Nicolaus de Lyra

Capitulum 4

Numérotation du verset Mt. 4,1 

Tunc
Iesus ductus est in desertum1
1 desertum] deserto As353
a Spiritu
ut
temptaretur a diabolo.
Numérotation du verset Mt. 4,2 

Et, cum ieiunasset
quadraginta diebus
et quadraginta noctibus,
postea esuriit.
Numérotation du verset Mt. 4,3 

Et accedens temptator
dixit ei: Si Filius Dei es,
dic
ut lapides isti panes fiant.
Numérotation du verset Mt. 4,4 

Qui respondens dixit2: Scriptum est:
2 dixit Rusch Weber ] + ei ΩJF Wordsworth (D J T)
Non in solo pane3
3 solo pane ΩJF Li446@ Rusch ] inv. Weber
vivit homo,
sed in omni verbo
quod procedit de ore Dei.
Numérotation du verset Mt. 4,5 

Tunc assumpsit
eum diabolus
in sanctam civitatem
et statuit eum supra pinnaculum
templi,
Numérotation du verset Mt. 4,6 

et dixit ei4: Si Filius Dei es,
4 ei ΩJF Rusch Weber ] om. Li446@ (hapax)
mitte te deorsum.
Scriptum est enim:
Quia angelis suis mandavit de te,
et in manibus tollent te, ne forte offendas5 ad lapidem
5 offendas ΩJF Weber ] ofen. Li446@ , offendat Li446
pedem tuum.
Numérotation du verset Mt. 4,7 

Ait illi Iesus rursum: Scriptum est: Non temptabis Dominum Deum tuum.
Numérotation du verset Mt. 4,8 

Iterum assumpsit6 eum diabolus
6 assumpsit ΩJ Li446@ Rusch ] adsumit Weber , def. ΩF
in montem
excelsum valde
et ostendit ei7 omnia regna mundi,
7 ei Li446@ Rusch Weber ] illi ΩJ, def . ΩF
et gloriam eorum,
Numérotation du verset Mt. 4,9 

et dixit ei8: Hec omnia
8 ei ΩJF Li446 Rusch Clementina ] illi Li446@ Weber
tibi dabo,
si cadens
adoraveris me.
Numérotation du verset Mt. 4,10 

Tunc dixit9 ei Iesus: Vade10
9 dixit ΩF Rusch Weber (N G Cava)] dicit ΩJ Li446@ Li446 Weber |
10 Vade] ΩJF, + retro Wordsworth ( D E P9389 L R X c Z* ) Weber (Z G ), + retro me Weber (P); cf. Mc. 8, 33. |
Satana.
Scriptum est enim11:
11 enim Cava Split G Φ Kells Sarum Wordsworth (B C D E P9389 J K L To22 R T V Zc)° ΩJ ΩF Li446@ Rusch Clementina ] om. Weber
Dominum Deum tuum adorabis
et illi soli servies.
Numérotation du verset Mt. 4,11 

Tunc reliquit eum
diabolus
et ecce angeli accesserunt
et ministrabant ei.
Numérotation du verset Mt. 4,12 

Cum autem audisset Iesus
quod Ioannes traditus esset,
secessit in Galileam.
Numérotation du verset Mt. 4,13 

Et relicta civitate Nazareth
venit et habitavit in12 Capharnaum maritima13,
12 in Ω Cor4 (quod in textu ponebatur CIVITATEM cancellatum est in <Parisiensi>) Li446@ Rusch Weber ] + civitatem ΩJ ( cancel. et expunct.) ΩF, Cor2 V (in chapharnaum civitatem maritimam iuxta grecum an. et glossa), + civitate Ed1538 |
13 maritima Wordsworth (C J T V) Rusch Clementina ] maritimam ΩF ΩJ Li446@ Li446 Wordsworth (plerique codd.) Weber |
in finibus Zabulon et Neptalim,
Numérotation du verset Mt. 4,14 

ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:
Numérotation du verset Mt. 4,15 

Terra Zabulon
et terra Neptalim,
via maris trans Iordanem, Galilee gentium.
Numérotation du verset Mt. 4,16 

Populus
qui ambulabat14 in tenebris
14 ambulabat Cor3 (vel) ΩF Li446@ Ed1538 Sixtina Rusch cum Is. 9, 2 (hebr.): הַהֹלְכִ֣ים vel (LXX) ὁ πορευόμενος] sedebat Cor2 V (grecus antiq.) ΩJR Ed1538 Ed1593 Clementina Weber cum graec. (Mt. 4, 16) ὁ καθήμενος  ; cf. HIERONYMUS , In Is., lib. 3, cap. 9, 1, CCSL 73, p. 121.3, 122.21: “ POPULUS QUI AMBULABAT IN TENEBRIS UIDIT LUCEM MAGNAM; HABITANTIBUS IN REGIONE UMBRAE MORTIS, LUX ORTA EST EIS . Septuaginta: [...] AMBULABAT [...]. duplicem posuimus editionem, quia uulgatum est testimonium et usurpatum ab euangelista matthaeo, ut uel diuersitas interpretationis uel similitudo noscatur. ac primum notandum quod testimonium hoc euangelista matthaeus non iuxta Septuaginta, sed iuxta hebraeos posuerit. dicit enim sermo euangelicus: [...] POPULUS QUI SEDEBAT ”.
vidit lucem15 magnam
15 vidit lucem ΩJF Li446@ Rusch ] inv. Weber
et sedentibus
in regione umbre16 mortis,
16 umbre ΩJF Li446@ Rusch ] et umbra Weber
lux orta est eis.
Numérotation du verset Mt. 4,17 

Exinde cepit Iesus predicare
et dicere:
Penitentiam agite.
Appropinquabit17 enim regnum celorum.
17 Appropinquabit Θ Cor3 # Rusch Sixtina] Appropinquavit ΩJF Li446@ Clementina Weber
Numérotation du verset Mt. 4,18 

Ambulans autem
Iesus18 iuxta mare19
18 Iesus ΩJF Li446@ Li446 Rusch ] om. Cor3 (an #) Weber |
19 iuxta mare ΩJF Rusch Weber ] inv. Li446@ |
Galilee vidit duos fratres,
Simonem
qui vocatur Petrus
et Andream
fratrem eius, mittentes rete20
20 rete Ω ( + marg. vel r.) Rusch Weber ] retia ΩF Kells Wordsworth (D E P9389 L M R X*)
in mare.
Erant enim piscatores.
Numérotation du verset Mt. 4,19 

Et ait illis: Venite post me
faciam21 vos fieri piscatores hominum.
21 faciam Rusch ] et praem. ΩJF Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 4,20 

At illi continuo
relictis retibus
secuti sunt eum.
Numérotation du verset Mt. 4,21 

Et procedens inde, vidit alios duos fratres,
Iacobum Zebedei et Ioannem fratrem eius,
in navi cum Zebedeo patre eorum,
reficientes
retia sua
et vocavit eos.
Numérotation du verset Mt. 4,22 

Illi autem statim, relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
Numérotation du verset Mt. 4,23 

Et circuibat
Iesus totam Galileam,
docens in synagogis22 eorum,
22 synagogis ΩJF Rusch Weber ] synagogas Li446@
et predicans evangelium
regni
et sanans
omnem languorem
et omnem infirmitatem
in populo.
Numérotation du verset Mt. 4,24 

Et
abiit opinio eius
in totam Syriam
et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus,
et tormentis
comprehensos, et qui demonia habebant,
et lunaticos et paralyticos23
23 et paralyticos] om. Li446@
et curavit eos.
Numérotation du verset Mt. 4,25 

Et secute sunt eum turbe multe
de Galilea et Decapoli,
et de Hierosolymis et de Iudea
et de trans Iordanem.

