Capitulum 6
Numérotation du verset
Mt. 6,1
Attendite1
1 Attendite]
Hic incip. capitulum 6:
ΩM
Catena aurea
(
Li446@,
+ VI capitulum
al. m. marg.: As115
²)
V27
Rusch Clementina
ne iustitiam vestram
faciatis coram hominibus
ut
videamini ab eis.
Alioquin mercedem non habebitis
apud Patrem vestrum
qui in celis est2.
2 in celis – est ΩF]
inv. Li446@
Numérotation du verset
Mt. 6,2
Cum ergo facis eleemosynam,
noli tuba canere
ante te3
3 tu. c. – an. te.]
inv.
ΩF
sicut hypocrite
faciunt in synagogis et in vitis, ut
honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem
suam.
Numérotation du verset
Mt. 6,3
Te autem faciente eleemosynam,
nesciat sinistra tua
quid faciat dextera tua
Numérotation du verset
Mt. 6,4
ut sit eleemosyna tua in abscondito,
et Pater tuus qui videt in abscondito,
reddet tibi.
Numérotation du verset
Mt. 6,5
Et4 cum oratis,
4 Et cum oratis] Hic incip. capitulum 6 ΩSFJLR
;
Catena
aurea:
Md214 Mt366 T46 (38) V793 (56r) Ed1470 (118)
etc. ; cf. As115
non eritis sicut hypocrite qui amant in synagogis et in angulis platearum
stantes orare
ut videantur ab hominibus.
Amen dico vobis, receperunt mercedem
suam.
Numérotation du verset
Mt. 6,6
Tu autem cum oraveris
intra in cubiculum tuum5,
5 tuum]
om. Li446@
et clauso ostio6,
6 ostio] + tuo
Li446@
ora
Patrem tuum
in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito,
reddet tibi.
Numérotation du verset
Mt. 6,7
Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici faciunt.
Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur7.
7 exaudiantur] exaudiatur
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 6,8
Nolite ergo
assimilari eis.
Scit enim Pater vester quid opus vobis sit8 antequam petatis eum.
8 quid... sit] quid opus si vobis
Li446@
, quibus opus sit vobis
Weber
Numérotation du verset
Mt. 6,9
Sic ergo vos orabitis:
Pater noster,
qui es in celis,
sanctificetur
nomen
tuum.
Numérotation du verset
Mt. 6,10
Adveniat9 regnum tuum.
9adveniat] veniat
Weber
fiat voluntas tua
sicut in celo et in terra.
Numérotation du verset
Mt. 6,11
Panem nostrum
supersubstantialem
da nobis hodie.
Numérotation du verset
Mt. 6,12
Et dimitte
nobis
debita nostra,
sicut et nos dimittimus10
10 dimittimus] dimisimus
Weber
debitoribus nostris.
Numérotation du verset
Mt. 6,13
Et ne nos inducas11 in temptationem,
11 nos inducas]
inv. Weber
sed libera nos a malo.
Amen12.
12 Amen] sed libera nos a malo quia tuum est regnum et virtus et gloria in secula Amen
Cors3
(grec.) ;
om. Weber
Numérotation du verset
Mt. 6,14
Si enim
dimiseritis
hominibus peccata eorum,
dimittet et vobis13 Pater vester celestis delicta vestra.
13 vobis ΩJ] nobis
Li446@
,
om. Cor3
(anti. non habent; in greco et dictio per quam intelligitur et
VESTRA
et
VOBIS
)
Numérotation du verset
Mt. 6,15
Si autem non dimiseritis hominibus
nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
Numérotation du verset
Mt. 6,16
Cum autem ieiunatis,
nolite fieri
sicut hypocrite tristes.
Exterminant14 enim
14 exterminant] demoliuntur
Weber
facies suas
ut pareant hominibus ieiunantes.
Amen dico vobis, receperunt15 mercedem suam.
15 receperunt] quia
praem. Cor3
(anti.)
Weber
Numérotation du verset
Mt. 6,17
Tu autem cum ieiunas
ungue caput tuum
et faciem tuam lava,
Numérotation du verset
Mt. 6,18
ne videaris hominibus
ieiunans,
sed Patri tuo
qui est in abscondito16.
16 abscondito
Rusch Weber
] absconso
Cor3
(vel)
Et Pater tuus qui videt in abscondito17,
17 abscondit
Rusch Weber
] absconso
Cor3
(vel)
reddet tibi.
Numérotation du verset
Mt. 6,19
Nolite
thesaurizare vobis thesauros
in terra
ubi erugo
et tinea
demolitur,
et18
ubi fures effodiunt et furantur.
18 et Li446@ Rusch] om. Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 6,20
Thesaurizate autem vobis
thesauros in celo,
ubi neque19* erugo,
19 neque Cas574 Li446 Li446@ Weber] nec Rusch
neque20* tinea demolitur
20 neque Cas574 Li446 Li446@ Weber] nec Rusch
et ubi fures non effodiunt neque21* furantur.
21 neque Cas574 (ne) Li446 Li446@ Weber] nec Rusch
Numérotation du verset
Mt. 6,21
Ubi enim est thesaurus tuus
ibi est et cor tuum.
Numérotation du verset
Mt. 6,22
Lucerna corporis tui22 est oculus tuus23.
22 tui]
om. Weber
|
23 tuus]
om. Weber
|
Si fuerit oculus tuus24 simplex
24 fuerit - oculus tuus]
inv. Li446@
totum corpus tuum lucidum erit.
Numérotation du verset
Mt. 6,23
Si autem oculus tuus nequam fuerit
totum corpus tuum tenebrosum erit.
Si ergo lumen quod in te est
tenebre sunt, ipse tenebre quante erunt?
Numérotation du verset
Mt. 6,24
Nemo potest
duobus dominis servire.
Aut enim unum odio habebit
et alterum diliget,
aut unum sustinebit
et alterum contemnet.
Non potestis
Deo servire
et mammone.
Numérotation du verset
Mt. 6,25
Ideo dico vobis,
ne solliciti sitis anime vestre
quid manducetis,
neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima
plus est quam esca et corpus plus quam vestimentum?
