Capitulum 3
Numérotation du verset
Col. 3,1
Igitur
si conresurrexistis
cum1 Christo
1 cum]
om. Weber
que sursum sunt
querite ubi Christus est in dextera Dei sedens.
Numérotation du verset
Col. 3,2
Que sursum sunt
sapite
non que supra terram.
Numérotation du verset
Col. 3,3
Mortui enim
estis
et vita vestra
abscondita est
cum Christo
in Deo.
Numérotation du verset
Col. 3,4
Cum enim2 Christus apparuerit vita vestra,
2 enim]
om. Weber
tunc et vos apparebitis
cum ipso in Gloria.
Numérotation du verset
Col. 3,5
Mortificate ergo
membra vestra
que sunt super terram
fornicationem,
immunditiam,
libidinem,
concupiscentiam malam,
et avaritiam
que est simulacrorum servitus.
Numérotation du verset
Col. 3,6
Propter que
venit ira Dei super filios incredulitatis,
Numérotation du verset
Col. 3,7
in quibus et vos
ambulastis aliquando
cum viveretis in illis.
Numérotation du verset
Col. 3,8
Nunc autem
et vos3
3 et vos] post omnia
Weber
deponite omnia
iram,
indignationem,
malitiam,
blasphemiam,
turpem sermonem
de ore vestro.
Numérotation du verset
Col. 3,9
Nolite mentiri invicem,
expoliantes vos
veterem hominem
cum actibus suis4,
4 suis] eius
Weber
Numérotation du verset
Col. 3,10
et induentes novum eum
qui renovatur
in agnitionem Dei5 secundum imaginem eius
5 Dei]
om. Weber
qui creavit
eum,
Numérotation du verset
Col. 3,11
ubi
non est non est masculus et femina6,
6 masculus et femina]
om. Weber
gentilis et Iudeus,
circumcisio et preputium,
barbarus et Scytha, servus et liber,
sed omnia
et in omnibus
Numérotation du verset
Col. 3,12
Induite vos ergo
sicut
electi Dei,
sancti,
et dilecti,
viscera misericordie,
benignitatem,
humilitatem,
modestiam,
patientiam,
Numérotation du verset
Col. 3,13
supportantes invicem
et donantes vobismetipsis7,
7 vobismetipsis] vobis ipsis
Weber
si quis adversus aliquem habet querelam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos.
Numérotation du verset
Col. 3,14
Super omnia autem hec caritatem continuam habete8,
8 continuam habete]
om. Weber
quod est vinculum perfectionis.
Numérotation du verset
Col. 3,15
Et pax Dei9 exultet
9 Dei] Christi
Weber
in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno
corpore,
et grati
estote.
Numérotation du verset
Col. 3,16
Verbum Christi
habitet in vobis abundanter, in omni sapientia
docentes
et commonentes
vosmetipsos psalmis,
hymnis,
canticis spiritualibus
in gratia cantantes
in cordibus vestris Domino.
Numérotation du verset
Col. 3,17
Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere10,
10 opere] opera
Weber
omnia in nomine Domini nostri11 Iesu Christi facite12,
11 nostri]
om. Weber
|
12 Christi facite]
om. Weber
|
gratias agentes
Deo et Patri
per ipsum.
Numérotation du verset
Col. 3,18
Mulieres,
subdite estote viris, sicut oportet
in Domino.
Numérotation du verset
Col. 3,19
Viri diligite uxores vestras13
13 vestras]
om. Weber
et nolite amari
esse ad illas.
Numérotation du verset
Col. 3,20
Filii, obedite parentibus per omnia. Hoc enim
placitum est Deo14
14 Deo] in Domino
Weber
Numérotation du verset
Col. 3,21
Patres, nolite ad indignationem
provocare filios vestros
ut non pusillo animo fiant.
Numérotation du verset
Col. 3,22
Servi,
obedite per omnia dominis
carnalibus,
non ad oculum servientes quasi hominibus
placentes,
sed in simplicitate cordis
timentes Dominum.