Capitulum 4

Numérotation du verset Mt. 4,1 
marg.| {5.79} Tunc   Iesus   . Hic quarto ostendit evangelista in Christo veritatem deitatis et humanitatis ex demonis tentatione, et ex sanctorum angelorum administratione, et primo ponitur primum. secundo secundum, ibi. Tunc reliquit etc. Prima dividitur in tres secundum triplicem tentationem et triplicem Christi victoriam. secundo ibi. Tunc assumpsit eum. tertia ibi. Iterum assumpsit eum. Prima ergo tentatio fuit de carnis concupiscentia. Accepit autem tentator occasionem primo de hoc tentandi ex esurie {5.80} ipsius Christi. Post baptismum enim Christus immediate ductus est a spiritu, scilicet sancto, quia humanitas Christi erat organum divinitatis : et ideo ad omnia agenda movebatur instructu spiritussancti, hoc igitur motu ivit in desertum locum, scilicet aptum orationi, ut ibi spiritum in oratione offerret pro nobis Deo patri.
marg.| .2. Et cum ieiunasset. Ut carnem innocentem pro nobis maceraret et exemplum fidelibus daret : et per hoc quod post baptismum talia egit, nobis ostendit, quod qui inchoat novam vitam debet seipsum Deo offerre per ieiunium et orationem. Sequitur.
marg.| {5.81} .1. Quadraginta diebus. non ultra transiit, ut virtus divinitatis diabolo celaretur, quia Moyses et Elias ieiunaverunt tot diebus.
marg.| .2. Postea   esuriit   . per hoc in se et veritatem humane infirmitatis ostendit, et occasionem tentatori dedit, ideo sequitur.
marg.| .3. Et accedens   tentator   . Ad evidentiam huius tentationis advertendum, quod diabolus sciebat predictum per prophetas, quod Christus futurus erat verus homo et verus Deus, ut habetur expresse Isa. 9.b. Parvulus natus est nobis et filius datus est nobis. Ecce vera humanitas. Et vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus fortis pater futuri seculi, princeps pacis. Ecce manifesta eius divinitas, et pluribus aliis locis idem exprimitur, quos omitto propter prolixitatem. Similiter sciebat tempus nativitatis Christi esse conpletum Tum propter hebdomadas Daniel. in quibus erat determinate prefixus terminus sui adventus. Tum propter translationem regni Iudeorum ad Herodem alienigenam prout fuerat predictum per Iacob patriarcham Gn. 46. ut supra expositum est plenius, sed nesciebat certitudinaliter, quod Iesus Nazarenus esset ipse Christus de quo talia fuerant dicta. Verumtamen propter eminentiam sanctitatis eius, et propter conpletionem temporis respectu Christi adventus habebat quandam coniecturam {5.82} quod ipse esset vere Christus, et ideo de hoc voluit experientiam accipere per tentationem quia tentare est accipere experientiam de aliquo ignorato. Intendebat etiam ulterius per hanc tentationem inducere eum ad peccatum, si inveniretur purus homo, sed neutrum obtinuit, ut patebit. Dicit igitur tentando.
marg.| .4. Si filius etc. ,  scilicet naturalis, et per consequens ei equalis in potestate.
marg.| .5. Dic ut lapides isti panes fiant. Luce quarto. d.a dicitur. Dic lapidi huic etc. et idem est, quia singulare includitur in plurali, et ideo si demonstravit plures lapides necessario demonstravit unum. vel aliter dicendum, quod Lucas accipit singulare pro plurali, sicut accipitur Exodi octavo. f.b Venit musca gravissima in domo Pharaonis. idest, multitudo muscarum.
a Lc. 4.
b Ex. 8.
marg.| .6. Qui respondens dixit. Sic respondit Iesus, quod nec divinitatem eius poterat perpendere, nec ipsum ad gulam inducere dicens.
marg.| .7. Scriptum est. Deuteronomii octavoc.
c Dt. 8.
marg.| .8. Non in solo pane vivit homo. scilicet corporali.
marg.| .9. Sed de omni verbo quod procedit de ore Dei. quod verificatur non solum de vita spirituali, sed etiam de corporali, sicut patet de Moyse qui ieiunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus, verbo Dei spiritualiter et corporaliter sustentatus.
marg.| {5.83} .1. Tunc assumpsit eum diabolus etc. Hic secundo tentat eum de superbia, et ad eundem finem sicut prius. Dicit ergo Mattheus. Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem. idest Ierusalem, que dicebatur sancta, quia divino cultui deputata propter templum quod erat ibi, nec erat licitum in lege sacrificare Deo alibi.
marg.| .2. Et statuit eum supra pinnaculum templi. Istud pinnaculum templi est tectum, quod erat de super planum sicut fiebant tunc domus Palestinorum. Erat enim intentio demonis illuc eum portantis, ut a populo civitatis ipse Iesus quasi volare videretur, et sic in vanam gloriam ferretur, sed divina virtute fecit quod nullus eum vidit, quia in potestate eius erat videri et non videri.
marg.| .3. Et dixit ei. Si filius Dei es, mitte te deorsum. quasi dicat virtute propria potes sine periculo, et etiam propter ministerium angelorum tibi servientium.
marg.| .4. Scriptum est enim. de te scilicet in Ps. Quia angelis suis etc.
marg.| .5. Ait Illi Iesus. Sic respondet ei per scripturam, quod totaliter evacuat eius tentationem.
marg.| .6. Non tentabis Dominum Deum tuum. Dt. 6.c. Tentare enim {5.84} Deum est querere experimentum de dei virtute absque inevitabili necessitate, et hoc est peccatum, quia quandocumque homo aliquid potest facere secundum viam humanam ad evitandum periculum, non debet illud omittere, querendo divinum experimentum, et propter hoc probatio ferri candentis et monomachie tamquam illicita prohibentur in iure. Per hoc ergo respondet Iesus diabolo tentanti ipsum quia cum posset de pinnaculo templi descendere per viam humanam, scilicet per gradus ad hoc factos in templo, non debebat per alium locum descendere, quia hoc esset Deum tentare.
marg.| .7. Iterum assumpsit eum diabolus. Hic tertio retentat eum de concupiscentia oculorum seu avaritia, quia posuit eum in montem excelsum. quis autem fuit ille mons non nominatur, nec multum refert ad propositum.
marg.| .8. Et ostendit ei. Non est sic intelligendum quod ex illo loco possent omnia regna et omnes civitates determinate videri, sed ostendendo diversas partes orbis, dixit ei, tale regnum est in tali situ, et tale in tali, enarrando in brevibus magnitudinem et gloriam illorum regnorum, et ideo ostensio fuit magis ad auditum quam ad visum. quo facto dixit ei.
marg.| {5.85} .1. Hec omnia tibi dabo. Ex hoc loco et aliis similibus dixerunt Manichei, quod diabolus est dominus istorum corporalium inferiorum, sicut factor et creator eorum, sed hoc patet manifeste falsum Gn. 1. ubi describuntur facta a Deo, et ideo dicendum quod diabolus mentiebatur, quia mendax est et pater mendacii, ut habetur Ioh. 8.f. Creature enim corporales non sunt in potestate ipsius, nisi quantum sibi permittitur a Deo. sequitur.
marg.| .2. Vade Sathana. Hic increpavit eum et non supra ad ostendendum quod proprias iniurias debet homo portare, sed Dei iniuriam nullo modo debet tolerare, hoc autem maxime fit, quando cultus debitus Deo impenditur diabolo. quod diabolus facere suggerebat, et ideo hanc veritatem per scripturam confirmat Dt. 6.
marg.| .3. Dominum Deum tuum adorabis. Adoratione, scilicet latria, que soli Deo debetur. homines autem venerari possunt veneratione dulia.
marg.| .4. Tunc reliquit eum. Hic ostenditur divinitas ex ministerio sanctorum angelorum, reliquerant enim angeli ipsum Iesum ad tempus ut divinitas eius diabolum magis lateret, et ut convenientius locum tentandi haberet, et ut victoria ipsius Christi excellentior appareret ex hoc quod solus ipsum devinceret. Et ideo victo tentatore et pre confusione recedente.
marg.| .5. Accesserunt   angeli   . Sicut vero domino serui sui, Ex quo apparet, divinitas Christi, quia nulla natura est supra angelicam nisi divina. sequitur secunda pars totius evangelii.
marg.| .6. Cum   autem   . superius declaravit Mattheus personam ipsius mediatoris ostendendo in ipso veritatem humane nature et divine : hic incipit agere de operibus Christi. De Christo autem inter alia tria fuerant per prophetas predicta. Primum, quod esset legislator nove legis Iere. 31.f. Ecce dies veniunt dicit dominus, et feriam domui Israel et {5.86} domui Iuda fedus novum etc. Secundum est, quod esset Christus redemptor per meritum sue passionis Isa. 13.b. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras etc. Tertium est, quod esset mortis destructor per gloriam sue resurrectionis Ps. 25.c. Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Quod non potest intelligi de David cum sepultus fuerit et incineratus, sed de Christo tantum ut ostendit beatus Petrus, Actu. 2. Igitur residuum huius evangelii dividitur in tres partes, quia primo determinat evangelista de Christi legislatione. secundo, de ipsius passione cap. vigesimosexto. Et factum est cum consummasset. tertio de ipsius resurrectione ca. ult. Vespere autem sabbati. Circa primum advertendum, quod lex non imponitur nisi multitudini, et ideo legislationem precepit populi adunatio. Et ideo circa primum duo facit, quia primo ostendit populi adunationem ad Christum per eius predicationem, et secundo describit Christi legislationem. c. se. Videns Iesus turbas. Prima adhuc in duas partes, quia primo in generali tangitur Christi predicatio, et secundo subiungitur ex hoc sequens populi ad Christum adunatio, ibi. Ambulans autem Iesus. In prima parte describitur predicatio Christi quantum ad tria, scilicet quantum ad tempus, locum, et modum. Tempus autem tangitur cum dicitur. Cum autemaudissetIesusquodIohannes traditus esset. ex quo patet, quod Mattheus hic omittit omnia opera Christi, que fecit ante incarcerationem Iohannis, sed illa describit Iohannes, ut patet. 1. ca. 2 .3. et 4. licet enim ante incarcerationem Iohannis predicaverit, non tamen ita publice. Locum autem huius predicationis, cum subdit.
