Capitulum 8
Numérotation du verset
Mt. 8,1
Cum autem descendisset
Iesus1 de monte secute sunt eum turbe multe.
1 Iesus ΩS
Rusch
]
om.
ΩJ
Li446@
ΩP
Weber
Numérotation du verset
Mt. 8,2
Et ecce leprosus veniens
adorabat eum
dicens: Domine, si vis potes
me mundare.
Numérotation du verset
Mt. 8,3
Et extendens
Iesus2 manum
2 Iesus ΩJ ΩP Rusch] om. Li446@ Weber
tetigit eum
dicens: Volo
mundare.
Et confestim mundata est lepra eius.
Numérotation du verset
Mt. 8,4
Et ait illi Iesus: Vide
nemini dixeris,
sed vade,
ostende te
sacerdotibus3
3 sacerdotibus ΩS
Li446
ΩP
Rusch
] sacerdoti ΩJ
Li446@ Weber
et offer munus quod precepit Moyses
in testimonium illis4.
4 et offer ... illis ΩJ
Li446
ΩP
Rusch Weber
]
om. Li446@
Numérotation du verset
Mt. 8,5
Cum autem introisset Capharnaum
accessit ad eum
centurio
rogans eum
Numérotation du verset
Mt. 8,6
et dicens:
Domine, puer meus
iacet in domo paralyticus5
5 in domo – paralyticus ΩS ΩJ
Li446@
ΩP
Weber
]
inv. Rusch
et male torquetur.
Numérotation du verset
Mt. 8,7
Et ait illi Iesus: Ego veniam
et curabo eum.
Numérotation du verset
Mt. 8,8
Et respondens centurio ait6: Domine, non sum dignus
6 ait ΩP
Rusch Weber
] + illi ΩJ
Li446 Li446@
ut intres sub tectum meum,
sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus.
Numérotation du verset
Mt. 8,9
Nam et ego homo sum
sub potestate constitutus7,
7 constitutus ΩS ΩJ
Li446 Li446@ Clementina Weber
(P G) ]
om.
Cor3 (anti. ) ΩJ² (rubr. sublin.) ΩP
Weber
habens sub me milites et dico huic: Vade et vadit, et alio8: Veni et venit,
8 alio ΩJ ΩP
Li446
plerique codd.
Rusch Weber
] alii
Li446@ Clementina
et servo meo: Fac hoc et facit.
Numérotation du verset
Mt. 8,10
Audiens autem Iesus
miratus est
et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
Numérotation du verset
Mt. 8,11
Dico autem vobis
quod9 multi ab oriente et occidente
9 quod ΩP
Rusch Li446 Li446@
] quia ΩJ
venient
et recumbent cum Abraham et 10 Isaac et Iacob in regno celorum.
10 et ΩJ
Rusch
Weber]
om.
ΩP Li446 Li446@
Numérotation du verset
Mt. 8,12
Filii autem regni
eicientur
in tenebras exteriores.
Ibi erit fletus et stridor dentium.
Numérotation du verset
Mt. 8,13
Et dixit Iesus centurioni:
Vade et11 sicut credidisti fiat tibi.
11 et ΩJ ΩP Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Et sanatus est puer ex12 illa hora.
12 ex ΩJ
Li446@ Rusch
] in
Cor3
(vel) ΩS ΩP
Weber
Numérotation du verset
Mt. 8,14
Et cum venisset Iesus
in domum Petri
vidit socrum eius iacentem et febricitantem13.
13 febricitantem ΩP
plerique codd.
] febricitatem
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 8,15
Et tetigit manum eius
et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis.
Numérotation du verset
Mt. 8,16
Vespere autem facto,
obtulerunt ei multos demonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes
curavit,
Numérotation du verset
Mt. 8,17
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiama prophetam dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit
0 Cf. Is. 53, 4.
et egrotationes nostras14 portavit.
14 nostras] + ipse ΩJ* (
rubr. cancel. et exp.
)
Numérotation du verset
Mt. 8,18
Videns autem Iesus
turbas multas circum15 se iussit discipulos16 ire trans fretum.
15 circum ΩJ
Li446 Li446@Rusch Weber
] circa ΩP
|
16 discipulos ΩS ΩJ*
Rusch
]
om. Cor3
(anti.) ΩJ² (
rubr. sublin.
) ΩP
Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 8,19
Et accedens17
17 accedens] ascedens
Li446@
unus scriba
ait18 illi:
18 ait ΩJ
Li446 Li446@ Rusch Weber
] dixit ΩP
Magister,
sequar te quocumque19 ieris.
19 quocumque] quecumque
cacogr. Li446@
Numérotation du verset
Mt. 8,20
Et dicit20 ei Iesus: Vulpes foveas habent
20 dicit
Rusch Weber
] dixit ΩJ ΩP
Li446@
et volucres celi nidos21.
21 nidos ΩJ ΩP ΩS
Li446 Li446@ Rusch
] tabernacula
Weber
Filius autem hominis non habet ubi
caput suum22 reclinet.
22 suum ΩP ΩS
Rusch
]
om.
ΩJ
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 8,21
Alius autem
de discipulis23eius
23 de discipulis ΩJΩP
Rusch Weber
] discipl’s
Li446@
ait illi: Domine,
permitte me primum ire et sepelire patrem meum.
Numérotation du verset
Mt. 8,22
Iesus autem ait illi: Sequere me et dimitte
mortuos
sepelire mortuos suos.
