Capitulum 2

Numérotation du verset Phil. 2,1 

Si qua ergo
consolatio
in Christo est1,
1 est] om. Weber
si quod solacium caritatis,
si qua societas spiritus,
si qua viscera miserationis2,
2 qua viscera miserationis] quid viscera et miserationes Weber
Numérotation du verset Phil. 2,2 

implete gaudium meum
ut
idem sapiatis,
eandem caritatem habentes,
unanimes,
idipsum sentientes,
Numérotation du verset Phil. 2,3 

nihil per contentionem,
neque per inanem gloriam,
sed in humilitate
superiores
sibi invicem
arbitrantes,
Numérotation du verset Phil. 2,4 

non que sua sunt
singuli considerantes, sed et ea que aliorum.
Numérotation du verset Phil. 2,5 

Hoc enim sentite
in vobis, quod et in Christo Iesu,
Numérotation du verset Phil. 2,6 

qui cum in forma Dei esset,
non
rapinam
arbitratus est
esse se equalem Deo,
Numérotation du verset Phil. 2,7 

sed semetipsum
exinanivit,
formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus,
et habitu inventus ut homo.
Numérotation du verset Phil. 2,8 

Humiliavit
semetipsum
factus obediens
usque ad mortem,
mortem autem
crucis.
Numérotation du verset Phil. 2,9 

Propter quod
et Deus exaltavit illum3,
3 exaltavit illum] inv. Weber
et donavit
illi
nomen,
super omne nomen,
Numérotation du verset Phil. 2,10 

ut in nomine Iesu omne genu flectatur4, celestium, et terrestrium et infernorum,
4 flectatur] flectat Weber
Numérotation du verset Phil. 2,11 

et
omnis lingua
confiteatur,
quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.
Numérotation du verset Phil. 2,12 

Itaque,
carissimi mei,
sicut semper obedistis
non ut in presentia mei tantum,
sed multo magis
nunc in absentia mea, cum metu
et tremore
vestram salutem operamini.
Numérotation du verset Phil. 2,13 

Deus est enim
qui operatur in vobis et velle
et perficere
pro bona voluntate.
Numérotation du verset Phil. 2,14 

Omnia autem
facite
sine murmurationibus
et hesitationibus
Numérotation du verset Phil. 2,15 

ut sitis sine querela,
et simplices
filii Dei
sine reprehensione,
in medio
nationis prave
et perverse,
inter quos
lucetis
sicut luminaria
in mundo,
Numérotation du verset Phil. 2,16 

verbum vite
continentes ad gloriam
meam
in die Christi,
quia
non in vacuum
cucurri,
neque in vacuum
laboravi.
Numérotation du verset Phil. 2,17 

Sed
si5
5 si] et praem. Weber
immolor
supra sacrificium,
et obsequium fidei vestre gaudeo,
et congratulor omnibus vobis.
Numérotation du verset Phil. 2,18 

Idipsum autem et vos gaudete,
et congratulamini mihi.
Numérotation du verset Phil. 2,19 

Spero
autem in Domino Iesu,
Timotheum cito me mittere ad vos,
ut et ego bono animo sim, cognitis que circa vos sunt.
Numérotation du verset Phil. 2,20 

Neminem enim habeo
tam unanimem,
qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
Numérotation du verset Phil. 2,21 

Omnes
enim sua querunt
non que sunt Iesu Christi6.
6 Iesu Christi] inv. Weber
Numérotation du verset Phil. 2,22 

Experimentum autem eius
cognoscite,
quoniam sicut patri filius,
mecum servivit
in evangelio7.
7 Evangelio] Evangelium Weber
Numérotation du verset Phil. 2,23 

Hunc igitur
spero me mittere ad vos8 mox, ut videro que circa me sunt.
8 ad vos] om. Weber
Numérotation du verset Phil. 2,24 

Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
Numérotation du verset Phil. 2,25 

Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem,
et cooperatorem,
et commilitonem meum,
vestrum autem apostolum,
et ministrum necessitatis mee,
mittere ad vos,
Numérotation du verset Phil. 2,26 

quoniam
quidem omnes vos desiderabat
et mestus erat,
propterea quod audieratis illum infirmatum.
Numérotation du verset Phil. 2,27 

Nam
et infirmatus est
usque ad mortem,
sed Deus misertus est eius,
non solum autem eius, verum etiam et mei,
ne
tristitiam
super tristitiam haberem.
Numérotation du verset Phil. 2,28 

Festinantius ergo
misi illum,
ut viso illo9 iterum gaudeatis,
9 illo] eo Weber
et ego sine tristitia sim.
Numérotation du verset Phil. 2,29 

Excipite itaque illum cum omni gaudio
in
Domino,
et
huismodi10 cum honore habetote,
10 huismodi] eiusmodi Weber
Numérotation du verset Phil. 2,30 

quoniam propter opus Christi
usque ad mortem accessit,
tradens
animam suam
ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.