Numérotation du verset
Col. 3,23
Quodcumque facitis ex animo operamini,
sicut
Domino et non hominibus.
Numérotation du verset
Col. 3,24
Scientes
quod a Domino accipietis retributionem hereditatis
Domino Christo
servite.
Numérotation du verset
Col. 3,25
Qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit.
Et non est personarum acceptio apud Deum15.
15 apud Deum]
om. Weber
Capitulum 3
Numérotation du verset
Col. 3,1
dist. 1
dist. 1
marg.|
Igitur
etc. quasi1: Quia mortui estis ab elementis, et quia hec non valent
igitur si,
iam
consurrexistis,
{192.279C} id est animo et corpore resurrexistis: animo, in re; corpore, in spe, et hoc,
cum Christo,
id est a simili Christi.
Querite,
et cogitate, non carnalia; que signantur per carnales observantias, sed
que sursum sunt,
non loco sed merito excellentie sue, ne in huius mundi parte figamus animum, quo universo nos exuere debemus, ideo dicit, querite que sursum sunt, scilicet spiritualia que sunt, vel gloria eterna, vel que ad eam ducunt, que sursum sunt dico,
ubi Christus est sedens in dextera Dei,
id est regnans in equalitate Patris, et ita, in summa est excellentia, et pro hoc certum est, quod per eum ad excelsa pervenire potestis. Querite dico, que sursum sunt; inventa autem iucunda habete. {192.279D} Et hoc est quod subdit:
Sapite
intelligentia et caritate que
sursum sunt; non que super terram
sunt, id est non que fundantur in terra, quia ab his mortui estis. Unde subdit:
Mortui enim
quasi2: Ideo que sursum sunt querite non que supra terram, quia
Mortui estis,
mundanis et caducis.
Et vita vestra
modo
abscondita est
omnibus hic peregrinantibus, sed maxime carnalibus, atque terrenis, et ideo querenda est. [AMBROSIUS] Abscondita est dico,
cum Christo,
qui est vita vestra, que vita est,
in Deo,
Patre, cum quo Christus idem est.
Cum autem Christus,
qui est
vita nostra apparuerit,
id est revelabitur vobis, ut eumdem cum {192.280A} Patre Deum videatis,
tunc et vos,
vobis et aliis
apparebitis stantes cum ipso in gloria.
Attende in his verbis Apostoli explicari illa duo que in Evangelio Dominus ait, Tempus amatorum mundi, dicens, semper esse paratum, tempus vero suum et suorum nondum esse paratum. Tempus autem glorie nostre nondum venit, quia nondum venit estas, id est Christi adventus, ubi discernantur arbores fructuose a sterilibus; sed gloria amatorum mundi semper est parata. Ideo Apostolus ait vita vestra abscondita est, hoc est, tempus vestrum nondum advenit, sed tempus terrena amantium semper est paratum. Et addit, cum autem Christus apparuerit. Ac si diceret: Hoc est tempus vestrum. Cum ergo nobis insultant amatores seculi, dicamus, quod {192.280B} Christus dixit, quia propter nos et ipse dignatus est hoc dicere:
Tempus vestrum semper est paratum, tempus meum nondum advenit
(Io. 7).
Mortificate.