Numérotation du verset
Mt. 8,23
Et ascendente
eo24 in naviculam25 secuti sunt eum discipuli eius.
24 eo ΩJ
Li446 Li446@ Rusch Weber
] Ihesu ΩP
|
25 naviculam ΩJ ΩS ΩP
Li446@ Rusch
] navi
Li446,
navicula
Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 8,24
Et ecce motus magnus
factus est
in mari
ita ut navicula operiretur
fluctibus. Ipse vero
dormiebat.
Numérotation du verset
Mt. 8,25
Et accesserunt ad eum discipuli eius26
26 ad eum discipuli eius ΩS ΩJ² (marg. rubr. sublin #)
Rusch Clementina
]
om.
ΩJ ΩP
Li446@ Weber
, ad eum
Li446
et suscitaverunt eum
dicentes: Domine salva nos, perimus.
Numérotation du verset
Mt. 8,26
Et dicit27 eis Iesus28: Quid timidi estis, modice fidei?
27 dicit ΩJ ΩP
Li446 Rusch Weber
] dixit
Li446@
|
28 Iesus ΩJ*
Li446 Rusch
]
om.
ΩJ² (rubr. sublin.) ΩP
Li446@ Weber
|
Tunc surgens imperavit ventis et mari
et facta est tranquillitas magna.
Numérotation du verset
Mt. 8,27
Porro homines mirati sunt
dicentes: Qualis est hic
quia venti et mare obediunt ei?
Numérotation du verset
Mt. 8,28
Et29 cum venisset Iesus30 trans fretum in regionem31 Gerasenorum
29 Et Cas238
Cas239 Li446 Rusch Weber
] + tunc ΩJ ΩP ΩS
Li446@
|
30 Iesus ΩS
Rusch
]
om.
Cas238
Cas239
ΩJ Li446 Li446@Weber
|
31 regionem Cas238
Cas239
ΩJ ΩP
Li446 Rusch Weber
] regione
Li446@
|
occurrerunt ei duo habentes demonia
exeuntes de monumentis32 sevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
32 exeuntes - de monumentis ΩP
Rusch
]
inv.
ΩJ
Li446@
ΩS
Weber
Numérotation du verset
Mt. 8,29
Et ecce clamaverunt
dicentes: Quid nobis et tibi, Iesu fili Dei?
Venisti33 huc ante tempus
33 Venisti ΩJ ΩP
Li446 Rusch Weber
] Venistis
Li446@
torquere nos?
Numérotation du verset
Mt. 8,30
Erat autem non longe ab illis34 grex porcorum multorum
34 illis ΩJ ΩP
Rusch Weber
] eis
Li446@
pascens.
Numérotation du verset
Mt. 8,31
Demones autem rogabant eum dicentes: Si eicis nos hinc35
35 hinc ΩS Li446
Rusch
Weber]
om.
Som274 ΩJ ΩP Li446@
mitte nos in gregem porcorum.
Numérotation du verset
Mt. 8,32
Et ait illis: Ite.
At illi exeuntes abierunt in porcos. Et ecce magno impetu36 abiit totus grex per37 preceps
36 magno impetu Cor3 (Glosa anti #) ΩJ
Li446 Li446@ Rusch
]
inv.
ΩP, impetu ΩJ² (rubr. subl.)
Weber
,
|
37 per ΩJ ΩP
Rusch
Weber]
om.
Li446 Li446@
|
in mare et mortui sunt in aquis.
Numérotation du verset
Mt. 8,33
Pastores autem
fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt hec38 omnia et de his qui demonia habuerant.
38 hec ΩJ* ΩS
Rusch
]
om.
ΩJ² (
exp.
) ΩP
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 8,34
Et ecce tota civitas exiit obviam
Iesu et, viso eo, rogabant eum39
39 eum Li446
Rusch
]
om.
ΩJ ΩP Li446@ Weber
ut transiret a finibus eorum.
Capitulum 8
Numérotation du verset
Mt. 8,1
marg.|
{5.155} .1.
Cum autem descendisset.
Lege data, hic consequenter ponitur eius confirmatio per miracula in hoc cap. et seq. et est similis processus in utroque sed in hoc ca. principaliter ponuntur quedam miracula ad confirmationem evangelice legis. In sequenti vero ponuntur quedam miracula ad declarationem deitatis ipsius legislatoris, ibi. Et ascendens Iesus. in hoc ergo c. sic procedit, quia primo evangelista describit quedam miracula ad credentium vocationem, secundo quedam miracula ad vocatorum confirmationem, ibi. Et ascendente eo. Prima in duas, quia primo ponitur miraculorum operatio, secundo quorundam ad fidem Christi conversio, ibi. VidensautemIesus turbas. Prima in tres, quia primo describitur curatio leprosi, et secundo paralytici, ibi. Cum autem introisset Capharnaum. tertio laborantis calore febrili, ibi. Et cum venisset Iesus. Prima in duas, quia primo ponitur curatio leprosi, secundo miraculi manifestatio, ibi. Et ait illi Iesus. Ad evidentiam dicendorum considerandum, quod duplex est doctrina. Quedam que non excedit facultatem intellectus humani, et ista debet per rationes demonstrativas confirmari. Alia est doctrina excedens facultatem humanam, et ideo non potest confirmari per rationem evidentem, propter quod oportet quod confirmetur per opera divine virtutis ostensiva, quia cum Deus non possit esse testis falsitatis, {5.156} si talia inducuntur ad confirmationem alicuius doctrine, sequitur eam infallibilem veritatem continere. Talis autem est doctrina evangelica, et ideo eius confirmatio facta est per miracula, et hoc est quod dicitur. Cum autem descendisset Iesus de monte. in quo legem evangelicam promulgaverat.
marg.|
.2.