Capitulum 2

Numérotation du verset Phil. 2,1 
Si qua ergo
interl.| quia pati est donum Dei et quia ego patior et quia tam utile est ut supradictum est
marg.| Hic de humilitate suadet.
marg.| SI  QUA  ERGO. A predictis infert. Quasi : Et quia pati est donum Dei et quia patior etc. ut supra dictum est. Ergo qui me fecistis iam gaudere de communione vestra in evangelio Christi implete gaudium meum addita sustinentia et patientia tribulationum.
consolatio
interl.| exhortatio
in Christo est1,
1 est] om. Weber
marg.| SI  QUA  CONSOLATIO  IN  CHRISTO. Si vultis habere consolationem in rebus Christi, id est in remissione peccatorum et in aliis donis. Vel si consolari me vultis si quod solacium caritatis est vobis, id est si vultis ut caritas Ecclesiarum que orant et bona agunt pro fratribus, sit vobis solacium et confortatio in adversitatibus vestris.
marg.| SI  QUA  ERGO  EXHORTATIO, alia littera. AMBROSIUS. Si vera est exhortatio spei in Christo apud vos, qua nos invicem consolamur etc. In quibus non videntur probati si non sit quod subdit.
si quod solacium caritatis,
interl.| communionis
si qua societas spiritus,
interl.| si vultis habere unionem quam Spiritus sanctus facit in omnibus fidelibus
interl.| per quam coniungimur in uno novo corpore
marg.| SI  QUA  SOCIETAS etc. AUGUSTINUS. Propter hanc societatem illi in quos primitus venit Spiritus sanctus linguis omnium gentium sunt locuti.
marg.| SI  QUA  SOCIETAS  SPIRITUS  SANCTI, d est si in eo efficimur unum quod vere est.
si qua viscera miserationis2,
2 qua viscera miserationis] quid viscera et miserationes Weber
interl.| si pius affectus est in vobis de quo procedat miseratio
interl.| erga me
marg.| SI  QUA  VISCERA  MISERATIONES, id est si effectum miserationis habetis erga me, non dico ipsam miserationem, id est exhibitionem misericordie. Si ista inquam vultis vobis prodesse implete gaudium meum, id est estote humiles. Unanimes, quod eritis si hoc habueritis idem, scilicet sapere etc.
Numérotation du verset Phil. 2,2 
implete gaudium meum
interl.| gavisus sum de fide implete ut constanter patiamini
interl.| ita
ut
interl.| tunc illa vere si hoc sit
idem sapiatis,
interl.| non diversam in fide
eandem caritatem habentes,
interl.| ad omnes
unanimes,
interl.| unius voluntatis
interl.| mala cuiusque sint omnium
Numérotation du verset Phil. 2,3 
nihil per contentionem,
interl.| ut alius alii contendat preponi
interl.| vel etsi bona dicunt non contentiosis verbis
interl.| agentes
marg.| NIHIL  CONTENTIONIS. Nota contentiones fuisse inter eos. AMBROSIUS. Erant aliqui inter eos dissentientes inquieti, inanis glorie causa contendentes, pacem Ecclesie rumpentes.
neque per inanem gloriam,
interl.| propter famam seculi que inanis
sed in humilitate
interl.| ut de vobis humilis sentiatis
superiores
interl.| alios apud Deum digniores
marg.| SUPERIORES. AUGUSTINUS. Vere hoc existimandum, quia potest esse in alio aliquid occultum quo superior sit, etiam si bonum nostrum quo illo videmur superiores esse non sit occultum.
sibi invicem
interl.| alter alterum
arbitrantes,
interl.| in cordibus iudicantes
Numérotation du verset Phil. 2,4 
non que sua sunt
interl.| hoc possunt qui non sua intendunt sed que aliorum ut Christus qui pro aliis tanta tulit
interl.| bona vel onera
marg.| NON  QUE  SUA  SUNT. Hic docet quomodo vitent contentionem et inanem gloriam et quomodo arbitrentur alios superiores scilicet si consideraverint non sua bona sed aliorum.
singuli considerantes, sed et ea que aliorum.
Numérotation du verset Phil. 2,5 
Hoc enim sentite
interl.| ut experimento cognoscatur esse in vobis
interl.| ut queratis que aliorum sunt non que vestra