Numérotation du verset
Mt. 6,26
Respicite volatilia celi,
quoniam non serunt nec25 metunt neque congregant in horrea
25 nec] neque
Li446 Li446@ Weber
et Pater vester celestis
pascit illa.
Nonne ergo26 vos27 magis pluris estis illis?
26 ergo]
om.
Li446 Li446@ Weber
|
27 vos Li446
Rusch
Weber] nos Li446@
|
Numérotation du verset
Mt. 6,27
Quis autem vestrum cogitans
potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?
Numérotation du verset
Mt. 6,28
Et de vestimento
quid solliciti estis?
Considerate
lilia agri
quomodo crescunt.
Non laborant neque nent.
Numérotation du verset
Mt. 6,29
Dico autem vobis
quoniam nec28 Salomon
28 nec] neque
Li446@
in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
Numérotation du verset
Mt. 6,30
Si enim29 fenum agri
29 enim] autem
Li446 Li446@ Weber
quod hodie est et cras in clibanum mittitur,
Deus30 sic vestit,
30 Deus] corr., dens
cacogr. Rusch
quanto magis vos
modice31 fidei?
31 modice] minimae
Weber
Numérotation du verset
Mt. 6,31
Nolite ergo
solliciti esse
dicentes: Quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur?
Numérotation du verset
Mt. 6,32
Hec enim omnia
gentes inquirunt.
Scit enim Pater vester
quia his omnibus32 indigetis.
32 his omnibus]
inv. Li446@
Numérotation du verset
Mt. 6,33
Querite ergo33
33 ergo] autem
Li446@ Weber
primum
regnum Dei34
34 Dei]
om. Weber
et iustitiam eius
et hec omnia35
35 hec omnia]
inv. Weber
adiicientur vobis.
Numérotation du verset
Mt. 6,34
Nolite ergo
solliciti esse36
36 solliciti esse]
inv. Weber
in crastinum.
Crastinus enim
dies
sollicitus erit sibi ipsi37.
37 sibi ipsi] sibi ipse
Weber
Sufficit38
38 Sufficit
Cor3
(aliqui non habent
ENIM
)
Rusch Weber
] + enim
Li446 Li446@
ΩJ
diei
malitia sua.
Capitulum 6
Numérotation du verset
Mt. 6,1
marg.|
{5.123}
Attendite.
Postquam Salvator regulavit hominis operationem, hic regulat ipsius affectionem, et primo respectu Dei, secundo respectu proximi, ibi, c. seq. Nolite. Prima in duas, quia primo regulat affectionem hominis excludendo ab operibus eius intentionem vane glorie. Secundo sollicitudinem avaritie, ibi : Nolite thesaurizare. Prima in duas, quia primo dat intentionem suam in generali. secundo applicat magis in speciali, ibi : Cum facis eleemosynam. Circa primam partem advertendum, quod secundum quod dicit Philosophus 2. ethicorum. Bonum contingit uno modo, malum autem omnifariam, quia ad hoc quod actus humanus sit bonus requiritur bonitas generis et circunstantiarum, sed redditur malus ex quolibet defectu istorum. et ideo non sufficit, quod actio sit bona de genere, sed requiritur quod fiat recta intentione. bonitas enim finis est circunstantia principalis. et ideo opus quantumcumque bonum de genere, si fiat intentione vane glorie, redditur malum, propter quod dicit Salvator.
marg.|
.1.
Attendite.
idest, diligenter considerate.
marg.|
.2.
Ne iustitiam vestram,
id est opera bona de genere quecumque fuerint illa, quia omnia continentur sub iustitia generaliter dicta.
marg.|
.3.
Faciatis coram hominibus.
gloriam scilicet et laudem humanam ex talibus querendo. Per hoc autem non prohibetur, quod opera bona fiant coram hominibus ad proximorum edificationem, et Dei gloriam, quod est bonum et meritorium, ut supra dictum est. Sed quia hic loquitur de imperfectis, qui de facili in vanam gloriam efferuntur, ideo consulit eorum bona opera occultanda. supra autem loquebatur prelatis {5.124} qui sunt in statu perfectionis, propter quod non est estimandum, quod de facili ferantur in vanam gloriam. ideo dixit eorum opera in publico fienda ad aliorum edificationem. Sic luceat lux vestra, ut supra dictum est. Aliquid enim bene est consulendum viris perfectis de quorum securitate confiditur, quod non est consulendum imperfectis et parvulis, de quorum debilitate timetur.
marg.|
.4.
Amen dico,
id est firmiter et fideliter assero.
marg.|
.5.
Receperunt, scilicet
Ex quo enim intentio fertur ad homines tantum, non est aliquid a Deo iuste expectandum.
marg.|
.6.
Cum ergo.
Hic applicat in speciali. et primo excludit intentionem vane glorie ab operibus misericordie. secundo ab actibus latrie, ibi : Et cum oratis. tertio ab operibus penitentie, ibi : Cum ieiunatis. Dicit ergo primum : Cum ergo facis eleemosynam noli tuba canere ante te. hoc est ad laudem hominum manifestare. Ad cuius intellectum sciendum, quod apud Iudeos utebantur tubis, sicut apud catholicos campanis, et ideo sicut videmus, quod in aliquibus locis pulsatur campana pro eleemosyna recipienda. ita apud Iudeos ad hoc faciendum utebantur tuba, sed hypocrite non faciebant hoc principaliter propter pauperum vocationem, sed magis ad propriam ostentationem, ut patet in litera cum dicit : Ut honorificentur etc. Rationem autem prohibitionis subdit : Amen dico etc. Modum autem convenientem faciendi eleemosynam subdit, cum dicit.
marg.|
.7.
Te autem faciente
etc. Modus faciendi est quando fit secrete : per hoc innuens, quod talia sunt facienda propter Deum tantum. unde subditur.
marg.|
{5.125} .1.
Et pater tuus, scilicet
Deus, qui est pater omnium per creationem, et iustorum per gratie adoptionem.
marg.|
.2.
Qui videt.
quia ipse solus videt intentionem cordium : reddet tibi.
marg.|
.3.
Et cum oratis.
