Capitulum 5
Numérotation du verset
Mt. 5,1
Videns autem1 Iesus turbas2
1 autem ΩJFL
Rusch
]
om. Li446@
|
2 Iesus turbas
Kells Wordsworth
(
D P9389² L R
)
Li446@ Rusch Ed1538 Clementina
]
inv. Li446
, turbas
Cor2
V (grecus antiq. et Hieronymus)
Cor4
(Ihesus quod interponebatur cancellatum in <Parisiensi>) ΩJL
Weber
|
ascendit in montem.
Et cum sedisset,
accesserunt
ad eum discipuli eius.
Numérotation du verset
Mt. 5,2
Et aperiens os suum
docebat eos dicens:
Numérotation du verset
Mt. 5,3
Beati pauperes spiritu,
quoniam ipsorum est regnum celorum.
Numérotation du verset
Mt. 5,4
Beati mites,
quoniam ipsi possidebunt terram.
Numérotation du verset
Mt. 5,5
Beati qui lugent,
quoniam ipsi consolabuntur.
Numérotation du verset
Mt. 5,6
Beati qui esuriunt
et sitiunt iustitiam,
quoniam ipsi saturabuntur.
Numérotation du verset
Mt. 5,7
Beati misericordes
quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Numérotation du verset
Mt. 5,8
Beati mundo corde,
quoniam ipsi Deum videbunt.
Numérotation du verset
Mt. 5,9
Beati pacifici
quoniam3 filii Dei vocabuntur.
3 quoniam
Cor4
(non interponitur
IPSI
<in Parisiensi>)] + ipsi
Cor2
V (grec. antiq.)
Numérotation du verset
Mt. 5,10
Beati qui persecutionem patiuntur
propter iustitiam,
quoniam ipsorum est regnum celorum.
Numérotation du verset
Mt. 5,11
Beati estis cum maledixerint vobis homines4,
4 homines Sarum
Wordsworth
(D L M R) ΩJ
Li446@ Li446 Rusch
Ed1538]
om.
ΩL
Clementina Weber
, def. ΩF
et persecuti vos fuerint
et dixerint
omne5 malum
5 omne] omnem
Wordsworth
(M Z*)
Sarum
adversum6 vos mentientes
6 adversum ΩFL
Rusch
Clementina Weber] adversus ΩJ Li446@ Li446
propter me.
Numérotation du verset
Mt. 5,12
Gaudete
et exultate,
quoniam merces vestra
copiosa est
in celis.
Sic enim persecuti sunt
prophetas
qui fuerunt ante vos.
Numérotation du verset
Mt. 5,13
Vos estis
sal terre.
Quod si sal7
7 si sal ΩFJL Li446
Rusch
Clementina Weber] inv. Li446@
evanuerit,
in quo salietur?
Ad nihilum valet ultra,
nisi ut mittatur foras
et conculcetur
ab hominibus.
Numérotation du verset
Mt. 5,14
Vos estis
lux
mundi.
Non potest
civitas
abscondi supra
montem posita
Numérotation du verset
Mt. 5,15
neque accendunt lucernam
et ponunt eam sub modio,
sed super candelabrum
ut luceat omnibus qui in domo sunt.
Numérotation du verset
Mt. 5,16
Sic
luceat
lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona8
8 opera vestra bona ΩFJ Linz446
Rusch Clementina
] vestra bona opera ΩL
Weber
, opera bona vestra
Li446
et glorificent
Patrem
vestrum9
9 vestrum ΩFJL Li446
Rusch
Clementina Weber]
om.
Li446@
qui in celis est.
Numérotation du verset
Mt. 5,17
Nolite putare
quoniam veni solvere legem aut prophetas.
Non veni10 solvere sed adimplere.
10 veni
Cor4
(non interponitur
ENIM
neque
LEGEM
) ΩJL
Li446@ Rusch Clementina Weber
] enim
praem. Li446
, + legem
Wordsworth
(
D c h q
)
Cor2
V (grecus glo. et Iheronimus) ΩF
Numérotation du verset
Mt. 5,18
Amen quippe11 dico vobis, donec
11 quippe
Cor2
V ΩF]
om. Li446@
transeat celum et terra,
iota unum
aut unus apex12 non preteribit a lege, donec
12 unus apex ΩFJL Li446@ Li446 Clementina Weber] inv.
Rusch
omnia fiant.
Numérotation du verset
Mt. 5,19
Qui ergo
solverit
unum de mandatis istis
minimis
et docuerit sic homines,
minimus
vocabitur in regno celorum.
