Capitulum 28
Numérotation du verset
Mt. 28,1
Vespere autem sabbati que lucescit in prima sabbati1
1 Vespere... sabbati
CorS1
venit Maria Magdalene
et altera Maria videre sepulcrum.
Numérotation du verset
Mt. 28,2
Et ecce terremotus
factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de celo
et accedens revolvit lapidem
et sedebat super eum.
Numérotation du verset
Mt. 28,3
Erat2 autem aspectus eius sicut fulgur
2 Erat ΩJ Li446
Rusch
Weber] et Li446@
et3 vestimentum4 eius sicut nix.
3 et Li446 Rusch Weber] om. Li446@
|
4 vestimentum
Rusch Weber
] vestimenta autem ΩJ
Li446@
|
Numérotation du verset
Mt. 28,4
Pre timore autem eius
exterriti sunt custodes et facti5 sunt velut mortui.
5 facti ΩJ Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 28,5
Respondens autem angelus
dixit mulieribus: Nolite timere vos.
Scio enim quod Iesum qui crucifixus est queritis.
Numérotation du verset
Mt. 28,6
Non est hic.
Surrexit enim sicut dixit:
Venite et videte
locum ubi positus erat Dominus.
Numérotation du verset
Mt. 28,7
Et cito euntes
dicite discipulis eius et Petro6 quia surrexit. Et ecce precedet7 vos in Galileam.
6 et Petro
Rusch
]
om.
ΩJ Li446@ Li446 Weber
|
7 precedet ΩJ
Li446@ Rusch
] precedit
Weber
|
Ibi eum videbitis. Ecce predixi vobis.
Numérotation du verset
Mt. 28,8
Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nuntiare discipulis eius8.
8 eius ΩJ Li446@ Li446 Weber ] suis
Rusch
Numérotation du verset
Mt. 28,9
Et ecce Iesus occurrit illis
dicens: Avete.
Ille autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
Numérotation du verset
Mt. 28,10
Tunc ait illis Iesus: Nolite timere. Ite nuntiate
fratribus meis
ut eant in Galileam, ibi me videbunt.
Numérotation du verset
Mt. 28,11
Que cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum
omnia que facta fuerant.
Numérotation du verset
Mt. 28,12
Et congregati cum senioribus consilio accepto,
pecuniam copiosam dederunt militibus
Numérotation du verset
Mt. 28,13
dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus.
Numérotation du verset
Mt. 28,14
Et si hoc auditum fuerit a preside
nos suadebimus ei
et securos vos faciemus.
Numérotation du verset
Mt. 28,15
At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti9*. Et divulgatum est verbum istud apud Iudeos usque in hodiernum diem.
9 edocti ΩJ
Li446@ Li446
] docti
Rusch Weber
Numérotation du verset
Mt. 28,16
Undecim autem discipuli abierunt in Galileam in montem ubi constituerat illis Iesus.
Numérotation du verset
Mt. 28,17
Et videntes eum adoraverunt,
quidam autem dubitaverunt.
Numérotation du verset
Mt. 28,18
Et accedens Iesus
locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in celo et in terra.
Numérotation du verset
Mt. 28,19
Euntes ergo
docete omnes gentes
baptizantes eos
in nomine
Patris et Filii et Spiritus sancti,
Numérotation du verset
Mt. 28,20
docentes eos servare
omnia quecumque mandavi vobis.
Et ecce ego vobiscum sum
omnibus diebus10 usque ad consummationem seculi.11
10 diebus] iter.
Li446@
|
11 seculi] + explicit Matheus ΩP, explicit evangelium secundum Matheum ΩL, explicit evangelium secundum Matheum habet versus II DCC (2700)] ΩJ
|
Capitulum 28
Numérotation du verset
Mt. 28,1
marg.|
{5.465}
Vespere autem
sabbathi
.