Hic consequenter excludit indebitum modum circa actum latrie. Inter actus latrie actus communior est oratio. et ideo quod de ipsa hic dicitur : de aliis actibus latrie intelligitur. Ideo circa orationem primo excludit indebitum orandi modum. Secundo concludit modum debitum ibi : Sic autem orabitis. Prima in duas. quia primo ab actu orandi excludit vane glorie intentionem, et secundo quorundam gentilium errorem, ibi : Orantes autem. Ad evidentiam prime partis considerandum, quod duplex est oratio. Quedam publica, que fit a ministris Ecclesie. et ista non debet fieri in occulto, sed magis in palam in loco communi, s. Ecclesia coram populo : quia pro tota communitate offertur : et ideo populus in hoc conformare se debet ministris Ecclesie, ipsum Deum deprecando secundum modum congruum, et sibi possibilem. Non possent autem in hoc se ministris Ecclesie conformare, nisi predicta oratio ministrorum Ecclesie fieret in publico predicto modo. unde de tali oratione non loquitur hic Salvator. Alia est oratio privata : et talis magis debet fieri in secreto duplici de causa. Prima causa, quia oratio est elevatio mentis in Deum : mens autem humana citius, et melius elevatur in Deum, quando in secreto loco homo constituitur, et a tumultibus aliorum separatur. Alia causa est ad evitationem vane glorie, que de facili insurgit quando oratio in publico fit. et hoc est quod dicit Salvator : Et cum oratis non eritis, sicut {5.126} hypocrite, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare. Dicit stantes, ut magis apparerent ex modo se habendi. In synagogis, et in angulis platearum, ex ratione loci, quia synagoga est locus communis, ubi conveniebant Iudei ad audiendum verbum Dei, vel aliqua ratione huiusmodi ; Et dicitur a syn quod est con, et goge quod est populus : quia ibi conveniebat populus.
marg.|
.4.
Et in angulis platearum.
Platee iste dicebantur atria que erant prope templum, ubi conveniebant homines ad orandum, vel ad audiendum Doctores : et ideo erat locus communis. Consequenter ostendit debitum modum orandi, cum dicit.
marg.|
.5.
Tu autem,
id est locum secretum.
marg.|
.6.
Et clauso ostio.
Ne veniat multitudo impediens elevationem mentis in Deum, et movens ad elationem mentis.
marg.|
.7.
Ora patrem.
patet litera.
marg.|
.8.
Orantes autem.
Hic excluditur error gentilium circa orationem. Credebant enim quidam gentiles, qui vocabantur Ethnici, quod ex multiplicatione verborum compositorum in oratione aliquid manifestaretur ipsi Deo, quod prius esset sibi ignotum ; et per consequens mutaretur ad aliquid agendum, cuius prius volebat contrarium. Utrunque illorum est erroneum ; quia in Deo nulla cadit mutatio, vel ignorantia. Hunc autem errorem excludit Salvator dicens ; Orantes autem nolite multum. Ex quo patet, quod non prohibet multiplicationem verborum absolute, sed ad illam intentionem quam habebant Ethnici, que est dicta. et hoc est quod subdit.
marg.|
.9.
Putant enim.
Possunt tamen multiplicari verba in oratione duplici de causa. Una est, ut per significationem verborum devotorum {5.127} animus melius elevetur in Deum. Alia causa est, ut homo in Deum elevetur non solum mente, sed etiam corporali voce, secundum illud Ps. Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Non tamen potest dari ibi regula certa, sed debet homo talibus verbis uti in oratione, quantum percipit homo, quod faciant ad devotionis excitationem. Si autem econtrario percipiat, quod multiplicatio verborum distrahat mentem eius, debet cessare a verbis, et orare Deum affectibus mentis. Hoc tamen intelligendum est in oratione privata, ut dictum est, quia oratio publica debet esse in verbis, ut possit percipi ab aliis Sequitur.
marg.|
.1.
Scit enim pater vester.
Hoc additur ad excludendum illorum gentilium falsum intellectum secundum quem putabant aliquid Deo notificari de novo, quia omnia scit ab eterno.
prol.|
Sed queritur, quare oratur Deus, ex quo per orationem nihil sibi manifestatur, nec animus eius in aliquo mutatur et ideo videtur, quod frustra oretur. Dicendum, quod predestinatio divina est preparatio gratie in presenti, et glorie in futuro, et ideo cum sit eterna, sicut ab eterno predestinavit aliquem ab beatitudinem, ita preordinavit modum per quem daret sibi illam beatitudinem, scilicet per merita sua, et orationem, et ideo non frustra orat Deum, quia oratio est illud per quod ex ordinatione divina debet consequi gratiam et gloriam : et eadem est ratio de omnibus aliis bonis, quia cadunt sub ordine divine predestinationis.
prol.|
{5.128} .2.
Sic ergo.
Hic docet Salvator modum orandi convenientissimum Ad cuius intellectum sciendum, quod oratio secundum Damascenum, est petitio decentium a Deo. In hac autem oratione exprimitur quidquid decet hominem petere a Deo, et quidquid decet Deum dare homini. Et similiter ordinatissime hoc describitur, quia illud quod maxime desiderari debet ab homine et peti a Deo, primo ponitur, et quod debet peti secundario, in secundo loco, et sic consequenter usque in finem. Illud autem quod primo cadit in appetitum hominis est beatitudo. Secundo illud per quod homo beatitudinem consequitur, et illud secundo petitur, ibi. Fiat voluntas tua. Circa primum considerandum, quod beatitudo dupliciter dicitur. Uno modo obiective scilicet ipsa bonitas divina in seipsa, per cuius fruitionem efficimur beati, et ideo bonitatem ipsam divinam pre omnibus amare debemus, et per consequens gloriam eius et honorem pre omnibus desiderare et hoc est quod petimus in prima petitione, cum dicitur. Pater noster qui es in celis, sanctificetur nomen tuum, Dicitur enim.
marg.|
.3.
Pater.
omnium generaliter ratione creationis. Additur.
marg.|
.4.
Noster.
quia est pater specialis iustorum per gratiam adoptionis.
marg.|
.5.