Qui autem fecerit et docuerit13,
13 fecerit et docuerit
Cor4
(
SIC
quod apponebatur cancellatum est <in Parisiensi>) ΩJL
Li446@ Li446 Rusch Clementina Weber
] + sic
Cor2
V (gr. an. glos. Ieron.), f. sic et d. ΩF
hic magnus vocabitur in regno celorum.
Numérotation du verset
Mt. 5,20
Dico autem14 vobis,
14 autem
Wordsworth
(E To22 V) ΩFJL
Rusch
Ed1538] enim
Cor3
(an #)
Li446@ Li446 Clementina Weber
quia nisi
abundaverit
iustitia vestra
plus quam scribarum et Phariseorum non intrabitis in regnum celorum.
Numérotation du verset
Mt. 5,21
Audistis
quia dictum est antiquis: Non occides. Qui autem occiderit reus erit iudicio.
Numérotation du verset
Mt. 5,22
Ego autem
dico vobis
quia omnis qui irascitur
fratri suo
reus erit
iudicio.
Qui autem dixerit
fratri suo: Racha15,
15 Racha ΩJL
Rusch Weber
] Raca ΩF
reus erit concilio.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 930vb ; facsim., p. 20b} Qui autem dixerit: Fatue,
reus erit gehenne ignis.
Numérotation du verset
Mt. 5,23
Si ergo offers16
16 offers
Wordsworth
(HC V) Sarum ΩFJL
Li446@ Li446 Clementina Rusch
] offeres
Weber
munus tuum
ad altare
et ibi recordatus fueris quia frater tuus
habet aliquid adversum te,
Numérotation du verset
Mt. 5,24
relinque ibi
munus tuum ante altare et vade
prius reconciliari17 fratri tuo
17 reconciliari
Sarum Wordsworth
(
P9389* F H
c
Θ O R
)
Cor4
ΩFJL
Li446@ Li446 Rusch Clementina
] reconciliare
Cor2
V (secundum grecum et antiq. imperativum reconsiliare)
Cor4 Cor3
(vel)
Weber
, διαλλάγηθι
et tunc veniens
offeres18 munus tuum.
18 offeres ΩFJL Li446@
Rusch
Clementina ] offers Li446 Weber, + et Li446@*
Numérotation du verset
Mt. 5,25
Esto consentiens
adversario tuo
cito dum es in via
cum eo,
ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris.
Numérotation du verset
Mt. 5,26
Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
Numérotation du verset
Mt. 5,27
Audistis
quia dictum est antiquis:
Non mechaberis.
Numérotation du verset
Mt. 5,28
Ego autem dico vobis quia19 omnis qui viderit mulierem
19 quia Wordsworth (D E L R) Li446
Rusch
Clementina ] quoniam ΩFJL Li446@ Weber
ad concupiscendum20 eam,
20 concupiscendum ΩJ
Li446@ Li446 Rusch Clementina
] concupiscendam Kells
Wordsworth
(D EP9389 To22 R V X c Y Z) ΩL, def. ΩF
iam mechatus est eam in corde suo.
Numérotation du verset
Mt. 5,29
Quod si oculus tuus dexter scandalizat21 te,
21 scandalizat ΩFL
Li446@ Li446 Rusch Clementina Weber
] scandalizaverit ΩJ
(hapax)
erue eum
et proiice abs te.
Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum,
quam totum corpus tuum
mittatur in gehennam.
Numérotation du verset
Mt. 5,30
Et si dextera manus tua
scandalizat te, abscide eam et proiice abs te.
Expedit enim22 tibi ut pereat unum membrorum tuorum,
22 enim ΩFJL
Rusch
Clementina Wordsworth]
om.
Cava Wordsworth (J T X* Z) Weber
quam totum
corpus tuum
eat23
23 eat... mittatur] scrips., inv. Cas239 ; om. Cas574 Rusch
in gehennam24.
24 v. 30
om. Wordsworth
(D) Sarum
Numérotation du verset
Mt. 5,31
Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam,
det illi libellum repudii25.
25 l. r.]
inv.
ΩF*
Numérotation du verset
Mt. 5,32
Ego autem
dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam26,
26 u. s.]
inv.
ΩF*
excepta causa fornicationis27,
27 causa fornicationis ΩFL
Li446@ Li446 Rusch
]
inv.
ΩJ
Clementina Weber
facit eam mechari 28 et qui dimissam duxerit adulterat.
28 facit - eam mechari ΩFJL
Li446@ Li446 Clementina Weber
] inv.
Rusch
Numérotation du verset
Mt. 5,33
Iterum audistis quia dictum est antiquis:
Non periurabis, reddes autem Domino iuramenta tua.