marg.| .7. Et relicta. Causa autem quare reliquit civitatem Nazareth, Lucas exprimit. 4. ca. quia, scilicet ingressus est synagogam in die sabbati, et legit ibi illud Isaie. Spiritus domini super, et cap. Isa. 61. et dixit ibi aliqua ex quibus Iudei scandalizati duxerunt eum ad supercilium montis et voluerunt eum precipitare, ipse autem virtute divina per medium illorum ibat non visus ab eis.
marg.| {5.87} .1. Venit et   habitavit   in Capharnaum. ad predicandum, ut hic dicitur.
marg.| .2. Maritima. quia supra littus maris Galilee sita est. Ex hoc autem ostendit Mattheus evangelista prophetiam impletam Isa. 9.a. Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Neptalim etc. Ad cuius evidentiam considerandum, quod illam prophetiam exponunt aliqui de captivitate decem tribuum. Fuerunt enim primo captivati tempore Phace filii Romelie per Teglatphalasar regem Assyriorum, qui captivavit duas tribus ultra Iordanem de Zabulon et Neptalim et de Galilea multos captivavit, ut habetur 3. Regum. 15. et de hoc exponunt primam partem prophetie. Primo tempore alleviata est terra Zabulon etc. quia captivatis malis hominibus alleviata est terra ponderibus peccatorum. Secundo fuerunt captivati filii Israel qui remanserant tempore Hosee per Salmanasar regem Assyriorum, ut habetur 4Rg. 17. et de hoc exponunt secundam partem prophetie. Et novissime aggravata est tota terra, scilicet per domini flagellationem. Dicitur autem illa terra via maris, quia ibi est via publica ad portandum merces a Iordane ad Mare mediterraneum. Additur autem Galilee gentium ad differentiam alterius Galilee que vocabatur Galilea Iudeorum. Scribitur enim. 3Rg. 9. quod Salomon dedit Hyram in Galilea. 20. oppida, et quia erat gentilis, ideo dicta est illa terra Galilea gentium. Alio autem nomine dicta est Chabul. per illam ergo Galileam transibat via illa de qua est hic mentio. Sed ista expositio non videtur vera. Primo quia videtur implicare contraria, saltem in modo loquendi, quia primam captivitatem vocat alleviationem terre, et secundam vocat aggravationem, et tamen sunt eiusdem rationis. Secundo quia {5.88} si loqueretur de captivitate secunda que suit totius terre, non loqueretur solum de Galilea gentium, sed de Samaria que erat civitas regia et principaliter fuit obsessa et capta per Salmanasar, ut patet quarto Regum Decimo septimo. Tertio quia illud quod sequitur Isaie. 9.b. Parvulus natus est nobis etc. exponitur de Christo tam a Iudeis quam a Christianis, ergo et illud quod immediate preponitur. Primo tempore alleviata est ter. etc. de Christo intelligitur, et sit exponit Mattheus evangelium, quia Christus in terra Zabulon et Neptalim, primo predicavit publice, ut dictum est, quia civitas Capharnaum ibi est sita, et alia loca ubi primo predicavit, et sic illa terra primo illuminata est doctrina Christi, et ideo per Isa. dicta est primo alleviata, sed postea ad vomitum sunt reversi homines illius terre, propter quod illis civitatibus exprobrat Christus Matthei undecimo ut patet intuenti propter quod per Isa. dicitur. Novissimo aggravata est, et hoc est quod dicit Mattheus breviter accipiens auctoritatem Isa. Terra Zabulon et terra Neptalim.
marg.| .3. Populus qui ambulabat in tenebris. ignorantie scilicet.
marg.| .4. Et sedentibus in regione. Umbra mortis dicitur peccatum mortale, quod est quasi figura et umbra gehenne. .5.   Lux orta est eis. quia illuminatio doctrine Christi primo facta est in locis predictis.
marg.| .6. Exinde cepit Iesus predicare, et dicere. Posito tempore et loco predicationis Christi, evangelista describit modum quem tenuit. Tenuit autem talem modum qualem tenuit Iohannes, di.
marg.| .7. Penitentiam agite etc. hoc autem fecit Christus primo ut predicationem Iohannis approbaret, secundo ut nostram superbiam confutaret, quia aliquando dedignamur accipere dicta aliorum.
marg.| {5.89} .1. Ambulans   autem   . Descripta in generali, predicatione Christi, hic ponitur ad ipsum adunatio populi : et primo aliquarum specialium personarum, utpote apostolorum. secundo, turbarum communium, ibi. Et circumibat Iesus. Ad evidentiam primi sciendum, quod isti Apostoli leguntur ter vocati a Christo. Prima vocatio fuit immediate post baptismum Christi, ut habetur Ioh. 1.d. quando duo discipuli Iohannis audierunt ipsum dicentem de Christo. Ecce agnus Dei, et sequuti sunt Iesum. et ibi dicitur : Andreas frater Simonis Petri erat unus ex duobus qui sequuti fuerant Iesum. et ibi subditur quomodo vocavit fratrem suum Simonem ad Iesum. Secunda vocatio fuit in captura piscium quam describit Luc. 5.a. dicens, quod Christus propter turbas irruentes ascendit in navim Petri ad predicandum, et finita predicatione iussit laxari rete in capturam piscium : et Petrus visa multitudine piscium captorum, sciens quod non poterat esse virtute humana, procidit ad genua Iesu. Sed ille due vocationes non fuerunt proprie ad apostolatum, sed ad quandam familiaritatem. Tertia autem vocatio fuit ista quam describit Mattheus, quando relictis omnibus sequuti sunt Iesum, amplius ad predicta negocia non reversuri, sed intendentes doctrine Christi : et hoc est quod dicit Mattheus, AmbulansautemIesus. Mare istud est quidam lacus habens centum stadia longitudinis et quadraginta latitudinis, per {5.90} quem transit Iordanis fluvius, ut dicit Hiero. Dicitur autem mare secundum modum loquendi Hebraicum, in quo magna congregatio aquarum vocatur mare, secundum illud Gn. 1.a. congregationesque aquarum appellavit Maria. vocatur etiam aliquando stagnum Genezareth Luc. 5.a. Dicitur etiam mare Galilee, quia est in illa regione : et mare Tyberiadis a civitate Tyberiade sita supra ipsum.
marg.| .2. Vidit duos fratres. et patet litera.
marg.| .3. Et procedens inde. Hic agitur de vocatione Iacobi et Iohannis filiorum Zebedei, et patet litera. Sed queritur hic quomodo isti fratres relicto patre, et similiter alii duo relictis omnibus ita sequuti sunt eum ? Dicendum, quod in eo erat virtus divinitatis : et ideo sicut poterat exterius vocare per vocem, ita poterat interius attrahere pro voluntate sua per inspirationem. Similiter queritur quare simplices homines primo vocavit ad predicationem evangelii ? Dicendum, quod sicut a principio aliquos simplices vocavit, ut patet in istis predictis, ita similiter aliquos literatos vocavit a principio ut Nathanaelem et Nicodemum, ut habetur Iohan. 1. et 3. quia si solos simplices vocasset. credi posset quod fuissent ex simplicitate decepti. Verumtamen simplices magis constituit apostolos ad predicationem evangelii quam literatos, ut fides evangelii magis attribueretur sapientie divine quam humane.
marg.| .4. Et circumibat Iesus. Hic ponitur adunatio populi ad Christum {5.91}quantum ad multitudinem populorum ipsum sequentium, quia non solum docebat verbo, sed doctrinam suam confirmabat facto, scilicet per miracula, que solum fieri poterant virtute divina. Sicut enim illa ad que attingit intellectus humanus, non probantur sufficienter, nisi per reductionem ad principia intellectui per se nota, ita simpliciter que excedunt facultatem intellectus nostri, cuiusmodi sunt illa que pertinent ad doctrinam Christi non poterant turbis communibus melius declarari quam per opera, virtutem totius nature excedentia, cum enim Deus non posset esse testis falsitatis, si talia inducantur ad confirmationem alicuius doctrine, sequitur illam doctrine veritatem infallibilem continere Hoc modo confirmata est doctrina apostolorum. Marc. 16.d. Illi profecti predicaverunt ubique domino cooperante et sermonem confirmantesequentibus signis. et hoc modo confirmavit Christus doctrinam suam, ut dicitur hic. Et circumibat Iesus totam{5.92} Galileam. Sequitur.
marg.| .1. Et predicans   evangelium   regni. quia Christus predicabat apertionem regni celestis quod non faciebat doctrina Mosaica.
marg.| .2. Et sanans omnem languorem, id est infirmitatem incurabilem virtute nature, ex quo et consimilibus patet confirmatio sue doctrine ut dictum est.
marg.| .3. Et abiit opinio eius. idest fama.
marg.| .4. In totam Syriam. quia non solum in Iudea, sed in provinciis vicinis abiit ipsius facta propter eius crebra miracula, propter quod rex Abgarus qui regnabat iuxta Euphratem, scripsit Salvatori una epistolam, ut habetur in Ecclesiastica historia.
marg.| .5. Et sequute sunt   eum   turbe multe de Galilea et Decapoli. Decapolis nomen est regionis dicte a decas quod est decem, et polis quod est civitas, quia ibi erant decem civitates. Cetera patent.
Numérotation du verset Mt. 4,moraliter 
marg.| {5.79} .1. Tunc Iesus. Per hoc insinuatur quod aggrediens desertum penitentie fortius tentatur ab hoste. Eccle. secundo. a. Fili accedens {5.80} ad servitutem Dei sta in iustitia et timore, et prepara animam tuam ad tentationem, id est ad resistendum tentationi que imminet tibi. Illos enim Deus fortius tentari permittit quos fortiores esse cognoscit. prime Cor. decimo. c. Fidelis autem Deus est {5.81} qui non patietur vos tentari supra id quod potestis. Per hoc autem{5.82} quod Iesus voluit tentari triplici tentatione, ostendit, quod omnis tentatio, vel est a carne, vel a mundo vel ab hoste. Diabolus tamen utitur aliquando carne et mundo tentationes eorum accendendo,