Qui es in celis.
quia licet sit in omnibus per essentiam, presentiam et potentiam, est tamen speciali modo in iustis per gratiam, tamen specialissime excellentia eius relucet in beatis per gloriam.
marg.|
.6.
Sanctificetur nomen tuum.
non petimus, quod aliqua sanctitas ei de novo accrescat, quia hoc est impossibile, sed quod sanctitas que {5.129}
ei eternaliter inest, reluceat amplius in creaturis, et primo et principaliter queratur in operibus humanis, secundum quod dicit Apostolus. 1. ad Cor. 10. Omnia in gloriam Dei facite. Alia est beatitudo dicta formaliter que est actus ultimate et perfecte coniungens nos Deo scilicet visio et fruitio, et illud est quod secundo loco petimus a Deo, ut scilicet simus, participes sue bonitatis, quod fit in visione beata. et hoc petimus cum dicimus.
marg.|
.1.
Adveniat.
et bene dicitur, adveniat, quia non possumus ad eam venire per gratiam et gloriam, et nisi ipse primo veniat ad nos Unde Aug. super Io. Ille enim venit quem gratia Dei prevenit. Et Io. 6.e. Nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum.
marg.|
.2.
Regnum
tuum
.
Beatitudo enim eterna bene dicitur regnum, quia ibi habetur plena et perfecta copia omnium bonorum.
marg.|
.3.
Fiat
voluntas tua
.
Hic consequenter petitur illud per quod possumus beatitudinem consequi. Et hoc dicitur dupliciter. uno modo directe et per se, alio modo indirecte quasi per accidens, cuiusmodi est remotio impedimenti, secundum ponitur ibi. Et dimitte no. Adhuc prima in duas, quia ad assecutionem beatitudinis facit aliquid dupliciter. uno modo principaliter. alio modo quasi instrumentaliter secundum ponitur. ibi : Panem nostrum. Illud per quod principaliter consequimur beatitudinem est impletio {5.130} voluntatis divine per sanctam operationem. Et quia frequenter voluntas eius est nobis incognita, et quando cognoscitur adhuc sumus impotentes et pigri ad implendum, ideo tertio petimus, Fiat voluntas tua, id est tu spires nobis virtutem et propositum adimplendi tuum bene placitum. Additur autem.
marg.|
.4.
Sicut in
celo
, et.
Beati enim qui sunt in celo. quia sunt coniuncti immediate regule divine. ideo non possunt deficere nec deviare a divina voluntate, et ideo nos qui sumus in via qui non sumus sic coniuncti petimus ut divina gratia hoc suppleat in nobis, tenendo voluntatem nostram in conformitate ad suam in operibus nostris, sicut conformantur illi qui sunt in celis.
marg.|
.5.
Panem.
Hic petitur illud per quod instrumentaliter ducimur ad beatitudinem, et hoc accipitur dupliciter. uno modo prout aliquid est instrumentum ipsius Dei, et sic sacramenta ecclesie sunt quedam instrumenta, quibus sanctificamur, et ad beatitudinem ducimur : unde dicuntur vasa gratie. omnia autem sacra ordinantur ad sacramentum eucharistie, quod petimus quarto cum dicimus. Panem. Dicitur autem superstantialis, quia transcendit vitam corporalem et dat vitam eternam. Io. 6.e. Ego sum panis vivus qui de celo descendi si quismanducaverit ex hoc pane, vivet etc. et petendo hoc sacramentum petimus omnia alia, que ordinantur ad ipsum, ut patet in 4. sentent. et Luc. 5. vocat eum panem {5.131} quotidianum, quia quotidie ipsum sumimus per ministros ecclesie qui hoc sacramentum accipiunt pro se et pro tota communitate. Alio modo accipitur instrumentum ad consequutionem beatitudinis ex parte anime, et sic cum corpus sit instrumentum anime seu organum, per consequens vita corporalis instrumentaliter facit ad consequutionem supernaturalis beatitudinis, inquantum anima non exercet opera meritoria, nisi in corpore quia tempus meriti durat tantum ad tempus huius vite. Ad vitam autem corporalem necessario requiritur sufficientia victus. et hoc petitur cum dicitur. Panem nostrum. et in hoc intelliguntur peti omnia vite necessaria.
marg.|
.1.
Et
dimitte nobis
.
Hic consequenter petitur id per quod consequimur beatitudinem sicut per removens prohibens. Et dividitur in duas, quia primo facit quod dictum est, secundo reddit rationem cuiusdam dicti, ibi. Si enim dimiseritis. Prima adhuc in tres, quia a beatitudine consequenda primo prohibet nos peccatum commissum, secundo peccatum de proximo committendum, et tertio illud quod est ad utrunque inclinativum. Secundum ponitur ibi : Et ne nos induc. tertium ibi. Sed libera nos etc.
prol.|
Illud ergo quod primo et principaliter impedit nos a consequutione beatitudinis est peccatum iam commissum, quia ad beatitudinem ingredi non possumus donec peccatum commissum sit totaliter dimissum, et quantum ad culpam et quantum ad penam, et ideo hanc dimissionem petimus quinto loco, cum dicimus. Et dimitte. Additur.
prol.|
{5.132} .2.
Sicut et nos
dimittimus
.
quia hec est regula nobis imposita, quod sicut volumus nobis dimitti peccatum nostrum, ita debemus proximo dimittere peccatum in nos commissum. Ista tamen dimissio potest intelligi dupliciter. Uno modo quantum ad offensam, et hoc est necessitatis, quia tenemur omnes diligere ex caritate. Alio modo quantum ad iniuriam, et hoc non est necessitatis, licet sit supererogationis. Sicut enim pecuniam ablatam non tenetur quis auferenti dimittere, sed petere potest, sic iniuria sibi illata potest recompensationem per emendam petere secundum ordinem iustitie.
marg.|
.3.
Et ne nos.
Secundo impedit nos a beatitudine peccatum, quod formidatur de proximo committendum, et hoc contingit quando sumus positi in gravi tentatione, cui probabiliter timemus succumbere, et ideo sexto petimus hoc a nobis amoveri cum dicimus. Et ne nos inducas, id est induci permittas.
marg.|
.4.
In
tentationem
.
