 

et dicentes: Vath39. Qui destruis templum Dei et in triduo illud reedificas, salva temetipsum. Si Filius Dei es descende de cruce.
39 Vath ΩM Li446@ Li446 Sarum] Vach Rusch , Vah Z F P Φ ΩJ Clementina ; om. Weber
Numérotation du verset Mt. 27,41 

Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:
Numérotation du verset Mt. 27,42 

Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
Si rex Israel est descendat nunc de cruce et credimus ei.
Numérotation du verset Mt. 27,43 

Confidit in Deum40, liberet eum nunc41 si vult. Dixit enim: Quia Filius Dei42 sum.
40 confidit in Deum Rusch ] confidit in Deo ΩJ Li446@ Li446 , confidet in Deo Weber |
41 eum nunc Li446 Li446@ Rusch ] inv. ΩJ Weber |
42 Filius Dei Li446 Li446@ Rusch Clementina ] inv. ΩJ Weber |
Numérotation du verset Mt. 27,44 

Idipsum autem et latrones
qui crucifixi erant43 cum eo improperabant44 ei.
43 crucifixi erant ΩJ(crucifixi/erant) Li446 Rusch ] crucifixerant Li446@ , fixi erant Weber |
44 improperabant ΩJ Rusch Weber ] improperabunt Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 27,45 

A sexta autem hora
tenebre facte sunt super45 universam terram
45 super ΩJ Li446 Rusch Weber] per Li446@
usque ad horam nonam.
Numérotation du verset Mt. 27,46 

Et circa horam nonam clamavit Iesus46 voce magna dicens47:
46 Iesus ΩJ Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
47 dicens ΩJ Li446@ Li446 Clementina Weber ] om. Rusch |
Heli Heli lamazabatani48? Hoc est: Deus meus, Deus meus ut quid dereliquisti me?
48 lamazabatani Rusch ] lamazabathani ΩJ Li446@, lamma sabacthani Clementina , lema sabacthani Weber
Numérotation du verset Mt. 27,47 

Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: Eliam vocat iste.
Numérotation du verset Mt. 27,48 

Et continuo currens unus ex eis
acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere.
Numérotation du verset Mt. 27,49 

Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
Numérotation du verset Mt. 27,50 

Iesus autem iterum clamans voce magna
emisit spiritum.
Numérotation du verset Mt. 27,51 

Et ecce velum templi scissum est in duas partes
a summo usque deorsum.
Et terra mota est
et petre scisse sunt.
Numérotation du verset Mt. 27,52 

Et monumenta aperta sunt
et multa corpora sanctorum
qui dormierant49 surrexerunt.
49 dormierant ΩJ Rusch Weber ] dormierunt Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,53 

Et exeuntes de monumentis
post resurrectionem eius50 venerunt in sanctam civitatem
50 eius ΩJ Rusch Weber ] + in sanctam Li446@
et apparuerunt multis.
Numérotation du verset Mt. 27,54 

Centurio autem et qui cum eo erant
custodientes Iesum, viso terremotu et his que fiebant, timuerunt valde dicentes: Vere Filius Dei51 erat iste.
51 FiliusDei Li446 Li446@ Rusch Clementina Weber] inv. ΩJ
Numérotation du verset Mt. 27,55 

Erant autem ibi mulieres multe
a longe que52 secute erant53 Iesum a Galilea ministrantes ei
52 que ΩJ Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
53 erant ΩJ Li446 Rusch Weber ] fuerant Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 27,56 

inter quas erat Maria Magdalene
et Maria
Iacobi
et Ioseph mater et mater filiorum Zebedei.
Numérotation du verset Mt. 27,57 

Cum sero autem factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia54
54 Arimathia Li446@ Li446 Rusch Weber ] Amarimathia ΩJ, Arimathaea hic et ubique Clementina
nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat55 Iesu.
55 discipulus erat ΩJ Rusch Weber ] inv. Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,58 

Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.
Tunc Pilatus iussit reddi corpus.
Numérotation du verset Mt. 27,59 

Et accepto corpore, Ioseph
involvit56 illud in sindone munda
56 involvit ΩJ Li446@ Weber ] involit cacogr. Rusch ]
Numérotation du verset Mt. 27,60 

et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra.
Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti
et abiit.
Numérotation du verset Mt. 27,61 

Erant57 autem ibi
57 Erant Li446@ Li446 Rusch Weber ] Erat ΩJ
Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum.
Numérotation du verset Mt. 27,62 

Altera autem die, que est post Parasceven,
convenerunt principes sacerdotum et Pharisei ad Pilatum
Numérotation du verset Mt. 27,63 

dicentes: Domine, recordati sumus quia seductor ille
dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.
Numérotation du verset Mt. 27,64 

Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: Surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore.
Numérotation du verset Mt. 27,65 

Ait illis Pilatus: Habetis custodiam
ite, custodite sicut scitis.
Numérotation du verset Mt. 27,66 

Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum signantes lapidem cum custodibus.