Sequute sunt eum turbe
etc. quia aliqui sequebantur eum ex devotione propter sanctitatem sue doctrine, aliqui autem ex curiositate ut viderent miracula et audirent nova, aliqui ut ei insidiarentur, sicut pharisei, et aliqui ut ab eo curarentur, sicut infirmi, de quibus erat iste de quo sequitur.
marg.|
.3.
Domine si vis.
ubi confitetur eius potentiam, in quo apparet huius leprosi fides, et devotio, ex quo sequuta est eius curatio, unde subditur.
marg.|
.4.
Et extendens
etc. Licet autem posset curare solo verbo, tamen apposuit manum, quia humanitas Christi erat quasi organum seu instrumentum ipsius divinitatis, et ideo sicut artifex mediante instrumento operatur, sic virtus divina in Christo per applicationem humanitatis aliqua faciebat, ut eam coniunctam divinitati declararet. Sed queritur hic, quare tetigit Leprosum, cum hoc esset in lege prohibitum ? Dicendum quod non erat prohibitum. Leprosum tangere ei qui ex tactu suo poterat curare, sicut Elias et Eliseus non fecerunt contra legem tangendo mortuos ad resuscitandum, ut habetur. 3. Re. 17. et 4Rg. 4.
marg.|
{5.157} .1.
Et ait.
Hic ponitur miraculi manifestatio, que facta est ordinate. Scriptum enim erat in lege Leviti. 14. quod mundatus a lepra non debebat restitui ad communem habitationem hominum, nisi prius iudicaretur mundatus per sacerdotis iudicium, et facta oblatione domino pro eius mundatione. Et ideo Iesus ait illi.
marg.|
.2.
Vide nemini dixeris, scilicet
antequam ea que scripta sunt in lege compleveris. Precepta enim ceremonialia habuerunt cursum suum usque ad Christi passionem, ut supra visum est. Et ideo usque tunc Christus ea observavit, ut patet in sua circuncisione, et ea observare aliis precepit, ut patet in hoc leproso cui dixit.
marg.|
.3.
Vade
ostende
te sacerdoti
etc. Per hoc etiam figurabatur, quod peccator qui per leprosum figuratur, licet sit mundatus a lepra peccati per contritionem, tamen adhuc tenetur se ostendere sacerdoti per confessionem. Qualis autem erat oblatio leprosi mundati, in lege habetur Leviti. 4. et ibi debet exponi.
marg.|
.4.
Cum autem introisset Carpharnaum.
Hic ponitur secundum miraculum scilicet curatio paralytici. Et dividitur in duas partes, quia primo describitur huius centurionis fides et devotio. Secundo ex hoc infertur conclusio, ibi. Audiens Iesus. Circa primum advertendum, quod{5.158} iste centurio ad cuius preces servus eius curatus est, non erat Iudeus sed Gentilis, ibi positus a Romanis ad custodiam principalis civitatis Galilee scilicet Capharnaum, quia tota illa terra erat subdita Romanis. propter quod Iudei coram Pilato dixerunt. Non habemus regem nisi Cesarem. Et ideo quia Iesus erat Iudeus, ipse non venit ad eum in persona propria, reputans se indignum ad hoc impetrandum, sed misit ad Iesum principes Iudeorum. ut dicitur Luce. 7. ut per eos curationem serui sui facilius impetraret. Et quia quod per amicos facimus, quodammodo per nos ipsos facimus. ideo Mattheus dicit eum venisse ad Iesum, non quia in persona propria venerit, sed per intermedios, et sic est intelligendum quod dicitur hic.
marg.|
.5.
Accessit ad eum,
scilicet per amicos. Dicitur autem centurio, quia habebat centum homines in armis sub se, ad custodiam illius terre, ne forte vellent contra Romanos rebellare. Iste ergo centurio auditis Christi miraculis firmiter credidit, quod poterat sanare servum eius, qui erat ei valde charus, ut dicitur Luc. Ideo de eius sanatione sollicitus. Iesus autem sciens eius fidem et devotionem, respondit ei per internuncium scilicet. Ego veniam. Cum autem esset in via, misit centurio nuncios obviam ei, ut dicit Lucas, dicentes ex parte eius.
marg.|
.6.
Domine non sum dignus ut intres.
Erat enim homo gentilis, {5.159} et abominabile erat Iudeis comedere et bibere cum Gentilibus, et etiam domos eorum intrare, ut habetur Act. 11. Et forte iste qui Gentilis erat, idola in domo sua habebat, et ideo ex humilitate Christum ab ingressu domus sue repellebat, dicens. Domine non sum dignus ut intres sub etc. Et ex altera parte firmiter credebat, quod absens solo verbo servum suum curare poterat, propter quod dixit.
marg.|
.1.
Tantum dic, verbo, et sanabitur puer meus.
Quod probat per hoc quod subditur.
marg.|
.2.
Nam, et ego
etc. idest licet habeam aliquos sub me qui mihi debeant obedire, tamen sum subditus maiori potestati, videlicet presidi et imperatori, et tamen subditi obediunt mihi ad nutum.
marg.|
.3.
