Capitulum 1

Numérotation du verset Phil. 1,1 

Paulus
et Timotheus
servi
Iesu Christi omnibus sanctis
in Christo Iesu
qui sunt Philippis cum episcopis
et diaconibus1,
1 diaconibus] diaconis Weber
Numérotation du verset Phil. 1,2 

gratia
vobis et pax
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset Phil. 1,3 

Gratias ago Deo
meo
in omni memoria vestri,
Numérotation du verset Phil. 1,4 

semper
in cunctis orationibus meis pro omnibus
vobis
cum gaudio,
deprecationem faciens
Numérotation du verset Phil. 1,5 

super
communicatione vestra
in evangelio
Christi2, a prima die
2 Christi] om. Weber
usque nunc.
Numérotation du verset Phil. 1,6 

Confidens in Domino Iesu3
3 in Domino] om. . Weber
hoc ipsum quia qui
cepit
in vobis opus bonum,
perficiet
usque in diem Christi Iesu.
Numérotation du verset Phil. 1,7 

Sicut est mihi iustum
hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam vos in corde4,
4 vos…corde] in corde vos Weber
et in vinculis meis,
et in defensione,
et confirmatione evangelii,
socios gaudii mei
omnes vos esse.
Numérotation du verset Phil. 1,8 

Testis enim mihi est Deus
quomodo
cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu.
Numérotation du verset Phil. 1,9 

Et hoc
oro ut caritas vestra magis ac magis abundet
in scientia,
et in5 omni sensu,
5 in] om. Weber
Numérotation du verset Phil. 1,10 

ut probetis potiora, ut sitis sinceres,
et sine offensa
in
diem Christi,
Numérotation du verset Phil. 1,11 

repleti fructu iustitie
per
Iesum Christum6
6 Iesum Christum] inv. Weber
in gloriam et laudem Dei.
Numérotation du verset Phil. 1,12 

Scire autem vos volo, fratres,
quia que circa
me
sunt, magis
ad profectum evangeli pervenerunt7,
7 Evangeli pervenerunt] venerunt Evangelii Weber
Numérotation du verset Phil. 1,13 

ita
ut
vincula mea manifesta fierent in Christo
in omni pretorio,
et in ceteris omnibus,
Numérotation du verset Phil. 1,14 

ut8 plures
8 ut] et Weber
de9 fratribus in Domino
9 de] e Weber
confidentes vinculis meis,
abundantius
auderent10
10 auderent] audere Weber
sine timore verbum Dei loqui.
Numérotation du verset Phil. 1,15 

Quidam quidem
et
propter invidiam et contentionem,
quidam autem
et propter bonam voluntatem
Christum predicant.
Numérotation du verset Phil. 1,16 

Quidam
ex caritate,
scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum.
Numérotation du verset Phil. 1,17 

Quidam autem
ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare
vinculis meis.
Numérotation du verset Phil. 1,18 

Quid enim
dum omni modo sive per occasionem,
sive per veritatem
Christus
annuntietur11. Et in hoc
11 annuntietur] adnuntiatur Weber
gaudeo,
sed
et gaudebo.
Numérotation du verset Phil. 1,19 

Scio enim quia hoc
mihi proveniet
ad12 salutem,
12 ad] in Weber
per vestram orationem
et subministrationem Spiritus Iesu Christi,
Numérotation du verset Phil. 1,20 

secundum
exspectationem et spem meam quia
in
nullo confundar,
sed in omni fiducia sicut semper
et nunc
magnificabitur
Christus
in corpore meo,
sive per vitam,
sive per mortem.
Numérotation du verset Phil. 1,21 

Mihi autem13 vivere Christus est
13 autem] enim Weber
et mori lucrum.
Numérotation du verset Phil. 1,22 

Quod si vivere
in carne
hic mihi fructus est operis14.
14 est operis] inv. Weber
Quid15
15 quid] et praem. Weber
eligam
ignore.
Numérotation du verset Phil. 1,23 