Non enim petimus ut non tentemur, quia tentari non est malum, sed magis est ad virtutis exercitium, quando viriliter resistitur. propter quod dicit psalm. Proba me domine et tenta me. sed petimus ne in tentationem inducamur id est ne ab ipsa devincamur.
marg.|
.5.
Sed
libera
.
Tertio impedit nos illud quod est inclinativum ad duo predicta, et hoc est fomes peccati, que est quedam pena ex peccato primi parentis derelicta. Et hoc malum pene et alia mala penitentis vite inquantum potest nos ad peccatum inducere, septimo petimus amoveri, et ab eis liberari cum dicimus. Libera nos. Sequitur in fine.
marg.|
{5.133} .1.
Amen.
quod est verbum optativum respectu precedentium.
marg.|
.2.
Si enim
dimiseritis
.
Hic redditur ratio cuiusdam dicti in predicta oratione in quinta petitione, ubi dicebatur. Dimitte nobis. et patet sententia ex predictis ibidem :
marg.|
.3.
Cum
autem ieiunatis
.
Hic excludit intentionem vane glorie ab operibus penitentie, di. Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocrite. Dicitur enim hypocrita ab hypos quod est sub, et crisis quod est aurum, quia sub auro, vel honestate exterioris conversationis habet absconditum plumbum falsitatis. Sequitur.
marg.|
.4.
Tristes
.
Isti enim ostendunt quandam faciei tristitiam, ut simulent penitentie rigorem, ideo subditur.
prol.|
{5.134} .5.
Exterminant
.
Exterminare enim est extra terminos ponere, et ideo illi facies exterminant qui quandam tristitiam extra modum solitum aliorum demonstrant, ut religiosi pre ceteris appareant. Vel aliter.
prol.|
Sicut fiunt quandoque unguenta ad decorandum faciem, quibus utuntur mulieres ad simulandum pulchritudinem, ita fiunt quedam unguenta ad exterminandum predicto modo faciem, et forte talibus utebantur ad simulandum penitentiam, sicut etiam trutanni talibus utuntur ad extorquendum pecuniam per questum. Subdit autem debitum modum ieiunandi, cum dicit.
marg.|
.6.
Tu autem
etc.
unge caput tuum.
idest signa letitie pretende, talibus enim unguentis et lotione corporis utebantur Iudei in diebus solennibus et festivis.
marg.|
{5.135} .1.
Ne
videaris
hominibus
,
id est ad gloriam hominum querendam. .2.
Sed
patri
tuo.
celesti, scilicet cuius gloriam debes tantum querere in operibus tuis. .3.
Qui est in
abscondito
.
quia deus in presenti vita non potest videri a nobis, licet sit presens ubique. Cetera patent.
marg.|
.4.
Nolite thesaurizare
.
Hic excludit ab affectione hominis peccatum avaritie. Et dividitur in duas partes, quia primo ostenditur propositum in actu exteriori, secundo in actu interiori, ibi. Ideo dico vobis ne solliciti etc. Prima in tres, secundum tres rationes per quas excludit immoderatam congregationem divitiarum, secunda ponitur. ibi. Ubi enim est thesaurus tuus etc. tertia ibi, Nemo potest duobus dominis servire. prima ratio accipitur ex defectu thesauri temporalis. Thesaurus enim nihil aliud est quam congregatio divitiarum. Congregantur autem divitie propter sufficientiam vite habendam, sed thesaurizatio indebita recte inducit contrarium, quia reddit hominem insufficientissimum, quia talis thesaurizatio est que fit ex avaritia, et ex amore divitiarum in se. ille autem qui sic congregat divitias non audet eis uti, sed iuxta eas ducit miseram vitam, et dimittit eas putrefieri, et ideo dicit Hie. in epistola ad Paulinum. Antiquum dictum est, Avaro deest tam quod habet, quam quod non habet. et talem modum thesaurizandi excludit salvator cum dicit.
prol.|
Nolite thesaurizare vobis
.
ubi erugo et tinea demolitur.
marg.|
.5.
Aerugo
.
eris rubigo, et in hoc tangitur corruptio divitiarum artificialium, ut auri, et argenti et ceterorum metallorum.
marg.|
.6.
Et
tinea
.
Hic tangitur corruptio divitiarum naturalium, ut bladi et vini et vestimentorum, et consimilium.
marg.|
.7.
Et ubi
etc. Hoc dicitur propter lapides preciosos, qui, licet non{5.136} possint rubiginari nec a vermibus corrodi, tamen possunt a latronibus tolli. Ex predictis patet quod thesaurizatio que fit ex causis honestis non est interdicta a salvatore tamquam illicita, ut quando aliquis thesaurizat ad bona opera facienda, ut constructio ecclesiarum, relevatio pauperum, et huiusmodi, vel propter rempublicam servandam et consimilia.
marg.|
.8.
Thesaurizate autem vobis thesauros in celo.
Per hoc concludit excellentissimum modum thesaurizandi, quando scilicet bona temporalia et transitoria consumuntur in pios usus, et sic commutantur in bona spiritualia, et eterna, et per consequens incorruptibilia, et hoc est thesaurizari in celo, et patet litera.
marg.|
.9.
Ubi
enim est.
Hic ponitur secunda ratio ad excludendum thesaurizationem inordinatam temporalium, et accipitur ista ratio ex quodam affectu malo ipsius, qui est excecatio mentis. Ad talem enim thesaurizationem sequitur totalis conversio mentis ad amorem divitiarum, et hoc est quod dicit. Ubi est, ad hanc conversionem sequitur aversio a Deo, et quia intellectus illuminatur per coniunctionem ad Deum, ideo ex tali aversione obtenebratur. Et quia intellectus dirigit omnes alias potentias in suis actibus. cum sit oculus hominis interioris, ad hoc sequitur obtenebratio, et obscuritas in omnibus operibus humanis, propter quod, subditur.
marg.|
.{10}.
Lucerna corporis tui.
Metaphorica est loquutio, ac si diceret. Sicut oculus corporalis dirigit opera corporalia, quia dirigit pedem ad ambulandum, manus ad operandum, et sic de aliis, ita oculus mentis per intentionem rectam dirigit opera humana, inquantum in eis est ratio boni moralis, et ideo dicit.
marg.|
.{11}.