marg.| HOC  SENTITE etc. Non querat suum commodum sed aliorum sicut Christus. Ad patientiam et humilitatem vos invito. Hoc enim debetis in vobis sentire quod inChristo fuit. Sicut Christus non quesivit sua sed nostra ita nos invecem onera nostra portemus.
in vobis, quod et in Christo Iesu,
Numérotation du verset Phil. 2,6 
qui cum in forma Dei esset,
interl.| in plena essentia et equalitate Patris
marg.| QUI  CUM  IN  FORMA. AUGUSTINUS. Premittit alta de Christo ut hi in quibus est locus abiectionis non dedignentur humiliari.  ARBITRATUS. Scivit se esse equalem Deo.  NON  RAPINAM faciens, id est non usurpando quod suum non esset ut diabolus et primus homo. Vel non est arbitratus se equalem Deo esse secundum humanitatem, quod esset rapinam facere id est non suum presumere.
non
interl.| non dico accepisset inde aliquid cum sit eadem substantia cum Patre
rapinam
interl.| quia vere erat equalis per naturam
arbitratus est
interl.| certissime scivit
esse se equalem Deo,
Numérotation du verset Phil. 2,7 
sed semetipsum
interl.| quasi equalis erat Deo Patri sed quoniam in se erat in forma Patris manens utique quod erat
marg.| SED  SEMETIPSUM. Ostensa altitudine subdit de humilitate.
exinanivit,
interl.| quasi enim dignitate se exuit dum formam servi sibi univit forma Dei et ne putares formam servi in hoc immortalem fieri addit : In similitudinem hominum factus, id est passibilis et mortalis
interl.| humiliavit
marg.| EXINANIVIT. AUGUSTINUS. Quomodo ? Non substantiam evacuans non formam Dei mutans.  FORMAM  SERVI  ACCIPIENS. Non formam Dei {t. 4 : Erfurt, f. 1111vb ; facsim., p. 382b} amittens forma servi accessit, non forma Dei abscessit.
marg.| EXINANIVIT. Exinanire est ab invisibilitatis sue magnitudine se in visibilem demonstrare.
formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus,
marg.| IN  SIMILITUDINEM  HOMINUM  FACTUS. AUGUSTINUS. Videamus ergo Christum Iesum Deum, et hominem et factorem rerum et factum in rebus, et creatorem hominis et creatum hominem. Deus Christus equalis est Patri, tantus est quantus ille, talis est qualis ille, hoc est quod ille. Non hic est qui ille, quia ille Pater hic Filius. Sed hoc est quod ille, quia ille est Deus et ille, ille omnipotens et ille, ille immutabilis et ille, ideo non rapina erat, equalis Deo, quia natura erat, sicut est natus, ita et semper natus et sicut semper natus, ita semper equalis.
marg.| Idem. Non itaque inequalem genuit, vel equalitatem iam nato addidit, sed gignendo eam dedit, quia equalem non imparem genuit. Non igitur immerito Scriptura utrumque dicit, scilicet et equalem Patri Filium et Patrem maiorem Filio. Illud propter formam Dei, hoc propter formam servi, propter quam non tantum Patre, sed etiam seipso et Spiritu sancto minor factus est, et etiam : «Minoratus est paulo minus ab angelis»a, ergo et homo factus est et permanens Deus. Ideo valde rationabiliter et Patre minor est homo Christus, et Patri equalis est idem ipse Deus Christus. Christus enim Dei Filius, et Deus est et homo. Deus ab eterno, homo in seculo. Deus, quia Deus Verbum. Homo, quia in unitate persone accessit Verbo anima rationalis et caro. Cum enim esset unicus Dei Filius, ut esset etiam plenus gratia, factus est hominis filius unus Dei Filius idemque filius hominis. Non duo filii Dei Deus et homo, sed unus Dei Filius Deus sine initio homo accepto initio.
a Hbr. 2, 9 ; cf. Ps. 8, 6 : « Minuisti eum paulominus ab angelis ; gloria et honore coronasti eum ».
marg.| Idem. Sicut enim non augetur numerus personarum cum caro accedit anime, ut sit unus homo, sic nec augetur numerus personarum cum homo accedit Verbo ut sit unus Christus.