Numérotation du verset
Mt. 5,34
Ego autem dico vobis:
Non iurare omnino,
neque per celum
quia thronus Dei est,
Numérotation du verset
Mt. 5,35
neque per terram
quia scabellum pedum eius est29, neque per Hierosolymam quia civitas est magni regis30,
29 pedum eius – est ΩF
Li446@ Rusch
]
inv.
ΩJL
Clementina Weber
|
30 magni regis ΩFJL Li446@ Li446 Clementina Weber] inv.
Rusch
|
Numérotation du verset
Mt. 5,36
neque per caput tuum iuraveris31
31 iuraveris ΩFJL
Li446@ Li446 Rusch Clementina Weber
] iurabis
Wordsworth
(K To22 ZC)
Cor3
(vel)
quia non potes
unum capillum album facere aut nigrum.
Numérotation du verset
Mt. 5,37
Sit autem sermo vester
est est,
non non.
Quod autem his abundantius est a malo est.
Numérotation du verset
Mt. 5,38
Audistis quia dictum est:
Oculum pro oculo,
dentem32 pro dente.
32 dentem ΩF
Rusch
] et praem. ΩJL Li446@ Li446 Clementina Weber
Numérotation du verset
Mt. 5,39
Ego autem dico33 vobis non resistere34
33 dico ΩFL]
om. Li446@
|
34 resistere ΩFL ΩJ²
Rusch Clementina Weber
] + a
Kells Wordsworth
(E) ΩJ*(exp. et cancel.)
Li446@ Li446
|
malo,
sed si quis te percusserit
in dexteram maxillam35
35 dexteram maxillam ΩF
Li446 Rusch
] dexteram maxillam tuam
Kells Wordsworth
(D E L To22 O R V)
Sarum
ΩJL
Li446@
, dextera maxilla tua
Weber
prebe ei36
36 ei ΩL Li446@
Rusch
] illi ΩFJ Li446 Clementina Weber
et alteram.
Numérotation du verset
Mt. 5,40
Et ei qui vult
tecum in37 iudicio contendere38
37 in ΩF Li446
Rusch
]
om.
ΩJL Li446@ Weber
|
38 (in) iud. – c. ΩJL Li446@ Li446
Rusch
Clementina Weber] inv. ΩF
|
et tunicam39
39 tunicam
Rusch
] + tuam ΩFJL
Li446@ Li466
£
Weber
tollere, dimitte40 ei
40 dimitte Kells
Wordsworth
(E P9389* R) ΩFJL
Li446@ Rusch
] remitte
Weber
, dimittere
Li446
et pallium.
Numérotation du verset
Mt. 5,41
Et quicumque41 te angariaverit mille passus,
41 quicumque ΩFJL
Li446 Rusch Weber
] quibus cumque
Li446@ (hapax)
vade cum illo42 et43 alia duo.
42 illo ΩJL Li446
Rusch
Clementina Weber] eo ΩF Li446@
|
43 et
Wordsworth
(D H K L O X*Z) Ed1538
Rusch Clementina Weber
]
om.
Sarum ΩF ΩJ ΩL
Li446@ Li446
|
Numérotation du verset
Mt. 5,42
Qui44 petit a te
44 qui ΩJL
Rusch Weber
] + autem ΩF
Li446@
da ei
et volenti mutuare45 a te46, ne avertaris.
45 mutuare
Wordsworth
(F) ΩF² (
al. m.
) ΩJL
Rusch
Ed1538] mutare
cacogr.
ΩF*, mutuari
Li446@ Clementina Weber
|
46 te] + et ΩF
(hapax)
|
Numérotation du verset
Mt. 5,43
Audistis
quia dictum est: Diliges proximum tuum
et odio habebis inimicum tuum.
Numérotation du verset
Mt. 5,44
Ego autem dico vobis:
Diligite
inimicos vestros,
benefacite
his qui oderunt vos
et orate pro persequentibus et calumniantibus vos,
Numérotation du verset
Mt. 5,45
ut sitis filii
Patris vestri
qui
in celis est47
47 in celis - est ΩFJL Li446
Rusch
Clementina Weber] inv. Li446@
qui
solem suum
oriri facit super bonos et malos
et pluit
super iustos et iniustos.
Numérotation du verset
Mt. 5,46
Si enim diligitis48 eos qui vos diligunt
48 e. d. ΩFJL Li446
Rusch
Clementina Weber] inv. Li446@
quam mercedem habebitis?
Nonne et publicani hoc faciunt?
Numérotation du verset
Mt. 5,47
Et si salutaveritis
fratres vestros tantum
quid amplius facitis49?
49 facitis
Cor2
V (grec. et an.)