Capitulum 27

Numérotation du verset Mt. 27,1 
marg.| {5.447} Mane autem. Ostenso qualiter passio Christi fuit per Iudeos inchoata, hic ostenditur qualiter fuit per gentiles consummata. Et dividitur in duas partes, quia primo describitur ipsius Christi crudelis occisio. Secundo, eius fidelis, et devota tumulatio, ibi. Cum ser factum esset. Prima adhuc in duas, quia primo describitur ipsius Christi iniqua condemnatio. Secundo, ipsius sententie inique executio ibi. Et postquam illuserunt ei. Prima in quatuor, quia primo describitur ipsius Christi coram preside presentatio. Secundo ipsius presentati diligens interrogatio, ibi. Iesus autem stetit. Tertio, in nocentie eius declaratio, ibi. Per diem autem solemnem. Quarto, innocentiscondemnatio, ibi, Videns autem Pilatus. Prima adhuc in duas, quia primo describitur ipsius Christi presentatio, ut dictum est Secundo, incidentaliter subditur Iude desperatio, ibi. Tunc videns. Circa primum dicitur sic.
marg.| .1. Mane autem facto. Quia a media nocte usque ad illam horam illuserunt eum conspuendo, et palmis cedendo, ut visum est.
marg.| .2. Consilium inierunt etc. Non enim ex testimoniis prehabitis habebant aliquid, unde posset accusari coram Pilato, sicut reus mortis et ideo ulterius, consulebant qualiter eum sicut dignum morte accusarent, ut patebit infra. Sequitur.
marg.| .3. Et vinctum   adduxerunt   . Illi enim qui reputabantur digni morte, ducebantur coram iudice ligati.
marg.| .4. Et tradiderunt Pontio. Aliqui dicunt quod Pilatus erat proprium nomen eius, compositum ex nomine matris que dicebatur Pila, et patris qui dicebatur Atus. Pontius autem cognomen eius, quia fuerat iudex missus a Romanis ad insulam pontianam, hoc autem diffuse habetur in quadam legenda que vocatur aurea. Sed quia ibi multa dicuntur de hoc que videntur prima facie falsa, que propter prolixitatem omitto. Ideo aliter dicendum, quod Pontius erat proprium nomen eius, quod patet {5.448} ex duobus. Primo, quia post ponitur cognomen, et non preponitur proprio nomini saltem de cursu communi. Secundo quia hoc nomen commune est in Burgundia, unde Pilatus erat oriundus. Erat enim natione Lugdunensis, ut dicit magister in historiis. Et idem dicit Iosephus libro antiquitatum. Pilatus autem erat eius cognomen. Preses autem erat nomen officii sui. Et dicitur a presidendo, quia presidebat Iudeis ibidem missus a Romanis.
marg.| .5. Tunc   videns   . Hic incidentaliter subditur Iude desperatio, cum dicitur Tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset. Hec autem desperatio processit ex duobus. Primo ex magnitudine sceleris, tradendo ad mortem illum cuius tantam sanctitatem expertus fuerat. Secundo quia damnationem suam audierat a Christo, ut dictum est capitulo precedenti quem sciebat prophetam verissimum.
marg.| .6. Penitentia   ductus   . Infructuosa tamen, quia erat sine spe venie, sicut de his qui sunt in inferno dicitur. Sap. 5.a. Dicentes intra se penitentiam agentes.
marg.| .7. Retulit   triginta argenteos principibus sacerdotum   . Ex quo patet, quod cupiditas sua nihil valuit sibi, Sequitur.
marg.| .8. At   illi dixerunt.   Quid ad nos ? Quasi dicat, non curamus, si peccasti vel non.
marg.| .9. Tu   videris   . Idest, ad te pertinet videre factum tuum.
marg.| .{10}. Et   abiens laqueo   se   suspendit   . Ex desperatione. Et in hoc plus peccavit quam in tradendo Christum, ut dicit Hiero. Cuius ratio est quia in traditione Christi peccavit contra eius humanitatem directe, sed in desperatione illa peccavit directe contra eius divinitatem, quia contra infinitatem divine misericordie. Sequitur. .{11}.   Non licet eos etc.   Corbam hebraice, idem est quod oblatio. Corbonam autem erat, locus ad ponendum oblationes factas in templo pro reparatione templi, et aliis necessariis. Magna igitur apparet sacerdotum excecatio, qui occisionem Christi reputabant sibi licitam, imo tamquam sacrificium Deo facerent, et tamen precium venditionis eius reputabant nefarium, et indignum applicari ad usus templi. .{12}.   Consilio autem inito etc. Quia ille cuius ille ager erat figulus fuit, ideo sic vocabatur, Vel forte, quia ibi erat terra apta ad faciendum vasa fictilia.
marg.| {5.449} .1. In sepulturam peregrinorum. Quia non habebant proprium sepulchrum.
marg.| .2. Propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach. Hoc ex Dei ordinatione factum est ad memoriam proditionis Iude, et passionis Christi.
marg.| .3. Tunc impletum est quod   dictum   est per   Ieremiam   . Quia secundum quod dicit Hiero. licet autoritas sequens non sit in libro Ieremie quem habemus : tamen Hiero. vidit autoritatem istam de verbo ad verbum in quodam libello Hebraico qui dicebatur esse Ieremie prophete. Multi enim libri prophetarum non habentur. Vel aliter lyIeremiam non est de textu, ut dicit Hiero. nec etiam in antiquis libris est et tunc quod dicitur per prophetam intelligere debemus Zachariam : quia Zacharie undecimo habetur ista sententia, licet verba aliquantulum sint mutata.
marg.| .4. Et acceperunt triginta argenteos, precium appreciati. id est ipsius Christi.
marg.| .5. Quem   appreciaverunt   a   filiis Israel   . Quia istud precium fuit constitutum inter Iudam, et sacerdotes qui erant de filiis Israel.
marg.| .6. Et   dederunt   eos in   agrum figuli   . Hoc est pro agro figuli.
marg.| .7. Sicut constituit   mihi   dominus. Hoc est additum ab evangelista, quia ista predicta erant a Deo preordinata.