marg.| Idem. Legitur itaque Deus homo, ut intelligamus huius persone singularitatem. Non ut suspicemur in carne mutatam divinitatem. Non enim illa susceptione alterum eorum in alterum conversum et mutatum est, nec divinitas quippe in creaturam mutata est, ut desisteret esse divinitas. Nec creatura in divinitatem mutata est, ut desisteret esse creatura.
marg.| FACTUS. Secundum formam servi. Qui erat infectus secundum formam Dei et etiam suo.  HABITU, id est conversatione.  INVENTUS volenti experiri, ut alius homo, quia comedit, bibit, sedit etc.
et habitu inventus ut homo.
marg.| HABITU. Habitus est hominis susceptio quasi vestis que non mutat quod vestitur.
marg.| Habitus in ea re dicitur que ut habeatur accedit. Verumtamen hoc interest, quia quedam eorum que accedunt ut habitum faciant, non mutantur sed mutant, ut sapientia que de stulto sapientem facit, in se integra manens et inconcussa. Quedam vero ut mutent et mutentur, ut cibus qui amittit speciem suam cum in corpus vertitur, et exilitatem in robur commutat. Tertium vero genus nec mutat, nec mutatur, sic annulus positus in digito quod genus rarissime reperitur. Quartum genus cum ea que accedunt mutantur non a sua natura sed quodammodo formantur, et aliam speciem ac formam accipiunt, ut est vestis que deiecta et deposita non habet eam formam quam sumit induta. Induta enim membris accipit formam quam non habet exuta, {t. 4 : Erfurt, f. 1112ra ; facsim., p. 383a} quod genus congruit hic opertini Et secundum hoc : Exinanivit .
marg.| AUGUSTINUS. Deus Filius semetipsum non formam suam mutans, sed formam servi accipiens neque conversus aut transmutatus in hominem amissa incommutabili stabilitate. in similitudine hominum factus est . Ipse susceptor verum hominem suscipiendo, hec similitudo verum hominem exprimit.   et habitu inventus est ut homo , id est habendo hominem inventus est ut homo eis quibus in homine apparuit. Quod dicit : Ut homo tale est quale illud. Quasi unigenitus a Patre. Veritatem enim exprimit. Nonne ergo habitus satis significavit qualiter dixerat in similitudinem homo factus quia non transfiguratione in hominem sed habitu factus est, cum indutus est homine quem sibi uniens quodammodo et conformans immortalitati eternitatique sociaret.
Numérotation du verset Phil. 2,8 
interl.| etiam
marg.| HUMILIAVIT. Ecce habemus in Christo humilitatem, exinde superbie medicamentum. Quid ergo intumescis homo ? O pellis morticina quid tenderis ? O sanies feda quid inflaris ? Princeps tuus humilis et tu superbis. Caput est humile et membrum superbit.
semetipsum
interl.| tam altum
factus obediens
interl.| Patri
usque ad mortem,
interl.| non solum sustinendo convicia et opprobria
mortem autem
interl.| non quamlibet sed
crucis.
interl.| quia ignominiosior
Numérotation du verset Phil. 2,9 
Propter quod
interl.| quia tam humiliter passus est Christus
interl.| propter obedientia usque ad mortem crucis
marg.| PROPTER  QUOD. Ostensa humilitate Christi que maxime in passione apparuit. Nunc de claritate eius et quid et quantum humilitas mereatur ostendit.
et Deus exaltavit illum3,
3 exaltavit illum] inv. Weber
interl.| dando impassibilitatem et immortalitatem
marg.| DEUS  ILLUM  EXALTAVIT. Secundum humanitatem exaltavit que gloriosior facta est in resurrectione. In quo et divina natura potest dici exaltata secundum ostensionem, quia cepit sciri quod erat sicut in assumptione infirmitatis dicitur exinanita, quia non apparuit quod erat.
marg.| AMBROSIUS. Post crucem manifestatur quid a Patre cum generatus accepit. Non enim tunc accepit cum a creatura cepit sciri illius divinitas illius maiestas. Homini non est datum nomen Dei quod est supra omne nomen non sola appellatione sed et natura sed ei qui equalis qui se exinanivit cuius omnia a Patre sunt.
et donavit
interl.| esse Deum per naturam quando plenus ab eo Deus nascitur