Numérotation du verset Mt. 4,moraliter 
marg.| {5.85} .6. Cum autem. Per hoc autem quod cessante predicatione Iohannis Christus ivit ad predicandum, significavit quod lege cessante sequutum est evangelium. per hoc autem quod audita Iohannis incarceratione secessit, ostendit quod licitum est predicatoria persecutoribus{5.86} elongari Unde dicit apostolus inf. 10.c. Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam.
marg.| .7. Et relicta. Erat enim maior et populosior. Et per hoc dedit predicatoribus exemplum, ut declinent ad loca in quibus possent facere maiorem fructum.
Numérotation du verset Mt. 4,moraliter 
marg.| {5.87} .6. Exinde capit Iesus etc. Per hoc enim approbavit doctrinam Iohannis, qui sic inceperat predicare. Sed moderni doctores faciunt{5.88} contrarium. nam unus reprobat quantum potest dictum alterius, et non solum doctores hoc faciunt, sed etiam Baccalaurei dicta suorum doctorum arroganter impugnant quantum possunt.
Numérotation du verset Mt. 4,moraliter 
marg.| {5.89} .1. Ambulans autem. sequitur postea.
marg.| Illi autem statim relictis. Per hoc autem ostenditur quod perfecti sectatores Christi relictis rebus possessis et etiam parentibus{5.90} quantum ad carnalem affectum animo prompto sequuntur eum.
marg.| .4. Et circumibat Iesus. Per hoc ostendit quod predicator evangelii debet esse diligens et fervidus ad salutem animarum, et quod eius doctrina sit communis et sana. ideo dicitur.
Numérotation du verset Mt. 4,moraliter 
marg.| {5.91} Docens in synagogis eorum. Non in latibulis, sicut faciunt heretici et illi quorum doctrina est suspecta.
marg.| .1. Et predicans evangelium regni. non curiosa et inutilia.
marg.| .2. Et sanans omnem languorem. Debet enim predicator sanare omnem infirmitatem spiritualem pro suo posse.
marg.| Et qui demonia habebant. per istos signantur sortilegi et divini superstitiosi.
marg.| Et lunaticos. idest instabiles in bono.
marg.| Et paralyticos. qui sunt pigri quasi impotentes bonum operari.
marg.| Et curavit eos. Isti enim possunt curari per bonam doctrinam {5.92} predicatoris et confessoris discreti.
marg.| .5. Et sequute eum sunt turbe multe de Galilea. que interpretatur transmigratio.
marg.| Et decapoli. que dicitur a decem, et polis civitas.
marg.| Et de Ierosolymis. que interpretatur pacifica.
marg.| Et de Iudea. que interpretatur confessio.
marg.| Et de trans Iordanem. qui interpretatur rivus iudicii, per hoc enim signatur quod illi Christum sequuntur qui de vitiis ad virtutes transmigrant, et qui decalogum observant, et qui pacifice cum aliis habitant, et qui peccata confitentur humiliter, et qui divina iudicia formidant.
marg.| {5.91} Videns autem Iesus turbas. Descripta adunatione populi per predicationem Christi, hic ponitur ipsius legislatio, que ut dictum est, debet ferri populo adunato. Et primo ponitur huius legis datio ab ore Christi, qui est legifer noster. Et secundo ponitur predicte legis promulgatio per missionem discipulorum ad predicandum cap. 10. Convocatis etc. Tertio ponitur secundum legem datam et promulgatam indicatio cap. 24. Et egressus Iesus etc. ubi agitur de adventu Christi ad iudicium. Ista autem tria predicta pertinent proprie ad legem. Prima in duas, quia primo ponitur legis explicatio. Secundo, {5.92} describitur ipsius explicate confirmatio per miracula ca. 8. Cum autem descendisset Iesus de monte. Prima adhuc in duas, quia primo lex evangelica explicatur, secundo, ad implendum populus incitatur, circa finem. 7. ca. Omnis ergo. Prima adhuc in duas, quia primo lex datur, et secundo ostenditur qualiter observetur, ibi. Petite et accipietis. post principium. 7. ca. Prima adhuc in duas, quia primo premittitur quedam brevis prefatio, et secundo subditur legis explicatio ibi. Beati pauperes. Circa primum quasi per modum prologi ostenditur primo congregatio populi, cum dicitur.
marg.| .1. Videns autem Iesus turbas. ut ostendatur tempus congruum {5.93} ad ferendum legem populo congregato. Secundo subditur locus aptus cum dicitur.
marg.| .1. Ascendit in montem. quia in tali loco multi possunt audire, ex hoc etiam designatur excellentia legis evangelice propter eminentiam montis in quo data est lex evangelica. Tertio tangitur modus conveniens, cum dicitur.
marg.| .2. Et cum sedisset. Sedendo enim et in quiete data est lex evangelica. lex autem vetus data est in terroribus ad designandum differentiam legis et evangelii. quia illa erat lex terroris, evangelium autem lex amoris. Quarto ostenditur huius legis excellentia, cum dicitur.
marg.| .3. Et aperiens. Quia Mosaica lex a Deo data est mediantibus angelis, ut supra declaratum est. lex autem evangelica immediate per seipsum incarnatum. propter quod August. exponens hunc locum dicit : Tunc aperuit os suum qui ante in lege aperuit ora prophetarum.
marg.| .4. Beati pauperes   spiritu. Hic ponitur ipsius legis explicatio : et quia intentio legislatoris est facere cives bonos per assuefactionem bonorum operum, ut habetur 2. Ethico. ideo primo in hac lege dirigitur perfecta humana operatio. secundo rectificatur interior intentio. cap. seq. Et cum oratis no. etc. tertio ordinatur humana affectio. cap. 7. Nolite iudicare. Circa primum considerandum, quod lex est de operibus virtutum, virtutes autem, quedam sunt communes seu humane, quedam autem sunt excellentes seu Heroice, ut dicitur. 7. Ethicorum et tales dicuntur quasi divine, ut {5.94} ibidem dicitur. Et inducitur exemplum de Hectores, qui propter excellentiam virtutis dicebatur quodammodo filius Dei, et non filius hominis mortalis Lex autem evangelica est excellentissima, et ideo describit virtutes secundum excellentissimum gradum, ut videbitur. Considerandum etiam, quod licet virtutes sint connexe, tamen alique sunt magis proprie contemplativorum, alique activorum, et alique prelatorum, et ideo primo describit virtutes que perficiunt in vita contemplativa, et secundo que perficiunt in vita prelativa, ibi. Vos estis sal terre. tertio in vita activa seu subditorum, ibi. Audistis quia dictum est antiquis. Prima in duas, quia primo describit virtutes que perficiunt ad bene agendum, et secundo, illam que perficit ad bene patiendum, ibi. Beati qui persequutionem. Prima in tres, quia primo describit illas que perficiunt hominem respectui sui, secundo respectu proximi, ibi. Beati qui esuriunt. tertio respectu Dei, ibi. Beati mundo corde. Prima in duas, quia primo ordinat hominem respectu extrinsecorum bonorum, et secundo respectu intrinsecorum motuum, ibi. Beati mites. Ad evidentiam dicendorum sciendum, quod beatitudo dicitur dupliciter uno modo in re, sicut habetur in patria. alio modo in spe, sicut habetur in via in viris excellentibus in virtute, qui propter excellentiam virtutis videntur vitam humanam excellere, et ad vitam beatam quodammodo appropinquare, et tales dicuntur beati quodammodo, quia quod parum distat quasi nihil reputatur. 2. Physic. et hoc modo ethico. 1. dicuntur pueri felices, non quod exerceant actus virtutum in quibus consistit felicitas secundum Philosophum, sed quia habent ad hoc bonam dispositionem, dicuntur tales de propinquo ad hoc dispositi. Igitur quia {5.95} virtutes quas hic describit legislator dominus noster Iesus Christus, sunt sic eminentes, ideo dicuntur beatitudines. Prima igitur beatitudo dicitur paupertas spiritus. respectu enim extrinsecorum bonorum que sunt divitie et honores, bene se habet homo modo humano et communi, quando non querit talia ultra gradum sui meriti, secundum condecentiam status et persone, et hoc facit virtus politica que talibus utitur. Sed paupertas que spiritus beatitudo dicitur facit hoc excellentius, quia facit hominem talia totaliter contemnere et a se abiicere : quantum possibile est, ut contemplationi divine liberius possit inherere. quia secundum quod dicitur libro de ecclesiasticis dogmatibus. Bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare, sed melius est intentione sequendi Christum totum simul donare, et absolutum a sollicitudine cum Christo egere. igitur paupertas spiritus facit contemnere predicta, non tamquam mala simpliciter, quia his potest homo bene uti per virtutem politicam, ut visum est, sed tamquam minora bona maioris boni impeditiva, sicut contemnitur matrimonium tamquam minus bonum propter virginitatem servandam igitur. Beati pauperes spiritu. quia paupertas absoluta non dicit nisi carentiam divitiarum et bonorum, quod non est virtuosum, sed potest esse in malis hominibus, ut patet ad sensum, sed paupertas spiritus. scilicet voluntarie assumpta ad liberius sequendum Christum, illa est virtus excellens seu perfecta. Additur autem premium correspondens cum subditur.
marg.| .1. Quoniam   ipsorum   . In regno enim intelligitur. omnimoda sufficientia et excellentia que bene repromittitur in celis illis qui talia contempserunt in terris.