marg.| .8. Iesus autem stetit. Hic ponitur ipsius presentati interrogatio. Ad cuius evidentiam considerandum, quod Iudei accusaverunt {5.450}Christum coram Pilato de tribus, ut habetur Luc. 23.a. Primum fuit, quod subvertebat gentem Iudeorum a cultu legis. Secundum, quod avertebat populum a redditione tributi Imperatori Romano. Tertium, quod dicebat se esse regem, et sic volebat sibi usurpare regnum. De primo non curavit Pilatus, quia erat homo gentilis, et ideo non curabat de observatione, seu violatione Iudaice legis. Secundum sciebat esse falsum, quia audiverat a Christo responsum fuisse Iudeis. Reddite que sunt Cesaris Cesari etc. ut supra, habitum est 22. De tertio autem interrogavit ipsum Christum : quia contra Imperatorem videbatur esse directe, quod aliquis diceret se esse regem Iudeorum qui serviebant Imperatori Romano sub tributo, propter quod Romani abstulerant a Iudeis nomen regium a tempore Pompeii, et hoc est quod dicitur hic. Et interrogavit eum Preses dicens : Tu es rex.
marg.| .9. Dixit illi Iesus. Tu   dicis   , scilicet veritatem : quia non negavit se esse regem, sed magis consensit, verumtamen exposuit dictum suum, dicens. Regnum meum non est de hoc mundo ; ut habetur Io. 18.g. Et in hoc satisfecit Pilato : quia regnum imperatoris non potest esse nisi in hoc mundo, et sic regnum Christi non erat contrarium imperatori.
marg.| .{10}. Et cum accusaretur etc. Que hic dicta sunt, expressius tanguntur Luc. 23.
marg.| .{11}. Nihil respondit. Tum quia manifeste falsa erant, et responsione indigna. Tum quia volebat implere illud quod erat scriptum de co. Isa. 53.c. Sicut agnus coram tondente se obtumescet, et non aperiet os suum.
marg.| {5.451} .1. Tunc dicit illi etc. Eadem ratione non respondit ei : et iterum quia nolebat impedire passionem suam Sequitur.
marg.| .2. Ita ut miraretur. De Christi patientia sic tacendo : cum omnia que contra eum dicebantur, posset excusare uno verbo.
marg.| .3. Per diem. Hic consequenter ponitur innocentie Christi declaratio. Et primo ostenditur eius innocentia. Secundo Iudeorum resistentia, ibi. Principes autem. Prima in duas : quia innocentia Christi primo declaratur de verbo iudicis. Secundo : ex testimonio sue uxoris, ibi. Sedente autem. Ad evidentiam prime partis advertendum, quod in favorem Iudeorum concessum erat a Romanis, ut in solemnitate Paschali dimitteretur unus incarceratus secundum voluntatem eorum in memoriam liberationis eorum de Aegypto : quia in solemnitate Paschali fiebat memoria illius beneficii. Pilatus autem sciebat eos cupidos, de observanda illa consuetudine. Ex altera parte volebat Christum liberare : ideo proposuit eis optionem dicens, quod liberaret eis Iesum vel Barrabam, et nullum alium, per hoc subtiliter credens liberare Christum de consensu eorum : quia non credebat aliquo modo quod peterent liberationem Barrabe, quia erat homicida et seditiosus et pessimus, ut habetur Luc. 23. et ideo credebat, quod preeligerent liberationem Iesu. Et hoc est quod dicitur. Per diem autem solennem. Non quamcumque, sed in solemnitate paschali, ut dictum est.
marg.| .4. Consueverat. Ratio dicta est.
marg.| .5. Habebat   autem   . Dicitur autem hic insignis non nobilitate generis, sed ex famositate sui criminis : quia etiam bonum ad mala transferimus ut dicitur 5. Meta. sicut aliquis dicitur bonus latro, ita potest dici insignis. Sequitur.
prol.| {5.452} .6. Quem vultis. Quasi dicat nullum alium habebitis et per hoc credebat liberare Iesum, ut dictum est. Cuius ratio subditur.
marg.| .7. Sciebat enim. Quia publice arguebat vitia sacerdotum et Phariseorum.
marg.| .8. Sedente. Hic declaratur innocentia Christi per testimonium uxoris Pilati. Ad cuius evidentiam sciendum, quod diabolus qui captionem Christi procuraverat per Iudeos, per aliqua signa perpendit quod ipse esset vere Christus, et per consequens, quod per eius mortem spoliaretur infernus : hoc autem perpendit per eius patientiam, et per scripturarum impletionem, et forte per sanctorum patrum in lymbo existentium exultationem : et ideo mortem Christi impedire volebat per uxorem Pilatis cuius preces efficaces credebat in conspectu viri sui. Et hoc est quod dicitur hic. Sedente autem eo. iudicando scilicet Christum.
marg.| .9. Misit ad eum   uxor   . Quasi dicat nullo modo condemnes eum, sed magis eum dimitte.
marg.| .{10}. Multa enim passa. Quia diabolus apparuerat ei, movens eam terroribus ad liberationem Christi. Utrum autem talis apparitio fuerit ei facta in somno vel vigilia expresse non habetur hic : videtur tamen quod fuerit in somno, per hoc quod hic dicitur per visum : Christus enim fuit presentatus Pilato valde mane, ut dictum est in principio huius capituli. Et ideo probabile est, quod uxor eius iacebat adhuc in lecto, quia domine non solent ita mane surgere, sicut viri sui.
marg.| .{11}. Principes  : Descripta Christi innocentia, hic subiungitur Iudeorum resistentia : intantum enim, odiebant eum, quod preelegerunt liberare hominem pestiferum, ne Christus liberaretur. Et hoc est quod subditur hic. Principes autem sacerdotum et seniores. Falsas rationes inducendo.
marg.| .{12}. Ut peterent. Et patet usque ibi.
marg.| {5.453} .1. Quid enim mali fecit. Quasi dicat non allegatis causam sufficientem sue mortis.
marg.| .2. Et illi magis. Per clamorem autem, et tumultum populi voluerunt obtinere quod non poterant per rationem habere, dicentes.