Cor3
(.g.) ΩJ
Rusch Weber
] facietis
Cor2
V (al. glosa) ΩF
Li446@ Li446 Wordsworth
(
H Θ K To22 O
gl
R V X* Z
)
Sarum Weber
(Z Φ)
Nonne et50 ethnici hoc faciunt?
50 et ΩF ΩJ
Rusch Clementina Weber
]
om.
Amiatinus
Wordsworth
(H Θ J R V X Y)
Li446@ Li446
Numérotation du verset
Mt. 5,48
Estote ergo
vos51 perfecti
51 vos ΩJ ΩL Li446@ Li446
Rusch
Clementina Weber]
om.
Wordsworth (H) ΩF
sicut
et Pater vester celestis
perfectus est.
Capitulum 5
Numérotation du verset
Mt. 5,1
moraliter
moraliter
marg.|
.{91}. †
Videns autem Iesus
turbas
.
licet presens capitulum, et duo sequentia.{92}.contineant moralia, et sic posset sufficere literalis expositio, tamen propter reverentiam evangelii intendo breviter aliqua addere, .{93}. et maxime de verbis sanctorum. Sequitur.
Numérotation du verset
Mt. 5,moraliter
marg.|
.3.
Et aperiens os suum docebat
etc. Aug. Tunc aperuit os suum qui in lege veteri aperuit ora prophetarum. Et in hoc apparet eminentia evangelii, quod est traditum immediate a Deo homine. .{94}. vetus autem Testam. a Deo per homines tamen. Ideo dicit apostolus Heb. 1.a. Multifarie multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis loquutus est nobis in filio quem constituit heredem universorum, per quem fecit et secula.
marg.|
.4.
Beati pauperes spiritu.
Ambro. Inde incipit beatitudo Dei iudicio, ubi erumna estimatur humana.
Numérotation du verset
Mt. 5,moraliter
marg.|
.{95}. .2.
Beati mites.
Glos. Quoniam seipsos in presenti possident hereditatem patrie in futuro possidebunt.
marg.|
.4.
Beati qui
lugent
, scilicet
pro miseriis presentibus mundanorum, et pro .{96}. dilatione futurorum bonorum. Isti cum filia Caleph habent irriguum inferius et irriguum superius. .7.
Beati qui esuriunt.
Chris. Esurit autem iustitiam qui secundum Dei iustitiam desiderat conversari. Siti autem iustitiam qui scientiam eius acquirere cupit.
Numérotation du verset
Mt. 5,moraliter
marg.|
.{97}. .2.
Beati misericordes.
Glo. Iustitia et misericordia coniuncte sunt, ut altera alteram debeat temperare, nam iustitia sine misericordia crudelitas est, misericordia sine iustitia dissolvit.
prol.|
.{98}. .4.
Beati mundo corde.
Glo. Sexto loco ponitur cordis munditia, quia sexto die conditus est homo ad imaginem Dei, per quam capax est ipsius per cognitionem et amorem.
marg.|
.6.
Beati pacifici.
scilicet interna pace et fraterna.
marg.|
.7. Quoniam filii Dei vocabuntur. in pace superna.
Numérotation du verset
Mt. 5,moraliter
marg.|
.{99}. .1.
Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam.
scilicet legalem que includit omnem virtutem.
prol.|
{5.100} .2.
Vos estis sal terre.
Hec verba dicuntur episcopis qui sunt successores apostolorum. Sal enim in scriptura discretionem significat, que debet in eis esse per excellentiam, propter quod dicuntur{5.101} sal in abstracto, sicut excellenter liberalis, liberalitas nominatur. Ipsorum autem discretione debent opera subditorum sic condiri, ut coram Deo sapida reddantur.
Numérotation du verset
Mt. 5,moraliter
marg.|
.4.
Vos estis lux.
Debent enim alios illuminare de credendis.
prol.|
{5.102} .5.
Non potest civitas.
Dicitur enim civitas in monte posita, nam esse debet forte refugium iniuste oppressis.
marg.|
†
Neque accendunt lucernam.
Debent etiam esse lucerna super candelabrum posita, ut aliis luceant per sancte vite exempla.
marg.|
.7.
Nolite putare quoniam veni.
Hic informantur doctores, ut non
Numérotation du verset
Mt. 5,moraliter
marg.|
{5.107} .1.
Si ergo offers munus
tuum
.
Chrysostomus, Plus enim diligit {5.108} Deus fidelium concordiam, quam munera sibi oblata.
marg.|
.5.