Coartor autem
e duobus, desiderium habens dissolvi
et cum Christo esse
multo magis
melius :
Numérotation du verset Phil. 1,24 

permanere autem in carne,necessarium16 est
16 necessarium] magis praem. Weber
propter vos.
Numérotation du verset Phil. 1,25 

Et hoc confidens scio,
quia manebo et permanebo
omnibus vobis
ad profectum vestrum
et gaudium fidei
Numérotation du verset Phil. 1,26 

ut gratulatio vestra abundet
in Christo Iesu
in me
per meum adventum iterum
ad vos.
Numérotation du verset Phil. 1,27 

Tantum digne
evangelio Christi
conversamini,
ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis,
quia stetistis uno spiritu
unanimes,
collaborantes fide evangelii,
Numérotation du verset Phil. 1,28 

Et
in nullo
terreamini ab adversariis,
que est illis causa perditionis,
vobis autem salutis.
Et hoc a Deo,
Numérotation du verset Phil. 1,29 

quia vobis donatum
{t. 4 : Erfurt, f. 1111va ; facsim., p. 382a} est pro Christo,
non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini,
Numérotation du verset Phil. 1,30 

idem eundem17 certamen habentes
17 idem] eundem Weber
qualem et vidistis in me,
et nunc
audistis de me.