illi
interl.| Christo
nomen,
interl.| honorificentiam quod vocatur Deus
marg.| DONAVIT  ILLI  NOMEN. Hoc et ante resurrectionem habuit, sed post resurrectionem quod erat inevidenti positum est, ut scirent demones et homines quia et tunc dicitur res fieri quando innotescit.
super omne nomen,
marg.| AUGUSTINUS. Homini donavit nomen quod est super omne nomen non Deo, ut cum forma servi nominetur unigenitus Filius Dei in qua mortuus, in qua ascendit et sedet ad dexteram Patris, in eadem ipsa sic honorata, sic glorificata, et celesti habitu immutata et filius est David, et Dominus est David, qui est et Dominus celestium et terrestrium et infernorum.
Numérotation du verset Phil. 2,10 
ut in nomine Iesu omne genu flectatur4, celestium, et terrestrium et infernorum,
4 flectatur] flectat Weber
interl.| imperio eius subiici fateantur angeli homines demones
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1112rb ; facsim., p. 383b} UT  IN  NOMINE  IESU etc. Hic aperit cui datum sit nomen Dei cui omnis creatura flectit genu id est Deo. Sed forte diceretur quod homo adoptione Deus esset. Et sic Christus ex parte verus Deus et ex parte adoptivus erit. Adoptivo autem Deo non flectit genu creatura sed vero. Constat autem Christum verum Deum esse cui flectitur genu non adoptivum.
Numérotation du verset Phil. 2,11 
et
interl.| tandem in fine
omnis lingua
interl.| bonorum et malorum
confiteatur,
interl.| sponte vel invite
quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.
interl.| equalis Patri quod hic quidam negant
marg.| QUIA  DOMINUS  IESUS  CHRISTUS  EST  IN  GLORIA  PATRIS. Quomodo potest fieri ut homo sit in gloria Dei Patris ? Etiam si adoptivus Deus sit homo in gloria Dei Patris esse non potest.
marg.| AMBROSIUS. In libro DE TRINITATE ait : Habet utique Verbum Deus gloriam. Sed illius Verbi eadem Patris gloria est, ut Patris et Filii una sit gloria, unde ipse Filius ait : «Non quero gloriam meam»b, id est a Patre divisam. Nam hoc ei competit qui natus est de Deo, quia in gloria Dei Patris esse, est nihil differre ab eo, ut una gloria sit Patris et Filii per communem substantiam et virtutem. Cave qualiter intelligas virorum illustrium Ambrosii et Augustini verba premissa, ne sibi contraire putentur. Scito ergo quia est donatio naturalis et est donatio gratuita. Naturali donatione dedit Pater nomen super omne nomen Deo Filio non homini, id est Christo secundum quod Deus non secundum quod homo. Nec fuit aliud dare quam sibi equalem generare. Gratuita vero donatione dedit homini Christo non Deo, quia Christus non inquantum Deus sed inquantum homo per gratiam accepit nomen Dei nec per gratiam adoptionis sed per gratiam unionis ut non sit adoptivus Deus sed verus cui flectitur omne genu.
b Io. 8, 50.
Numérotation du verset Phil. 2,12 
Itaque,
interl.| quia Christus per humilitatem exaltatus
carissimi mei,
interl.| vel fratres
interl.| in fide et dilectione
sicut semper obedistis
interl.| Domino et mihi
interl.| ita nunc
non ut in presentia mei tantum,
interl.| servientes
sed multo magis
interl.| quia nunc minus subvenio
nunc in absentia mea, cum metu
interl.| cum magno et manifesto timore non presumptione
interl.| animi
marg.| CUM  METU. Non superbe quia qui timet semper ne cadat humilis est.
et tremore
interl.| id est cum humilitate
interl.| corporali
vestram salutem operamini.
interl.| operibus mereamini
interl.| et preparate
interl.| id est vitam eternam
Numérotation du verset Phil. 2,13 
Deus est enim
interl.| ideo timendum quia non vos sed Deus operatur
marg.| DEUS  ENIM  EST. Nos ergo voluimus sed Deus operat in nobis et velle et operari. Hoc enim nobis et credere et dicere expedit quia pium est et verum ut sic sit humilis confessio et totum Deo detur. Per proprium enim arbitrium, nisi Dei gratia ipsum adiuvetur, nec ipsa bona voluntas esse inhomne potest.