Et dico huic vade
etc. Et ex hoc intelligitur sequens conclusio, scilicet hec. Ergo tu qui non es subiectus alicui potestati, potes precipere infirmitati, et eam eiicere, et sic solo verbo servum meum curare.
marg.|
.4.
Audiens.
Hic ex dictis infertur quedam conclusio, quia ex fide huius gentilis, et infidelitate Iudeorum concludit salvator vocationem gentium ad fidem ; et reprobationem Iudeorum, et hoc est quod dicitur. Audiens autem Iesus, scilicet verba Centurionis expressiva tante fidei.
marg.|
.5.
Miratus est.
Sed queritur. Quomodo in Christo fuit admiratio, que consurgit in homine ex alicuius incogniti et insoliti inspectione. Christus autem ab instanti conceptionis plenus fuit scientia, nec aliquid de novo cognovit, ideo : videtur quod in ipso admiratio secundum rem non fuit sed tantum secundum apparentiam, quia ad modum admirantis se habuit, ut dicunt aliqui. Nec ibi fuit falsitas, quia hoc fuit ad designandum aliquod verum, s. fidem centurionis, et infidelitatem Iudeorum. Sed melius dicetur, quod fuit in ipso vere admiratio, ad ostendendum veritatem humane nature in eo. Ad cuius evidentiam sciendum quod in Christo ponitur duplex scientia. Una divina, que est eterna, et secundum hanc non potest esse admiratio, quia nihil cognoscitur ab eo de novo. Alia humana vel creata, et hec ex duplex. Una, visionis rerum in verbo, quia anima Christi ab instanti conceptionis cognovit omnia in {5.160} verbo, que cognoscit verbum notitia visionis, et hec sunt omnia, que habent esse secundum quamcumque differentiam temporis, cuiusmodi sunt presentia preterita, et futura. et secundum hanc scientiam in Christo non fuit admiratio sicut nec innovatio. Alia est scientia in Christo qua cognoscit res in proprio genere, et hec est duplex. Una habitualis, et in ista non est aliqua novitas, quia ab instanti conceptionis fuit anima Christi perfecte repleta habitibus omnium scientiarum. Alia experimentalis, sicut aliquis habens habitum scientie per doctrinam, postea experitur per intuitionem in effectu. Et isto modo in anima Christi erat aliquid de novo cognitum, et sic ex inspectione illius hoc modo incogniti prius poterat in ipso admiratio de novo causari. Et sic factum fuit in proposito. Sequitur.
marg.|
.6.
Et sequentibus.
id est discipulis suis. Dixit.
marg.|
.7.
Non inveni.
id est in populo Iudaico, quia licet aliqui de Iudeis firmiter crederent, scilicet discipuli sui, tamen principales illius populi non crediderunt, et multitudinem ab eius fide averterunt, ut inferius patebit. Et ideo concludit salvator.
marg.|
.8.
Amen.
id est fideliter.
marg.|
.9.
Dico autem vobis
quod
multi
etc. quia multitudo gentilium in diversis partibus orbis existentium per predicationem apostolorum conversa est ad fidem, et sic perceperunt gratiam et gloriam.
marg.|
.{10}.
Filii autem.
id est Iudei. ex quibus Christus natus est, et quibus principaliter missus est ad predicandum eis celestis regni evangelium.
marg.|
.{11}.
Eiicientur in tenebras exteriores.
quia repulerunt fidem Christi, et sic remanent in peccatis suis obstinati, et sic eiiciuntur ad penas inferni, que dicuntur tenebre exteriores, quia tenebre prime sunt tenebre culpe, alie autem sunt gehenne. Sed queritur, quomodo sint ibi tenebre cum ibi sit ignis qui de natura sua est lucidus ? Dicendum, quod ille ignis describitur in medio terre, et ideo fumosus est et obscurus. Item non lucet ad ostendendum damnatis aliquid ad eorum consolationem, sed ad eorum desolationem, ideo dicuntur ibi esse tenebre exteriores. Sequitur.
marg.|
{5.161} .1.
Ibi erit
fletus
.
In fletu duo sunt scilicet tristitia animi ex qua procedit fletus, et secundum hoc fletus est in damnatis generaliter, tam in demonibus quam in ominibus. Aliud est ex parte corporis, scilicet lachrimarum resolutio, et turbatio cerebri et oculorum, et ista non possunt esse in spiritibus separatis, sed post resurrectionem quantum ad aliquid erunt in hominibus damnatis, quia ibi erit predicta cerebri, et oculorum turbatio, sed non erit ibi lacrymarum fluxus a capite vel resolutio, quia cessante motu celi cessabit omnis generatio, et corruptio. Ex quo patet ulterius quod ibi erit.
marg.|
.2.
Stridor
dentium
.
Quia non importat aliquam corruptionem, sed tantum doloris ostensionem. sequitur.
marg.|
.3. Et dixit Iesus Centurioni, vade, et sicut credidisti etc. Scilicet perfecte, sic.
marg.|
.4.
Fiat tibi.
In sanatione serui tui, unde sequitur. Et sanatus est etc.
marg.|
.5.
Et cum
venisset
.
Hic ponitur tertium miraculum de sanatione socrus Petri, et primo ponitur hoc miraculum in speciali, et secundo hoc concluduntur multa miracula in generali, ibi. Vespere autem facto, In prima igitur parte dicit sic, Et cum venisset Iesus in domum Petri. Salvator enim noster cum corpus passibile ad nostram salutem accepisset, aliquando declinabat ad loca familiarium sibi, et devotorum ad quietem habendam post labores, et isto modo venit ad domum Petri.
marg.|
.6.
