Capitulum 1
Numérotation du verset
Col. 1,1
Paulus
Apostolus
Iesu Christi1
1 Iesu Christi]
inv. Weber
per voluntatem Dei
et Timotheus frater,
Numérotation du verset
Col. 1,2
his qui sunt Colossis sanctis
et fidelibus
fratribus in
Christo Iesu,
gratia vobis
et pax
a Deo Patre nostro
et Domino Iesu Christo2.
2 et…Christo]
om. Weber
Numérotation du verset
Col. 1,3
gratias agimus
Deo et Patri
Domini nostri Iesu Christi,
semper pro vobis
orantes,
Numérotation du verset
Col. 1,4
audientes
fidem vestram
in Christo Iesu
et dilectionem
quam habetis in sanctos omnes.
Numérotation du verset
Col. 1,5
Propter spem
que reposita est
vobis in celis
quam audistis
in verbo veritatis evangelii.
Numérotation du verset
Col. 1,6
Quod
pervenit ad vos
sicut et in universo mundo est et fructificat
et crescit,
sicut in vobis
ex ea die qua audistis
et cognovistis
gratiam
Dei
in veritate.
Numérotation du verset
Col. 1,7
Sicut didicistis ab Epaphra
carissimo et3 conservo nostro, qui est fidelis pro vobis
3 et]
om. Weber
minister Christi Iesu.
Numérotation du verset
Col. 1,8
qui et4 manifestavit nobis dilectionem vestram
4 et] etiam
Weber
in Spiritu.
Numérotation du verset
Col. 1,9
Ideo
et nos ex qua die audivimus,
non cessamus pro vobis orantes
et postulantes
ut impleamini agnitione voluntatis eius
in omni
sapientia
et intellectu spirituali,
Numérotation du verset
Col. 1,10
ut
ambulantes5
5 ambulantes] ambuletis
Weber
digne
Deo
per omnia
placentes
in omni opere bono fructificantes
et crescentes
in scientia Dei.
Numérotation du verset
Col. 1,11
in omni virtute confortati
secundum potentiam claritatis eius,
in omni patientia
et longanimitate
cum gaudio.
Numérotation du verset
Col. 1,12
Gratias agentes Deo et6 Patri,
6 Deo et
om. Weber
qui dignos nos fecit
in partem
sortis
sanctorum in lumine.
Numérotation du verset
Col. 1,13
Qui
eripuit
nos de potestate
tenebrarum,
et transtulit in regnum
Filii dilectionis sue.
Numérotation du verset
Col. 1,14
In quo
habemus
redemptionem
et7 remissionem peccatorum,
7 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Col. 1,15
qui
est imago Dei
invisibilis,
primogenitus
omnis creature,
Numérotation du verset
Col. 1,16
quia in ipso condita sunt
universa
in celis et in terra, visibilia
et invisibilia,
sive throni,
sive dominationes sive principatus sive potestates.
Omnia
per ipsum et in ipso creata sunt.
Numérotation du verset
Col. 1,17
Et ipse est ante omnes
et omnia in ipso constant.
Numérotation du verset
Col. 1,18
Et ipse est caput corporis
Ecclesie
qui est principium
primogenitus
ex mortuis ut sit
in omnibus
ipse primatum tenens,
Numérotation du verset
Col. 1,19
quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare,
Numérotation du verset
Col. 1,20
et per eum reconciliare omnia in ipsum
pacificans per sanguinem
crucis eius
sive que in celis
sive que in terris sunt8.
8 que in celis sive que in terris]
inv. Weber
Numérotation du verset
Col. 1,21
Et vos
cum
essetis aliquando alienati et inimici sensu
in operibus malis,
Numérotation du verset
Col. 1,22
nunc autem
reconciliavit
in corpore carnis eius
per mortem exhibere vos sanctos
et immaculatos
et irreprehensibiles
coram ipso.
Numérotation du verset
Col. 1,23
Si tamen
permanetis in fide fundati
et stabiles
et immobiles
a spe evangelii quod audistis,
quod predicatum est
in universa creatura que sub celo est,
cuius
factus sum ego Paulus minister.
Numérotation du verset
Col. 1,24
Qui nunc
gaudeo
in passionibus
pro vobis,
et adimpleo
ea que desunt passionum Christi
in carne mea
pro corpore eius
quod est Ecclesia,
Numérotation du verset
Col. 1,25
cuius
factus sum ego minister
secundum dispensationem Dei
que data est mihi in vobis9
9 vobis] vos
Weber
ut impleam verbum Dei.