Capitulum 1

Numérotation du verset Phil. 1,1 
Paulus
marg.| PAULUS. More solito salutationem premittit. Deinde gratias Deo agit pro eis implorans eis maiora bona, ut et in virtutibus crescentes ad perfectionem perveniant. Deinde ad patientiam tribulationum monet exemplo sui et Christi. Postea ut caveant a versutiis pseudo apostolorum. Tandem admonitionem moralem interserit et propre finem de gratia quam sibi Romam per Epaphroditum miserant gaudere se dicit.
et Timotheus
marg.| TIMOTHEUS. Hunc apponit, quia eum missurus erat ad illos propter hoc eum quodamodo commendans, ut eadem que scribit ab eo bene recipiant.
servi
interl.| timore casto
marg.| SERVI. Servos dixit, ut et ipsi pro Domino ferant dura.  CHRISTI ut contra pseudo stent.
marg.| AUGUSTINUS. Sicut duo sunt timores sic due servitutes que faciunt duo genera servorum : est enim timor quem perfecta caritas foras mittit, est et servitus simulis cum eo foras mittenda. Est etiam timor castus permanens in seculum seculi cui adiuncta est, alia servitus non manens in eternum in domo.
Iesu Christi omnibus sanctis
interl.| baptismate sanctificatis
in Christo Iesu
interl.| operante Christo
interl.| vel fundatis
interl.| in fide Christi
interl.| qui Deum et hominem credunt
qui sunt Philippis cum episcopis
interl.| id est et
marg.| CUM  EPISCOPIS. Episcopos presbyteros dicit. Non enim plures episcopi in una civitaten neque presbyteros intermitteret ut ad diacones decenderet. Et significat per diacones maioresn per sanctos minoresn quia minores premittit ad humilitatem invitat, quia et hos subnectit ostendit aliquem non esse adeo perfectum qui non indigeat admonitione.
et diaconibus1,
1 diaconibus] diaconis Weber
interl.| qui eorum bonum pariter optabant
interl.| maioribus et minoribus vel cum istis scribit
Numérotation du verset Phil. 1,2 
gratia
interl.| et
interl.| remissio peccatorum
vobis et pax
interl.| tranquillitas mentis et reconciliatio ad Deum
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset Phil. 1,3 
Gratias ago Deo
interl.| omnium
interl.| cuius nutu omnia bona omnibus accedunt
marg.| GRATIAS  AGO. Quasi : agite que agitis, quia talia unde Deum laudo.
meo
interl.| privato beneficio
interl.| qui mihi facit quod volo in vobis
in omni memoria vestri,
interl.| quotiens vestri memor fio
interl.| quod utique sum
Numérotation du verset Phil. 1,4 
semper
interl.| congruis temporibus
in cunctis orationibus meis pro omnibus
interl.| habitis
vobis
interl.| prelatis vel subditis
cum gaudio,
interl.| non tristis de culpa
interl.| ut perstetis deprecans
Numérotation du verset Phil. 1,5 
super
interl.| gaudio dico habito
communicatione vestra
interl.| quia vos communicastis mihi in fide et operibus evangelii
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1110vb ; facsim., p. 380b} COMMUNICASTIS. Vel vestra communia fecistis in evangelio exaltando.
in evangelio
interl.| que est
Christi2, a prima die
2 Christi] om. Weber
interl.| conversionis vestre et ideo amodo magis standum
usque nunc.
Numérotation du verset Phil. 1,6 
Confidens in Domino Iesu3
3 in Domino] om. . Weber
interl.| non in vobis
hoc ipsum quia qui
interl.| Deus
marg.| CONFIDENS. Quasi : deprecor ut stetis et confido   hoc ipum fieri a vobis quod precor, non aliud sed videte ne frustra confido.
cepit
interl.| operans
in vobis opus bonum,
marg.| Vel IN  VOBIS. Per successionem usque ad communem iudicii diem.
perficiet
interl.| cooperans
interl.| quod operando incepit
marg.| PERFICIET. AUGUSTINUS. De Gratia et Libero Arbitrio. Quia ipse ut velimus operatur incipiens qui volentibus cooperatur perficiens.
usque in diem Christi Iesu.
interl.| usque ad finem vite quo Deus videbitur
Numérotation du verset Phil. 1,7 
Sicut est mihi iustum
interl.| aliud non debuit sentire de tam bonis
marg.| SICUT  EST  MIHI. Ita gratias ago deprecor et confido sicut iustum est sentire, id est ita velle. Et exponit causam eo quod habeam vos in corde sive vinctus sciens vos quoque vinctos, sive defendens evangelium quod et vos facitis.
hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam vos in corde4,
4 vos…corde] in corde vos Weber
interl.| in intimo affectu caritatis
interl.| non solis labiis
et in vinculis meis,
interl.| quia compatimini mihi
et in defensione,
interl.| contra impugnantes
et confirmatione evangelii,
interl.| infirmorum in doctrina
socios gaudii mei
interl.| ut in futuro sitis socii
omnes vos esse.
interl.| etiam minores
Numérotation du verset Phil. 1,8 
Testis enim mihi est Deus
interl.| pro omnibus ideo precor, quia cupio vos omnes esse in visceribus Christi ut a Christo diligamini quasi eius viscera, et inde testis
quomodo
interl.| quanto affectu
cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu.
marg.| CUPIAM  OMNES  VOS  IN  VISCERIBUS, id est intimo amore Christi ut ab eo perfecte diligamini, vel eo effectu diligatis Deum et proximos quo Christus qui animam posuit.
marg.| Vel refertur ad id quod supra dixit se desiderare eos esse socios gaudii sui et determinat quomodo scilicet amore Christi non humano ut participes habeat in Deo.
Numérotation du verset Phil. 1,9 
Et hoc
interl.| etiam
oro ut caritas vestra magis ac magis abundet
interl.| crescat
in scientia,
interl.| ut sciant in quibus diligere Deum et proximum debeant et cum scierint habeant sensum id est memoriam et animadversionem in omnibus reus
et in5 omni sensu,
5 in] om. Weber
interl.| memoria
Numérotation du verset Phil. 1,10 
ut probetis potiora, ut sitis sinceres,
interl.| in vobis
marg.| UT  PROBETIS  POTIORA. Iterum crescat caritas vestra in scientiam ut probare, et discernere sciatis non solum mala et bona sed etiam inter bona que sint potiora ut post probationem sitis sinceres in vobis sine operibus corruptionis et quantum ad proximum sine offensione.
et sine offensa
interl.| ad proximum
in
interl.| et hoc perseveranter
interl.| usque
diem Christi,
interl.| id est finem vite
Numérotation du verset Phil. 1,11 
repleti fructu iustitie
interl.| non solum sine malis sed et pleni fructu, id est operibus que sunt fructus iustitie que est habitus animi
marg.| REPLETI  FRUCTU. Id est mercede iustitie adeo ut sitis gloria et laus Dei ut pro vobis dicatur mirabilis Deus in sanctis suis.
per
interl.| et hoc
Iesum Christum6
6 Iesum Christum] inv. Weber
interl.| non viribus vestris
in gloriam et laudem Dei.
interl.| per hoc transituri in gloriam eternam unde Deum laudetis
Numérotation du verset Phil. 1,12 
Scire autem vos volo, fratres,
interl.| quia dixit se cupere hos fore socios gaudii sui, ideo quid profecerit predicatio eius insinuate, quasi charis
marg.| SCIRE  AUTEM. Hactenus communiter locutus, inde ponit specialiter que tolerantiam suadeant. Pro vobis gratias ago. Confido, vos autem volo scire fratres, quasi dicat : cum ita sitis perfecti perseverate et cavete, ne tribulationes instantes hanc vestram diminuant perfectionem sed exemplum mei respicite.
quia que circa
interl.| exteriorum undique me circumdans abundantia passionum
me
interl.| vel ideo circa quia non ad interiora pertingunt
sunt, magis
interl.| quam ad detrimentum ut mali intenderunt
ad profectum evangeli pervenerunt7,
7 Evangeli pervenerunt] venerunt Evangelii Weber
Numérotation du verset Phil. 1,13 
ita
interl.| ad profectum
ut
interl.| utilitas vinculorum apparet in Christo qui propter vincula plus annuntiatur
vincula mea manifesta fierent in Christo
interl.| vel vincula ipsa quod essent in Christo, id est quod propter eum vinctus essem non pro alio crimine
marg.| UT  VINCULA  MEA etc. HIERONYMUS. Quia namque patienter quelibet mala sustineo, patet non esse scelus falsitatis, quod in me iusta vindicta percellat sed quamdam veritatis virtutem, quam sustinendi fortitudo magnificat.
marg.| Vel de vinculis meis loquebantur, vel predicatores indicabant in omnibus pretoriis.
in omni pretorio,