Postquam Evangelista descripsit Christi passionem, et sepulturam, hic consequenter describit ipsius resurrectionem, et primo describitur Dominice resurrectionis manifestatio. Secundo, ipsius manifesta divulgatio ibi : Undecim autem. Prima in tres, quia primo, manifesta est resurrectio per descendentem Angelum, secundo, per apparentem Dominum, ibi : Et ex ierunt, tertio testimonium militum custodientium, ibi : Que cum abissent. Circa primum tria notantur. Mulierum devotio, Angeli apparitio, ibi : Et ecce terremotus. Et Resurrectionis manifestatio, ibi : Scio enim. Ad evidentiam primi considerandum, quod denominatio fit a nobiliori, ideo apud Iudeos omnes dies hebdomade denominabantur a sabbato : ita quod dies immediate sequens sabbatum, dicebatur prima sabbati, id est prima a sabbato, alia secunda sabbati, et sic consequenter. Ab illa autem hora qua Christus fuerat sepultus, non poterant mulieres emere aromata ad inungendum Christum usque ad vesperam diei sequentis, quia solemnitas sabbati incepta erat ab hora sepulture, in qua non licebat aliquid emere usque ad vesperam sequentis diei, scilicet sabbati, et tunc scilicet vespere {5.466} sabbati emerunt aromata, et preparaverunt se ad veniendum : non tamen venerunt propter noctem de proximo imminentem, sed in mane sequenti venerunt in prima hora diei sequentis, que dicebatur prima sabbati. Sic ergo construenda est litera.
marg.|
.1.
Vespere autem
sabbathi
que.
Scilicet vespera.
marg.|
.2.
Lucescit in prima
sabbathi
.
id est incipit illucescere in principio diei sequentis.
marg.|
.3.
Venit Maria.
Premittitur autem ibi : Vespere autem sabbati : non quia illa hora venerunt ad monumentum, ut dictum est : sed quia tunc se preparaverunt ad veniendum videre sepulchrum, i. qualiter possent ingredi ad ungendum Christum.
marg.|
.4.
Ecce
terremotus
.
Hic describitur angelica apparitio, non ad hoc quod angelus prepararet exitum de sepulchro domino resurgenti : quia Christus exiit clauso sepulchro, sicut intravit ad discipulos ianuis clausis, sed ut ostenderet sepulchrum vacuum, et resurrexisse dominum, hoc est ergo quod dicitur : Et ecce terremotus factus est magnus. Cuius causa subditur.
marg.|
.5.
Angelus enim Domini descendit de celo.
id est virtute eius factus est ille terremotus, quia corporalia obediunt angelis ad nutum, quantum ad motum localem.
marg.|
.6.
Et accedens
revolvit lapidem
.
Ut ostenderet Christi resurrectionem completam.
marg.|
{5.467} .1.
Erat
autem aspectus
eius sicut
fulgur
.
Ad incutiendum terrorem custodibus.
marg.|
.2.
Vestimentum
eius sicut nix.
Ad dandum consolationem mulieribus, propter quod subditur.
marg.|
.3.
Pre timore autem eius
exterriti
sunt
custodes
.
Et illud quod sequitur. Respondens autem Angelus dixit mulieribus, nolite timere.
marg.|
.4.
Scio enim.
Hic ponitur dominice resurrectionis manifestatio : que quidem resurrectio primo manifestatur mulieribus ipsum devote querentibus. Et hoc est quod dicitur : Scio enim, quod Iesum qui crucifixus est. Hoc additur ad differentiam aliorum : quia multi erant qui vocabantur, nomine Iesu.
marg.|
.5.
Queritis.
In sepulchro sicut mortuum.
marg.|
.6.
Non est hic
surrexit
enim sicut
dixit
.
Hoc autem addidit Angelus, ut reduceret ad memoriam verba Christi dicta ante passionem suam, ut sic magis crederent resurrectionem eius factam.
marg.|
.7.
Venite, et
videte locum
.
Vacuum scilicet.
marg.|
.8.
Ubi positus erat.
Et patet litera. Sequitur.
marg.|
.9.
Precedet
vos
in
Galileam :
ibi eum
videbitis
.
Non solum in beatitudine, sed in propinquo tempore, et propinqua regione, antequam ascendat in celum.
marg.|
.{10}.
Et exierunt.