Numérotation du verset
Col. 1,26
Mysterium quod absconditum fuit
a seculis
et generationibus.
Nunc autem
manifestatum est sanctis eius
Numérotation du verset
Col. 1,27
quibus voluit Deus
notas facere divitias glorie sacramenti huius
in gentibus
quod
est Christus
in vobis
spes glorie.
Numérotation du verset
Col. 1,28
Quem
nos
annuntiamus
corripientes
omnem hominem
et docentes10
10 docentes] + omnem hominem
Weber
in omni
sapientia,
ut exhibeamus
omnem hominem
perfectum in Christo Iesu.
Numérotation du verset
Col. 1,29
In quo
et laboro certando
secundum operationem eius quam operatur in me in virtute.
Capitulum 1
Numérotation du verset
Col. 1,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
Paulus apostolus.
Hanc Epistolam scribit apostolus Colossensibus. “Colossenses autem sunt Asiani”, quibus non ipse Apostolus predicavit, sed eius discipuli Archippus et Epaphras. Archippus vero in eos ministerium acceperat; Epaphras autem ab eis {192.259} oriundus ab Apostolo instructus, doctrinam Archippi confirmaverat. “Archippo ergo predicante, et predicationem eius Epaphra confirmante, gratiam Christi didicerant”. a
a Fons : Glossa media (Col.), [GME66Pr1] : « Colossenses sunt Asiani qui, Archippo predicante et predicationem eius Epaphra confirmante, gratiam Christi didicerant
».
marg.|
[AMBROSIUS] Supervenerunt autem pseudoapostoli qui eos evertere nitebantur, carnales observantias predicantes et philosophicis disputationibus simplicitatem eorum irretire conantes. His igitur supervenientibus, et carnales observantias predicantibus, in dubium illis venerat, quibus potius credendum esset. Unde Paulus, cuius auctoritas celebris erat, quasi medius iudicat que potius sint tenenda, scribens eis ab Epheso. Describit autem Christum et eius beneficia, ostendens quomodo sufficiens est ad omnia. Carnalia vero prorsus improbat, ut deinceps sincere fidem Christi teneant. {192.259} Instruit etiam illos moraliter, confirmans quidquid illi, scilicet Archippus et Epaphras docuerant.
marg.|
Et est intentio eius in hac Epistola confirmare Colossenses in eadem fide et doctrina, quam a discipulis eius acceperant, et non in aliquo preter Christum spem ponendam esse docere.
marg.|
Modus tractandi talis est: Solito more salutationem premittit: qua premissa, de bonis eorum gratias agit, et fidem et dilectionem eorum commendans, orat ut perficiantur in Christo, cuius beneficia et primatum secundum utramque naturam commendat. Deinde sui ministerii dignitatem commemorans, monet ne per philosophiam vel legis cerimonias seducti, a Christo recedant. Tandem et omnes simul et separatim secundum etates, et sexus et conditiones moraliter {192.259} instruit. In fine Archippum commonet, sollicitum fore suscepti ministerii. Premittens autem salutationem ait:
Paulus,
cognito omnibus nomine,
apostolus Iesu Christi:
Nota omnibus dignitate. Recte hic Apostolum se nominat, quia etiam his Apostolus erat, quibus per discipulos suos predicaverat. Ecce auctoritas dicendorum. Apostolus, dico, non per iram, sed
per voluntatem Dei,
quod non pseudo sunt.
Et Timotheus frater,
qui est vir magne auctoritatis hec scripsit,
Numérotation du verset
Col. 1,2
marg.|
his fratribus qui sunt Colossis et sanctis et fidelibus,
id est et maioribus et minoribus. Et quod ipsi sunt sancti et fideles, hoc est
in Christo Iesu,
id est per gratiam Christi, non vi legis.
Numérotation du verset
Col. 1,3
marg.|
Et in scribendo prius salutat, hoc modo, {192.259}
gratia
sit
vobis,
id est remissio peccatorum,
et pax
mentis et reconciliatio ad Deum.
A Deo Patre nostro. Gratias
etc. Ostendit bona esse que receperunt dum gratias pro eis agit, dicens:
Gratias agimus Deo Patri,
quia enim Deus et Pater est, et potest, et vult. Patri, dico,
Domini nostri Iesu Christi,
per quem nobis omnia bona prestantur. Nos, dico, etiam
semper orantes pro vobis,
ut crescatis in melius,
Numérotation du verset
Col. 1,4
marg.|
audientes.