interl.| ubi maiores conveniunt
interl.| locis
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1111ra ; facsim., p. 381a} ET  IN  CETERIS  OMNIBUS  LOCIS. Cum enim Apostolus Rome vinctus detrusus esset in carcere in domo imperatoris, et doceret evangelium et infirmos animaret multaque miracula patraret, multi per eum crediderent intantum ut domum persecutoris Ecclesiam faceret tunc enim manifesta facta sunt vincula eius inChristo. Vel : In omni pretorio et ceteris omnibus locis, id est imperatori omnibus consulibus et principibus, et minoribus propter Christum illum talia sustinere.
Numérotation du verset Phil. 1,14 
ut8 plures
8 ut] et Weber
interl.| ita profuerunt evangelio que sustineo
de9 fratribus in Domino
9 de] e Weber
interl.| non in se
confidentes vinculis meis,
interl.| consideratione vinculorum
abundantius
interl.| quam ante
auderent10
10 auderent] audere Weber
interl.| contra impugnantes
sine timore verbum Dei loqui.
interl.| quasi : meo exemplo auderent confidenter predicare, ita dicentes : si vinctus loquitur cure non potius nos
marg.| AUDERENT  SINE  TIMORE. AUGUSTINUS. Constantia enim eius multos animavit ut non timerent evangelizare.
Numérotation du verset Phil. 1,15 
Quidam quidem
interl.| diversi a prioribus quia mali
et
interl.| predicant
propter invidiam et contentionem,
interl.| quia invident glorie mei apostolatus et contendunt habere
quidam autem
interl.| ab his diversi boni
et propter bonam voluntatem
interl.| pro dilectione Dei et proximi exemplo mee bone voluntatis
interl.| ut alios salvent
Christum predicant.
Numérotation du verset Phil. 1,16 
Quidam
interl.| non diversi
ex caritate,
interl.| privata ad apostolum ut vicem eius vincti supplerent
scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum.
interl.| id est pro defensione sum positus in vinculis vel positus, id est firmus et stabilis sum in defensione
Numérotation du verset Phil. 1,17 
Quidam autem
interl.| ab his diversi quia mali
ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare
interl.| augmentare
marg.| EXISTIMANTES  PRESSURAM. AMBROSIUS. Astutia ergo simulationis isti Christum annuntiabant, ut possent sediciones excitare Apostolo quasi auctori qui multos congregaverat suo collegio. Ecce quatuor species doctorum distinxit : duas bonorum et duas malorum qui omnes annuntiant Christum sed non eodem animo.
marg.| AUGUSTINUS. Mali enim non simplici et veraci animo Christum annuntiabant. Boni vero puro animo et fide sincera omnes, tamen evangelio proficiebant. Unde et malos tolerandos dicit subdens : Quid enim ?
marg.| QUIDAM  AUTEM  EX  CONTENTIONE. Convicti in contentione a me predicant secundum quod eos convici debere predicare.
marg.| EX  CONTENTIONE. Ex privato odio quod aliquando mecum contulerunt et confutati sunt. Et ne viderentur correcti addit : Non puro animo sed existimantes, ut si qui de predicat ione eos acccusent in me auctorem eius vindicent.
vinculis meis.
Numérotation du verset Phil. 1,18 
Quid enim
interl.| dum etiam mali ad profectum quid enim refert qua intentione
marg.| QUID  ENIM. Non prohibet mercennarios sed permittit, quia et ipsi utiles sunt ad aliqua.
dum omni modo sive per occasionem,
interl.| terrene acquisitionis
interl.| ut mali
sive per veritatem
interl.| ut boni
interl.| vero animo
marg.| SIVE  PER  VERITATEM. AUGUSTINUS. Veritatem quidam annuntiabant etsi non per veritatem, id est non vero animo. Ex occasione enim evangelizabant, querentes ab hominibus commoda sua terrenis enim cupiditatibus consulentes regnum celorum annuntiabant, habentes in lingua veritatem, sed non in pectore castitatem. Qui sunt utiles eis quos instruit Dominus. Unde ait : ‘Que dicunt facite opera autem eorum nolite facere’a. Quisquis enim a Deo preter Deum aliquid querit, non caste Deum querit. Tres invenimus personas si Domini verba in evangelio diligenter investigamus : pastoris, mercennarii, furis. {t. 4 : Erfurt, f. 1111rb ; facsim., p. 381b} Pastor veritatem annuntiat propter veritatem. Mercennarius occasione rei temporalis. Fur et latro veritatem negat et tollit. Diligendus est ergo pastor tolerandus mercennarius cavendus est latro.