Esto consentiens
etc. Moraliter adversarius peccatoris potest {5.109} dici preceptum divinum quod accusat ipsum. Et etiam cum hominibus in vita presenti. Prov. 6.c. Cum ambulaveris tecum gradiuntur etc. Munus autem hominis discordantis a precepto divino non{5.110} est acceptum Deo. Ipse etiam per preceptum quod transgreditur, coram summo iudice accusatur et etiam condemnatur.
prol.|
Non
mechaberis
etc. Omne peccatum mortale mechia spiritualis est qua peccator cum diabolo relicto sponso proprio fornicatur.
Numérotation du verset
Mt. 5,moraliter
marg.|
{5.111} .1.
Quod si oculus.
Iste est consiliarius : Manus dextera est specialis amicus, qui debent a se prescindi, si sint in periculum scandali.
marg.|
.2.
Quicumque dimiserit uxorem.
Uxor nullo modo dimittenda est {5.112} desursum descendens sapientia de qua dicitur Sap. 8.a. Hanc quesivi mihi sponsam assumere. Multi tamen dant sibi libellum repudii, et assumunt sibi sapientiam mundanam, que terrena est, animalis, et diabolica, ut dicitur Iacobi 3.d.
Numérotation du verset
Mt. 5,moraliter
marg.|
{5.113} †
Reddes autem.
Iuramento vero debite facto concurrentibus comitibus que sunt iustitia, veritas et iudicium, fit Deo reverentia. Heb. 6.c. Homines per maiorem sui iurant. Et ideo aliqui dixerunt {5.114} quod iuramentum per Deum erit frequentandum, quod est falsum, quia ex tali frequentatione acquiritur habitus, quo de facili fit iuramentum illicitum. Ideo subditur.
marg.|
.2.
Ego autem dico
etc. idest ex omni causa vel modo, sed solum concurrentibus tribus premissis.
Numérotation du verset
Mt. 5,moraliter
marg.|
{5.115} †
Oculum
etc. Secundum Dei iudicium pro oculo corporis impudice respiciente excecabitur oculus mentis in tenebris gehenne. Pro dente vero detractoris mordente, reddetur dens serpentis {5.116} antiqui crucians eternaliter in loco inferni.
marg.|
.6.
Sed si quis.
Hieron. Iusti nihil habent sinistrum. Est ergo sensus moralis. Si hereticus te per unam auctoritatem sacre scripture impugnaverit, obiice ei aliam unde confusus sit.
Numérotation du verset
Mt. 5,moraliter
marg.|
{5.117} †
Et ei qui vult.
Ioseph in manibus Aegyptie dimisit pallium, ne tunicam amitteret castitatis, que cingulo constringitur austeritatis.
marg.|
.1.
Et quicumque.
Moraliter in via Dei proficisci primo est angariosum, sed per assuefactionem et Dei auxilium leve fit et gaudiosum, ita quod tunc homo plus facit quam sit ab eo requisitum. Et quia non solum oportet bene pati, sed etiam bene agere. Subditur.
marg.|
.2.
Qui petit.
Quod exponit Augustinus dicens : Bonum si petit, id quod potest et debet dare, vel verbum te excusando, {5.118} si aliter petit, et tunc ei aliquid melius dabis, cum petentem iniuste correxeris. Vel aliter potest intelligi de scientia que non est petenti deneganda, quoniam avarum dedignatur possessorem, et in alios translata crescit.
marg.|
.4.
Diliges.
Secundum Augustinum Inimicus iste diabolus intelligendus est, qui precisus est totaliter a Dei consortio et sanctorum. Homo viator quantumcumque malus potest ad Deum reverti, ideo diligendus est ex caritate. Propter quod subditur.
marg.|
.5.
Diligite.
Et quoniam valde difficile est in bonis operibus patenter factis vanam gloriam totaliter evitare, ideo subditur. Attendite etc.
Numérotation du verset
Mt. 5,ADDITIO I.
marg.|
{5.119} In c. 5. ubi dicitur in postil. Prima ergo beat. dicitur paupertas spiritus.