Vidit socrum eius iacentem et
febricitantem
etc.
et
surrexit,
et
ministrabat
.
Quod non potuit fieri nisi divina virtute. Natura enim non operatur in instanti, et ideo licet a febribus virtute nature possit homo curari, non tamen ita subito et perfecte, quod possit statim opera consueta facere, sicut dicitur hic. Et surrexit, et ministrabat eis.
marg.|
.7.
Vespere
autem
facto
.
Hic ponitur ad confirmationem legis evangelice multa miracula in generali, quia audito hoc miraculo, omnes qui{5.162} in eadem villa detinebantur variis languoribus, sunt Christo oblati et ab eo curati, et sic adimpleta est prophetia Isa. 35. ubi dicitur sic. Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit. Ad cuius intellectum considerandum, quod Christus qui venerat ad salutem humani generis, in tantum accepit infirmitates nostras inquantum valebant ad opus nostre salutis. Ad hoc autem non faciunt defectus scientie, et gratie sed magis contrariantur, et ideo Christus non accepit defectum ignorantie, et fomitis inclinantis ad peccatum, quia contrariantur plenitudini scientie et gratie que fuerunt in anima Christi ab in stanti conceptionis. Aliorum autem defectuum qui non repugnant scientie et gratie aliqui sunt, qui sequuntur totam naturam humanam, et sunt materie virtutis, sicut passibilitas, mortalitas, fames, sitis, et similia et talia assumpsit Christus in propria persona, quia faciebant ad opus nostre redemptionis. Alii sunt defectus qui non sequuntur totam naturam humanam, sed aliquam in particulari, et hos non assumpsit Christus in propria persona, quia huiusmodi contingunt dupliciter. Uno modo ex debilitate virtutis formative, et ex defectu materie, sicut sunt partus monstruosi, et hi non habuerunt locum in Christo, quia corpus eius fuit formatum ex purissimis sanguinibus virginis Marie, sic non habuit locum defectus vel inordinatio materie. Fuit etiam formatum virtute spiritussancti infinita, et ideo non habuit ibi locum defectus virtutis deformative. Alio modo contingunt ex defectu regiminis, sicut febris morbus caducus, et consimilia, vel a Deo inferuntur propter peccatum. Et ista in Christo non poterant habere locum, in quo non potuit esse defectus alicuius debiti regiminis vel peccatum. Assumpsit tamen ista in persona aliena quodammodo, inquantum misericorditer talia curavit, et sic evangelista exponit dictum prophetie Isaie dicentis. .8.
Ipse
infirmitates nostras
accepit, scilicet
quantum ad illos defectus, quos assumpsit in propria persona
marg.|
.9.
Et egrotationes
etc. Scilicet quantum ad illos defectus humane nature, quos patienter supportavit, et potenter curavit, non tamen in {5.163}
propria persona assumpsit.
marg.|
.1.
Videns autem Iesus
turbas
.
Hic ex doctrina, et miraculis predictis ponitur aliquorum conversio ad Christum. Et dividitur in duas partes, quia primo notatur Christi recessus ad desertum locum, et secundo, istorum conversorum accessus ad Christum ibi, Et accedens unus. Circa primum advertendum, quod quia Christi actio nostra erat in formatio, ideo Christus legitur a turbis recessisse ad desertum locum, ut daret predicatoribus verbi divini exemplum. Una causa fuit ad habendum quietem post labores suos, et discipulorum suorum, ut habetur Mar. 6.d. Veniti seorsum in desertum locum et requiescite ibi pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi, nec spacium manducandi habebant. Alia causa fuit propter orationem, ostendens quod predicator verbi divini aliquando debet vacare seorsum contemplationi, ut ibi hauriat in devotione quod postea effundat populo in predicatione : unde et Moses aliquando ascendebat in montem ad dominum, et aliquando descendebat ad populum, et hoc habetur Luce. 6.c. In diebus illis exiit in montem Iesus solus orare, et erat ibi pernoctans in oratione Dei. Tertia causa fuit ad fugiendum populi applausum. Io. 6.b. Iesus autem cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum solus in montem. Ista ergo triplici de causa, vel saltem aliqua earum dicitur hic. Videns Iesus turbas multas etc. Nimis scilicet opprimentes et applaudentes. .2.
Iussit
discipulos
etc. Idest, ultra mare Galilee in locum magis secretum. .3.
Et accedens.
Hic ponitur quorundam discipulorum accessus ad Christum. Quorum unus accedebat ficte et ideo repellitur Secundus vere, et ideo recipitur, ibi. Alius autem de discipulis. Circa primum considerandum quod unus de his qui audierant predicationem Christi, et viderant miracula, qui erat scriba, id est literatus, consideravit quod si esset familiaris Christo, quod posset magnam pecuniam colligere ab his qui a Christo curarentur per ipsius suggestionem et introductionem, ideo voluit se ei coniungere, dicens,
marg.|
.4.
Magister sequar
etc. Iesus autem videns eius animum, non respondit ad eius verba tantum, sed ad ipsius animum, dicens.
marg.|
.5.
Vulpes foveas habent, et
volucres
celi nidos.
Idest, bruta habent sua latibula in quibus possunt latere.
marg.|
.6.
Filius
autem hominis
.