marg.| .3. Crucifigatur, id est morte turpissima, et acerbissima moriatur.
marg.| .4. Videns   autem   . Declarata Christi innocentia, ut visum est, hic ponitur ipsius innocentis iniusta condemnatio, que processit ex parte iudicis ex timore, ne si dimitteret eum contra clamorem populi, accusaretur postea ad Cesarem, et hoc est quod dicitur hic. Videns autem Pilatus. Ostendendo Christi innocentiam ad eius liberationem.
marg.| .5. Sed magis   tumultus   . Scilicet clamantis ad contrarium per seductionem sacerdotum, ut visum est.
marg.| .6. Accepta aqua   lavit   . Ad hoc ut Iudei totum peccatum super se acciperent, et ipse immunis esset a peccato. Sed hoc non suffecit ad omnimodam eius excusationem, quia cum esset iudex tenebatur ex officio servare iustitiam : et ideo graviter peccavit faciendo contra eam, ad habendum populi favorem : minus tamen peccavit quam Iudei : quia eius motivum fuit minus malum : Iudei enim ad occidendum Christum moti sunt per rancorem, et odium. Pilatus autem propter timorem {5.454} Cesaris, et favorem Iudeorum habendum.
marg.| .7. Tunc   dimisit illis Barrabam   . Facta responsione a Iudeis, quod totum peccatum reciperent super se, et filios suos.
marg.| .8. Iesum   autem   . Licet ista flagellatio Christi ponatur hic post sententiam iudicis, tamen fuit ante facta, ut habetur Io. 19. quia ad hanc intentionem eum precepit Pilatus flagellari, et illudi, ut Iudei essent satiati sanguine eius, videntes eum sic punitum etiam ultra condignum, et ideo ponitur hic quasi per recapitulationem.
marg.| .9. Tunc   milites   , id est post flagellationem immediate, et ante sententiam.
marg.| .{10}. Suscipientes Iesum   in   pretorio   . Ut magis illi illuderent in loco patenti, et coram multitudine.
marg.| .{11}. Et   exuentes   . Scilicet vestimentis suis.
marg.| .{12}. Chlamydem coccineam   . id est rubeam in similitudinem purpure qua utuntur reges.
marg.| .{13}. Circumdederunt   ei. ipsum vestiendo.
marg.| .{14}. Et   plectentes coronam   de   spinis   , id est de iuncis marinis ad modum spinarum acutis. Et ego qui hec scripsi, audivi a quodam qui fuerat ultra mare cum Sancto Ludovico Rege Francie, quod in littore maris senserat puncturas iuncorum per sotulares intermedios.
marg.| .{15}. Posuerunt   super caput   eius. Pro similitudine corone regie.
marg.| .{16}. Et   arundinem   in   dextera   eius. Pro sceptro regio.
marg.| {5.455} .1. Et   genuflexo ante   eum   illudebant   ei. Facto similiter et verbo : unde sequitur.
marg.| .2. Dicentes   Ave rex   Iudeorum   . Quasi dicat voluisti regnare, et non potuisti, et sic eorum illusio accusationi Iudeorum correspondebat.
marg.| .3. Et   expuentes   in eum. Tamquam in personam contemptibilem et vilem.
marg.| .4. Acceperunt arundinem   . De manu eius.
marg.| .5. Et   percutiebant   caput eius. Et ratione contemptus et ratione doloris infligendi : quia ex tali persecutione aculei corone intrabant caput eius.
marg.| .6. Et postquam. Postquam descripta est ipsius Christi condemnatio iniusta, hic ponitur inique sententie executio. Et primo ponitur ipsius Christi iudicati crucifixio. Secundo, crucifixi illusio, ibi. Pretereuntes. Tertio, illius expiratio, ibi. A sexta autem hora. Circa Christi crucifixionem quatuor tanguntur, loci vilitas : Iudeorum crudelitas, ibi. Et dederunt. Militum cupiditas, ibi. Postquam autem. Latronum societas, ibi. Tunc crucifixi sunt. Circa primum dicit sic. Et postquamilluserunt. Quia chlamydem illam coccineam imposuerunt sibi solum ad deridendum eum sicut regem falsum. .7.   Et   induerunt   eum   vestimentis eius   . Quibus spoliaverunt eum, ut predictum est : et hoc fecerunt, ut ductus ad mortem magis cognosceretur in propria veste quam in aliena. .8.   Exeuntes   . Hoc non est contra id quod dicitur Io. 19.c. Et baiulans sibi crucem etc. Ipse enim primo portavit crucem suam, quando exivit de domo Pilati, ut dicit Ioannes, sed quia erat fatigatus ex precedenti labore ieiuniis et vigiliis : ideo milites coegerunt Simonem ad portandum eius crucem, ut citius possent pervenire ad locum crucifixionis, ut dicitur hic.
marg.| .9. Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha : quod est   Calvarie locus   . Ille locus non est sic nominatus a Calvaria Ade ibi sepulti, ut dicunt aliqui ; quia Adam fuit sepultus in Hebron ut habetur Iosue 14. propter quod Hebron dicebatur antiquitus Cariatharbe, id est civitas quatuor ; quia quatuor magni patriarche sunt ibi sepulti cum uxoribus suis scilicet Adam et Eva, Abraham et Sara, Isaac et Rebecca, Iacob et Lia. Dicitur ergo Calvarie locus, quia locus ille erat plenus capitibus mortuorum, qui ibi decollabantur : quia ibi malefactores puniebantur : et sic, patet loci vilitas, in quo Christus crucifixus est.