prol.|
Circa harum beatitudinum declarationem quedam a sanctis doctoribus traduntur etiam ad sensum literalem pertinentia, que videntur ab invicem discordare. Nam Aug. in lib. de sermone domini in monte, attribuit beatitudines hic enumeratas donis spiritussancti. Ambr. autem super Lucam, attribuit beatitudines ibi enumeratas quatuor virtutibus cardinalibus et sic beatitudines huiusmodi non distinguerentur a virtutibus seu a donis. quod videtur inconveniens, cum quedam enumerentur inter beatitudines que nec sunt virtutes nec dona, sicut paupertas et luctus, scilicet Tho. vero in i. 2. ar. 1. in cor. q. sanctorum sententias concordans, concludit beatitudines distingui a donis et virtutibus. Non sicut alii. habitus distincti ab eis, sed sicut actus distinguuntur ab habitibus. Et quia dona spiritussancti eminentiora sunt virtutibus cardinalibus, idcirco Amb. exponens beatitudines turbis propositas, attribuit eas virtutibus cardinalibus Aug. autem exponens beatitudines discipulis propositas in monte, tamquam perfectioribus attribuit eas donis spiritussancti. Consequenter circa premia que attribuuntur huiusmodi beatitudinibus, videtur inter factos aliqua differentia. Ambr enim super Lucam, tenet huiusmodi premia ad futuram beatitudinem pertinere. Aug. vero in sermone domini, asserit ea ad presentem pertinere vitam. Chrys. vero in suis, homeliis quedam dicit ad futuram pertinere vitam, quedam vero ad presentem, scilicet Tho. vero q. ea ar. 2. in cor. q. concordans sanctorum sententias dicit, quod spes future beatitudinis potest esse in nobis propter duo. Primo propter aliquam preparationem ad futuram beatitudinem per modum meriti. Secundo per quandam inchoationem future beatitudinis imperfectam, ut in viris sanctis etiam in hac vita. Et exemplificando dicit quod aliter habetur spes fructificationis arboris, cum virescit frondibus, et aliter cum iam primordia fructuum incipiunt apparere. Unde in proposito ea que ponuntur, tamquam premia possunt intelligi, vel ipsa beatitudo perfecta, et sic pertinet ad vitam futuram, vel aliqua inchoatio beatitudinis sicut est in viris sanctis etiam in hac vita, et sic pertinet ad presentem {5.120} vitam. Nam regnum celorum, ut dicit Aug. potest intelligi perfecte sapientie initium, secundum quod incipit in viris sanctis spiritus regnare. Possessio enim terre significat affectum bonum anime requiescentis per spem in stabilitate hereditatis eterne per terram significate. Consolantur etiam in hac vita sancti, sanctum spiritum qui paracletus dicitur, participando. Saturantur etiam in hac vita illo cibo de quo dominus dicit. Cibus meus est, ut faciam voluntatem patris mei. In hac etiam vita consequuntur homines misericordiam Dei, similiter et purgato oculo mentis per donum intellectus Deus quodammodo per fidem videri potest. Similiter et in hac vita qui motus suos pacificant ad similitudinem Dei accedentes, filii Dei nominantur. tamen hec omnia perfectius erunt in patria. Hec et multa alia ad hanc materiam pertinentia, reperies nota. tradita in S. Tho. parte et q. alle,
Numérotation du verset
Mt. 5,ADDITIO 2
marg.|
In eo. c. ubi dicitur in postil. Beati mundo cor. quoniam ipsi Deum vide.
prol.|
Munditia cordis seu purificatio sequitur fidem veram, sicut effectus sequitur suam causam. Primum enim principium purificationis cordis est fides, iuxta illud apostoli Petri. Fide purificans corda eorum. Ac. 15.c. Non ergo recte dicitur, quod primum conveniens mundis corde est visio Dei enigmatica per fidem in presenti, prout ait postil. in quo etiam videtur variare modum sue expositionis in hac parte, secundum quem premia hic promissa referuntur ad aliam vitam tamen. Melius ergo videretur dixisse et magis proprie, quod mundi corde sunt illi, quorum corda per veram fidem mundantur seu purificantur. Tales enim de occultis et divinis supra modum communem hominum illustratur, iuxta illud. Plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi. Eccles. 3. Quibus convenienter additur premium, cum dicitur. Quoniam ipsi Deum videbunt. Habentibus enim talem munditiam per fidem secundum quam nunc per speculum in enigmate Deum vident, recte promittitur visio Dei simpliciter, que est facie ad faciem, secundum auctoritatem Apostoli per ipsum alle. 1. ad Cor. 13. Nam sicut munditia oculi corporalis disponit ad clare videndum, sic munditia oculi intellectualis per fidem ad claram Dei visionem disponit.