marg.| .2. Beati mites. Hic perficit hominem respectu intrinsecorum motuum : et primo respectu motuum irascibilis, secundo respectu motuum concupiscibilis, ibi. Beati qui lugent. Circa primum considerandum, quod {5.96} circa passiones irascibilis bene se habet quis modo humano et communi quando eas refrenat, sic quod non nimis impetuose excedit, tamen aliqualem perturbationem earum sentit. Mititas autem que est beatitudo, facit hoc excellentius, quia reddit hominem totaliter tranquillum a motibus irascibilis. per omnimodam subiectionem ad regulam rationis vel divine legis, et hoc est quod dicit. Beati mites. Additur autem premium correspondens cum dicitur.
marg.| .3. Quoniam ipsi. ad hoc enim homines feroces movent bella et lites sequentes motus irascibilis, ut quasi securi possideant terram devictis inimicis, et ideo illis qui sunt totaliter quietati a motibus irascibilis modo predicto bene promittitur possessio pacifica terre viventium.
marg.| .4. Beati qui   lugent   . Hic perficit hominem respectu motuum concupiscibilis, qui sunt circa omnia concupiscibilia, sicut sunt delectationes ciborum et venereorum in sensu gustus et tactus, et similiter melodiarum, spectaculorum, odorum in sensu auditus visus et olfactus, in talibus bene se habet homo modo communi et humano, moderate talibus utendo et superflua resecando, quod fit per temperantiam que est virtus politica. Sed excellentius se habet homo in talibus per beatitudinem luctus omnia talia a se penitus abdicando, et luctum voluntarie in hac vita assumendo, tam pro transgressione culpe commisse, quam pro dilatione celestis patrie, ita quod totum statum presentis vite reputat exilium respectu celestis patrie, secundum quod dicebat Paulus ad Romanos 7.d. Infelix homo quis me liberabit de corpore mortis huius ? et ad Phil. 1.c. Desiderium habensdissolvi, et esse cum Christo, et quantum ad hoc dicit. Beati qui lugent. voluntarium luctum in hac vita pro peccatis assumendo. Additur autem premium correspondens cum dicitur.
marg.| .5. Quoniam   ipsi consolabuntur   . Consolari enim est simul solari : conveniens autem est, ut illi qui in presenti vita pro Christo voluntario luctu occupantur, cum Deo et angelis eternaliter consolentur.
marg.| .6. Beati qui   esuriunt   et   sitiunt   . Hic ponit virtutes que perficiunt hominem {5.97} respectu proximi. Hec autem perfectio consistit in duobus, primo in his que habent rationem debiti. secundo in his que habent rationem doni ibi. Beati misericordes. Circa primum advertendum, quod in his que habent rationem debiti respectu proximi bene se habet homo, quando reddit unicuique quod sibi debetur, non nimis notabiliter pro crastinando vel retardando. hoc autem facit per iustitiam que est virtus politica, sed excellentius per beatitudinem que dicitur esuries vel sitis iustitie, quando, scilicet quedam ferventi desiderio in solito talia exequitur, sicut esuriens et sitiens ferventer comedit et bibit, et hoc est quod dicit. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Additur autem premium conveniens, cum dicitur.
marg.| .1. Quoniam ipsi. Saturitas enim glorie que consistit in desiderii humani repletione, secundum quod dicitur in Ps. Satiabor cum apparuerit gloria tua. convenienter promittitur esurientibus iustitiam predicto modo.
marg.| .2. Beati misericordes. Hic ponitur beatitudo perficiens hominem respectu proximi in his que habent rationem doni, in talibus autem bene se habet homo modo communi et humano per liberalitatem que est virtus politica in mediocribus et parvis donis, et per magnificentiam in excellentibus donis et magnis. Sed excellentius hoc fit per beatitudinem que vocatur misericordia, quando defectum alterius totaliter accipit quasi suum, unde dicitur misericors quasi habens cor miserum, quando. scilicet accipit corde defectum alterius quasi suum et hoc est quod dicit. Beati misericordes. Additur autem premium conveniens cum dicitur.
marg.| .3. Quoniam ipsi misericordiam. In celesti enim patria quilibet misericordiam consequetur, quia ultra condignum sibi retribuitur, secundum quod dicitur ad Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam que revelabitur in nobis.
marg.| {{5.98} .4. Beati mundo   corde   . Hic ordinatur homo respectu Dei, et primo quantum ad intellectum speculando. secundo, quantum ad effectum ipsum amando ibi. Beati pacifici. Circa primum advertendum, quod in speculatione divina, bene habet se homo modo communi et humano per virtutes intellectuales, que sunt scientie speculative, et potissime per Metaphysicam, que docet proprietates divinas ex creaturis considerare, ut patet 12. Metaphysice, ubi ostenditur unum esse Deum eternum actum purum viventem vita nobilissima sempiterna et optima, sed hoc est solum considerando Deum ex proprietatibus creaturarum, sed excellentius hoc habet per beatitudinem que est munditia cordis per quam mens humana Deo coniungitur, et sic de occultis et divinis supra modum humanum illustratur, sicut fuerunt Apostoli, qui absque humano studio fuerunt de divinis excellentissime illustrati, et hoc est quod dicit. Beati mundo corde. Additur autem premium conveniens cum dicitur.
marg.| .5. Quoniam ipsi Deum. quia visio Dei enigmatica per fidem in presenti, et facie ad faciem in futuro, bene repromittitur habentibus talem munditiam, secundum quod dicitur. 1Cor. 11.d. Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem.
marg.| .6. Beati pacifici. Hic ponitur beatitudo ordinans hominem respectu Dei quantum ad effectum quod fit modo communi et humano per amorem naturalem, quando diligit Deum sicut principium suum efficiens et conservativum, licet preter hoc alia diligat. Sed excellentius hoc fit per beatitudinem que est pax, quando, scilicet homo totaliter per affectum mentis Deo coniungitur, sicut bonitati summe, et sic nihil aliud extra ipsum querit, sed in ipso quietatur et pacificatur, et hoc est quod dicit. Beati pacifici. Additur autem premium conveniens cum dicitur.
marg.| .7. Quoniam   filii Dei. Filiatio enim Dei importat assimilationem ad Deum, proprium autem est ipsius Dei quod seipso fruitur, et seipso quietatur. Et ideo qui predicto modo sunt pacifici, recte filii Dei vocabuntur.
marg.| {5.99} .1. Beati qui   persequutionem   . Hic ponitur beatitudo perficiens hominem ad bene patiendum. Sicut enim ad virtutem pertinet bene agere, ita et bene pati. In hoc autem bene se habet homo modo communi et humano, quando pro tribulatione imminente non recedit a virtute, licet hoc sustineat cum aliqua angustia et dolore, et hoc fit per fortitudinem que est virtus politica. Sed excellentius hoc fit per beatitudinem, que potest dici quedam fortitudo divina, quando talia sustinet non solum patienter sed etiam letanter, sicut martyres quanto acerbioribus tormentis cruciabantur, tanto magis in domino letabantur. Et hoc est quod dicit. Beati qui persequutionem patiuntur. Et sequitur. Gaudete et exultate, quoniam etc.
marg.| .2. Vos estis sal terre. Hic ponuntur virtutes prelatorum. Ad cuius {5.100} evidentiam considerandum, quod prelati sunt successores apostolorum, et ideo debent esse perfecti in vita contemplativa et activa, et ideo virtutes contemplativorum que sunt predicte supponuntur esse in eis et similiter ille que sequuntur de activis, sed hic exprimuntur aliqua specialia que debent esse in eis pre ceteris. Et primo quantum ad eorum vitam. Secundo, quantum ad eorum doctrinam, ibi. Nolite putare. Circa primum advertendum, quod prelati preceteris debent esse excellentes quantum ad quatuor. Primum est discretio in agendis, quia sunt doctores et gubernatores aliorum, et hoc designatur cum dicitur. Vos estis sal terre. Sicut enim sale condiuntur omnia cibaria, ita discretione prelatorum debent dirigi et ordinari omnia opera subditorum.
marg.| {5.101} .1. Quod si sal, id est si discretio in prelatis defecerit.
marg.| .2. In quo salietur ? quasi dicat in nullo opera subditorum condientur seu dirigentur. Ideo subditur.
marg.| .3. Ad   nihilum   . quia talis debet repelli a prelatione, ne officium prelatorum in conspectum hominum reddatur vile. Secundum in quo debent precellere prelati, est clara notitia in scripturis intelligendis. Et hoc est quod dicitur.
marg.| .4. Vos estis. Sicut enim lux est manifestativa omnium occultorum, sic prelati per intelligentiam sacre scripture debent ex officio notificare aliis omnia opera virtutum. in cuius signum portant mitram in capite, in qua duo sunt cornua, quia debent scire duo testamenta. Tertium in quo debent precellere est constantia in oppressoribus pauperum reprimendis unde dicit Salvator Ioh. 10.b. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. mercenarius autem et qui non est pastor, videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit. Quod exponens Greg. dicit : Lupus enim super oves venit, cum quilibet iniustus et raptor fideles quosque atque{5.102} humiles opprimit, sed qui pastor videbatur, et non erat, relinquit oves et fugit, quia dum sibi ab eo periculum metuit, resistere iniustitie non presumit fugitans non mutando locum, sed subtrahendo solatium : et ideo pastor bonus civitati in monte posite comparatur, quia ad ipsum debent habere oppressi refugium, quasi ad quoddam fortalitium. Et hoc est quod dicit Salvator.
marg.| .5. Non potest civitas. quia bonus prelatus in persecutione non debet se abscondere, sed ad defensionem gregis se manifeste ostendere. Quartum in quo debet prelatus excellere est sanctitatis evidentia in exemplis dandis, quia secundum quod dicitur in pastorali. Tantum debet excellere actionem populi actio presulis, quantum distat a grege vita pastoris, et ideo comparatur hic lucerne super candelabrum, illuminanti totam domum. Sed intentio recta subditur.
