Nicolaus de Lyra

Capitulum 3

Numérotation du verset Mt. 3,1 

In diebus autem illis,
venit Ioannes Baptista predicans
in deserto Iudee,
Numérotation du verset Mt. 3,2 

et dicens: Penitentiam
agite.
Appropinquabit1 enim regnum celorum.
1 appropinquabit Θ Sarum Wordsworth (K To22 V) ΩJ Li446@ Rusch Clementina ] appropinquavit Weber (cett.)
Numérotation du verset Mt. 3,3 

Hic est enim de quo dictum est2 per Isaiam prophetam
2 de quo dictum est Wordsworth (D T V) Rusch Ed1538 Sixtina ] quo dictum To22, qui dictus est Cor3 (antiq #) ΩJ Li446@ Weber , + Glossa: HIC EST ENIM DICTUS Cor3
dicentem: Vox clamantis
in deserto.
Parate
viam Domini.
Rectas facite
semitas eius.
Numérotation du verset Mt. 3,4 

Ipse autem Ioannes
habebat vestimentum de pilis camelorum,
et zonam
pelliceam
circa lumbos suos.
Esca autem eius
erat locuste
et mel silvestre.
Numérotation du verset Mt. 3,5 

Tunc exibat ad eum
Hierosolyma et omnis Iudea et omnis regio circa Iordanem.
Numérotation du verset Mt. 3,6 

Et baptizabantur
ab eo in Iordane3,
3 ab eo - in Iordane Wordsworth (nonnuli codd.) Rusch ] inv. ΩJ Li446@ Weber
confitentes peccata sua.
Numérotation du verset Mt. 3,7 

Videns autem multos Phariseorum et Sadduceorum,
venientes
ad baptismum suum,4 dixit eis: Progenies viperarum,
4 suum ΩV (corrector) Catena Rusch Weber] om. ΩV* ΩS
quis demonstrabit vobis5 fugere
5 demonstrabit vobis Cor3 (vel) ΩS Rusch ] demonstravit vobis ΩJ Catena (As115 Md214 Mt366) Clementina Weber, demonstravit nobis Catena (Li446), nobis (vobis Mt366@) demonstravit Catena@ (Li446 Md214 Mt366)
a ventura ira?
Numérotation du verset Mt. 3,8 

Facite ergo
fructum
dignum penitentie.
Numérotation du verset Mt. 3,9 

Et ne velitis dicere
intra vos: Patrem habemus Abraham.
Dico enim vobis
quia6 potens est Deus
6 quia] quoniam ΩJ Li446@ Weber
de lapidibus istis
suscitare filios Abrahe.
Numérotation du verset Mt. 3,10 

Iam enim securis
ad radicem arborum7 posita est.
7 arborum Cor3 (# a.) ΩJ] arboris Cor3 (vel) Li446@
Omnis ergo arbor que non facit fructum bonum, excidetur,
et in ignem
mittetur.
Numérotation du verset Mt. 3,11 

Ego quidem baptizo
vos in aqua8
8 aqua ΩJ] aquam Li446@
in9 penitentiam.
9 in ΩJ] om. Li446@
Qui autem post me venturus est,
fortior me est,
cuius non sum dignus calciamenta portare.
Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto,
et igni.
Numérotation du verset Mt. 3,12 

Cuius ventilabrum
in manu sua
et permundabit
aream suam.
Et congregabit triticum suum
in horreum10,
10 horreum ΩJ²] + suum ΩJ* ( rubr. cancel. )
paleas autem
comburet igne11 inextinguibili.
11 igne] igni ΩJ Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 3,13 

Tunc venit Iesus
a Galilea
in Iordanem
ad Ioannem12,
12 ad Ioannem] om. As353* (al. compl.)
ut baptizaretur ab eo.
Numérotation du verset Mt. 3,14 

Ioannes autem prohibebat eum,
dicens: Ego
a te
debeo baptizari,
et tu venis ad me?
Numérotation du verset Mt. 3,15 

Respondens autem Iesus, dixit ei: Sine modo.
Sic enim
decet nos implere
omnem iustitiam.
Tunc dimisit eum.
Numérotation du verset Mt. 3,16 

Baptizatus autem Iesus, confestim
ascendit
de aqua.
Et ecce aperti sunt ei celi.
Et vidit
Spiritum Dei descendentem sicut columbam,
et venientem super se.
Numérotation du verset Mt. 3,17 

Et ecce vox
de celo13
13 celo Wordsworth (T) Rusch ] cel’ ΩJ Li446@ , celis Weber
dicens: Hic est
Filius meus dilectus,
in quo mihi complacui.