Ecce hic ostendit unde gratias agit. Et est ordo. Gratias agimus audientes
fidem vestram
esse
in Christo Iesu,
qua creditis Christum Deum et hominem esse;
et
audientes
dilectionem quam habetis,
non utique otiosam, sed operis exhibitione provenientis ex ea ostensam
in omnes sanctos.
Numérotation du verset
Col. 1,5
marg.|
Et hoc non pro humana laude, vel pro terreno emolumento, {192.260} sed
propter spem,
id est rem speratam,
que,
tamen modo non apparet, sed
reposita est vobis,
ab eterno reddenda
in celis.
Et quasi quereretur: Quomodo ergo tam latens speratur? subdit,
Quam,
ut certam haberetis,
in verbo audistis,
quod utique tenendum est, quia est verbum
veritatis Evangelii,
id est et plene verum, et bonum nuntium.
Numérotation du verset
Col. 1,6
marg.|
Ne ergo alibi illam spem queratis, quam prius intellexistis:
Quod
Evangelium, non vos primi habuistis, sed per alios
pervenit ad vos,
nec soli habetis. Unde subdit,
Sicut
etc. quasi1: Pervenit ad vos, dico, ita pure et vere
sicut
per me et alios venit in universum mundum,
et
adhuc est manens
in universo mundo.
Quasi dicat non est vobis minus factum, quam aliis Ecclesiis.
Et,
cum sit in mundo Evangelium,
fructificat
ibi id {192.260} est homines fructificare facit per bona opera,
et crescit,
id est excrescere facit augmento scientie, et numero fidelium, et non id facit per hoc quod alii plus habeant quam vos, sed ita hoc facit
sicut
est
in vobis,
et ideo nil debetis superaddere. Est in vobis, dico,
ex ea die,
qua primum per Archippum
audistis,
credendo,
et cognovistis,
discernendo; quasi dicat. Non supervenientes, scilicet pseudo audistis et cognovistis; sed per primos, scilicet per Archippum et Epaphram. Quid audistis? scilicet
gratiam Dei in veritate,
id est quod totum sit vere ex Deo.
1 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Col. 1,7
marg.|
Sicut
etc. quasi2: Ita a prima die audistis veritatem ab Archippo,
sicut
postea
didicistis
veritatem esse ab Epaphra, predicationem Archippi confirmante, ut in ore duorum vel trium etc.b
{192.260} Epaphra, dico,
carissimo conservo
nostro, quia nobiscum predicator est.
Qui est fidelis minister Christi Iesu,
id est a Christo electus, vel qui dona Christi ministrat, vel Christo offert bonorum operum vestrorum sacrificia. Et hoc non pro rebus vestris, sed
pro vobis,
id est pro salute vestra; quia salutem vestram desiderans, cepit adiuvare Archippum.
b Dt. 19.
2 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Col. 1,8
marg.|
Qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram,
habitam ad Deum et ad proximum, fundatam esse
in spiritu,
non in carne, quia pro spiritualibus non pro carnalibus diligitis.
Numérotation du verset
Col. 1,9
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Ideo et nos.
Supra dixit se orare pro illis. Ecce hic ostendit quid orat. quasi3: Quia tales estis,
ideo et nos ex qua die audivimus,
hoc de vobis
non cessamus pro vobis orantes et postulantes,
quasi pro meritis que pro vobis exhibemus,
ut impleamini in agnitione voluntatis eius,
id est plene cognoscatis quid Deus volit, et quid non, et hoc per partes exsequitur, scilicet impleamini
in omni sapientia
rerum {192.261A} que sunt active vite,
et intellectu spirituali,
id est cognitione spiritualium rerum que sunt contemplative vite. Et magnum est utique plene scire quid Deus velit in omnibus rebus active vel contemplative vite.
3 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Col. 1,10
prol.|
Impleamini, dico, ita
ut
postea
ambuletis
bene operando, id est agatis opera bona,
digne Deo,
id est ita ut sitis digni eo premio, ita, silicet ambuletis
per omnia
negotia active vite et contemplative,
placentes Deo,
et
in omni bono opere fructificantes,
in maius;
et
per hanc vite puritatem
crescentes in scientia Dei;
id est in cognitione deitatis. [AMBROSIUS] Incrementum operum eorum cum scientia fieri vult ut non ignorent fidei sue spem, id est rem speratam quam crederent. Tunc enim firmi et stabiles erunt, si advertant que pro fide promissa {192.261} sunt.