marg.| .6. Sic luceat lux etc.   Et   glorificent   patrum vestrum. quia non debent ad hoc gloriam propriam querere, sed gloriam Dei et edificationem populi.
marg.| .7. Nolite putare. Hic ostendit eminentiam prelatorum quantum ad {5.103}doctrinam. Et primo ponit modum docendi ipsi Christo proprium. Secundo ostendit qualiter debet ei conformari doctrina prelatorum, ibi. Qui ergo solverit. Circa primum advertendum, quod Christus non solummodo erat doctor legis et Evangelii, sed etiam institutor. Aliter tamen quia vetus testamentum dedit mediantibus angelis, novum autem per seipsum, ut supra in prologo visum est. ergo per suam doctrinam non debuit legem destruere, sed magis eam perficere, et adimplere. Et hoc est quod dicit. Nolite putare quoniam etc.
marg.| .1. Iota unum aut apex, id est modicum non transibit quod non impleatur, quia Iota est minima litera Greca.
prol.| Queritur hic quomodo verum sit quod Christus legem impleverit, et non solverit. Videtur enim quod ipse solverit mandata moralia, quia preceptum de observatione sabbathi morale erat saltem quantum ad vacationem a corporalibus, sed ipse sabbato curavit. Iob. 5. Et sanato precepit tollere lectum suum in sabbatho. ergo etc. Item videtur quod iudicialia non impleverit, quia mulierem deprehensam in adulterio que in lege precipiebatur lapidari, impunitam abire permisit, ut habetur Iob. 8. Item cerimonialia de abstinentia ciborum in lege prohibitorum non servavit, quia dicitur infr. 15.b. Quod intrat in os non coinquinat etc. Ipse autem fecit, que aliis facienda dixit : ergo talibus usus fuit, ergo etc. Contra, per illud quod hic dicitur, Non veni solvere legem sed adimplere.
prol.| Dicendum, quod Christus legem et prophetias adimplevit. Et primo declaro de lege. Secundo de prophetis. In lege autem quedam erant per modum precepti, et quedam per modum promissi observantibus legem, et utraque adimplevit. De preceptis patet sic. Precepta enim erant in triplici differentia. Quedam erant moralia, scilicet precepta decalogi. Et alia moralia in lege posita que faciebant ad eorum declarationem, et ista implevit Christus ea observando perfecte, et ad observationem eorum alios incitando infra. 19.c. si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Secundo, ea implevit, sanum intellectum eorum declarando et errorem Phariseorum circa hoc excludendo, ut patebit infra in presenti capitulo. Tertio, adimplevit ea, consilia apponendo, que faciunt ad perfectiorem mandatorum observantiam. Perfectius enim observat mandatum hoc. Non occides. ille qui cavet ab ira inordinata, quam ille qui cavet tantum ab interfectione. Alia erant precepta legis iudicialia, et implevit rigorem eorum per viam misericordie temperando, in aliquibus per seipsum, et aliis dimisit temperamentum, suis ministris scilicet ecclesie prelatis et principibus terrenis catholicis, ut de talibus ordinent secundum quod viderint utile communitati fidelium secundum varietatem temporum et locorum, et personarum, et istud non fuit destruere legem, sed magis adimplere ; quia sic ordinavit meliorem modum observationis iustitie. Sicut non destruitur puer quando sit vir, licet enim transeat pueritia, tamen remanet melior status eiusdem persone etate mutata. Lex autem vetus habuit quasi statum pueri respectu nove legis, propter hoc dicitur ad Gal. 3. Lex pedagogus noster fuit in Christo, id est regulativa status puerilis, propter hoc erat lex timoris, sicut pueri sub disciplina et timore custodiuntur. lex autem evangelica est lex amoris, et ideo non debet esse tantus rigor penarum, quia proprium hominum perfectorum est magis deduci ad virtutem amore iustitie quam timore pene. Tertia precepta erant cerimonialia. Et ista dividebantur in tria : quia quedam pertinebant ad sacramenta, sicut circuncisio quantum ad omnes homines, unctio quantum ad reges et pontifices. Christus autem non assumpsit statum sacerdotis legalis vel terreni regis, immo dixit {5.104} coram Pilato regnum meum non est de hoc mundo. Iob. 18.f. Et ideo non habuit istam unctionem corporalem regum vel pontificum, sed unctionem spiritualem a Deo patre habuit plenitudinem gratie, secundum quod scribitur in Psalm. Unxit te Deus. Deus tuus oleo letitie etc. Circuncisionem autem ipse adimplevit primo in seipso incipiendo. Secundo melius et efficacius et generalius instituendo sacramentum loco ipsius, scilicet baptismum in quo confertur maior gratia et est remedium tam viris quam mulieribus. Quedam etiam cerimonialia pertinebant ad sacrificia, sicut immolatio agni paschalis, iuge sacrificium, et consimilia. Ista autem erant figurativa unius perfecti sacrificii scilicet Christi in cruce offerendi. Et ideo ista implevit Christus uno modo corporaliter patiendo, alio modo efficacius sacrificium scilicet eucharistiam instituendo. Quedam autem cerimonialia pertinebant ad sacra, et de talibus erant precepta prohibentia usum aliquorum ciborum et consimilia, et ista adimplevit Christus, quia dicit Petrus Act. 11.b. Immundum et commune numquam introivit in os meum. et multo fortius Christus hoc servavit, et sic ista precepta adimplevit ea observando et observationem meliorem declarando, per talem enim abstinentiam a corporalibus cibis significabatur abstinentia a spiritualibus munditiis. Hanc autem munditiam instituit Christus in lege evangelica que est mundissima, et per consequens debuit cessare figuralis abstinentia, propter quod dicitur Actuum. 10. ca. Quod Deus purificavit, tu ne commune dixeris. quia nullus cibus coinquinat homines qui cum gratiarum actione percipitur. Dimisit tamen Deus in ordinatione ecclesie de aliquibus abstinentiis faciendis pro loco et tempore. Patet ergo ex predictis qualiter Christus legem adimplevit quantum ad omnia genera preceptorum. Secundo implevit legem quantum ad promissa, promittens tamen observantibus meliora, lex enim Mosaica promittebat solum bona temporalia et transitoria scilicet abundantiam et excellentiam temporalem, ut patet Dt. 26.d. Custodias omnia precepta eius, et faciet te excellentiorem cunctis gentibus. sed Christus observantibus Dei mandata promisit bona spiritualia et eterna scilicet gratiam in presenti, que precellit omnibus bonis temporalibus, et etiam gloriam in futuro infra 19.d. Omnis qui reliquerit etc. centuplum accipiet scilicet in presenti, quia bona spiritualia que hic recipiuntur intantum excellunt bona temporalia, ac si centenarius numerus parvo numero comparetur et vitam eternam possidebit scilicet in futura. Patet igitur, quod Christus adimplevit legem quantum ad precepta et promissa. Similiter adimplevit prophetias, quia principaliter loquuti sunt de Christo, et de adventu eius, et de his que pertinent ad ipsum, et ideo adimplevit prophetias nascendo, conversando in mundo, et moriendo, et resurgendo, et alia opera nostre salutis faciendo, propter quod imminente sua passione dixit Luc. 24.f. Oportet impleri ea que scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de. Patet ergo ex predictis, quod Christus implevit legem et prophetas.
prol.| Ad primum dicendum, quod Christus curando infirmum sabbato non fecit contra legem, quia licitum erat facere in die sabbati ea que ad gloriam Dei pertinebant, sicut ornare templum, et sacrificia offerre, et laudes divinas dicere et huiusmodi, et multo fortius sanare hominem miraculose ad ostensionem divine virtutis erat licitum, et eadem ratione quod sanatus subito portaret lectum suum in die sabbati faciebat ad magnificationem miraculi. Per hoc enim ostendebatur, quod divina virtute erat sic subito perfecte sanatus, quod erat ad pristina opera plenarie restitutus. Ad alia duo patet ex predictis in corpore questionis.
marg.| {5.105} .1. Qui ergo solverit etc. Hic consequenter ostendit qualis debeat esse doctrina prelatorum per conformitatem ad Christum, et ponit quandam divisionem trimembrem doctorum. Quidam enim sunt qui male vivunt, et male docent, sicut heretici. Et de istis dicitur. Qui ergo solverit unum de mandatis istis. male scilicet vivendo.
marg.| .2. Et docuerit sic homines. alios similiter per falsam doctrinam corrumpendo.
marg.| .3. Minimus vocabitur in regno celorum. id est in ecclesia militante, quia decidit a vera fide : alii sunt qui bene vivunt et bene docent, et tales doctores debent esse prelati ecclesie propter quod dicit.
marg.| .4. Qui autem fecerit, et docuerit etc. Alii sunt doctores qui bene docent et male vivunt. de quibus dicitur infra 23.a. Super cathedram Moysi sederunt Scribe, et Pharisei : quod dicunt facite opera autem eorum nolite facere. dicunt enim et non faciunt. et quia hoc non sufficit ad salutem, ideo dicit prelatis ecclesie.
marg.| .5. Nisi abundaverit iustitia. quasi dicat ad salutem non sufficit bona doctrina, nisi adsit bona vita.