marg.| .{10}. Et dederunt. Hic consequenter ponitur Iudeorum crudelitas, {5.456} cum dicitur. Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. Ioannes autem dicit, quod dederunt ei acetum. Ad evidentiam autem huius considerandum quod aliqui dicunt hoc esse factum, ut citius moreretur : et sic milites de eius custodia citius expedirentur, quia debebant eum custodire, quousque expirasset. Dicunt enim, quod exeuntes in tormento si potentur aceto citius moriuntur. Sed hoc non videtur multum probabile : quia acetum est frigidum, et per consequens videtur magis mortem talium differre : propter quod aliter dicendum est. Scribitur enim in quodam libro Hebraico qui apud eos intitulatur liber Iudicum ordinariorum : quod quia Salomon dixerat : Prover. 31.a. Date siceram, id est potum inebriativum merentibus, et vinum his qui amaro sunt animo, ut bibant, et obliviscantur egestatis sue, et doloris sui non recordentur amplius. Ideo ex occasione huius verbi seniores Iudeorum statuerant, ut condemnatis ad mortem daretur vinum aromaticum ad bibendum, ut facilius tolerarent passionem. In Ierusalem autem erant matrone devote, et compassive, que hoc vinum dabant ex devotione. Iudei ergo ex nimia crudelitate moti tale vinum datum pro Christo, et aliis duobus cum eo crucifixis acceperunt sibi, secundum quod dictum erat Amos 2.c. Vinum damnatorum bibebant, et loco eius posuerunt acetum cum felle mixtum.
marg.| .{11}. Et cum   gustasset noluit bibere   . Marcus dicit. Et non accepit : quia non accepit ad bibendum, sed solum ad gustandum modicum, ut sic impleretur in eo quod scriptum est in Ps. 68.e. Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.
marg.| .{12}. Postquam   autem crucifixerunt   eum. Hic ponitur militum crucifigentium cupiditas in hoc quod abstulerunt sibi vestimenta sua omnia : cum tamen damnatis ad mortem dimittatur aliquod vestimentum ad carnis sue operimentum : et hoc est quod dicitur.
marg.| .{13}. Diviserunt   vestimenta eius   . In quatuor partes, secundum quod dicitur Io. 19. quia quatuor erant milites ipsum crucifigentes.
marg.| .{14}. Sortem   mittentes   . Ista sors fuit missa super tunicam Domini inconsutilem, que erat facta quasi reticulato opere : et ideo non poterat bene dividi cum non haberet aliquam futuram, et ideo miserunt sortes, ut quis haberet eam integram.
marg.| .{15}. Ut   adimpleretur   quod dictum est per   prophetam dicentem   .   Diviserunt sibi   . Secundum Hieronymum istud non est de textu Matthei, nec est in antiquis libris, sed tantum in Evangelio Io. Expositio tamen huius auctoritatis patet ex dictis.
marg.| {5.457} .1. Et   sedentes servabant   eum. Ne aliquis raperet eum de cruce antequam esset mortuus.
marg.| .2. Et   imposuerunt super caput   . Iste erat modus Iudeorum, quod super capita crucifixorum ponebatur causa condemnationis ipsorum ipse autem accusatus fuerat, quod sibi volebat usurpare regnum Iudeorum, ut visum est.
marg.| .3. Tunc   crucifixi sunt   cum eo. Hic describitur latronum societas, ad hoc enim crucifixi sunt cum Christo ex intentione Iudeorum, ut Christus videretur particeps, et magister in malefactis eorum. Sed ex intentione Dei hoc permittentis factum est, ut impleretur quod de Christo scriptum erat, Isa. 53.d. Et cum sceleratis reputatus est.
marg.| .4. Pretereuntes   autem   . Hic describitur ipsius Christi crucifixi derisio, quia primo fuit derisus a preter euntibus, hoc est a vulgarib. hominibus circa locum crucis concurrentibus dicentibus.
marg.| .5. Vah. Interiectio est insultantis, seu deridentis. Qui destruis templum Dei. Imponebant enim sibi, quod hoc dixerat. Sed hoc falsum erat, ut visum est cap. precedenti.
marg.| .6. Salva teipsum. Quasi dicat non potes, ex quo patet falsitas tua. Secundo fuit derisus a sacerdotibus, et hoc est quod dicitur.
prol.| {5.458} .7. Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis. idest, legisperitis.
marg.| .8. Et   senioribus   . idest, iudicibus ordinariis.
marg.| .9. Dicebant, alios   salvos fecit   . Quasi dicat non est verum, quia si posset facere talia salvaret semetipsum.
marg.| .{10}. Si rex Israel est. Non quicumque, sed Messias promissus in lege.
marg.| .{11}. Descendat   nunc de   cruce   . Quia alii reges non possent talia facere.
marg.| .{12}. Et   credemus   ei. Falsum dixerunt, quia maiora fecit, quando Lazarum suscitavit, et quando post mortem de sepulchro surrexit, et tamen non crediderunt ei. Tertio fuit derisus a latronibus, et hoc est quod dicitur.
marg.| .{13}. Idipsum, id est verba premissa.
marg.| .{14}. Et   latrones improperabant   ei. Contrarium videtur Luce 23.f. ubi dicitur, quod unus increpabat eum, alter autem rogabat eum, dicens. Domine memento mei, dum veneris in regnum tuum. Dicendum quod Mattheus loquitur secundum illum modum loquendi, quo societas dicitur aliquid facere quando unus de societate hoc facit. Vel aliter dicendum, quod uter que improperavit primo Christo, sed alter videns postea patientiam Christi penituit, et misericordiam petiit, et sic invenit.
marg.| .{15}. A sexta autem hora. Hic consequenter describitur ipsius Christi{5.459} crucifixi, et derisi expiratio, ubi primo notatur perturbatio elementorum quasi Christo morienti compatientium. Secundo confessio assistentium ibi. Centurio autem. Prima in duas, quia primo describitur perturbatio corporum superiorum. Secundo inferiorum, ibi. Et ecce velum. Circa primum dicit sic. A sexta hora tenebre facte sunt. Hieronymus dicit super istum locum, quod iste tenebre fuerunt facte per retractionem radiorum solis divina virtute. Origenes autem dicit, quod hoc factum est per interpositionem nubium densarum. Sed in hoc magis credendum est Dionysio, qui dicit in epistola ad Policarpum, hoc fuisse per interpositionem lune inter terram, et solem, sicut fit in eclipsi solis. Et ibidem dicit, quod ipse hoc vidit, tunc existens in Aegypto, ubi est aeris puritas, quia rarissime fiunt ibi nubes, et pluvie, propter quod talia potuit tunc magis perpendere. Vidit ergo ut