Idest, ego sum ita pauper quod nec habeo domicilium {5.164} ubi possim reclinare. quasi dicat sibi. Cur vis me sequi propter lucrum temporale ? et sic convenienter a Christo repellitur. Sed queritur hic, quare Christus in paupertate voluit vivere ? quia sicut divitie sunt. impedimenta reprobis, ita probis sunt adiumenta virtutis. Nihil autem faciens ad virtutem debuit Christo deficere, ergo videtur quod debuit divitias temporales habere. Dicendum, quod Christus multis de causis in paupertate vixit, due tamen preceteris videntur valere. Prima causa, quia Christus venit ad predicandum. veritatem in mundo, secundum quod ipsemet dixit Io. 18.g. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati : predicatio autem impeditur per administrationem bonorum temporalium, propter quod Christus apostolis ad predicandum missis dixit. inf. 10.a. Nolite possidere aurum et argentum etc. quasi dicat ista impedirent vos a predicatione et spiritualium administratione. Ipsi autem apostoli, Act. 6.a. dixerunt. Non est equum nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Considerate ergo fratres ex vobis viros boni testimonii septem, quos constituamus super hoc opus, nos autem orationi et ministerio verbi instantes erimus. Ex quibus patet, quod administratio temporalium impedit predicationis officium. Et ideo, quia Christus voluit predicatoribus evangelii debitam formam vivendi tradere, ideo voluit in paupertate vivere. Secunda causa est, quia sicut Christus mortalitatem nostram assumpsit, ut per eam nobis immortalitatem conferret, et sic paupertatem nostram voluit assumere, ut per eam nobis eternas divitias tribueret. Et hanc causam tangit Apostolus 2Cor. 8.b. Scitis gratiam domini nostri Iesu Christi, quoniam egenus pro nobis factus est, ut illius inopia divites essemus. Tertia autem ratio potest addi, ne conversio fidelium facta per Christum posset ascribi divitiis seu potentie seculari. Ad argumentum dicendum, quod aliquid bene est actus virtutissecundum inferiorem statum, quod tamen est impeditivum actus virtutis ad altiorem gradum. Sicut debitus usus matrimonii est impeditivus virginitatis, et eodem modo administratio temporalium bene est impeditiva perfecte sequele Christi, inquantum impedit actum contemplationis. Propter quod dicitur in lib. de ecclesiasticis dogmatibus. Bonum est facultates cum dispensatione erogare, sed melius est intentione sequendi Christum totum simul donare, et absolutum a sollicitudine cum Christo egere.
marg.|
.7.
Alius autem.
Hic describitur conversio alterius ad Christum, qui veniebat vere sed imperfecte, et ideo a Christo recipitur et perficitur, et hoc est quod dicit. Alius autem de discipulis eius. Scilicet Christi, non quod adhuc esset perfecte discipulus, sed volebat fieri.
marg.|
{5.165} .1.
Ait illi Domine.
Iste autem non petebat ut sepeliret iam mortuum, quia hoc non fuisset sibi denegatum, sed a sequela Christi impediebatur ex amore carnali ad parentes, cum quibus volebat usque ad eorum mortem esse, et tunc Christo inseparabiliter adherere, et quia parentes non erant in tanta necessitate positi, quod non posset convenienter eis per alio, ministrari, ideo dixit.
marg.|
.2.
Sequere me et dimitte mortuos.
idest, in infidelitate manentes.
marg.|
.3.
Sepelite mortuos.
Ex hoc loco patet, quod aliquis ab ingressu religionis non debet retardari propter parentes affectione carnali, unde et supra 4.c. Iacobus et Iohannes leguntur sequuti fuisse Christum relictis retibus et patre. Propter quod Hieronim. in epistola ad heliodorum dicit. Licet pater tuus in limine iaceat, licet mater tua ubera et pectus ostendat, per calcatum perge patrem, per calcatam perge matrem, et ad vexillum crucis Christi evola. Secus autem esset, si parentes essent in tali necessitate positi, quod non posset eis convenienter sine presentia filii subveniri, tunc non esset ei licitum ingredi religionem dimissa necessitate parentum, quia hoc esset de alieno, Deo facere sacrificium. Ad predictorum maiorem intelligentiam considerandum, quod aliter pater tenetur providere filiis, et aliter filius parentibus, quia pater cum sit principium filii, per se obligatur ad providendum filiis de doctrina et nutrimento, non autem econverso. Unde dicitur 3. ad Corint. 12.e. Nec enim debent filii thesaurizare parentibus, sed parentes filiis. Et ideo parentibus non licet ingredi religionem omissa cura filiorum omnino, sed debent de eis curare, vel de cura competenti eis providere, filius autem licet non simpliciter teneatur habere curam patris, tenetur tamen per accidens. scilicet si pater sit in casu necessitatis, in quo per alium non possit convenienter {5.166} sibi subveniri, et ideo tali casu cessante, potest et debet etiam contra voluntatem parentum intrare religionem.
marg.|
.4.
Et ascendente eo.
Hic ponuntur quedam miracula ad discipulorum confirmationem, et primo in creatura corporali, secundo in spirituali, ut ostendatur Christus dominus totius creature, secundum ponitur ibi. Et cum venisset Iesus trans fretum. Primum miraculum fuit in sedatione subita tempestatis ipsius maris per imperium ipsius Christi. unde dicit sic, Et ascendente eo. idest. Christo.
marg.|
.5.
In naviculam.
ut iret in locum remotum propter causas predictas.
marg.|
.6.