Post rationes de plenitudine Christi ostensas, generalis exhortatio ad omnes de moribus subditur, ubi monet ne ad priorem consuetudinem redeant. quasi3: Apparebitis cum Christo in gloria. Ut hoc sit:
Ergo mortificate membra vestra,
id est partes veteris hominis, scilicet peccata. Omnia peccata simul sunt quasi unum corpus; singula, sunt membra. [AMBROSIUS] Vel membra, id est membrorum concupiscentias,
que sunt super terram,
id est terrenis et carnalibus dominantur, scilicet,
fornicationem
etc. Describit delicta, que membra appellat, ut post acceptam veritatis {192.280C} rationem bone vite operam darent. Multum enim obest scire rationem veri, et non eam factis exsequi. Qui enim scit voluntatem domini sui, et non facit, vapulabit multis. Fornicatio est omnis concubitus preter legitimum connubium;
immunditiam,
que est contra naturam;
libidinem,
scilicet ardorem, per quaslibet turpitudines discurrentem;
concupiscentiam malam
de aliena uxore, vel de alia re;
et avaritiam,
que si non corpus, tamen animam contaminat,
que est idolorum servitus,
id est tam fugienda sicut idololatria, cui simile et par vitium est, quia rebus etiam pro Deo servit. Sub uno autem nomine duo pessima et impia vitia prohibet, idololatriam et avaritiam. Et recte idololatrie {192.280D} comparat avaritiam, que non est dispar malitia, quia radix est omnium malorum, et pene uno explentur opere; quia sicut idololatria uni Deo nititur auferre gloriam, nec solus nomen deitatis habeat, ita avarus in Dei res se extendit, ut solus usurpet que Deus omnibus fecit. Utraque igitur Deo inimica sunt, quia negant Deo que eius sunt.
1 Quasi] + dicat
PL
2 Quasi] + dicat
PL
3 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Col. 3,6
dist. 2
dist. 2
marg.|
{192.281B}
Propter que,
scilicet predicta mala, venit ira Dei in filios diffidentie, id est incredulitatis. Quid ergo erit de eis quos ignorantia non excusat? quasi4: Gravius punientur;
in quibus,
vitiis, et
vos aliquando,
ut alii
ambulastis,
et ideo turpius est, si modo reditis ad eadem. [AMBROSIUS] Ambulastis dico,
cum viveretis,
id est cum vitam esse putaretis,
in illis.
{192.281} Hec memorat ut se evasisse gaudeant, et de cetero sibi caveant. Unde subdit:
Nunc autem,
quasi5: Olim ambulastis in illis,
nunc autem,
cum Christum recepistis
et vos,
ut omnes alii fideles, deponite, non solum supradicta grandia vitia, sed etiam
omnia
alia, scilicet
iram,
que est subitus animi motus. Post maiora, prohibet minora, ne videantur hec non esse periculosa; addit,
indignationem,
de alio sublimato;
malitiam,
effectum ire, scilicet indignationis. Malitia autem est qua quis molitur damnum alicui,
blasphemiam,
in fratrem vel Deum;
turpem sermonem
vel turpiloquium, deponite
de ore vestro,
etsi in corde sit conceptus. Quid per singula?
Nolite mentiri invicem,
scilicet alii aliis. Sunt qui non habent consuetudinem ebrietatis, qui {192.281} tamen aliquando inebriantur; sicut sunt qui non habent consuetudinem mentiendi, et tamen aliquando mentiuntur, sic et in aliis fit. Prohibet ergo aliquando mentiri, et precipue mentiri assidue. Dico, nolite mentiri: vos dico,
exspoliantes vos veterem hominem,
id est habitum peccatorum,
cum actibus suis,
ut nec actus peccati interdum adsit. Homo enim vetus nihil est aliud quam vita vetus, que est in peccato, in quo secundum Adam vivitur.
Et induentes
habitu virtutum, qui non caret actibus,
novum
hominem, id est rationalem mentem.
Qui
novus homo
renovatur in agnitione Dei,
magis et magis crescit et acquirit cognitionem Dei et illa renovatio {192.282} fit
secundum imaginem,
id est in imagine illius, id est in ratione que est imago Dei,
qui creavit eum,
scilicet novum hominem in agnitionem sui. Satis ostendit ubi homo sit creatus ad imaginem Dei, quia non corporeis lineamentis, sed forma quadam intelligibilis mentis. Sicut enim post lapsum peccati homo in agnitionem Dei renovatur secundum imaginem eius qui creavit eum; ita in ipsa agnitione creatus est, antequam delicto veterasceret. Unde rursus in eadem agnitione renovatur. Unde supra renovamini spiritu mentis vestre. Si ergo spiritu mentis renovamur, et ipse est novus homo qui renovatur in agnitione Dei, nulli dubium est, non secundum corpus, nec secundum quamlibet partem animi, sed secundum rationalem mentem, {192.282} ubi est agnitio Dei, hominem esse imaginem Dei, vel factum ad imaginem Dei. Ista autem renovatio reformatioque mentis dicitur fieri, vel secundum Deum, vel secundum imaginem Dei; sed ideo dicitur secundum Deum, sicut in Epistola 195 ad Ephesios legitur, ne secundum aliam creaturam putetur fieri, secundum imaginem Dei, ideo, ut in ea re intelligatur fieri.