Numérotation du verset
Col. 1,11
marg.|
In omni
etc. Oramus ut ita impleamini et promoveamini, et post hanc promotionem oramus ne relabamini. Vos, dico,
confortati
a Deo
in omni virtute,
id est in castitate et ceteris. Confortati, dico,
secundum potentiam claritatis eius,
id est ab eo qui vos illuminare potuit.
marg.|
Vel ita, confortati, dico,
secundum potentiam claritatis eius,
id est secundum quod ille bene potest vos confortare qui est claritas Patris, id est Filius; vel secundum quod vobis claram cognitionem dedit. Vos, dico, manentes
in omni patientia,
contra adversa habita,
et in longanimitate
diutini laboris. Et hoc non ex tristitia, vel ex necessitate, sed
cum gaudio gratias
etc. Hactenus dixit unde gratias egit, et quid orat eis. Hic iam incipit ostendere quod lex non prodest, sed nocet, {192.261} et Christus sufficit ad omnia bona; quod possunt scire ex eo, quia ipse et alii apostoli qui in legalibus fuerant, eis dimissis ad Christum confugerant, quasi4: Pro vobis oramus.
4 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Col. 1,12
prol.|
Vos, dico,
gratias agentes Deo et Patri,
qui solus potest recreare, quia Deus; et vult, quia Pater; qui etiam vos, gentiles, sicut nos Iudeos
fecit dignos in partem sortis sanctorum,
id est in participationem hereditatis, que sorte datur sanctis, id est divina voluntate. Voluntas enim Dei in humano genere sors est, apud quem non est iniquitas, sed omnia facit per iustitiam, etsi occultam; per quam hereditas eterna datur, quibus vult. Unde et ipsa hereditas sors dicitur, que non meritis, sed electione divina datur sanctis, scilicet {192.261} patriarchis et prophetis, et ideo per gratiam non per legem querenda est. [AMBROSIUS] Per gratiam enim dignatus est advocare et inducere gentes in promissionem Iudeorum. Dico quod nos fecit dignos; et hoc non in lege, sed
in lumine,
id est per eum qui est lumen de lumine, cuius gratia illuminantur quod lex non potuit prestare. Vel dignos nos fecit, ponendo nos in lumine, in clara cognitione, a qua devians cadit in tenebras.
Numérotation du verset
Col. 1,13
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
Qui eripuit nos
etc. quasi5:
Qui
ita dignos nos fecit, quod in baptismo
eripuit nos,
similiter et vos,
de potestate tenebrarum,
id est ignorantie peccatorum, {192.262} demonum qui vere dominabantur nobis. Diabolus enim et angeli eius captivaverant predestinatos ad Dei gloriam, a Redemptore autem nostro foras missi qui dominari infidelibus solebant intrinsecus, fideles oppugnant extrinsecus, sed non expugnant.
Et transtulit
nos de mundo
in regnum Filii,
id est ut essemus regnum filii. De quo ipse dicit:
Regnum meum non est de hoc mundo
(Io. 18.) Non ait non est hic, sed non est hinc, quia peregrinatur quidem in mundo; sed est in mundo. Regno enim suo dicit:
De mundo non estis
(Io. 8),
sed ego elegi vos de mundo
(Io. 15). Erant de mundo quando ad mundi principem pertinebant.
5 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita: Eripuit nos de potestate tenebrarum, id est de inferno {192.262} in quo tenebamur a diabolo tam ex proprio quam ex delicto Ade; et transtulit nos
in regnum,
scilicet quando attollens nos de imo tartari, induxit in celum cum vero Filio suo. Iam enim credentes qui fixa mente devoti sunt exeuntes de seculo, duce dextre Patris angelo, inducuntur in celum.