Secuti sunt eum discipuli eius.
transfretantes, scilicet cum eo.
marg.|
.7.
Et ecce motus magnus factus est in mari.
Hoc est factum virtute divina, ut manifestaretur virtus Christi discipulis eius.
marg.|
.8.
Ipse vero dormiebat.
duplici de causa. Prima ut veritas humane nature in eo ostenderetur. Secunda, ut discipuli in periculo positi ad ipsum recurrerent. ideo sequitur. Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes. Sequitur.
marg.|
.9.
Et dicit eis Iesus.
quasi dicat non debetis timere, cum sim presens vobiscum quem vidistis tot miracula facere.
marg.|
.{10}.
Modice fidei ?
Discipulos autem suos dicit esse modice fidei, quia si perfectam fidem haberent, cognoscerent eum tam virtutem habentem in dormiendo, quam in vigilando, quia somnus et vigilia sunt passiones sensitive partis, secundum quam non competebat Christo facere miracula, sed magis virtute divina, que per somnum in nullo impediebatur.
marg.|
.{11}.
Tunc
surgens
imperavit.
Ex quo patet eius divinitas, quia miracula faciebat imperando sicut dominus creature, unde sequitur.
marg.|
.{12}.
Porro homines.
ex effectu virtutem divinitatis eius cognoscentes, ac etiam confitentes.
marg.|
{5.167} .1.
Dicentes qualis est.
quasi dicat non est homo purus, sed verus Deus. .2.
Quia venti et mare obediunt ei ?
sicut creatura creatori. .3.
Et cum venisset.
Hic ponitur miraculum in creatura spirituali in demonum eiectione. Et dividitur in duas partes, quia primo describitur miraculi operatio, et secundo ipsius divulgatio, ibi. Pastores autem fugerunt. Describendo miraculum Evangelista, primo tangit locum. Et cum venisset Iesus trans fretum in regionem etc. idest, ultra mare Galilee, quod alibi dicitur stagnum Genezareth, a quadam civitatum sic nominatum que vocatur Genezar vel Genezareth, et est in alio littore ex opposito Galilee. Cum esset igitur in regione Gerazenorum.
marg.|
.4.
Occurrerunt
ei duo.
Mar. 5.a. dicitur quod erat unus, et Luc. 8.d. dicendum quod non est contradictio, quia secundum veritatem erant duo demoniaci, sed unus erat famosior et sevior altero, quia in eo erat legio demonum, ut ibidem dicitur, et ideo de illo faciunt mentionem Marcus et Lucas, nec tamen negant quin fuerit alius cum eo, quia unitas concluditur in binario. Mattheus autem facit mentionem de utroque. Sequitur.
marg.|
.5.
De monumentis exeuntes.
In talibus enim locis habitant, demoniaci aliquando, ut per hoc demones ingerant terrorem hominibus de animabus defunctorum.
prol.|
{5.168} .6.
Sevi nimis.
non quia demoniaci possint, nisi quantum permittit eis Deus, sequitur.
marg.|
.7.
Quid nobis et tibi Iesu fili Dei ?
Hoc dicunt magis ex coniectura quam per certitudinem, quia ille demon qui tentavit eum in deserto erat acutioris ingenii, et tamen non potuit scire per certitudinem, utrum Iesus esset ille qui erat promissus ad salutem mundi et deiectionem diaboli, et multo minus isti poterant hoc scire per certitudinem.
marg.|
.8.
Venisti huc ante tempus torquere nos.
Ad cuius evidentiam considerandum, quod usque ad iudicium est tempus meriti et demeriti hominum, et ideo sicut ad illud tempus sancti angeli habitant inter nos ad nostram defensionem, ita mali ad nostram tentationem, et impugnationem. Licet autem secum portent ignem suum, tamen reputant se torqueri et affligi quando eiiciuntur ab hominibus, ne eis noceant, propter odium quod erga nos habent. Et quia si non possunt hominibus nocere in persona, tamen appetunt eis nocere in substantia ideo rogabant Iesum dicentes. Si eiicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
marg.|
.9.
Et ait illis : Ite.
concedendo eis petitionem ipsorum, ut patet per sequentem effectum.
marg.|
.{10}.
At illi exeuntes abierunt in porcos.
Sed queritur hic quare permisit eos intrare in porcos et precipitare eos ? Dicendum, quod {5.169} forte homines illius terre peccaverant, et ideo demeruerant istud damnum sibi fieri. Vel aliter dicendum, quod aliqua fecit ad significandum quoddam aliud, sicut Mt. 11. et Marc. 11. Maledixi sicui non habenti fructum sed folia tantum, et tamen nulla ratio fuit exparte arboris, quia ut ibidem dicitur, non erat tempus ficorum, et ideo ratio maledictionis fuit ad significandum maledictionem Iudeorum, quorum fructum boni operis querebat Christus, et tamen non invenit in eis nisi folia tantum, idest, apparentiam bonorum operum. Sic Christus permisit demones intrare in porcos ad significandum, quod demones habitant in immundis hominibus, sicut porcus est animal immundum.
marg.|
.1.
Pastores autem fugerunt, et venientes.
Hic ponitur miraculi {5.170} divulgatio, quia pastores fugientes venerunt in civitatem, et nunciaverunt hec omnia. Sequitur.
marg.|
.2.
Et ecce tota civitas.
ad faciendum sibi reverentiam.
marg.|
.3.