Capitulum 3

Numérotation du verset Mt. 3,1 
marg.| {5.69} In diebus autem illis. Hic tertio ostendit evangelista ipsum Christum esse verum Deum et verum hominem ex testimonio Iohannis et etiam Dei patris. Et dividitur in duas partes, quia primo ponitur testimonium Iohannis. secundo ponitur testimonium Dei patris, ibi. Baptizatus autem Iesus. Item primam in duas partes, quia primo ponitur idoneitas Iohannis ad testificandum, secundo ponitur ipsius testimonium, ibi. Ego quidem baptizo vos. Iterum prima in tres, quia primo ostenditur eius idoneitas ad testificandum ex auctoritate sacre scripture. secundo, ex sanctitate vite, ibi. Ipse autem Iohannes etc. tertio, ex veritate doctrine, ibi. Videns autem multos. Circa primum premittitur tempus predicationis Iohannis, locus et modus et tempus, cum dicit.
marg.| .1. In diebus autem illis, id est in diebus Christi. Nec est hoc referendum ad dies Christi predictos immediate, scilicet ad dies pueritie, quando fuit reportatus {5.70} de Aegypto, tunc enim erat in quinto anno a sua nativitate sed referendum est ad dies Christi, quando fuit etatis perfecte. Erat enim incipiens ad trigesimum annum quando venit ad baptismum, de quo hic agitur, et ideo evangelista Mattheus transit totum tempus inter medium a quinto anno Christi usque ad baptismum : tunc enim incepit Iohannes predicare, et sic patet tempus, et locus designatur cum dicitur.
marg.| .2. In deserto. Ibi enim Iohannes nutritus fuit, ut dicitur Luc. 1. et ideo primo predicavit ibi, et postea ad regionem circa Iordanem descendit : Modus autem predicationis subditur cum dicitur.
marg.| .3. Penitentiam agite. Ista erat debita dispositio ad inchoationem nove vite que per Christum erat danda, et ideo dicitur.
marg.| .4. Appropinquabit enim regnum   celorum   . Alii autem prophete promittebant bona temporalia observantibus legem, iste autem celestia, quia erat precursor Christi, per quem facta est veritas et gratia, et aperta est celestis porta, et ad hoc confirmandum inducitur Isaie testimonium, Isa. 40. dicens illis.
marg.| .5. Hic est enim, scilicet Ioannes, de quo scriptum est.
marg.| {5.71} .1. Vox   clamantis   in   deserto   . quia Iohannes fuit ille de quo predictum fuerat, quod per vocem predicationis debebat clamare in deserto Iudee : propter preparationem populi in adventu ipsius Christi. Ad hoc enim ordinata erat predicatio Iohannis, ut per suam predicationem populum congregaret, et populo congregato Christi adventum denunciaret.
marg.| .2. Ipse   autem   Iohannes. Hic ostenditur idoneitas Iohannis ad testificandum de Christo ex sanctitate : hoc autem ostenditur ex vilitate vestitus. Ipse autem Ioannes etc. Et ex austeritate victus, cum dicit.
marg.| .3. Esca   autem eius   erat   locuste   . que sunt parva animalia volitantia per modum saltus, et reperiuntur in deserto Iudee, et frixa cum oleo sunt cibus pauperum. Sequitur. .4.   Et mel   silvestre   . Hoc autem mel ibidem reperitur in truncis arborum, vel secundum Raba. sunt folia arborum alba et tenera que manibus contrita habent saporem quasi mellis, talibus vescebatur Iohannes ex quibus patet austeritas eius in victu et vestitu. Et quia in moralibus magis movent facta quam verba, et vita sancta quam loquela composita. ideo statim subditur exhortationis sue efficacia, cum dicitur.
marg.| {5.72} .5. Tunc exibat ad   eum Ierosolyma   . Hic accipitur continens pro contento, id est populus de Ierusalem.
marg.| .6. Et   omnis   Iudea. idest multi, sicut secundum communem modum dicimus, tota civitas currit illuc, id est multi quia non omnes currunt, immo aliquando plures remanent, et est quedam figura que vocatur hyperbole, idest loquutio multum expressiva.