dicit lunam ab oriente ascendentem versus meridiem, et supponentem se soli. Hieronymus autem et Origenes non loquuntur de illa eclipsi asserendo, quod sic fuerit, ut dicunt, sed quod potuit sic fieri. Ex dictis patet, quod illa eclipsis non potuit naturalis esse, sed miraculosa. Et hoc multipliciter. Primo quia luna erat quintadecima, ut patuit ca. precedenti, et tunc luna distat a sole per diametrum celi. Eclipsis autem solis non potest fieri naturaliter, nisi tempore coniunctionis solis, et lune, propter quod dicit Dionysius, quod mirabatur, quia non erat tempus conveniens ad talem coniunctionem. Secundum miraculum fuit ibi, quia transacta eclipsi, luna rediit ad orientem, ita quod in vespere fuit in oriente sole existente in occidentes, et sic orbes eorum sunt ad pristinum statum restituti. {5.460} Tertium miraculum fuit ibi, quia pars orientalis solis prima fuit obscurata, et iterum ultimo illuminata. Contrario autem modo fit eclipsi naturali.
marg.| .1. Super universam terram. Hic accipitur pars pro toto, Eclipsis enim solis non potest esse universalis, et propter hoc quando dicitur super universam terram, intelligendum est de terra Iudee.
marg.| .2. Usque ad horam nonam. ex quo patet, quod luna fuit immobilis sub sole per tres horas. Et in hoc fuit quartum miraculum illius eclipsis, quia in naturali eclipsi luna continue movetur sub sole.
marg.| .3. Eli Eli lamma   azabtani. Et in Hebreo idem est quod Deus, iota litera Hebraica adiuncta facit signare cum hoc meus, et ideo Eli idem est quod Deus meus, lamma una est dictio per se, et idem valet quod quare in Latino azabtani non est vera litera, quia non designat idem quod dereliquisti me sed debet preponi ibi quedam litera que vocatur Ain, et sonat sicut. a. formatum in gutture, unde debet sic scribi azabtani, et tunc significat idem quod dereliquisti me, sed per ignorantiam scriptorum corrupta est litera in latinis libris. dicit autem Christus se derelictum a Deo patre, quia dimittebat eum in manibus occidentium. .4.   Quidam autem illic stantes. Scilicet milites ipsum custodientes, qui erant gentiles propter quod linguam Hebraicam ignorabant, dicebant.
marg.| .5. Heliam vocat iste. Cetera patent usque ibi.
marg.| .6. Iesus autem iterum clamans voce magna emisit   spiritum   . Ex quo patet quod illa vox non fuit naturalis, sed miraculosa, quia homo magno cruciatu, et longo afflictus, et ex tali afflictione morti sic proximus non posset sic clamare virtute nature.
marg.| {5.461} .1. Et   ecce velum templi. Hic secundo declaratur perturbatio elementorum inferiorum, quia ad motum terre, et aeris velum templi scissum est. Illud autem velum erat secundum aliquos in introitu templi, prohibens aspectum eorum que erant intra templum, et ideo per talem scissionem declarata est impletio veritatis in morte Christi, que latebat in figuris veteris Testamenti. Secundum alios vero, non fuit velum quod erat in introitu templi, sed velum quod erat intra templum inter sanctum, et sanctum sanctorum, et scissio eius idem significat quod prius dictum est, et hoc dicunt communius doctores. De utroque vero velo dictum fuit plenius. Exo. 26.
marg.| .2. Et terra   mota   est. Quasi non potens sustinere mortem Christi.
marg.| .3. Et petre scisse sunt. In signum huius, quod corda quantumcumque dura deberent Christo morienti compati.
marg.| .4. Et monumenta aperta sunt. Ex terremotu ad denotandum, quod resurrectio Christi propinqua erat, et aliorum cum ipso resurgentium.
marg.| .5. Et multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt. Non tunc quando monumenta aperta sunt, scilicet hora mortis Christi, sed postea quando resurrexit, quia cum eo surrexerunt tamquam testes sue resurrectionis, et hoc est quod subditur.
marg.| .6. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, id est Christi.
marg.| .7. Venerunt in   sanctam civitatem   , id est Ierusalem. Que dicebatur sancta, propter templum divino cultui deputatum, quod erat ibi.
marg.| .8. Et apparuerunt multis. Ad declarationem dominice resurrectionis. .9.   Centurio   autem   . Hic ponitur assistentium confessio, et primo centurionis, et sue societatis, qui videntes signa predicta in morte Christi, confessi sunt veritatem sue divinitatis dicentes.
marg.| .{10}. Vere filius Dei erat iste. Et per consequens eiusdem nature {5.462} cum eo. Secundo ponitur confessio mulierum devotarum, que confitebantur cum facto, inquantum assistebant ipsi morienti, quod non audebant facere apostoli, quia solus Ioannes legitur ibi stetisse, et hoc est quod dicitur. .{11}.   Erant autem   ibi   mulieres   multe a longe. Contrarium videtur Io. 19 ubi dicitur, quod stabant iuxta crucem. Dicendum, quod erant longe respectu militum Christum crucifigentium, et custodientium, sed prope erant respectu aliorum astantium. Non erant enim ita longe, quin possent eum loquentem audire, quando dixit matri sue. Mulier ecce filius tuus etc.