Hic ponitur manifestatio dominice resurrectionis {5.468} per ipsum Dominum apparentem mulieribus de sepulchro revertentibus : et hoc est quod dicitur : Exierunt cito : ad denunciandum bonos rumores Christi discipulis.
marg.|
.{11}.
Cum timore.
Ex insolita Angeli visione.
marg.|
.{12}.
Et gaudio magno.
Ex Christi resurrectione.
marg.|
.{13}.
Currentes
nunciare
.
Discipulis : Mar. 16. dicitur quod fugerunt de monumento, timentes, et nemini quidquam dixerunt. Dicendum, quod verbum Marci intelligendum est de militibus, qui iacebant pre timore, sicut mortui : et nemini illorum mulieres aliquid dixerunt, sed verba Angeli cum eis loquentis Apostolis dixerunt.
marg.|
.{14}.
Et ecce
Iesus occurrit illis
.
Revertentibus scilicet de monumento : antequam venirent ad Apostolos.
marg.|
.{15}.
Dicens : Avete.
Verbum est consolatorium.
marg.|
.{16}.
Ille autem accesserunt et tenuerunt pedes eius. Ex devotione.
marg.|
.{17}.
Et adoraverunt eum.
Adoratione latrie.
marg.|
.{18}.
Tunc ait illis nolite timere.
Hoc dicit ad earum perfectam consolationem, quia timor qui invaserat eas ex aspectu Angeli, adhuc non totaliter recesserat ab eis.
marg.|
.{19}.
Ite et
nunciate
.
Discipulos suos vocat fratres, eos amicabilius nominans solito, ut securius accedant ad eum, et non timeant accedere, propter hoc quod reliquerant eum in sua captione.
marg.|
{5.469} .1.
Que cum abiissent.
Hic declaratur resurrectio Christi per testimonium custodum, qui ut dicitur hic.
marg.|
.2.
Venerunt in
civitatem
.
De sepulchro Christi, quod erat aliquantulum extra Ierusalem, ut dicitur Io. 19.
marg.|
.3.
Et
nunciaverunt principibus sacerdotum
.
A quibus erant positi ad custodiendum sepulchrum Christi.
marg.|
.4.
Omnia que
facta fuerant
.
Scilicet Christi resurrectionem, et Angeli terribilem apparitionem.
marg.|
.5.
Et
congregati
cum senioribus.
Istud mendacium militum emerunt care, quod adhuc tenet Iudeos in errore, unde sequitur postea.
marg.|
.6.
Et divulgatum.
Tamquam verum quod tamen erat falsum apud Iudeos usque in hodiernum diem.
marg.|
.7.
Undecim
autem discipuli
.
Hic ponitur resurrectionis manifestate divulgatio, et primo quantum ad Christi discipulos, secundo, quantum ad omnes populos, ibi : Euntes ergo. In prima ergo parte dicit ; Undecim autem discipuli. Quia Iudas erat mortuus, ut visum est cap. preced.
marg.|
.8.
Abierunt in Galileam.
Secundum mandatum Christi, et Angeli.
marg.|
.9.
In montem.