Filii,
dico,
dilectionis sue,
quos scilicet diligit. Ita et nos per eum diliget; sine eo odiosi erimus. Attende diligenter quod dicit, filii caritatis sue. Si caritas qua Pater diligit Filium, et Patrem diligit Filius, ineffabiliter communionem demonstrat amborum, quid convenientius, quam ut ille proprie dicatur caritas, qui spiritus est communis ambobus? Alioquin si in illa Trinitate solus Spiritus est caritas, profecto et Filius non solius Patris, sed {192.262} etiam Spiritus sancti Filius invenitur. Non enim dixit Filii sui, quod si diceret verissime diceret. Sed ait, filii caritatis sue. Filius ergo est etiam Spiritus sancti, si non est in illa Trinitate caritas Dei, nisi Spiritus sanctus: quod cum sit absurdissimum, restat ut non solum ibi sit caritas Spiritus sanctus, sed propter illa de quibus satis disserui, proprie sic vocetur. Quod vero dictum est, filii caritatis sue, nihil aliud intelligatur quam Filii sui dilecti, quam Filii substantie sue. Caritas enim Patris eius natura atque substantia est, ut sepe diximus. Et ideo Filius caritatis eius, nullus est alius quam qui de substantia eius est genitus.
Numérotation du verset
Col. 1,14
marg.|
In quo habemus,
{192.263} etc. quasi6: Transtulit nos in regnum Filii per quem et redemit nos. Et hoc est quod ait:
in quo
Filio nos Iudei
habemus redemptionem.
Aliter non iremus in celum. Redemptio est, destructa potestate diaboli, facultas libertatis, que vobis est data fuso illius sanguine qui nullum habuit peccatum. Ut, quia diabolus illos merito tenebat quos peccati reos conditione mortis obstrinxit, hos per eum merito dimitteret, quem nullius peccati reum immerito pena mortis affecit. Hac iustitia victus, et hoc vinculo vinctus est fortis. Et ideo non est opus aliis hostiis, quia per eum,
habemus redemptionem et remissionem peccatorum.
6 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Col. 1,15
marg.|
Quotidie si peccamus, et non est opus aliis, et bene hec per eum fuit, quia ipse est,
qui est imago,
Dei Patris, id est plene similis {192.263} Patri, et de Patre. Imago ergo Patris est, quia de ipso est, et nihil distat ab ipso. Non ita homo est imago Dei. Homo enim est imago Domini imitando, sed non qualis imago est Filius. Aliter enim est imago Dei in filio, aliter in homine; sicut aliter est imago regis in nummo, aliter in Filio. Nos sumus nummus, in quibus imago Dei est; Christus est Filius, qui hoc est quod Pater. Nulla imago Dei coli debet, nisi illa que hoc est quod ille; nec illa pro illo, sed cum illo. Imago Dei, dico,
invisibilis,
id est incomprehensibilis, nec cepit cum creatura, imo ipse
primogenitus omnis creature,
id est ipse solus, et ante omnem creaturam est genitus. Alia sunt creatura ante que omnia ipse est genitus. Hic {192.263} ostenditur coeternus Patri.
Numérotation du verset
Col. 1,16
marg.|
Et vere genitus est ante omnem creaturam,
quia in ipso,
id est per ipsum,
universa condita sunt.
Ecce hic ostenditur coomnipotens Patri, et ita in nullo Filius minor est Patre. Universa dico, que sunt
in celis et in terra visibilia,
ut sol et luna,
et invisibilia,
ut angeli et anime.
Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates.
Etiam hec altissima, per eum facta sunt.
Omnia
prorsus
per eum creata sunt,
quia etiam elementa.
Numérotation du verset
Col. 1,17
marg.|
Unde omnia,
et in ipso
sunt, id est ipso auctore vivunt. Vel omnia
per ipsum creata sunt,
et ita, per ipsum, quod ante erant vita in ipso.
marg.|
Vel ita
per ipsum omnia creata sunt et omnia in ipso
sunt, id est eum non excedunt, quia immensus est, et ideo extra substantiam eius esse non possunt.
Et
{192.263}
ipse,
non modo eternitate et potentia, sed etiam dignitate,
est ante omnes,
nullus est ei equalis etiam secundum quod homo est. Et sicut omnia creavit, ita
et ipso constant omnia
qui omnibus secundum divinitatem infusus omnia sustinet et regit.
