Glossa ordinaria

<65.6994> Prologus ‘Quod sanctus Hieronymus’

prol.| Prologus de verbis sancti Hieronymi. Quod sanctus Hieronymus de beato Paulo dixerit in apologetico ad Pammachium: Paulum apostolum proferam quem quotienscumque lego videor mihi non verba audire sed tonitrua. Legite epistolas eius et maxime ad Romanos, ad Galathas, ad Ephesios in quibus totus in certamine positus est, et videbitis eum in testimoniis que sunt ex Veteri Testamento quam artifex, quam prudens, quam dissimulator eius fit quod agit. Videntur quidem verba simplicia et quasi innocentis hominis ac rustica et qui nec tacere nec declinare norit insidias. Sed quodcumque respexeris fulmina sunt, heret in causa, capit omne quod tetigerit, terga vertit et superat, fugam simulat et occidit. Finit.A



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Phil. Prologus ‘Quod sanctus Hieronymus’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=65&chapitre=65_Prol.6994)

Notes :