marg.| .7. Et   baptizabantur   ab eo in Iordane. Baptismus enim Iohannis ad hoc erat ordinatus, quasi quedam preparatio, et quedam prefiguratio baptismi ipsius Christi de proximo venturi. et ideo Iohannes, non solum predicabat, sed etiam baptizabat, quia sicut sua predicatione nunciabat Christum de proximo venturum, sic suo baptismo assuefaciebat homines ad libentius suscipiendum Christi baptismum, unde baptismus Iohannis erat quedam protestatio credendi in Christum venturum et faciendi opera penitentie, ut devotius reciperent ipsum : hoc est quod dicitur Act. 19.a. Iohannes baptizavit baptismo penitentie populum dicens, in eum qui venturus esset post ipsum, ut crederent. hoc est in Iesu. ideo sequitur.
marg.| .8. Confitentes peccata   sua. delenda, scilicet per Christum venturum, quia hoc non
marg.| {5.73} .1. Videns autem multos   Phariseorum   . Hic ostenditur idoneitas Iohannis ad ferendum testimonium de Christo ex veritate doctrine, que consistit in hoc, quod aliquis non timet vitia magnatum confidenter arguere, quod faciebat Iohannes : Quod notatur cum dicitur. Videns autem multos. Isti enim famosi erant in populo, sicut homines literati et religiosi, ut patebit infra.
marg.| .2. Venientes ad   baptismum   . non credentes secundum veritatem, sed magis ad simulationem secundum quod habetur inf. 21. ubi dicitur quod querente domino ab eis : Baptismus Iohannis unde erat, de celo, an ab hominibus ? Non fuerunt ausi respondere de celo : quia statim dixisset eis, quare non credidistis ei ? Ex quo patet quod ficte veniebant. Et hoc idem dicit Iosephus in libro antiquitatum. 19. et ideo Iohannes confidenter arguebat vitia eorum dicens.
marg.| .3. Progenies viperarum. quia venenum erroris et hypocrisis a suis progenitoribus traxerant.
marg.| .4. Quis demonstrabit vobis. quasi dicat licet falsitas vestra lateat in conspectu populi, tamen non poterit latere in iudicio Dei, quia tunc erunt manifesta abscondita cordis vestri.
marg.| .5. Facite ergo. quia aliter non potestis illud iudicium evadere. Et non solum dicit fructum penitentie : sed dignum penitentie, secundum peccati modum. unde dicitur Apocal. 18. Quantum se glorificavit {5.74} et in delitiis fuit, tantum illi date tormentum et luctum.
marg.| .6. Et ne velitis. Pharisei enim de hoc gloriabantur : quia de Abraham descenderant : et ideo ex promissione facta Abrahe, sine operibus salutem consequi presumebant : et hoc est manifeste falsum, quia non dicuntur filii Abrahe ex carnali propagatione : sed magis ex fidei imitatione, ut dicitur Rm. 4. Et quia Pharisei et legisperiti fidem Abrahe de Christo respuerunt, ideo nomen filiationis Abrahe perdiderunt. Et hoc est quod dicit Iohannes. Et ne velitis dicere intra vos. per falsam estimationem.
marg.| .7. Patrem habemus. quia non est sic secundum veritatem. Econtrario Gentiles fidem Christi devote ad predicationem apostolorum receperunt, ideo filii Abrahe facti sunt. Et hoc est quod subdit Iohannes.
marg.| .8. Potens est de lapidibus istis. Dicitur autem quod Ioannes demonstravit illos lapides quos filii Israel de fundo Iordanis abstulerant, ut habetur Ios. 4. in memoriam miraculi, quod dominus in transitu eorum aquas Iordanis siccavit : Sed per illos lapides Iohannes Gentiles significavit, eo quod colebant idola de lapidibus facta. unde dicitur in Psalmo. Similes illis fiant qui faciunt ea. Filii ergo Abrahe de lapidibus suscitati sunt, quando Iudeis per infidelitatem a filiatione Abrahe decidentibus, Gentiles fidem Christi recipientes in locum eorum substituti sunt. et hoc erat predictum Osee. 1.d. Et erit ubi dicetur eis. Non populus meus vos. ibi dicetur. Filii Dei viventis. Et quia doctor {5.75} veritatis non solum debet vitia confidenter arguere, sed etiam penam predicere, ideo subdit Iohannes.
marg.| .1. Securis. idest, severitas divine iustitie.
marg.| .2. Ad radicem. Arbor ista homo est, qui est quasi arbor conversa : Radix huius arboris est voluntas mala, ex qua sicut ex radice prodeunt omnia peccata, quia non potest esse peccatum nisi sit voluntarium.
marg.| .3. Omnis ergo   arborum   . per sententiam extremi iudicii.
marg.| .4. Et in ignem   mittetur   . scilicet inferni.