a Cf. Mt. 23, 3 : « Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt ».
Christus
interl.| veritas Christi
interl.| non falsitas. Unde : ‘Que dicunt facite’b etc.
b Cf. Mt. 23, 3 : « Omnia ergo quecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt ».
annuntietur11. Et in hoc
11 annuntietur] adnuntiatur Weber
interl.| quod per occasionem non solum per veritatem
gaudeo,
interl.| nunc
sed
interl.| vel non solum aliis profectus sed et mihi gaudium
et gaudebo.
interl.| post
marg.| SED  ET  GAUDEO. Ideo gaudeo de malis meis, vel de profectu evangelii quia inde mihi salus.
Numérotation du verset Phil. 1,19 
Scio enim quia hoc
interl.| pati pro Christo
interl.| vel evangelii ex mea predicatione profectus
mihi proveniet
interl.| in futuro
ad12 salutem,
12 ad] in Weber
interl.| quod illi ad mortem parant
per vestram orationem
interl.| non solum meo merito
et subministrationem Spiritus Iesu Christi,
interl.| id est per Spiritum qui subtus me quasi ruiturum sicut columna fulcit
Numérotation du verset Phil. 1,20 
secundum
interl.| quasi : que erit tanta quantam exspecto in futuro et in presenti spero
exspectationem et spem meam quia
interl.| hoc spero
in
interl.| prosperis vel adversis ut aliquo modo cedam a predicatione
nullo confundar,
interl.| statu
marg.| IN  NULLO. HAIMO. Quia et spes magna, et res vera et honesta.
sed in omni fiducia sicut semper
interl.| a tempore conversionis
et nunc
interl.| dum in vinculis laboro
magnificabitur
interl.| apud gentes
Christus
interl.| fama et gloria Christi
in corpore meo,
interl.| etiam quod fragilius est
sive per vitam,
interl.| si vixero docendo
sive per mortem.
interl.| exemplum relinquendo
Numérotation du verset Phil. 1,21 
{t. 4 : Erfurt, f. 1111rb ; facsim., p. 381b} Mihi autem13 vivere Christus est
13 autem] enim Weber
interl.| per vitam quia causa eius vivo ut eum magnificem non ob aliud
marg.| MIHI  ENIM. Quasi : merito Christum magnifico sive vita sive morte. Quia Christus mihi vivere, id est mihi vita hic per fidem et spem, et in futuro per speciem. Pro hac vita mortale corpus tradit, ut ipsum immortale in eternum recipiat.
et mori lucrum.
interl.| per mortem quia Christus est premium mortis vel ipsum mori est lucrum, quia per mortem ab his miseriis liberatus ad beatitudinem transeam, vel quia per mortem multos lucratur Deo
Numérotation du verset Phil. 1,22 
Quod si vivere
interl.| et bene operari
marg.| QUOD  SI  VIVERE. Christus est mihi vivere ut eum magnificem. Quod si est tunc nescio quid eligam mori an vivere. Quasi nisi hic fructus esset non dubium quin mori eligerem ut Christum haberem premium et ideo ne dubitetis mori.
in carne
interl.| quod mirum videtur
hic mihi fructus est operis14.
14 est operis] inv. Weber
interl.| id est tam dignus de opere meo scilicet magnificare Christum
Quid15
15 quid] et praem. Weber
interl.| ecce
eligam
interl.| nedum appetam
ignore.
Numérotation du verset Phil. 1,23 
Coartor autem
interl.| id est non solum ignoro sed et coartor
interl.| ideo ignoro quia
interl.| ve quod eligam ignoro : Coartor enim e duobus etc.
marg.| COARTOR etc. AUGUSTINUS. De doctrina christiana. Non ita distinguendum est ut dicatur :   coartor et postea sequatur, e duobus desiderium habens scilicet dissolvendi, et in carne manendi, quod ex ipso textu sermonis diiudicatur quomodo sequitur :   dissolvi et esse cum Christo multo melius est . Apparet enim eum eius quod optimum est dicere se habere concupiscentiam, ut cum ex duobus compellatur altius tantum habeat concupiscentiam, alterius necessitatem propter fratres. Sic ergo distinguendum est coartor vel compellor e duobus. Deinde sequitur ego dico desiderium vel concupiscentiam dissolvendi habens ab his miseriis, quibus quasi compedibus vinctus sum et cum Christo esse presentialiter. Et quasi quereretur quare huius rei potius habeat concupiscentiam ? Subdit : quia multomagis melius est quantum ad me. Et quasi iterum diceretur : cur ergo e duobus compelleris ? Subdit : quia est manendi necessitas dicens. Permanere autem in carne necessarium est propter vos non propter me. Quasi : illud melius est mihi, hoc est necessarium vobis, ideo illud cupio illud non recuso.