Numérotation du verset
Col. 1,18
marg.|
Et
cum talis sit
ipse
secundum etiam hominis naturam,
est caput corporis
sui, scilicet Ecclesie que unita est Christo gratia et natura ut capiti. Dum igitur dicitur caput corporis, id est Ecclesie, quia ita se habet ad Ecclesiam, sicut caput ad corpus. Providet enim Ecclesie, et regit cam, et in ipso sunt omnes spirituales sensus Ecclesie, uti in capite omnes sensus corporis. Sicut enim {192.264} anima totum corpus nostrum animat et vivificat, sed in capite omnibus sensibus sentit, ideoque capiti cuncta subiecta sunt ad operandum; illud autem supra locatum est ad consulendum, quia ipsius anime que consulit corpori, quodammodo personam gerit caput. Ibi enim omnis sensus apparet, sic in universo populo omnium sanctorum, tamquam uni corpori, caput est homo Christus, quos omnes ab Abel usque ad ultimum iustum Sapientia Dei illuminat, que plenius fuit in Christo. Aliter enim ceteri sapientes sunt, aliter homo Christus, qui ipsius Sapientie per quam fiunt sapientes quicumque homines, non solum beneficium habet, sed etiam personam gerit, veritate ipsius et gratia plenus: et ideo omnium qui de plenitudine eius accipiunt, caput est. {192.264} Ex quo apparet quod Sapientia Dei, id est Verbum non sic assumpsit illum hominem ut ceteros, sed multo excellentius, multoque sublimius, quomodo ipsum solum assumi oportuit, in quo Sapientia hominibus appareret, sicut eam visibiliter decebat ostendi. De ceteris enim sapientibus recte dici, quod habeant in se Verbum Dei per quod facta sunt omnia; sed de nullo eorum recte dici potest,
Verbum caro factum est
c. Homo ergo excellentius assumptus, quasi personam Sapientie Dei gerit, ut caput, in quo omnes sensus, personam anime que totum corpus vivificat. Sed cum Ecclesia ab Abel ceperit, quomodo homo Christus caput est eorum qui tunc fuerunt? Bene, quia ipse
qui est principium
Ecclesie, {192.264} secundum divinitatem, id est fundator Ecclesie, quia omnes iustos qui ab Abel usque ad ultimum iustum generantur virtute divinitatis et misericordie sue dono illuminavit. Secundum humanitatem etiam potest dici principium Ecclesie, quia super fidem humanitatis eius fundata est. Et bene. Ipse est caput et principium, id est rector et fundator, quia ipse est
primogenitus ex mortuis,
primus mortuorum ad immortalitatem resurgens. [AMBROSIUS] Sicut enim natus est ante omnia de Deo, ut omnia crearet, sic iterum de virgine natus homo primus resurrexit, ut quod creaverat restauraret, ut semper sit primus et princeps. Unde subdit:
Ut
per hoc
sit ipse in omnibus,
tam prioribus quam sequentibus,
tenens primatum,
id est dominium, quia potest alios suscitare.
c Io. 1.
Numérotation du verset
Col. 1,19
marg.|
{192.264} Et bene primatum habet, non solum quia primogenitus est, sed etiam
quia complacuit
Trinitati
omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliari omnia,
id est placuit Trinitati, quod in ipso omnis plenitudo scientie et virtutum non modo esset, sed habitaret. Et reconciliaret omnia, id est Iudeos et gentes. Attende quod plenitudo recte dicitur in ipso esse et manere, quia omnia potest per se, ut nihil exceptum sit, quod per eum non possit prestari.
Numérotation du verset
Col. 1,20
marg.|
Unde aitd:"Sicut Pater vitam habet in se, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso"."Sicut enim suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat"e et sic ostenditur perfectus Deus esse, {192.265}
omnia,
dico, tendentia
in ipsum,
qui est lumen verum et eternum, id est eterna veritas. Vel reconciliari in ipso, oblato Deo placuit per ipsum reconciliari omnia. Et ipse est,
pacificans,
id est pacificavit non gratis, non per aliam hostiam, sed
per sanguinem crucis eius,
id est per mortem crucis eius, que est turpior mors. Pacificavit dico,
sive que in celis, sive in terris sunt,
id est celestia et terrestria, quia patet homini introitus in celum. Vel que in celis sunt, id est sanctos, qui iam sunt in celo; et que in terris, id est sanctos, qui adhuc in ista vita sunt.
d Cf. Io. 5, 26.
e Cf. Io. 5, 21.
Numérotation du verset
Col. 1,21
dist. 4
dist. 4
prol.|
marg.|
Et vos cum
etc. quasi7: Et ut specialiter loquar,
et vos,
o Colossenses, pacificavit et reconciliavit Deo,
cum,
id est quamvis,
essetis aliquando alienati a Deo,
id est nihil cum Deo habentes,
et inimici,
contradicendo. Et hoc
sensu,
quia putabatis bene agere. Vel secundum aliam litteram potest legi, quod idem valet.