marg.| .5. Ego   quidem   baptizo   vos. Ostensa idoneitate Iohannis ad testificandum, hic consequenter ponitur ipsius testimonium : Et ponitur primo testimonium ipsius de Christo in eius absentia : et secundo in eius presentia, ibi : Tunc venit Iesus. In prima parte fert testimonium de Christo quantum ad excellentiam sue divinitatis dicens : Ego quidembaptizo vos. in aqua, id est lavo tantummodo corpora. Que quidem lavatio est signum penitentie fiende. Ideo dicit. In penitentiam.
marg.| .6. Qui autem post me venturus est. scilicet Christus.
marg.| .7. Fortior me est. quia ipse habet virtutem divinitatis.
marg.| .8. Cuius non sum   dignus calciamenta portare   . Non quia Christus calceatus incesserit, cum discipulos suos ad predicandum sine calceamentis ire iussit, ut habetur Luce 22.d. Quando misi vos sine pera et calceamentis etc. {5.76} sed est modus communis loquendi quando aliquis se comparat alicui improportionabiliter excedenti, quod est in proposito : quod declarat per factum dicens.
marg.| .9. Ipse vos   baptizabit   . gratiam sancti spiritus conferendo : quod non potest facere nisi Deus. Additur autem.
marg.| .{10}. Et igne. Quia super baptizatos de novo in primitiva ecclesia frequenter apparebat, scilicet in signo visibili, sicut apparuit super apostolos in linguis ignis. Ostendit consequenter Iohannes in Christo iudiciariam potestatem, cum dicit.
marg.| .{11}. Cuius. Ad cuius intellectum sciendum, quod ventilabrum est instrumentum quo solebant purgari blada in Palestina, et est factum sicut pala cum qua proiicitur granum paleis commixtum in altum, et ventus palleas tollit et granum in area cadit. Iohannes ergo metaphorice loquens, per ventilabrum intelligit divinum iudicium, quo Christus.
marg.| .{12}. Permundabit aream suam. idest, ecclesiam in qua sunt commixti mali cum bonis : sed in iudicio separabuntur.
marg.| .{13}. Et congregabit triticum. scilicet iustos et electos.
marg.| .{14}. In horreum suum, id est in eternam beatitudinem.
marg.| .{15}. Paleas autem. idest homines vanos et falsos.
marg.| .{16}. Comburet igni. idest in pena infernali sensibili.
marg.| .{17}. Tunc venit Iesus. Hic ponitur testimonium Iohannis de Christo {5.77} in ipsius presentia. Venit enim Christus ad baptismum Ioannis, ut predicationem eius approbaret. Secundo, ut tactu sue carnis vim regenerativam aquis conferret. Tertio, ut populus testimonium Ioannis de Christo et etiam Dei patris audiret.
marg.| .1. Ioannes autem prohibebat eum. ex reverentia, cum sciret eum esse Deum verum et hominem, lavacro non indigentem, sed alios a peccato lavantem : ideo dicit.
marg.| .2. Ego a te debeo baptizari. id est ab originali peccato mundari, non quia tunc Ioannes haberet originale peccatum, quia fuit in utero matris sanctificatus : sed loquebatur in persona generis humani. Vel aliter. Ego a te debeo baptizari. quia sanctificati in utero indigent baptismo Christi ad hoc ut sint Christo incorporati : {5.78} quia in baptismo Christi character imprimitur, per quem Christo configurantur.
marg.| .3. Respondens, autem Iesus dixit ei. Sequitur.
marg.| .4. Sic enim decet nos   implere   omnem   iustitiam   . id est humilitatem. Unde ibi accipitur iustitia non prout est virtus specialis, sed generaliter prout includit omnem virtutem.
marg.| .5. Baptizatus autem. Hic ponitur testimonium Dei patris de Christo, quia baptizato Christo aperti sunt celi : non quod celum tunc fuerit divisum, sed quia videbantur aperti sicut in coruscatione videtur fieri, et per hoc signabatur gloriam celestem credentibus in Christum aperiri.
marg.| .6. Et   vidit spiritum etc. Ad denotandum plenitudinem gratie in ipso.
marg.| .7. Et ecce vox. Vox, scilicet patris.
marg.| .8. Hic est   filius   meus. Natura, scilicet alii {5.79} autem sunt adoptivi.
marg.| .1. In quo mihi   complacuit   . in quo voluntas mea complebitur de salute generis humani : et sic apparet efficacia huius testimonii. .{80}. Patet etiam, quod in Baptismo Christi tota trinitas apparuit, large apparitionem accipiendo, pater, scilicet in voce, filius in carne, spiritussanctus in columbe specie : Differenter tamen, quia filius apparuit in carne sibi unita in unitate suppositi, in apparitione autem aliarum personarum erat unio per modum signi.