Numérotation du verset
Mt. 5,ADDITIO 3
marg.|
{5.121} In eodem capituloubi dicitur in post. Beati qui persequutionem patiuntur etc.
prol.|
Nulla videtur facta mentio in litera circa hanc beatitudinem de hoc quod huiusmodi patientes letanter sustineant persecutiones. Non enim dixit. Beati qui persequutionem patiuntur letanter seu gaudenter, sed solum beatificavit persequutionem patientes propter iustitiam, ut patet in litera. Illud etiam quod sequitur. Gaudete et exultate etc. refertur ad sequentem beatitudinem in qua dicitur. Beati eritis cum maledixerint vobis etc. Nec etiam ibi dicitur, quod talia tolerent gaudenter, sed exhortatur eos ad hoc, ut gaudent. Unde melius videtur hic dici secundum sanctum Thomam ubi supra art. 3. in responsione ad 5. arg. quod octava beatitudo est firmitas quedam omnium beatitudinum predictos actus beatitudinum, ut ab ipsorum iustitia non recedant propter persequutiones. Et ideo in repromittendo premium huius beatitudinis redit ad caput scilicet quod sicut in prima beatitudine fuit repromissum regnum celorum, sic in hac octava idem repromittit, ut intelligatur hic octave beatitudini convenienter omnia premia attribui, tamquam omnium aliarum firmitatem habenti.
Numérotation du verset
Mt. 5,ADDITIO 4
marg.|
In eodem capituloubi dicitur in postil. Et ideo primo minor pena determinatur cum dicitur. reus erit concilio.
prol.|
In bibliis nostris communiter habetur sic. Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo Racha, reus erit concilio. Et super talem literam videtur fundari gloss. ordinaria, et sententie sanctorum doctorum de hac materia loquentium. Unde mirandum est, unde postillator habuit, ut iste ordo transmutaretur. Imponit enim reum fore concilio ei qui irascitur, et reum fore iudicio ei qui dixerit Racha, quod videtur nullum habere fundamentum in litera. Circa intellectum tamen huius triplicis distinctionis, quam Salvator noster hic posuit, plures sunt et diverse, tam sanctorum quam aliorum exponentium, prout in glossis possent haberi, salva tamen semper sanctorum et doctorum reverentia, iste passus aliter potest exponi. Ad cuius evidentiam sciendum quod hoc dictum Racha est Hebraicum, ut Hieron dicit, idem significat quod vacuus seu vacuum. Et potest dupliciter intelligi. Uno modo idem dicit quod homo vacuus, quoad cerebrum vel intellectum, et sic (ut Chrysostomus dicit) quantum ad sensum verbi idem est dicere, fatue et Racha. Alio modo potest intelligi de vacuitate seu inopia temporalium facultatum. Et isto modo accipitur Iudic. 11. ubi legitur : Congregatique sunt Iephte viri inopes. Unde ubi translatio nostra habet inopes : Hebraica veritas habet Rechim, quod est plurale huius nominis singularis Racha. Et isto modo intelligendo non est vocabulum contumeliosum. Possibile enim est hominem esse inopem sine aliquo vitio seu culpa sua. Primo autem modo intelligendo idem est quod stultus seu fatuus, quod est manifeste contumeliosum seu convitiativum. Unde recte qui Racha dixerit fratri suo, reus est concilio, hoc est, requiritur congregatio iudicium ad examinandum seu inquirendum per circunstantias facti quo predictorum modorum intelligendum sit verbum predictum. Si primo ut puniatur, si vero secundo ut liberetur. Unde in hac triplici distinctione Salvator noster nobis ostendit, quod iustitia evangelica abundantior debet esse in his que committuntur in proximum, plus quam iustitia Phariseorum in tribus. Primo in hoc, quod reatus iniuriantis facto (sicut homicide) equiparetur reatui eius qui occidit tantum ex proposito cordis. Unde sicut secundum Phariseos, qui occiderit, reus erit iudicio, sic secundum evangelium omnis qui ita scitur fratri suo, reus erit iudicio. Secundum, quia cum quis verba profert proximo que possunt intelligi ad contumeliam dicta, licet habeant alium intellectum quo possint intelligi sine iniuria, nihilominus inquirenda seu examinanda sunt, et ideo. Qui dixerit Racha, reus erit concilio scilicet ad examinandum quomodo debeant intelligi. Tertium, qui dixerit verba manifeste contumeliosa, ut Fatue, reus erit gehenne ignis, In quo ostenditur magna excellentia evangelice iustitie respectu Pharisaice. Illi enim in talibus verbis condemnabant saltem ad mortem vel gravem penam. Salvator vero inquantum caritati contrariantur, eos condemnat in gehennam ignis, que est maxima et nova condemnatio et proprie evangelica, sicut et regnum celorum est maxima et nova repromissio evangelica. Pena enim ignis eterni gehenne, sicut et premium regni celorum in antiquis documentis minine invenitur ita clare traditum.