marg.| .{12}. Que   sequute   erant. Ex devotione quam habebant ad audiendum verbum eius. .{13}.   Ministrantes ei. Necessaria vite sue de facultatibus suis, iste enim erat mos Iudeorum, quod necessaria vite administrabant doctoribus. .{14}.   Inter   quas   erat Maria Magdalene. Sic nominata a Magdalo castello. .{15}.   Et Maria   Iacobi   , et Ioseph   mater   . Ista erat soror Marie matris Christi. Et mater filiorum Zebedei, scilicet Iacobi, et Ioannis. .{16}.   Cum sero   autem factum   esset. Hic describitur ipsius Christi mortui devota tumulatio, ubi duo ponuntur, primum est sepelientium devotio, secundum Iudeorum malignantium machinatio, ibi. Altera autem die. Circa primum advertendum, quod licet mors Christi fuerit ignominiosa, ut patet ex predictis, sepultura tamen eius fuit nobilis, et sumptuosa. Cuius ratio est, quia passibilitatem, et humanitatem assumpsit Christus propter nostram redemptionem, et ideo ipsa completa in sua morte, predicta debuerunt cessare, et ea que sequebantur quodammodo ad gloriam sue resurrectionis pertinere. Utrumque, autem fuerat predictum per Isa. prophetam de turpitudine mortis eius, Isa. 53.c. Tamquam quis ad occisionem ducetur. Et sequitur ibidem. Cum sceleratis reputatus est. De nobilitate sepulture eius dicitur Isa. 11.c. Radix Iesse, qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum eius gloriosum. hoc est ergo quod dicitur hic. Cum sero autem factum esset. Quia circa vesperam ferie sexte {5.463} depositus est de cruce.
marg.| .1. Venit quidam homo dives. Et propter hoc potuit de facili accedere ad Pilatum, et quia erat nobilis, et unus de curia, ut habetur Luc. 23.
marg.| .2. Ab Arimathia. Ista est civitas que 1Rg. dicitur Ramatha. De qua fuit oriundus Samuel.
marg.| .3. Nomine Ioseph. Nomen autem eius exprimitur, quia erat homo famosus.
marg.| .4. Qui et ipse   discipulus   erat Iesu. Occulte tamen ne expelleretur de synagoga, quia secundum quod dicitur Io. 12.f. Ex principibus multi crediderunt in Iesum, sed propter Phariseos non confitebantur, ne de synagoga eiicerentur.
marg.| .5. Hic accessit ad   Pilatum   . Deposito enim timore, confidenter.
marg.| .6. Petiit corpus   Iesu   . ad sepeliendum honorifice.
marg.| .7. Tunc Pilatus   iussit   reddi   corpus   . Tunc quia Ioseph erat homo valens, et nobilis, propter quod Pilatus petitioni eius voluit acquiescere. Tum quia sciebat Christum crucifixum iniuste.
marg.| .8. Et accepto   corpore Ioseph involvit   . Hoc est in panno lineo mundo. Propter quod corpus Christi non consecratur in alteri super pannum sericum, sed lineum, quia corpus Christi in sepulchro tali panno fuerat involutum.
marg.| .9. Et posuit illud in monumento suo. Quod erat sumptuose factum.
marg.| .{10}. Novo. Quia si aliquis fuisset ibi ante sepultus, calumniari {5.464} posset a Iudeis, quod ille surrexisset, et non Christus.
marg.| .{11}. Quod   exciderat   in   petra   . Eadem ratione factum est hoc, ne si Christus fuisset sepultus in terra, diceretur a Iudeis quod discipuli rapuissent corpus eius fodientes in terra de subtus per viam subterraneam.
marg.| .{12}. Et advolvit   saxum magnum   . Quod non posset de facili amoveri ne aliquis veniens posset rapere corpus Christi.
marg.| .{13}. Ad ostium   monumenti   . Monumentum illud factum erat ad modum cuiusdam domuncule in cuius medio erat sepulchrum, et in domuncula erat quoddam ostium ad habendum illuc ingressum. .{14}.   Erant au, ibi   Maria Magdalene   . Assistentes sepelientibus Christum ex devotione, ad videndum qualiter possent reverti ad ipsum inungendum. .{15}.   Altera   autem   . Hic ponitur Iudeorum machinatio, quia impetraverant custodiri sepulchrum, ne discipuli Christi raperent corpus eius, et divulgarent eum resurrexisse. Sed quia non est consilium contra dominum, ut dicitur Prov. 21.d. ideo factum Iudeorum magis fecit ad oppositum, scilicet ad certitudinem dominice resurrectionis, quia ab ipsis custodibus testificata est, ut habetur sequenti ca. et hoc est magnum, scilicet habere testimonium ab adversariis. Dicit ergo Altera die que est post Parasceven, id est sabbato, quia feria sexta in qua passus est Christus, dicta est parasceves, id est preparatio, quia illa de preparabantur cibaria pro sequenti die. In crastino igitur dominice passionis. .{16}.   Convenerunt   principes sacerdotum   . Patet usque ibi.
marg.| .{17}. Ait illis   Pilatus   , id est concedo, quod accipiatis milites ad custodiendum eum pro voluntate vestra.
marg.| {5.465} .1. Illi autem abeuntes. Militibus armatis.
prol.| {5.466} .2. Signantes lapidem cum   custodibus   . Sigillo suo, ne aliquis posset ingredi sine scitu eorum.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| {5.447} .5. Tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset penitentia. Origenes. Si autem locum penitentie, requisisset, et tempus {5.448} penitentie observavisset, forsitan invenisset eum qui dicit. Nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur, et vivat.
marg.| .{12}. Emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum etc.  AUGUST. Peregrinis inquam qui sine domo, patria et toto {5.449} orbe exules iactantur, requies Christi sanguine providetur. Istos autem peregrinos dicimus esse devotissimos Christianos, {5.450} qui renunciantes seculo et nihil possidentes in mundo, in Christi sanguine requiescunt.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| .8. Iesus autem stetit etc. Sequitur.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| {5.451} Et non respondit ei etc. Ratio dicta est c. preced. secundum August. Hic. Vel ideo nihil respondit ne crimen diluens dimitteretur a preside, et crucis utilitas differretur.