marg.| .6. Audistis quia dictum est. Superius descripsit virtutes contemplativorum, et prelatorum in quibus consistit iustitia abundans, hic consequenter describit virtutes activorum in quibus consistit iustitia ad salutem sufficiens. Ad cuius evidentiam considerandum, quod ad consequutionem salutis sufficit observatio mandatorum decalogi, ut dicit. Salvator infra. 19.c. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. et ideo Salvator nova precepta moralia non dedit, sed precepta decalogi replevit, et ad observationem eorum homines induxit, verum intellectum eorum declarando, et errores Iudeorum circa hoc excludendo. Et ideo dividitur in tres, partes, quia primo dat intellectum aliquorum preceptorum moralium. Secundo, aliquorum iudicialium, {5.106} ibi, Audistis, quia. etc. Oculum pro oculo. Tertio. intellectum cuiusdam precepit in quo fundatur tota lex, videlicet de dilectione proximi, ibi. Audistis quia dictum est etc. Diliges proximum tuum. Prima adhuc in duas, quia primo dat intellectum quorundam preceptorum secunde tabule quo ordinat hominem ad proximum. Et secundo dat intellectum cuiusdam precepti prime tabule ordinantis hominem ad Deum, quo prohibetur periurium, ibi, Iterum audistis, quia dictum est. Non periurabis. Prima in duas. quia primo dat intellectum cuiusdam precepti quo prohibetur nocumentum in persona propria. Secundo precepti quo prohibetur nocumentum in persona coniuncta, ibi. Audistis quia dictum etc. Non mechaberis. Iterum prima in duas, quia primo declarat preceptum. Secundo infert duplex corollarium, ibi. Si offers etc. Circa primum advertendum quod Iudei credebant per precepta decalogi sola opera exteriora prohiberi non motum animi. unde, et Iosephus. 12. libro antiquitatum reprobat Polybium historiographum Persarum dicentem, quod Antiochus Epiphanes mortuus fuerat in montibus misere propter hoc quod voluerat spoliare templum Diane in Perside dicens, quod voluntas mala non est peccatum, nisi exeat in effectum. Et eodem modo dicebant Iudei de hoc precepto. Non occides qui autem occiderit. quia per hoc prohibetur occidendi factum, et non occidendi propositum. Et hoc est quod dicit. Audistis quia dictum est antiquis. hoc est. sic interpretabantur preceptum hoc. Sed hunc errorem excludit Salvator dicens.
marg.| .7. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo Ubi Salvator ponit triplicem gradum ire. Primus est in corde. Et notatur cum dicitur. Omnis qui irascitur. Secundus est in ore per verbum contumeliosum, confusum tamen : quod notatur cum dicitur. Qui autem dixerit fratri suo racha. Tertius gradus est, quando proceditur ad contumeliam determinatam. quod notatur cum dicitur. Qui dixerit fatue. Primus gradus est minoris culpe quam secundus, et {5.107} secundus quam tertius et ideo primo minor pena determinatur, cum dicitur.
marg.| .1. Reus erit concilio. Quia minus est quod iudices debeant congregari ad determinationem pene alicuius, quam quod iam sit adiudicatus. quod ponitur in secundo cum dicitur. Reus erit iudicio. Et hoc est minus quam quod aliquis sit iam extreme pene determinatus, quod ponitur in tertio gradu. cum dicitur.
marg.| .2. Reus erit gehenne. Considerandum tamen, quod licet ira sit peccatum, ut hic dicitur, non tamen peccatum omnis. Ira enim est appetitus vindicte. Vindicta autem si sit iusta, non est peccatum eam appetere, sed tantum si sit iniusta. Et hoc contingit quadrupliciter. Vel quando appetitur pena eius qui non meruit vel plus quam meruit. Vel si appetatur ordine debito pretermisso. vel quia appetitur propter indebitum{5.108}finem, ut quando appetitur solum propter vindictam non propter iustitiam.
marg.| .3. Si ergo offers. hic ex predictis infertur duplex corollarium. Primum respicit placationem divine offense. Et secundum evasionem pene infligende, secundum ponitur ibi. Esto consentiens etc. circa primum advertendum, quod munus Deo oblatum non proficit ipsi offerenti, nisi sit in caritate : caritatem autem non habet, nisi proximo leso ab eo velit satisfacere. Et ideo dicit, Si offers munus etc. Sequitur.
marg.| .4. Vade prius etc. Et potest hoc intelligi dupliciter. uno modo pedibus corporis. et hoc debet fieri si commode possit haberi ipsius fratris offensi presentia. Si autem non possit sufficit ire ad eum pedibus mentis quod fit quando habet propositum satisfaciendi loco et tempore competenti. Et hoc modo utitur ecclesia Romana, que reum confitentem absolvit, et sibi satisfactionem leso fiendam imponit.
marg.| .5. Esto consentiens. Hoc est secundum corollarium, quia si ille qui {5.109} offendit fratrem, vult penam gehenne evadere, debet in hac vita mortali satisfacere. Et hoc est quod dicit. Esto consentiens etc. id est fratri leso qui habet adversum te. Esto consentiens per ipsius placationem.
marg.| .1. Dum es in via cum eo. id est in presenti vita.
marg.| .2. Ne forte tradat etc.   tradat te ministro. Idest, diabolo qui est exequutor divine iustitie.
marg.| .3. Et in carcerem mittaris. idest, in penam infernalem.
marg.| .4. Amen. idest, fideliter. .4.   Dico tibi, non exibis. idest, numquam exibis, quia in inferno numquam est possibilis reditio.
marg.| .5. Audistis quia dictum est. Hic consequenter salvator dat intellectum precepti negativi, quo prohibetur nocumentum alicui ratione persone, scilicet uxoris. Et primo ponit huius precepti intellectum. Secundo, refert quoddam corollarium, ibi : Si ergo oculus tuus. Circa primum advertendum, {5.110}quod Iudei per illud preceptum : Non concupisces uxorem proximi tui, intelligebant signa exteriora tantum prohibita, ut sunt tactus impudici, et oscula et huiusmodi. Et ideo sic exponebant. Non concupisces uxorem etc. Idest, signa concupiscentie non facies. Similiter per illud preceptum. Non mechaberis : intelligebant actum mechie tantum esse prohibitum, et sic concupiscentia latens omnino in corde non expressa signo vel facto, nullum est peccatum. Sed hoc irrationabile, quia actus exteriores vel signa non habent rationem peccati, nisi inquantum sunt voluntarii, ut predictum est. Et ideo salvatur excludens hunc errorem dicit.
marg.| .6. Omnis qui viderit. Quia videre absolute non est malum, sed inquantum ex eo sequitur concupiscentia interior. Et ista concupiscentia sic procedit, quia primo ex aspectu mulieris causatur concupiscentia in appetitu sensitivo, qui dicitur sensualitas, et prevenit actum rationis, {5.111} et sic non est peccatum, nec veniale nec mortale. Cuius ratio est, quia talis motus sensualitatis non est in potestate hominis, et per consequens non est peccatum, sed retentio huius concupiscentie postquam percepta est, bene est peccatum, unde dicit Augustinus. Non est in potestate nostra quibus visis tangamur sed est in potestate nostra ea respuere vel acceptare. Et sic patet quod predictus modus sensualitatis non est peccatum sed materia exercende virtutis, si ei resistatur per rationem. Si autem teneatur per delectationem morosam absque consensu tamen, tunc est peccatum, sed veniale. Si autem sequatur consensus in animo, tunc est peccatum mortale, etiam antequam exprimatur facto vel signo. Et ideo de tali concupiscentia que est consensus dicit Salvator, iam mechatus est eam in corde suo.
marg.| .1. Quod si oculus tuus. Hic ex predictis concludit corollarium, scilicet quod illud quod facit hominem ruere in talem consensum predictum est sollicite vitandum, et quia aspectus impudicus est huiusmodi. Ideo dicit. Quod si oculus tuus dexter scandalizat, id est facit te ruere in predictum consensum.
marg.| .2. Erue eum. Non est sic intelligendum, quod homo ad vitandum concupiscentiam debeat se aliquo membro sibi a Deo dato privare, quia per hoc non sanatur concupiscentia que interius viget. Similiter quia per viam aliam potest adhiberi aliquod remedium efficacius, scilicet per voluntatem actus membrorum illicitos reprimentem. quia membra corporis movent actus suos per voluntatem, et ideo eruptio oculi hic accipitur metaphorice. Oculus enim erutus non potest exire in actum videndi, et per consequens ille bene sibi oculum eruit qui ipsum ab actu videndi impudico per voluntatem reprimit.
prol.| Aliter exponitur. Oculus dexter. idest, visio bona de genere, si sit alicui occasio ruine, debet eam relinquere, et a se rescindere. Verbi gratia. Si aliquis vadit ad aliquod collegium mulierum causa predicationis {5.112} vel consilii dandi, hoc est bonum de genere, tamen si ex hoc percipiat occasionem ruine sibi imminentis per ortum alicuius familiaritatis male vel tentationis periculose, debet illud opus bonum de genere dimittere. Ratio autem subditur.
marg.| .3. Expedit enim tibi ut   pereat   unum   membrorum   . Predicto modo, scilicet actum illicitum quamvis delectabilem deserendo. Vel si accipitur pro bono de genere, melius est illud dimittere.
marg.| .4. Quam totum corpus, id est quam tota congeries bonorum operum per gravem lapsum pereat occasione illis particularis boni.
marg.| .5. Et si dextera. Sicut dictum est de oculo, sic de manu dupliciter potest intelligi. Uno modo sic, quia si est occasio ruine per tactum impudicum, abscindenda est, prohibendo talem actum per voluntatis imperium. Alio modo sic, quod per manum intelligatur bonum opus de genere, quod est relinquendum, si sit occasio ruine, sicut si aliquis alicui mulieri det eleemosynam, ut ex hoc contrahat cum ea familiaritatem periculosam, debet primum dimittere, quamvis sit bonum de genere ne perdat maius bonum continentie.