e duobus, desiderium habens dissolvi
interl.| ex desiderio dissolvendi et necessitate vivendi
interl.| ab his miseriis
interl.| quia vinctus
et cum Christo esse
interl.| presentialiter
multo magis
interl.| quantum ad me
melius :
interl.| sed
Numérotation du verset Phil. 1,24 
permanere autem in carne,necessarium16 est
16 necessarium] magis praem. Weber
interl.| illud melius hoc necessarium
marg.| PERMANERE  AUTEM. Ecce quod non sibi melius sed quod multis expedit eligit propter caritatem que pre omnibus eligenda.
propter vos.
interl.| non propter me
Numérotation du verset Phil. 1,25 
Et hoc confidens scio,
interl.| quia necessarium propter vos vel scio non dubie sed confidens in misericordia Dei
quia manebo et permanebo
interl.| non parum quidem sed diu
omnibus vobis
interl.| maioribus et minoribus
ad profectum vestrum
interl.| ut crescatis per bona
et gaudium fidei
marg.| GAUDIUM  FIDEI. Ut de fide vestra gaudeamus, vel ut vos de fide gaudeatis in ea proficientes. Quod non est nisi ubi est munda conscientia.
Numérotation du verset Phil. 1,26 
ut gratulatio vestra abundet
interl.| id est ut gratias abundanter agatis Deo cum gaudio
in Christo Iesu
interl.| qui benefecit17 vobis
17 benefecit] bnfecit cacogr. Rusch
in me
interl.| vobis servato
interl.| scilicet liberato
per meum adventum iterum
interl.| futurum
ad vos.
interl.| confirmandos
Numérotation du verset Phil. 1,27 
Tantum digne
interl.| veniam si tantummodo
evangelio Christi
interl.| disciplina dominica
interl.| quia secundum vestrum meritum dabitur mihi vita ad opus vestrum
conversamini,
interl.| ita digne ut etc.
ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis,
interl.| hoc scilicet
quia stetistis uno spiritu
interl.| sancto cui non heret contrarius spiritus, et sicut est unus, ita vos unanimes sine dissensione
unanimes,
interl.| voluntate
interl.| omnis enim pugna unanimiter aggressa victoriam parit
interl.| et
collaborantes fide evangelii,
interl.| totis viribus ad implenda que fides exigit
Numérotation du verset Phil. 1,28 
Et
interl.| et post hoc
in nullo
interl.| periculo
terreamini ab adversariis,
interl.| qui vos terrent per aspera
que est illis causa perditionis,
interl.| eterne
vobis autem salutis.
interl.| eterne
Et hoc a Deo,
marg.| ET  HOC A  DEO. Etiam quod patimini non a vobis est sed a Deo, quia pro merito {t. 4 : Erfurt, f. 1111va ; facsim., p. 382a} Christi qui Patri obedivit hec inter alias gratias data est vobis.
Numérotation du verset Phil. 1,29 
quia vobis donatum
interl.| quasi pemium
{t. 4 : Erfurt, f. 1111va ; facsim., p. 382a} est pro Christo,
interl.| quem diligitis
non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini,
interl.| unde maior gloria
marg.| NON  SOLUM etc.  SED  UT  ETIAM etc. AUGUSTINUS. Utrumque ergo ad Dei gratiam pertinet et fides credentium et tolerantia patientium quia utrumque dixit esse donatum.
Numérotation du verset Phil. 1,30 
idem eundem18 certamen habentes
18 idem] eundem Weber
interl.| contra hostes
qualem et vidistis in me,
interl.| dum apud vos presens fui
marg.| QUALE  ET  VIDISTIS. Quando nudus verberatus sum pro muliere pythonissa a qua spiritum malignum exclusi que magnum questum prestabat dominis suis.
et nunc
interl.| dum absens
audistis de me.
interl.| quasi : non hortor vos ad id quod ipse horream



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Phil. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=65&chapitre=65_1)

Notes :