Si oculus tuus fuerit simplex, id est intentio mentis recta.
marg.|
{5.137} .1.
Totum corpus tuum.
idest congeries operationum. .2. Si autem oculus tuus fuerit nequam, id est intentio perversa et mala. .3.
Totum corpus tuum
tenebrosum
erit,
id est tota congeries operationum tuarum erit mala, etiam si actio sit de genere bona. Sicut dare eleemosynam muliercule, ut possit eam ad amorem illicitum attrahere, est malum simpliciter, propter malitiam intentionis perverse, propter quod subdit.
marg.|
.4.
Si ergo lumen,
id est si actio bona de genere, que est quasi quoddam lumen, efficitur mala propter defectum intentionis bone.
marg.|
.5.
Ipse
tenebre quante
erunt ?
quasi dicat multo magis, quia actio mala de genere, que est quasi quedam tenebra, si tamen huic superveniat intentio mala, est multo deterior quam prima, ut si aliquis mechetur cum aliqua, ut possit eius pecuniam furari, omnis talis tenebrositas procedit ex immoderata congregatione divitiarum, propter quod est merito fugienda.
marg.|
.6.
Nemo potest
duobus
etc. Hic ponitur tertia ratio, quia illud est merito fugiendum ab homine, per quod impeditur obsequium Deo debitum, ad quod obligatur homo ex beneficio creationis, et ex aliis beneficiis, sed impeditur per congregationem divitiarum inordinatam, ergo etc. Minor autem huius rationis declaratur, cum dicitur in litera. Nemo potest duobus dominis servire. quod est intelligendum quando sunt contrarii disparati, et non subalternatim impositi, sic est in proposito, quia avaritia que est servitus {5.138} idolorum non potest stare cum obsequio divino, et ideo concludit.
marg.|
.7.
Non potestis Deo
servire,
et
mammone
.
Mammona enim lingua Syra nomen est divitiarum, vel nomen demonis qui tentat de cupiditate divitiarum. Avarus autem qui thesaurizat inordinate, seruit utrisque, et ideo non potest simul Deo servire. Ille autem qui inpiis operibus divitias expendit non seruit divitiis, sed magis divitie serviunt sibi : quia eis utitur sicut instrumentis ad opera virtutum, quia secundum quod dicit Ambr. super Lucam. Sicut divitie sunt impedimenta reprobis, ita probis sunt adiumenta virtutis, et ideo talis potest simul servire Deo, et uti ipsis.
marg.|
.8.
Ideo
dico vobis
.
quia non solum congregatio divitiarum quantum ad actum exteriorem deordinat hominis affectum, sed etiam sollicitudo acquirendi deordinat quantum ad actum interiorem, ideo consequenter excludit sollicitudinem superfluam circa talia acquirenda. Et dividitur in duas partes, quia primo facit quod dictum est per quedam exempla et secundo per rationes, ibi. Nolite ergo. Circa primum advertendum, quod duo sunt que requiruntur ad sufficientiam vite presentis, scilicet nutrimentum, sine quo homo non potest vivere absolute, et vestimentum sine quo non potest bene vivere, et ideo circa ista solet homo magis sollicitari. Primo ergo excludit sollicitudinem circa utrunque in generali, secundo circa quodlibet per se sumptum in speciali, ibi. Respicite volatilia. Circa primum advertendum, quod natura non potuit providere homini de tegumento et defensione, sicut providit aliis animalibus, ut pote avibus dedit plumas ad cooperimentum, {5.139} ungues et rostra ad defensionem, similiter brutis animalibus pelles et pilos pro indumento, cornua et dentes et huiusmodi pro armis, quia in talibus non est nisi natura sensitiva, que est ad unum determinata, et ideo de talibus potuit eis providere sufficienter natura. Homo autem rationalis nature est, que non est determinata ad unum, sed habet viam ad disperata, et contraria, et ideo non potuit sibi sufficienter providere natura que de se est determinata ad unum : sed loco huius homo habet intellectum, per quem potest cogitare diversas artes et modos faciendi sibi vestes, et arma, et manus ad operandum talia, et ideo oportet hominem de talibus sollicitari, quia tamen homo rationalis est, ideo ista sollicitudo debet esse moderata secundum regulam rationis recte, et talem sollicitudinem non excludit hic salvator, cum sit pars prudentie, aliter sequeretur, quod homo tentaret Deum, si expectaret ab eo consequi omnia necessaria, omittendo quod debet fieri circa hoc via humana, sed sollicitudo que hic prohibetur est deordinata et superflua, per quam postponuntur bona spiritualia, ut magis videbitur postea. Et hoc est quod dicit hic Salvator.
marg.|
.1.
Ne solliciti sitis.
superflue, scilicet et inordinate de cibo et vestimento, quia hoc non est necessarium. Quod probat exemplo, quia corpus et animam que sunt maiora beneficia Deus dat nobis sine sollicitudine nostra, ergo et illa que sunt minora, videlicet cibum et vestimentum dabit sine sollicitudine, vel cum sollicitudine moderata.
marg.|
.2.
Respicite volatilia.
Hic probat de utroque in speciali, et primo de cibo, secundo de vestimento, ibi. Quis autem vestrum cogitans. Primum ostendit per exemplum avium, que non serunt neque metunt, et tamen dominus sufficienter pascit illas cum sollicitudine {5.140} convenienti sue nature. multo fortius hominem sufficienter pascet cum sollicitudine convenienti sue nature que est secundum regulam rationis recte, propter quod subditur.
marg.|
.3.
Nonne vos magis
pluris
estis
illis
?
i. natura humana est maioris ponderis coram Deo, quia animalia facta sunt propter hominem, finis autem nobilior est his que sunt ad finem.
marg.|
.4.
Quis autem vestrum.