Scilicet Thabor, in quo transfiguratus fuit coram Iacobo, Petro, et Ioanne, ut habitum est sup. cap. 17. Ibi enim paucis ostenderat gloriam sue resurrectionis, ut ibidem dictum est : et ideo ibi resurrectionem completam manifestavit omnibus discipulis suis. Unde probabiliter creditur, quod illa sit manifestatio, de qua scribit Apostolus 1. Corint. 15.a. Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, hic tamen non exprimuntur, nisi undecim Apostoli, qui erant principales {5.470} Christi discipuli. Prius tamen visus est septies personis, specialibus. Primo, Marie Magdalene manenti iuxta sepulchrum aliis recedentibus, ut dicitur Io. 20. et Marci 16. Secundo, ipsi Marie Magdalene cum aliis mulieribus a sepulchro revertentibus : quia postquam viderat Christum, sequuta est alias, et invenit eas in itinere, et tunc apparuit eis Christus. Tertio, Petro, secundum quod habetur Luce ulti. licet non habeatur expresse ex Evangelio, quando facta est ei ista apparitio. Probabile tamen est, quod hoc fuit quando ipse, et Ioannes cucurrerunt ad monumentum : et non invento corpore Christi abiit Petrus mirans secum quod factum erat, ut dicitur Luce ult. et ideo dum esset in tali admiratione solitariis, creditur Christus sibi apparuisse. Quarto, apparuit duobus discipulis euntibus in Emaus, ut habetur Luc. ulti. Quinto, apparuit decem Apostolis absente Thoma, ut habetur Io. 20. Et iste quinque apparitiones facte sunt ipsa die resurrectionis, ut patet Evangelia intuenti. Sexto, apparuit undecim Apostolis, existente ibi Thoma, ut habetur Io. 20. et fuit octava die post resurrectionem, ut habetur ibidem. Septimo, apparuit Petro, et sociis suis ad mare Tyberiadis, ut habetur Io. ulti. Et octavo, in monte Thabor, ut hic dicitur apparuit Apostolis, et multis aliis. Et iterum bis apparuit discipulis in die Ascensionis : semel in Ierusalem ipsis convescentibus, et semel in monte Oliveti hora sue ascensionis, ut habetur Mar. ult. et Luc. ult. et Act. 1. Sequitur.
marg.|
.{10}.
Et videntes eum adoraverunt.
Adoratione latrie.
marg.|
.{11}.
Quidam autem
etc. Ex quo patet, quod ibi erant alii quam Apostoli, qui iam erant certificati de eius resurrectione, etiam Thomas qui inter alios fuit magis incredulus, et hec patent ex precedentibus.
marg.|
{5.471} .1.
Et accedens Iesus
loquutus
est
eis dicens
.
Ad certificandum eos qui dubitabant de sua resurrectione, dicens.
marg.|
.2.
Data est mihi omnis potestas in celo, et in terra.
Quia licet Christus quantum ad divinitatem ab eterno haberet hanc potestatem, et inquantum homo ab instanti conceptionis haberet potestatem in celo et in terra auctoritative, tamen executive non habuit ante resurrectionem suam : sed voluit esse possibilitati subiectus propter nostram redemptionem.
marg.|
.3.
Euntes ergo.
Hic ponitur divulgatio dominice resurrectionis quantum ad omnes populos, que facta est per predicationem apostolorum per universum orbem. Et hoc est quod dicitur.
marg.|
.4.
Docete
omnes gentes
.
Prius enim dixerat eis, quod solum Predicarent Iudeis ut supra dicitur 10.c. quia ante Christi resurrectionem fides Christi non erat divulganda per universum orbem, ut ibidem dictum est.
marg.|
.5.
Baptizantes eos.
Preposuit, docete, quia cathechismus debet {5.472} precedere baptismum, unde adulti prius debent instrui de his que pertinent ad fidem quam baptizentur.
marg.|
.6.
In
nomine
.
Propter unitatem substantia.
marg.|
.7.
Patris
et
filii
.
Propter distinctionem personarum. Ista est forma baptismi instituta a Christo, sed familiari consilio spiritussancti quodammodo mutata est in primitiva ecclesia, quando apostoli baptizabant in nomine Christi, ut habetur Act. 10. et 19. ut nomen Christi quod tunc erat odiosum magnificaretur : et hoc diffusius tractatur in quarto sententiarum.
marg.|
.8.
Docentes eos servare omnia.
Videlicet sacramenta a Christo instituta et alia ad fidem Catholicam pertinentia.
marg.|
.9.
Ecce ego vobiscum sum
omnibus
diebus
.
Et hoc dupliciter. Uno modo assistendo eis in operibus miraculosis ad confirmationem doctrine. Alio modo existendo in sacramento Eucharistie, ubi est totus Christus, ut patet ex predictis cap. 26.
marg.|
.{10}.
Usque ad consummationem seculi.