qui operatur in vobis et velle
interl.| bonum
et perficere
interl.| quod volumus
pro bona voluntate.
interl.| non pro meritis vestris
Numérotation du verset Phil. 2,14 
Omnia autem
interl.| non solum cum metu operemini sed etiam
marg.| OMNIA  AUTEM. Adiungit patientiam humilitati. A
A Codd. : Tr1026, f. 102r ; Rusch
facite
interl.| ut non murmuretis de tribulatione vel dilatione
sine murmurationibus
interl.| non negligenter et indevote
et hesitationibus
interl.| ut non hesitetis pati sed prompti sitis
Numérotation du verset Phil. 2,15 
ut sitis sine querela,
interl.| ita omnia ut proximus non possit de vobis conqueri et quantum ad vos sitis simplices non duplices :"Non enim potestis Deo servire et mammone"c, etiam quantum ad exteros sine reprehensione
c Cf. Mt. 6, 24 : « Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae ».
et simplices
interl.| sicut
filii Dei
marg.| SINT  FILII  DEI. HAIMO. Sicut enim Deus simplex est ita filli eius puro et simplici corde debent incedere. B
B Codd. : Tr1026, f. 102r ; Rusch
sine reprehensione,
interl.| estote
interl.| ut non sit in vobis quod pateat reprehensioni
interl.| et hoc ideo quia estis
nationis prave
interl.| per opera
et perverse,
interl.| per diversas sectas
marg.| NATIONIS  PRAVE  ET  PERVERSE. Id est malorum qui rectum ordinem depravant et pervertunt. Qui dicuntur ‘natio’ quia non sunt “renati ex aqua et Spiritu sancto"d.   Sicut luminaria : Bene sanctos luminaribus comparat. Sicut enim stellas celi non extinguit nox sic mentes fidelium adherentes celo sacre Scripture non obscurat mundana iniquitas. Et sicut illa quicquid agatur in terra, etiam si qui mentiantur de ipsis suos tamen in celo cursus non obliquant nec retardant. Ita sancti quorum conversatio in celis est, propter mala mundi que despiciunt vel falsa que confinguntur in ipsos lucem Verbi et vite exemplum nullo modo interpellant.
d Cf. Io. 3, 5.
inter quos
interl.| quasi : ad hoc estis constituti et ideo decet vos esse sine reprehensione
lucetis
interl.| doctrina et vita
sicut luminaria
interl.| in celo fixi
in mundo,
interl.| sic et vos sol mundi estis quo illuminat lux verae
e Cf. Io. 1, 9 : « Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum ».
Numérotation du verset Phil. 2,16 
verbum vite
interl.| quia estis vasa Evanglii
continentes ad gloriam
interl.| quod utique erit
meam
interl.| nedum vestram sed et
interl.| futuram
in die Christi,
interl.| quando videbitur Christus
quia
interl.| gloriam habeo
non in vacuum
interl.| non sine fructu
cucurri,
interl.| in facile conversis
neque in vacuum
interl.| vel vanum
laboravi.
interl.| in difficilius conversis
Numérotation du verset Phil. 2,17 
Sed
interl.| et non solum tunc habebo gloriam sed etiam
si5
5 si] et praem. Weber
interl.| non tantum cucurri sed etsi contingat me mori
immolor
interl.| alias emulor
supra sacrificium,
interl.| quasi iam obtuli Deo fidem et opera nostra si etiam et ipse pro vobis offeror
et obsequium fidei vestre gaudeo,
interl.| intus mente
interl.| quia certa merces
et congratulor omnibus vobis.
interl.| gratias ago
Numérotation du verset Phil. 2,18 
Idipsum autem et vos gaudete,
interl.| si pro me immolamini
et congratulamini mihi.
interl.| gratias agite
Numérotation du verset Phil. 2,19 
Spero
interl.| non solum litteris hoc moneo sed et
autem in Domino Iesu,
interl.| per misericordiam Iesu
Timotheum cito me mittere ad vos,
interl.| adeo necesse est ut veniat et adeo erga vos attentus
ut et ego bono animo sim, cognitis que circa vos sunt.
interl.| sicut vos eritis bono animo cognitis his que circa me sunt