marg.| .6. Dictum   est. Hic dat intellectum cuiusdam permissi in lege, scilicet de libelli repudii datione de quo scribitur Deu. 24.n. Si acceperit homo uxorem, et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam feditatem, scribat libellum repudii, quem dabit in manu illius, et dimittet de domo sua. Credebant autem Iudei, quod hoc esset simpliciter licitum, sed hoc est falsum, quia cum secundum totam vitam indivisibilitas sit de ratione coniunctionis matrimonialis, ut dicetur infra 19. ideo hoc permittebatur, non quia licitum, sed ad evitandum maius malum, scilicet uxoricidium. Minus enim malum erat quod uxores dimitterent, quam quod eas interficerent, et ideo non erat licitum, uxorem dimittere, nisi propter fornicationem, tunc enim licitum est eam dimittere quantum ad cohabitationem et debiti redditionem, manet tamen vinculum per totam vitam. Et ideo dicit, quod si {5.113} amissa nubat alteri, committit adulterium, et similiter qui eam duxerit.
marg.| .1. Iterum. Hic dat intellectum cuiusdam precepti prime tabule, quo prohibetur periurium. Circa hoc autem errabant Iudei credentes, quod solum iuramentum mendax esset prohibitum, et quod iuramentum illicitum esset servandum, sicut Act. 23.e. dicitur, quod quidam Iudei iuraverunt inter se interficere Paulum antequam comederent vel biberent, et credebant se teneri ad impletionem iuramenti, unde Iudicum 11.a. Iephte ex promissione domino facta immolavit filiam suam, ubi dicunt communiter doctores, quod non placuit Deo. Ex quo patet, quod iuramentum vel votum de illicito factum, non est obligatorium. Similiter iuramentum incautum quod fit sine necessitate, credebant esse licitum, immo etiam per se bonum, propter hoc quod scribitur Dt. 6.c. Dominum Deum tuum timebis. Sequitur. Et per nomen illius iurabis sed hoc patet esse falsum, quia nomen tante sanctitatis accipere sine causa importat irreverentiam divini nominis. Quod autem dicitur Dt. 6.b. Per nomen illius iurabis. non est dictum propter hoc quod consuetudo iurandi sit licita sine necessitate, ut ipsi dicebant : sed ad excludendam iurationem per idola, ut ibidem dicitur, que in nullo casu est licita. quasi dicat si occurrat necessitas iurandi, tunc iurabis per nomen Dei, et non per nomen idoli, propter quod dicit salvator.
prol.| {5.114} .2. Ego autem, id est ex quacumque causa : quia hec est incauta iuratio. Per hoc tamen non includitur iuratio in necessitate : quia negatio ibi preponitur signo universali affirmativo, quod equipollet suo contradictorio, postposita autem equipollet suo contrario unde, Non omnis, valet quidam : non omnis non, valet nullus. Hic autem non dicitur, omnino non iurare, quia esset sensus, quod in nullo casu esset iurandum, quod est falsum, quia quilibet tenetur superiori requirenti per iuramentum dicere veritatem, aliter periret veritas iustitie in multis. Sed dicitur hic.
marg.| .3. Non iurare. Et ideo non est sensus quod in nullo casu esset iurandum, sed quandocumque deest necessitas. Non ergo excluditur omne iuramentum, ut visum est, sed excluditur iuramentum incautum. Et quia non solum incaute iurare per nomen domini est illicitum, sed etiam iurare per creaturas eodem modo est illicitum, inquantum in eis relucet virtus divina. Ideo subdit.
marg.| .4. Neque per celum, id est principaliter ibi relucet gloria Dei.
marg.| .5. Neque per terram, id est infima creatura, sicut scabellum est inferior pars sedis.
marg.| .6. Neque per Ierosolymam, id est ipsius Dei tui est regnum, ad cuius cultum erat deputata civitas Ierosolyma.
marg.| .7. Neque. quia, scilicet est opus divinum, non tuum. Quod probat dicens.
marg.| {5.115} .1. Quia non. vult dicere in omnibus istis, quod sicut per Deum non est iurandum incaute, et sine necessitate, ita nec per creaturas, quia cum quelibet creature sit opus divinum qui iurat per creaturam, iurat per Deum. Sequitur.
marg.| .2. Sit autem. simpliciter affirmando veritatem, et negando falsitatem, et patet quod loquitur in communi modo loquendi inter homines, Per hoc quod dicit : Sermo etc. Secus autem est in casu ubi requiritur veritas a superiori per iuramentum. Quod autem subditur.
marg.| .3. Quod   autem   . quia est ibi malum culpe, vel ex parte iurantis, quando iurat sine necessitate, ut dictum est. Si autem iuret in necessitate requisitus, tunc semper est ibi malum pene a parte requirentis, quia ex infirmitate humana que est quedam pena generi humano inflicta, procedit quod homines non credunt sibi mutuo simplici verbo absque iuramento. Similiter ex parte requirentis aliquando est ibi malum culpe quando scilicet requirit iuramentum sine necessitate.
marg.| .4. Audistis. Hic consequenter ponit intellectum cuiusdam precepti iudicialis, errabant enim ibidem Iudei credentes quod vindicta esset propter se appetenda, hoc est falsum, quia velle penam alicuius absolute, non potest habere rationem boni, sed solum inquantum appetitur propter aliud, scilicet propter ordinem iustitie servandum, vel propter illius {5.116} correptionem qui deliquit, vel propter terrorem aliorum, ut videntes talem puniri a malis cerceantur, vel propter aliquod huiusmodi. Ubi ergo nullum bonum tale ex pena alicuius estimatur evenire, sed magis timetur de scandalo, vel de maiori malo suscitando, tunc tenetur homo desistere a vindicta querenda, et hoc est necessitatis. Si autem citra talem casum desistat a vindicta querenda, est supererogationis. Et quantum ad utrumque dicit. .5.   Ego   autem   . Istud non resistere in aliquo casu est preceptum, et in aliquo consilium ut visum est, et aliquando non resistere esset malum, quando, scilicet per hoc daretur audacia malis hominibus simplices opprimendi, et potest eorum malitie sine periculo occurri.
marg.| .6. Sed si quis. Loquitur in illo casu in quo ex resistentia surgeret maius malum, tunc debet habere animum preparatum ad sustinendum maius malum sibi illatum, quam quod ex resistentia sua suscitaret maius scandalum, et maius malum. Exemplum habemus in hoc quod ecclesia non repetit decimas in terris in quibus non consueverunt dari, propter scandalum evitandum. unde preelegit lesionem talis damni, ad evitandum periculum maioris mali, et si hoc facit ecclesia, multo fortius debet hoc facere una singularis persona. Et eodem modo intelligendum est quod sequitur. Et ei qui vult tecum in iudicio contendere. Similiter aliud verbum quod sequitur.
marg.| {5.117} .1. Et quicumque. In casu autem ubi non occurrit tale malum, sic sustinere non est necessitatis, sed aliquando est supererogationis, et in aliquo casu esset malum, ut in predictis est determinatum.
marg.| .2. Qui petit. Semper enim petenti dandum est, quia dari debet res vel verbum, secundum quod dicit Augustinus quia si iuste petit, non debet sibi denegari quod petit : Si autem irrationabiliter petit : dandum est verbum, docendo eum de irrationabilitate sue petitionis. Doctrina enim est quoddam donum bonum. unde August. exponens hoc verbum dicit : Tunc enim melius aliquid dabis, cum iniuste petentem correxeris. Et eodem modo exponitur quod subditur.
marg.| .3. Et volenti. Mutuando si rationabiliter petit. vel rationem reddendo si irrationabiliter petit.
marg.| .4. Audistis. Hic dat intellectum precepti de dilectione proximi, super quod fundatur lex inquantum ordinat ad proximum, quia in precepto caritatis tota lex pendet et prophete. In hoc Iudei errabant. Ex hoc enim quod preceptum est. Levit. 19.d. Diliges amicum tuum sicut te ipsum. arguebant odire inimicum, sed hoc est falsum, quia omnis homo ex caritate diligendus est, inquantum {5.118} ad imaginem Dei creatus est, et capax ipsius per cognitionem et amorem. Amicitia enim caritatis fundatur super communicationem superne beatitudinis, et ideo omnis creatura intellectualis que in actu vel potentia est beata, est ex caritate diligenda. Mali autem homines quandiu sunt in potentia veniendi ad beatitudinem, et ideo licet eorum malitia sit odienda, ipsa tamen natura possibilis beatificari est diligenda. Et hoc est quod dicit Salvator.
marg.| .5. Diligite. bona scilicet gratie et glorie eis optando. Alia vero non sunt eis optanda, nisi in quadam generalitate, inquantum valent ad eorum salutem, quod soli Deo est notum, quia omnibus aliis potest homo bene vel male uti, et ideo circa hoc non est determinate aliquid petendum. Sequitur.
marg.| .6. Benefacite. Benefacere est effectus dilectionis. et ideo sicut tenemur in effectu salutem eorum modo debito et possibili procurare.
marg.| .7. Et orate. optando scilicet eis bona gratie et glorie. Alia autem bona in speciali optare vel facere, non est necessitatis, sed supererogationis. Ad predicta autem facienda etiam inimicis, hortatur nos exemplo Dei.
marg.| {5.119} .1. Qui solem. Beneficia enim communia non subtrahit malis hominibus, qui tamen ei inquantum in eis est inimicantur. Arguit etiam hoc exemplo gentilium infidelium, qui suos amicos diligunt, et eis bene faciunt. Si ergo supra ipsos mercedem beatitudinis volumus habere, debemus plus propter Deum facere, dilectionem etiam ad inimicos extendendo {5.120} modo predicto, et hoc est quod concludit in fine.
marg.| .2. Estote   . legem scilicet evangelicam que est lex amoris, conservando, ut sitis perfecti.
marg.| .3. Sicut. qui beneficia largitur etiam malis hominibus, ita quod propter eorum malitiam non deserit beneficentiam circa ipsos, ita nec vos circa inimicos, modo tamen predicto intelligendo, quia aliquando est necessitatis, aliquando supererogationis.
Numérotation du verset Mt. 4,differentia 



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_4)

Notes :