Hic probat de vestimento. Et ponit duplex exemplum. Primum accipitur ex eo quod est intra hominem scilicet, magnitudo corporis, quam Deus dat homini sine sollicitudine sua, quod patet, quia quantumcumque aliquis sollicitetur de augmentatione sua, non potest addere ad staturam suam cubitum unum, cum ergo vestimentum competat maius vel minus homini secundum quantitatem corporalem, et quantitas datur ei sine sollicitudine sua, per consequens et vestimentum conveniens absque sollicitudine superflua. et hoc est quod concludit interrogative. Et de vestimentis etc. Secundum exemplum accipitur ex eo quod est extra hominem scilicet ex terre nascentibus, quod ponit cum dicit.
marg.|
.5.
Considerate
lilia
agri, quomodo crescunt.
sine sollicitudine eorum, et secundum quantitatem suam a Deo vestiuntur. propter quod dicit.
marg.|
.6.
Non laborant.
scilicet ad ornandum se.
marg.|
.7.
Neque nent.
idest filant, ad faciendum sibi vestimentum, et tamen optime vestiuntur. Quod probat.
marg.|
.8.
Quoniam nec
Salomon
.
idest licet fuerit rex potentissimus, ut patet. 3Rg. tamen non fuit ita bene vestitus, quia licet ars imitetur naturam, tamen opera artis non assequuntur perfectionem operum nature, et ideo tinctores pannorum non possunt facere colorem ita viridem sicut natura in terre nascentibus. Ex hoc igitur concludit, quod Deus sufficienter vestiet hominem absque sollicitudine superflua. propter quod dicit.
marg.|
{5.141} .1. Si enim fenum agri etc., id est in presenti.
marg.|
.2.
Et cras in
clibanum mittitur
.
Idest in futuro, ponetur in furno, quia in aliquibus terris loco lignorum utuntur stipulis et talibus ad calefaciendum furnum. Vel aliter. Clibanus accipitur hic pro acerno in quo congregatur fenum desiccatum, quia ad modum furni seu monticuli elevatur, unde et clibanus a clivo dicitur. Et tamen.
marg.|
.3.
Deus sic vestit.
fenum ipsum sollicitudine sua.
marg.|
.4.
Quanto magis
vos
modice fidei
?
s. sine sollicitudine superflua. Vocat autem eos qui nimis sollicitantur de talibus modice fidei, quia ex defectu fidei procedit talis sollicitudo superflua. Non autem sollicitudo rationabilis et moderata, sed magis includitur, quia sicut natura avium est, predicto modo vivere, et terrenascentium crescere, sic natura hominis est vivere secundum dictamen recte rationis, ad quod sequitur ipsum debere sollicitari sollicitudine moderata ad querendum ea que non dedit sibi natura, ut vestes, et arma et similia, ut predictum est.
marg.|
.5.
Nolite ergo
solliciti
esse.
Hic excludit sollicitudinem superfluam per rationes duas. Secunda ponitur ibi. Nolite ergo. Prima accipitur ex parte divine providentie. Ad cuius evidentiam considerandum, quod aliqui dixerunt providentiam divinam esse tantum circa superiora, et non circa actus humanos, in quorum persona dicitur Iob. 22.b. {5.142} Circa cardines celi perambulat, nec nostra considerat : et ex hoc dicebant quod homo circa necessaria vite debebat multum sollicitari, et hoc est quod dicit.
marg.|
.6.
Hec enim omnia
gentes
,
id est gentiles divinam providentiam circa actus humanos negantes, circa talia immoderate sollicitantur, sed vos nolite sic dicere.
marg.|
.7.
Quid
manducabimus
.
non quia non debeat homo sollicitari moderate, sed intendit excludere sollicitudinem immoderatam, que procedit ex gentilium errore. ideo sequitur.
marg.|
.8.
Scit
enim pater vester
,
id est divina providentia se extendit ad omnia quantumcumque minima et per consequens circa ea que sunt homini necessaria, et sic servientibus sibi talia sufficienter ministrabit, propter quod concludit.
marg.|
.9.
Querite ergo primum regum
,
id est spiritualia bona. Et quia primum relative dicitur ad secundum, patet quod non excludit sollicitudinem omnino circa necessaria vite, sed ostendit quod homo principaliter debet de spiritualibus sollicitari, et secundo de temporalibus, propter quod subditur.
marg.|
.{10}.
Et hec
omnia adiicientur vobis
.
supposita tamen sollicitudine debito modo habita, ut dictum est.
marg.|
.{11}.
Nolite ergo
.
Hic ponitur secunda ratio ad hoc, et accipitur ex temporis congruentia. Sicut enim cuilibet negotio requiritur tempus {5.143}debitum ad hoc quod bene fiat, quia conditio temporis est quedam circunstantia actus debiti, igitur cuilibet sollicitudini adhoc quod sit debito modo ordinata, requiritur tempus debitum, ut imminente messe est tempus debitum sollicitudinis circa fruges colligendas et imminente vindemia est tempus sollicitudinis vindemiarum, et ideo si aliquis preoccuparet tempus sollicitudinis vindemie de ipsa sollicitus in temporis messis, esset inordinata sollicitudo ex patre temporis, quod faciunt illi qui sunt immoderate et superflue solliciti, et hoc est quod prohibet di. Nolite ergo solliciti esse in crastinum, id est in futurum, sollicitudinem.
{5.144} s. futuro tempori debitam inordinate preoccupando. Quod enim crastinum aliquando accipiatur pro futuro patet Ios. 22.f. Cras dicent filii vestri filiis nostris etc. , id est in posterum tempus. Sequitur.
marg.|
.1.
Crastinus enim
dies
etc., id est tempus futurum habebit sollicitudinem sibi congruam et debitam, sicut patet quod ex variatione temporis. occurrerunt varia fienda, de quibus homines debent tunc sollicitari, ideo subdit.
marg.|
.2.
Sufficit
diei
malitia
.
s, id est cuilibet tempori sollicitudo sua. Que quidem sollicitudo dicitur malitia, quia est quoddam malum pene, in statu enim innocentie non indiguisset homo tali sollicitudine.
Numérotation du verset
Mt. 6,moraliter
marg.|
{5.123} .1.
Attendite.
Et illud quod sequitur.
prol.|
{5.124} .6.
Cum ergo facis.
Chrysost. Si bonorum que facis vis inspectores habere, ecce habes non solum angelos et archangelos, sed etiam Deum universorum.