Cum essetis aliquando et inimici sensus,
id est consilii eius, quia non receperunt que per Moysen mandavit Deus devotis idolis {192.265} suis, vos, dico, degentes actu
in operibus malis. Nunc autem.
quasi8: Aliquando tales eratis,
nunc autem,
et in hoc tempore gratie, non in alio,
reconciliavit vos remissione peccatorum, in corpore carnis eius,
id est fragilitatis eius, id est in corpore suo passibili et mortali. Et hoc,
per mortem
eius. Reconciliavit dico,
exhibere vos,
ad hoc, id est tandem exhibeat, id est representet vos
sanctos
virtutibus,
et immaculatos
a peccatis, et usque adeo quod
irreprehensibiles,
quia tunc nihil mali erat in eis. Irreprehensibiles d
i
co,
coram ipso,
quia omnia videt. Vel representet, coram ipso, qui tunc ei presentes eritis, videntes eum sicuti est facie ad faciem, de {192.266} quo diffidendum non est. Si enim mortalis et mortuus potest reconciliare, iam immortalis potest omnia facere.
Si tamen
etc. Hic monet quod in fide Christi et spe perseverent. Ideo enim tot et tanta dixerat de Christo, ut ponant spem in eo solo, in quo omnia bona sunt, non alicui elementorum, vel angelorum se subiiciendos putent. Hic enim solus colendus, et ad hunc non est estimandus quisquam. quasi9: Exhibeat vos dico, tamen hac conditione,
si permanetis in fide fundati,
id est firmi, non fluctuantes,
et stabiles,
ut per vos non recedatis;
et immobiles,
alio impellente a spe Evangelii, id est si estis stabiles in spe premii, et ab ea immobiles, que promittitur in Evangelio. Si hec fecerint, exhibebunt eos Deo. Aliter enim non prodest {192.266} eis Christus. [AMBROSIUS] Quod Evangelium tenere debetis, quia
audistis,
id est intellexistis. Et prius est reverti. Melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam retroire. Quod Evangelium
predicatum est,
et manet,
in universa creatura que sub celo est,
id est in universis hominibus qui sunt nova creatura, quotquot ubicumque sunt.
7 Quasi] + dicat
PL
8 Quasi] + dicat
PL
9 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, predicatum est in universa creatura nova. Hoc non mutatur. Que tamen nova creatura modo
est sub celo,
adhuc peregrina, sed tandem perveniet ad gloriam.
Cuius,
Evangelii predicandi,
ego Paulus factus sum minister.
Et ita potestis scire quod verum est:
Qui
nunc Ephesi positus in carcere pro Evangelio,
gaudeo in passionibus,
quia non credentes proficiunt. {192.266} Quas sustineo,
pro vobis,
confirmandis in veritate Evangelii,
et adimpleo ea passionum Christi que desunt.
Suas passiones dicit esse Christi; quia nostre passiones, qui sumus Christi membra, Christi sunt. Quasi enim unus homo una persona est caput cum corpore, id est salvator cum salvandis. Si ergo in membris Christi es, quidquid pateris ab eis qui non sunt in membris Christi, deerat passionibus Christi . Ideo additur, quia deerat, mensuram implens, non superfundens. Tantum pateris, quantum ex passionibus tuis inferendum erat universe passioni Christi, qui passus est in capite nostro, et patitur in membris suis.
marg.|
Ad communem hanc quasi rempublicam nostram quisquis pro modulo suo exsolvit quod debet, et pro {192.266} possessione virium nostrarum quasi canonem passionum inferimus paratoria plenaria nostra passionum non erit, nisi cum seculum finitum erit. Vel ea passionum Christi, id est que Christus sustinuit, vel que me sustinere precepit. Que adhuc, desunt adimpleo, id est paratus sum pati. Et hoc non in meis, sed
in carne mea.
Vel desunt non in carne ipsius Christi, sed in carne mea. Et hec patior,
pro corpore eius,
multiplicando,
quod est Ecclesia.
quasi10: Non de alio corpore dico nisi de illo quod est Ecclesia,
cuius
corporis
ego factus sum minister,
ut ei ministrem spiritualia. Minister dico,
secundum dispensationem Dei, que data est mihi in vobis,
id est {192.267} ad hoc factus sum minister, ut ei demum dispensem actu per gratiam apostolatus mihi crediti a Deo in vobis.