prol.| {5.452} .{11}. Principes. Origenes. Est et nunc videre, quomodo populus Iudeorum a senioribus suis, et Iudaice Doctoribus suadetur, et excitatur adversus Iesum, ut perdant eum : et hodie in locis pluribus fit idem adversus membra eius.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| {5.453} Innocens   . Leo Papa. Excessit ergo Pilati culpam facinus Iudeorum, sed nec ipse evasit reatum, qui reliquit proprium iudicium et in crimen transiit alienum.
marg.| .7. Tunc   dimisit   .  HILARIUS. In quo arcanum infidelitatis future ostenditur, scilicet Antichristum Christo preferendum.
marg.| .9. Tunc   milites   . Chrysost. Que igitur erit nobis cura de cetero, si contumelias ab aliquo patiamur, postquam Christus hec passus est : Etenim quod fiebat in Christo, ultimus contumelie terminus erat : nec una particula tantum, sed universum corpus patiebatur iniurias, caput per coronam et arundinem{5.454} et colaphos. Facies : qui a conspuebantur gene et alapis cedebantur corpus totum per flagella denudatur, et circundationem Chlamydis ad fictam adorationem : manus per arundinem quam dederunt ei pro sceptro : ac si timerent ne pretermitterent aliquid gravissime presumptionis.
prol.| MORALITER. Rab. Caput Christi Deus, igitur calamo Christi caput percutiunt qui divinitati eius contradicentes errorem suum auctoritate sacre scripture que calamo scribitur firmare conantur. Spuunt in faciem eius, qui presentiam gratie sue verbis execrandis respuunt, et Deum in carne venisse denegant. Falso autem illum adorant qui eum credunt, sed perversis actibus despiciunt.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| {5.455} Et   duxerunt   . Extra civitatem, ut per hoc ostenderetur, quod pro totius mundi salute patiebatur Heb. 13.b. Iesus ut sanctificaret populum suum extra portam passus est.
marg.| .8. Exeuntes autem   invenerunt hominem Cyreneum   . Hierony. Mystice crucem suscipiunt {5.456} nationes, et peregrinus obediens portat ignominiam Salvatoris.
marg.| .{10}. Et dederunt   vinum bibere   cum felle mixtum. Hoc moraliter faciunt qui membra eius amaritudinibus affligunt.
marg.| .{13}. Diviserunt. Hoc nequiter attentant, qui ecclesias spoliant.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| {5.457} .3. Tunc crucifixi sunt cum eo duo. Per istos duos latrones designantur omnes qui arctioris vite continentiam apprehendunt. Quicumque enim intentione placendi Deo hoc faciunt, designantur per illum qui a dextris Christi crucifixus. Qui vero pro appetitu laudis humane, vel aliqua minus digna intentione, per illum qui a sinistris.
prol.| {5.458} .4. Pretereuntes autem blasphemabant. Sic et modo qui viam pretergrediuntur iustitie, non cessant ipsum blasphemare.
marg.| Si filius Dei es. Rabanus. Si autem tunc de cruce descenderet, virtutem patientie non demonstraret, sed expectavit paululum, irrisionem sustinuit, et qui de cruce descendere noluit, de sepulchro resurrexit.
marg.| .{16}. A sexta. Origenes. Sicut Moyse extendente manus in celum{5.459} facte sunt tenebre super Aegyptios, sic et Christo hora sexta manus extendente in cruce ad celum super populum qui clamaverat, Crucifige eum, facte sunt tenebre, et omni lumine privati sunt in signum futurarum tenebrarum, que apprehensure erant Iudaicam gentem.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| {5.460} Deus meus, Deus meus : ut quid dereliquisti me. Glossa. Subtraxit protectionem, sed non solvit unionem. Sic martyres in manibus carnificum dereliquit, quos tamen caritate firmissima sibi iunxit.
marg.| .6. Iesus autem iterum clamans   voce magna, emisit spiritum   . Ostendens ex clamore supernaturali, quod ex maxima caritate tradidit nostre saluti pretium.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| {5.461} .1. Ecce velum   templi scissum   . Dei templum est fidelis anima 1Cor. 3.d. Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Cuius velum scinditur, quando velamen hypocrisis dissipatur, terra movetur, quando terrenum desiderium in amorem celestium commutatur, et petre scinduntur, quando duritia cordis per pietatem emollitur, et mortui resurgunt, {5.462}quando somnus pigritie ad boni operis exercitium excitatur.
marg.| .{16}. Cum sero autem factum esset. Sequitur. Et petiit corpus Iesu. Ille corpus Iesu postulat, qui pro digna receptione eucharistie, Deum suppliciter exorat, et involvit syndone munda, quando recepit mente pura, et ponit in monumento novo, id est in corde per gratiam renovato. Et advolvit saxum magnum ad ostium, {5.463} quando ponit diligens obstaculum contra peccati recidivum, et mulieres sedent contra sepulchrum, cum anime devote considerant passionis Christi mysterium.
Numérotation du verset Mt. 27,moraliter 
marg.| .{15}. Altera   autem   die. Sequitur.
marg.| Iube ergo custodiri   sepulchrum   . Notandum, quod volentes impedire divinam providentiam, contra suam intentionem promovent illam, sicut fratres Ioseph vendiderunt ipsum, ne adorarent eum, et per hoc compulsi sunt eum adorare secundum {5.464} ordinem providentie divine, sic principes Iudeorum volentes impedire celebritatem nominis Christi, fuerunt valde diligentes de custodia sepulchri, et per hoc celebrata est fama de veritate sue resurrectionis, et per consequens sui nominis.
marg.| Et erit   novissimus error   . Veritatem ignoranter dixerunt, sicut et Caiphas, nam error eorum quo milites pecunia corruperunt, ut furatum corpus Christi mentirentur, peior fuit errore, quo petiverunt custodiam sepulchri, ne discipuli corpus Christi furarentur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_27)

Notes :