Numérotation du verset
Mt. 5,Replica
prol.|
{5.122} REPLICA. In c. 5. ubi agitur de beatitudinibus specialiter, cum dicitur. Beati mundo corde. postil. dicit, quod pro munditia cordis in premium repromittitur visio Dei per fidem enigmaticam in presenti, et per aspectum facialem beatificam in futuro. Bur. putat contrarium huius demonstrare, et arguit sic. Fides est previum principium cordis munditie. Igitur non sequitur eam tamquam repromissa. Antecedens patet per illud Petri. 15.c. Fide purificans corda eorum. Sed istud argumentum potius videtur tentativum quam demonstratio, quia laborat in equivocis. Nam purificatio allegata, fuit spiritussancti infusio in signo visibili, et fuit fidei precedentis testimonium, ut clare habetur ex litera allegata. Fides autem per illam purificationem confirmatam precessit illam purificationem, non ut purificationis principium, sed solum, ut tempore prior. Non autem omne prius tempore est principium et causa posterioris. Illa autem fides sic prior tempore purificatione hic allegata habuit suam munditiam cordis previam tamquam beatitudinem de qua hic sermo, cui munditie illa visio per fidem repromittitur. Nam si est fides formata necessario presupponit suam formam tamquam principium, que est dicta munditia. Quod sic patet. Nam secundum Apostolum, Christus per fidem habitat in cordibus nostris, non autem habitat in cordibus subditis peccatis. Igitur requirit cordis munditiam, non ut sit illius purificationis principium, sed ut ab huiusmodi purificatione sumat precedentis parificationis testimonium. Secus est de fide informi, per quam Christus non inhabitat, in parvulis enim baptizatis mundatio ab originali precedit fidem formatam. Hec igitur fides precedit purificationem per Burg. allegatam : Hec resolutio materie patet, si auctoritas per Burg. truncatim allegata debite videatur. Dicit enim Petrus, ibi. Elegit Deus per os meum gentes audire evangelium et credere. Ecce fides ex auditu, et munditia cordis pro Christi inhabitatione per fidem prerequisitam, quam munditiam ipsa fides sequitur tamquam repromissa, ut visio Dei enigmatica, prout dicit postilla, et sequitur in loco allegato. Et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans eis spiritum sanctum sicut et nobis, et nihil discernit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. Ex quibus patet fidem incipientium precedere fidem perfectorum, et claritatem vel munditiam cordis incipientium precedere illam purificationem perfectorum. Sunt enim gradus huiusmodi virtutibus iuxta status incipientium, proficientium, perfectorum, et etiam sunt gradus illuminationum, hierarchicarum, et tetarchicarum, ideo in presenti, mundo cordi promittitur illustratio visionis enigmatice que per fidem est, mundiori clarior, mundissimo clarissima, et hoc si in hac vita poni potest clarissima, et in futuro secundum gradum similiter repromittitur mundis cordibus visio facialis. Nec in hoc modo dicendi postil. cecidit a modo communi sue expositionis, quia quamvis repromissa nove legis referat ad futurum, tamen repromissorum pregustationem non excludit. Et ita resolvit hanc materiam sicut Thomas concordando dicta sanctorum doctorum, prout Burgensis eum allegat circa principium huius capituli.
prol.|
In eodem capituloubi dicitur. Beati qui persequutionem patiuntur etc. postil. addit per modum gl. letanter, quia si cum tristitia et difficultate plus videtur ad virtutem fortitudinis quam ad beatitudinem pertinere. Circa quod rationabiliter additum arguit Bur. argumentum suum consuetum hereticis modernis familiare, dicens. Letanter non habetur in litera. igitur etc. Et ut postillator non habeat viam evadendi illud quod sequitur. Gaudete et exultate. Bur. exponit de hortatione Christi, non de letitia passorum. Quod dicere modicum valet, quia illa exhortatio non habet respectum ad actum, sed ad premium promisum, unde etsi hic in litera non exprimitur, tamen habetur ex alio passu scripture, quod letanter pati pertineat ad hanc beatitudinem, quia dicitur Act. 5. Ibant Apostoli gaudentes. Etiam si debemus distinguere beatitudines a donis et virtutibus et secundum actuum excellentiam, prout communiter distinguunt, dicentes quod virtutum actus sunt modo humano, beatitudinum autem modo super humano, oportet huiusmodi subintelligere, quod hec beatitudo si habet modum superhumanum, quod pati sit gaudenter, quia cum agone pati est modus humanus, et per consequens virtutis actus, non beatitudinis.
prol.|
In eo. c. ubi dicitur. Qui irascitur fratri suo etc. postil. attendens variam sanctorum et aliorum in hac parte expositionem, posuit suam. Et ut esset intelligibilior, transposuit penas ex rationabili ordine, in quo puto eum non esse reprehensibilem. Bur. tamen servato ordine penarum ponit aliam expositionem satis competentem. Utrobique est eadem veritas sententie, cum diversa applicatione.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_5)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_5)
Notes :