Numérotation du verset Mt. 3,moraliter 
marg.| {5.69} .1. In diebus illis venit Iohannes baptista predicans in deserto etc. In Iohanne describitur evangelii predicator, et primo quantum ad doctrinam, cum dicitur.
marg.| .2. Dicens :   Penitentiam agite   . Debet enim predicare generaliter ea que recedere faciunt a peccatis, et ea que faciunt accedere ad consequutionem{5.70} regni celestis. Et quoniam talis predicator parat viam domini : ut per gratiam veniat in mentibus humanis. ideo de ipso potest dici quod subditur.
marg.| .3. Hic est enim de quo   dictum   est etc.   Ipse   autem Iohannes   . Hic consequenter describitur predicator evangelii quantum ad vitam, et primo quantum ad vestitum, cum dicitur.
Numérotation du verset Mt. 3,moraliter 
marg.| {5.71} .1. Habebat vestimentum de   pilis camelorum   . Et quantum ad victum cum dicitur.
marg.| .2. Esca autem eius. Austeritas enim vite requiritur in evangelii predicatore. Ideo dicit Apost. 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum {5.72} in servitutem redigo ne forte cum aliis predicavero, ipse reprobus efficiar. Et quia predicatio talis predicatoris est efficax, ideo sequitur.
marg.| .3. Tunc exibat. Nam doctrinam talis predicatoris multi libenter audiunt, et penitentie fructum faciunt, et tales sunt demulcendi.
Numérotation du verset Mt. 3,moraliter 
marg.| {5.73} .1. Videns autem. De quibus dicitur Luc. 7.c. Pharisei autem et legisperiti spreverunt in semetipsis consilium Dei non baptizati ab eo scilicet a Iohanne, et ideo per istos qui veniebant ad predicationem Iohannis, ficte signantur illi qui veniunt ad Predicatorem evangelii, ut ex ore eius capiant aliquid, unde possint eum calumniari : Ideo de talibus dicitur.
marg.| .3. Progenies viperarum etc. quasi dicat nullus, nisi recedatis a malitia {5.74} vestra. ideo subditur.
marg.| .5. Facite ergo. nam in vita presenti potest homo semper penitere.
marg.| .6. Et ne   velitis   dicere. credentes quod debeat vos salvare sine operibus penitentie, quia hoc est falsum. Sic autem videtur de pluribus Christianis, quia devotionem habent specialem ad aliquem sanctum vel sanctam, et per eorum merita credunt salvari sine operibus bonis.
marg.| .8. Potens est autem etc., id est de peccatoribus devotos facere.
Numérotation du verset Mt. 3,moraliter 
marg.| {5.75} .1. Ego quidem   baptizo   vos in aqua. Predicator enim evangelii disponit populum aspergens eum aqua salutaris sapientie, ut per Christum mundetur interius aqua gratie.
marg.| {5.76} .{17}. Tunc venit Iesus a. Galilea vero transmigratio interpretatur. Per hoc igitur quod Iesus de Galilea venit ad Iohannem, signatur quod eius membra si debeant lavari per gratiam, oportet ea transmigrare de vitiis ad virtutes.
Numérotation du verset Mt. 3,moraliter 
marg.| {5.77} .1. Ioannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo. Per hoc designatur, quod quilibet inferior fi velit superiorem corrigere, ex caritate, debet hoc facere cum humilitate et reverentia. Superior autem debet talem correctionem humiliter suscipere, quod {5.78} insinuavit Iesus dicens. Sic enim decet nos adimplere omnem etc.
marg.| .2. Baptizatus   autem   . Per hoc ostenditur quod omnis lotus a peccato gratia divina debet conari cum auxilio Dei ascendere de virtute in virtutem, et sic aperiuntur sibi celi per spem certam, efficitur Dei filius ad optivus. et per consequens heres ad hereditandum vitam eternam.
Numérotation du verset Mt. 3,ADDITIO. 
marg.| {5.79} In cap. 3. ubi dicitur in postil. Quando fuit reportatus de Aegypto, tunc enim erat in 5. anno a sua nativitate etc.
prol.| Aliter autem habetur in decretis 23. q. 3. §. Quod vero iniuriam. Ibi enim expresse legitur, quod Christus fugiens in Aegyptum {5.80} latuit ibi per septennium.
prol.| REPLICA. Et quod postil. in 3. cap. dicit Christum fuisse in quinto anno reductum de Aegypto propter canonem. Quod vero 23. intelligitur non precise. existens enim. 7. annorum est etiam. 5. annorum, sed non precise.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_3)

Notes :