Numérotation du verset Phil. 2,20 
Neminem enim habeo
interl.| nunc
marg.| NEMINEM  ENIM  HABEO. AUGUSTINUS. Hoc tempore multi cum Apostolo mercennarii filii vero vel pastores nulli nisi Timotheus.
tam unanimem,
interl.| qui ita concordet mee voluntati in hoc negotio
qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
Numérotation du verset Phil. 2,21 
Omnes
interl.| negligentes enim erant de disciplina et conversatione fratrum. Non enim devoto animo predicabant sed propter lucra
interl.| alii
enim sua querunt
interl.| in vobis
marg.| OMNES  ENIM. Hi sunt mercennarii qui sunt tolerandi, quia eadem habent {t. 4 : Erfurt, f. 1112va ; facsim., p. 384a} in ore que et pastores qui utique sunt diligendi. Fures vero qui falsa predicant et latrones qui occidunt sunt cavendi.
non que sunt Iesu Christi6.
6 Iesu Christi] inv. Weber
Numérotation du verset Phil. 2,22 
Experimentum autem eius
interl.| hunc mittam vos autem eum quem experti sumus
cognoscite,
interl.| in vita et doctrina
quoniam sicut patri filius,
interl.| obediens
mecum servivit
interl.| Deo
7 Evangelio] Evangelium Weber
interl.| in quo potui experiri
Numérotation du verset Phil. 2,23 
Hunc igitur
interl.| et quia expertus sum
spero me mittere ad vos8 mox, ut videro que circa me sunt.
8 ad vos] om. Weber
interl.| quem exitum sint habitura
Numérotation du verset Phil. 2,24 
Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
interl.| sed interim
Numérotation du verset Phil. 2,25 
Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem,
interl.| in fide
et cooperatorem,
interl.| in predicatione
et commilitonem meum,
interl.| in adversis
vestrum autem apostolum,
interl.| doctorem
et ministrum necessitatis mee,
interl.| qui ministravit necessaria
mittere ad vos,
Numérotation du verset Phil. 2,26 
quoniam
interl.| sunt et alie cause
quidem omnes vos desiderabat
interl.| videre
et mestus erat,
interl.| non de se sed de vobis pro eo dolentibus
propterea quod audieratis illum infirmatum.
interl.| verberatum in ministratione unde dolebatis
Numérotation du verset Phil. 2,27 
Nam
interl.| Cur mestus ? Quia audierant cum possent decipi. Respondet quia non solum fama, sed ipsa re infirmatus et ita confirmaretur auditus eorum magis ac magis et dolor augeretur nisi cito ad eos iret. Et hoc est quod subdit :
et infirmatus est
interl.| ex egritudine non verberatione
usque ad mortem,
interl.| mortis periculum
sed Deus misertus est eius,
interl.| sanando eum
non solum autem eius, verum etiam et mei,
interl.| vel nostri quibus eum servavit
ne
interl.| in hoc mei misertus
tristitiam
interl.| de morte
super tristitiam haberem.
interl.| de infirmitate que nocebat nobis
Numérotation du verset Phil. 2,28 
Festinantius ergo
interl.| quam esset propositum
misi illum,
interl.| ad vos
ut viso illo9 iterum gaudeatis,
9 illo] eo Weber
interl.| pro cuius absentia tristari vos novi
et ego sine tristitia sim.
interl.| quam habebam de vobis tristibus
Numérotation du verset Phil. 2,29 
Excipite itaque illum cum omni gaudio
interl.| ut per bona opera ostendatis vos gaudere de eo
in
interl.| quod sit
Domino,
interl.| id est spirituale
et
interl.| illum quia est
huismodi10 cum honore habetote,
10 huismodi] eiusmodi Weber
Numérotation du verset Phil. 2,30 
quoniam propter opus Christi
interl.| quod Christus docuit et fecit qui venit ministrare et non ministrari
usque ad mortem accessit,
interl.| periculum mortis
tradens
interl.| ex deliberatione non coactus
animam suam
interl.| vitam
ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.
interl.| rem dedistis sed qui ferret de vobis defuit



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Phil. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=65&chapitre=65_2)

Notes :