Numérotation du verset
Mt. 6,moraliter
marg.|
{5.125} .3.
Cum oratis.
Chrysosto. Est autem oratio quoddam spirituale tributum, quod offert anima Deo, de visceribus suis. Quanto ergo gloriosior est, tanto cautius est servanda, ne propter homines facta {5.126} vilescat.
marg.|
.8.
Orantes
autem
.
Aliud est sermo multus, aliud diuturnus affectus. Absit ab oratione multa loquutio, sed non desit multa precatio, sed fervens affectio perseveret.
Numérotation du verset
Mt. 6,moraliter
marg.|
{5.127} .2.
Sic ergo.
Glo. Non solum his verbis oratur, sed etiam aliis sub eodem sensu conceptis.
marg.|
.5.
Pater noster.
Aug. Admonentur hic divites vel genere nobiles, ut tum facti fuerint Christiani, non superbire adversus pauperes {5.128} et ignobiles, quoniam simul dicunt Deo, pater noster, quod non possunt sic pie dicere, nisi se fratres esse cognoscant.
marg.|
.6.
Sanctificetur nomen tuum.
Chrysost. Digna est Deum deprecantis oratio, nil petere ante patris gloriam, sed omnia eius laudi postponere.
Numérotation du verset
Mt. 6,moraliter
marg.|
{5.129} .1.
Adveniat
regnum tuum
.
Ad Christum qui est Dei regnum non veniemus ad gloriam, nisi prius ad nos veniat per gratiam.
prol.|
{5.130} .2.
Fiat
voluntas
tua.
Augusti. id est obediatur preceptis tuis ab hominibus terrenis, sicut in celo ab angelis sanctis.
marg.|
.3.
Panem.
id est eucharistiam, que reficit animam, naturam corporis transcendentem, et quotidie pro fidelibus offertur.
Numérotation du verset
Mt. 6,moraliter
marg.|
{5.131} †
Et
dimitte nobis
.
Greg. ut profecto bonum quod a Deo compuncti petimus, hoc ipsum primum proximo conversi facimus.
marg.|
.1.
Et ne.
Aug. Aliud est tentari, aliud in tentationem induci. Nam{5.132} sine tentatione nemo probatus est, et ideo non petimus nos non tentari, sed in tentationem per consensum non induci.
marg.|
.2.
Sed libera.
Chrysost. hic malum vocat diabolum propter excellentiam sue malitie.
Numérotation du verset
Mt. 6,moraliter
marg.|
{5.133} .1.
Si enim
dimiseritis
etc. Cyprianus : Excusatio tibi nulla est in die iudicii, cum secundum tuam sententiam iudiceris, et quod feceris, hoc ipse patieris.
prol.|
{5.134} .2.
Cum
autem ieiunatis
.
Leo Papa : Non sunt casta ieiunia que non de ratione continentie veniunt, sed de arte fallacie.
marg.|
.3.
Tu
autem
cum
ieiunas, unge
.
Per caput Christus intelligitur, per faciem propria conscientia, que lavanda est confessione : Christus autem ungendus devotione.
Numérotation du verset
Mt. 6,moraliter
marg.|
{5.135} .1.
Nolite thesauriza
.
Ra. erugo significat superbiam que decorem virtutumobfuscat. tinea que latenter vestes rodit, invidiam que bonum studium{5.136} lacerat. fures sunt heretici et demones, qui semper sunt intenti nos bonis spiritualibus spoliare.
marg.|
.2.
Lucerna.
Remi. Per lucernam ecclesie rector significatur, qui{5.137} bene oculus dicitur, quia plebi subiecte que per corpus intelligitur, salutaria videre debet. Si ergo ecclesie rector erraverit, quanto magis subiectus sibi populus deviabit ?
Numérotation du verset
Mt. 6,moraliter
marg.|
{5.138} .7.
Non
potestis
.
Hiero. Non dicit qui habet divitias, sed qui seruit divitiis : Qui enim divitiarum servus est custodit eas, ut servus dominum, qui autem earum servitutis excussit iugum, distribuit eas ut dominus.
Numérotation du verset
Mt. 6,moraliter
marg.|
{5.139} .1.
Ne
solliciti sitis
anime.
Non dicit ut manducetis, sed quid manducetis. Manducare namque necessarium est ad sustentationem nature : Sollicitari vero circa sumptuositatem cibi vel delectationem gule. Et idem dicendum de veste.
marg.|
†
Nonne anima plus
etc. Hier. Qui maiora prestitit, utique et minora prestabit.
prol.|
{5.140} .2.
Respicite volatilia celi
.
id est vere contemplativos.
marg.|
†
Quoniam non
serunt
.
se negociis secularibus implicando, et dominus pro eis sollicitatur ad necessaria ministrando.
marg.|
.5.
Considerate lilia
.
idest vere castos.
marg.|
†
Quomodo crescunt.
scilicet non solum labore suo, sed etiam Dei dono, Sapiens. 8.d. Et cognovi, quia non possum esse continens, nisi Deus det.
Numérotation du verset
Mt. 6,moraliter
marg.|
{5.141} .1.
Si enim
fenum
.
per fenum virens ad horam, et post mittendum in ignem significantur vane gloriosi ad tempus florentes, et post ignem gehenne eternaliter sustinentes. Igitur si eis Deus dat tanta bona in terra, suis electis dabit in celo multo maiora.
marg.|
.5.
Nolite
ergo
solliciti
.
exponatur ut supra.
marg.|
.6.
Hec enim omnia
etc. sollicitudine nimia : quia non considerant {5.142} Dei providentiam extendi ad hec inferiora.
marg.|
.9.
Querite
etc. idest, celestia bona.
marg.|
†
Et iustitiam eius.
per quam pervenitur ad illa.
marg.|
.{10}.
Et hec omnia adiicientur vobis
etc. Chrisost. in hom. Non dicit dabuntur sed adiicientur, ut discas presentia nihil sunt ad magnitudinem futurorum.
marg.|
.{11}.
Nolite
iudicare
,
id est tamquam certi de vita vestra, quia sicut dicit Sen. Omnis dies sicut ultima est ordinanda.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_6)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_6)
Notes :