Et viso eo rogabant eum.
reputabant enim se indignos tanto doctore, sicut superius est dictum de centurione, quod reputabat se indignum tanto hospite. Item quia Christus dimittebat eis illos curatos a demonibus ad eorum instructionem. unde Marc. 5. dicitur, quod Christus noluit, quod ille qui habebat legionem sequeretur ipsum, sed magis predicaret miraculum factum, et idem intelligendum est de alio qui erat cum eo. Vel aliter potest intelligi, quod isti Gerazeni ex peccatis suis timebant offendere Christi presentiam, et per consequens incurrere maiorem penam precedenti, et ideo rogabant eum discedere.
Numérotation du verset
Mt. 8,moraliter
marg.|
{5.155} †
Ecce leprosus veniens Adorabat eum dicens.
Per istum leprosum qui confitebatur se immundum, et Christum potentem ad se mundandum dicentem. Domine si vis potes me mundare. significatur peccator vere penitens et ad Dei misericordiam confidenter recurrens. {5.156} ideo subditur.
marg.|
.4.
Et extendens Iesus manum tetigit eum dicens
etc. per quod significatur, quod talis manus divine misericordie protenditur eius crimina relaxando.
Numérotation du verset
Mt. 8,moraliter
marg.|
{5.157} .1.
Et ait illi Iesus, vide nemini dixeris sed
vade,
ostende te sacerdoti.
per hoc innuens, quod ecclesie ministri non debent gloriam hominum querere, sed Dei.
marg.|
†
Et offer munus
etc. nam a peccatis mundatus debet esse Deo valde gratus.
prol.|
{5.158} .4.
Cum autem introisset.
Iste gentilis erat, in Christum tamen credebat, aliter eum pro sanatione sui pueri non rogasset. ideo per ipsum primitie Gentium significantur credentes in Christum, et laborantes ad conversionem aliorum de quibus fuit Lucas evangelista, et Dionysius Ariopagita, et alii plures, per hoc autem quod Christus subdidit.
Numérotation du verset
Mt. 8,moraliter
marg.|
{5.159} .7.
Non inveni tantam fidem in Israel. Dico autem vobis, quod multi
{5.160}
ab oriente
etc. significatur devotio gentilium ad Christi fidem, et obduratio Iudeorum.
Numérotation du verset
Mt. 8,moraliter
marg.|
{5.161} .5.
Et, cum venisset Iesus in domum Simonis Petri
etc. Per socrum Petri que mulier erat, sensualitas significatur, que mulier ab Augustino vocatur, ipsa vero iacet febricitans concupiscentie calore. Per Christum autem qui est imago patris, ratio, secundum quam homo factus est ad imaginem Dei, significatur. Igitur moraliter socrus Petri sanatur, cum sensualitas {5.162} per rationem ad debitum ordinem moralis virtutis revocatur, ideo subditur.
marg.|
†
Et ministrabat eis.
Quia sensualitas reformata virtute morali, ministrat et seruit rationi.
marg.|
.7.
Vespere autem
etc. Per quod significatur quod hora mundi vespertina Christus venit demones eiicere et infirmitates hominum curare.
Numérotation du verset
Mt. 8,moraliter
marg.|
{5.163} .2.
Videns autem Iesus
turbas
circum se
etc. Per hoc docuit predicatorem evangelii applausum populi declinare.
marg.|
.3.
Et accedens unus
etc. Iste secundum literalem sensum sequi Christum volebat, quia per hoc habere miraculorum gratiam sperabat, et ea uti ad lucrum temporale, propter quod Christus repulit ipsum. {5.164} Ergo per eum significantur querentes intrare religionem possessiones habentium, non ex devotione quod est bonum, sed ut ex pauperibus divites fiant, et ex contemptibilibus honorati, ideo de talibus dicitur. .5.
Vulpes
foveas habent
.
id est dolosi demones et superbi habent in vobis habitaculum, sed non Christus.
marg.|
.7.
Alius autem
etc. Et per hoc quod dixit ei.
Numérotation du verset
Mt. 8,moraliter
marg.|
{5.165} .2.
Sequere me
etc. ostendit quod carnalis affectus a sequentibus Christum est totaliter dimittendus.
marg.|
.4.
Et ascendente eo.
Moraliter. Navicula fluctibus operta, est ecclesia militans in persequutionibus posita. Christi vero dormitio {5.166} est divina permissio, unde quando vident homines tribulationes iniustas durare, dicunt Deum dormire, qui excitatur, quando bonorum precibus pulsatur, et sic ipso precipiente fit tranquillitas magna per cessationem persequutionis, vel dando patientiam tribulatis, et hec tranquillitas virtutis melior est quam tranquillitas corporalis.
Numérotation du verset
Mt. 8,moraliter
marg.|
{5.167} .3.
Et cum venisset Iesus trans fretum.
Per duos nimis sevos possunt intelligi Paulus et Constantinus ante suam conversionem, qui persequuti sunt acriter ecclesiam, sicut patet de Paulo Act. 8. et 9. Et de Constantino dicitur in legenda sancti Silvestri, Constantinus {5.168} imperator cum multas strages martyrum dedisset etc. sed per Christum sanati, fuerunt valde mansueti.
prol.|
Si eiicis nos mitte nos.
Per hoc autem quod permisit, significatur quod homines vitam porcinam ducentes, in potestate demonum traduntur, et infernum cum eis finaliter demerguntur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_8)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mt. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=55&chapitre=55_8)
Notes :