Ex quo patet quod fides Catholica non deficiet usque ad finem mundi, quantumcumque tribulationibus {5.473} agitetur. Advertendum etiam, quod licet Deus non assistat continue doctoribus ecclesie per operationem miraculorum, quia non est necesse cum fides Catholica sit sufficienter confirmata per miracula facta in primitiva ecclesia, {5.474} tamen aliquando hoc modo assistit Ecclesie faciendo miracula aliqua ad consolationem fidelium. Assistit etiam Ecclesie semper ipsam dirigendo per occultos instinctus spiritussancti, ut sic non deficiat fides Petri. Ad laudem, et gloriam Domini nostri Iesu Christi. Cui est honor, et gloria in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset
Mt. 28,moraliter
marg.|
{5.465} .4.
Et ecce
terremotus
.
Bed Quod terremotus resurgente domino, sicut et ipso moriente in Cruce factus est magnus, significat terrena prius corda, per fidem passionis, ac resurrectionis eius ad penitentiam concutiendo salubri pavore commota.
marg.|
.5.
Angelus enim
Domini descendit
de
celo
.
Angelus iste significat bonum {5.466} prelatum, de quo dicitur Malach. 2.b. « Angelus Domini exercituum est, qui descendit de altitudine contemplationis divine, propter revelationem necessitatis fraterne ».
marg.|
†
Revolvit
lapidem
.
Impedimentum tollens accedendi ad Christi monumentum, quia monet mentes subditorum ad considerationem mortis Christi per compassionem, et resurrectionis eius per celestium amorem.
Numérotation du verset
Mt. 28,moraliter
marg.|
{5.467} .1.
Aspectus eius sicut
fulgur
.
Nam obstinatos terret.
marg.|
.2.
Et
vestimentum
eius, sicut nix.
Quia penitentes demulcet : in signum huius subditur.
marg.|
.3. Pre timore autem eius exterriti sunt custodes, et mulieribus dixit : Nolite timere vos. Venite, et videte locum. Per diligentem meditationem predictorum.
marg.|
†
Et cito
euntes
.
id est alios inducentes ad simile bonum.
prol.|
{5.468} .9.
Precedet vos in
Galileam
.
Que transmigratio interpretatur, quia Christus transmigrans ad celestia precessit ad preparandum electis suis loca.
marg.|
†
Ibi eum
videbitis
.
Facie ad faciem in gloria.
marg.|
.{14}.
Et ecce
Iesus occurrit illis
.
Rabanus. Per hoc ostendit omnibus iter virtutum inchoantibus, ut ad salutem perpetuam pervenire queant, adiuvando se occurrere.
Numérotation du verset
Mt. 28,moraliter
marg.|
{5.469} †
Pecuniam copiosam dederunt militibus dicentes : Dicite.
Hilarius. Emitur ergo resurrectionis silentium, et furti mendacium argento : quia honore seculi qui in pecunia est, et cupiditate Christi gloria denegatur. Item istis Iudeis similes sunt qui cum magnis sumptibus, et laboribus conantur ad subversionem. veritatis in speculabilibus, vel agibilibus, cuiusmodi sunt advocati {5.470} dolosi et doctores gloriosi. Et illi qui eos ad hoc inducunt.
marg.|
.7.
Undecim
autem discipuli abierunt
in
Galileam
in
montem
ubi
constituerat illis
Iesus.
Rabanus. In monte quidem apparuit eis dominus, ut significaret quod corpus quod de communi generis humani terra nascendo susceperat, iam super omnia terrena sublevabat. Et ut admoneret fideles si illic celsitudinem resurrectionis eius cupiunt videre, hic ab infimis voluptatibus studeant ad superna desideria transire.
Numérotation du verset
Mt. 28,moraliter
marg.|
{5.471} .3.
Euntes
ergo docete omnes
etc. Ex hoc patet, quod predicatores {5.472} evangelii debent omnibus magnis et parvis sine acceptione predicare et ministrare sacramentum secundum gratiam et potestatem immediate a domino vel per ministros suos sibi {5.473} datam. Quibus promittitur assistentia domini, cum dicitur. {5.474} Et ecce vobiscum sum etc. Scilicet dirigendo sermonem ad salutem audientium, et meritum vestrum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_28)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_28)
Notes :