10 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, cuius Evangelii ego factus sum minister, secundum dispensationem Dei, id est secundum gratiam apostolatus mihi a Deo dispensati.
Que data est mihi in vobis.
Tantum est enim quod a meis discipulis predicatum est vobis, quantum si a me ipso. Ministrum Evangelii inter gentes, a Deo per Christum factum se esse dicit. Ad quid autem? Ostendit, scilicet
ut mysterium,
a Deo susceptum per idoneum servitium,
impleatur,
quod ignotum cum a seculis fuit, scilicet mysterium nativitatis ex Deo, et nativitatis ex Maria, et salvationis gentium et totius operis Christi. Unde subdit,
ut impleatur.
quasi11: Data est mihi dispensatio ad hoc, ut impleatur. Et {192.267} impletum ostendam,
verbum,
id est dispositionem vel ordinationem
Dei,
id est quod Deus preordinavit de vobis gentibus, vos scilicet per Christi incarnationem salvari. Hoc dicit, ne videatur salus non esse promissa gentibus. Quod verbum est mysterium, id est occultum. Quia si erat notum:
In principio erat Verbum
(Io. 1), nusquam erat lectum:
Verbum caro factum est
etc. (Ibid.). Que ad sacramentum incarnationis pertinent. Unde:
Abscondisti hec a sapientibus, et revelasti ea parvulis
(Mt. 11). Quosdam enim Platonicorum libros ex Greca lingua in Latinam versos vidi, et ibi legi, non quidem his verbis, sed hec quidem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod
in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum;
sed quod
Verbum
{192.267}
caro factum est,
non legi. Indagavi quippe in libris varie dictum, quod Filius sit in forma Patris; sed quod exinanivit se, non habetur in illis. Recte ergo illud verbum dicitur mysterium, id est occultum.
Quod absconditum fuit a seculis,
id est a principio seculorum:
et
absconditum fuit
generationibus
omnibus, non cuidam parti tantum, nisi cui per Spiritum sanctum revelavit.
Nunc autem,
id est in tempore gratie,
manifestatum est,
non omnibus,
sed sanctis eius,
humilitate parvulis. Nec his omnibus plene innotuit, sed his tantum,
quibus voluit Deus, ex
sola gratia
notas facere divitias glorie sacramenti huius,
id est copiosam gloriam tam digni sacramenti, in quo sunt multa, scilicet fides, remissio, iustitia, {192.267} dona Spiritus sancti, futura beatitudo. Et ideo dicit divitias, sacramenti dico, existentis;
in gentibus: quod,
sacramentum
est Christus in vobis,
gentibus, id est illud sacramentum est Christi incarnatio per quam salvantur gentes. Ita est in vobis, ut sit
spes glorie,
id est ut per eum speretis gloriam sine lege.
Quem,
id est qualem Christum,
nos
apostoli
annuntiamus,
quod sine lege salvat gentes. Nos dico,
corripientes,
id est arguentes, non solum vos, sed
omnem hominem,
qui deviat a veritate quam novit. Et docentes omnem hominem, scilicet eos qui ignorant veritatem. Vel contradicentes corripimus et convincimus, et obedientes docemus. Docentes dico, {192.268}
in omni sapientia,
non sumus ceci ut pseudo, sed docemus, in omni sapientia. Vera sapientia est in disciplina Dominica, scilicet cum Christus agnoscitur: quod Apostolus magna cum diligentia agere testatur, ut erudiens hominem in hac sapientia, consummatum exhibeat eum Deo. Unde subdit:
Ut exhibeamus,
id est offeramus Deo in sacrificium,
omnem hominem,
tam Iudeum quam Gentilem,
perfectum,
non in lege, sed
in Christo Iesu,
id est in intellectu mysterii Christi,
in quo,
id est in qua re, scilicet ut omnis sit perfectus in Christo,
et laboro certando
contra rebelles,
secundum operationem eius, quam operatur in me virtute,
miraculorum, id est certo contra perfidos adiuvantibus me signis virtutum, per que vita infidelitatis comprimitur, ut qui {192.268} verbis contradicunt, virtuti cedant. quasi12: Labori meo adiungit Deus miracula ad confirmationem.
11 Quasi] + dicat
PL
12 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Col. Capitulum 1 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=66&chapitre=66_1)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Col. Capitulum 1 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=66&chapitre=66_1)
Notes :