4 Quasi] + dicat
PL
5 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Hec renovatio ubi est imago Dei, id est in mente non quod sit alia imago secundum quam sit, alia que renovatur, sed ipsa, sicut dicimus aliquem fidelem qui de corpore abscedit, mortuum esse secundum corpus non secundum spiritum, quia corpore vel in corpore mortuus est, non anima vel in {192.282} anima. Sic aliquis dicitur pulcher vel fortis secundum corpus, non secundum animam. Et nota quod alia est imago ista que renovatur in agnitionem Dei, alia est imago illa, ad quam factus est primus homo non mulier. Unde supra ad Corinthios:
Vir est imago Dei et gloria, mulier autem gloria viri
(1Cor. 11). Illa imago, scilicet est, ut quomodo ex uno Deo omnia, ita ex uno homine omnes homines essent. Hec autem imago quam de agnitione Dei dicit creari, et in femina est sicut in viro.
marg.|
Vel ita, secundum imaginem. quasi6: Dico ut exspolietis veterem hominem, et induatis novum, et hoc quod dico, est secundum imaginem eius, qui creavit eum, scilicet novum hominem, id est secundum rationem, que est imago Dei. quasi7: Aliud {192.282} non moneo vos nisi quod ratio vestra suadet. Hec est imago ad quam Deus creavit hominem, scilicet ut rationalis esset, et celestia semper diligeret. Ubi, scilicet in quo novo homine. [AUGUSTINUS] Non est mas et femina, id est discretio masculi et femine. Secundum corpus enim sunt masculi et femine, sed secundum spiritum mentis, non in quo renovamur, secundum imaginem Creatoris, et in eo
non est gentilis, et Iudeus,
id est exceptio vel acceptio gentilis vel Iudei. Nullus enim ut indignus excipitur, nec aliquibus officit vel proficit apud Deum, quod de his vel illis nati sunt. Neque ibi est,
circumcisio et preputium,
id est non aliqui ibi sunt digniores {192.283} eo quod ipsi hec habeant, vel eo minus digni quia non habent. Et ibi
non est barbarus et Scytha, servus, et liber,
id est non propter ista aliquis ibi dignior est, vel minus dignus. Et est sensus: in novo homine nulla exterior diversitas alicui preiudicat, scilicet nec sexuum, nec nationum, nec observationum, nec linguarum, nec conditionum; sed Christus est
omnia,
id est omnes partes novi hominis, sunt opera Christi, et, ipse Christus est
in omnibus
fidelibus, qui per eum novi sunt.
Induite ergo.
quasi8: Et quia Christus est omnia et in omnibus,
vos
ergo, o Colossenses qui estis
sicut,
id est vere,
electi Dei,
scilicet quos Deus ab eterno elegit,
et sancti
sacramentorum participatione,
et dilecti
a Deo, id est quia iam sancti estis, {192.283} et quia dilexit Deus vos, induite
viscera misericordie,
id est affectum pietatis, erga omnes. Deinde subditur exsecutio misericordie cum additur,
benignitatem
animi ad benefaciendum parati, et
humilitatem,
ut sitis humiles corde et habitu, et
modestiam,
ut in omnibus modum servetis, et
patientiam
in adversis tolerandis,
supportantes invicem,
ut alter alterius onera portet,
et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam,
id est si alter alterum offendit, non solum non iudicet, sed et donet.
Sicut et Dominus donavit vobis, ita
integre et pure
et vos
condonate aliis . In cuius rei sacramento lavit Christus pedes discipulorum, et dixit:
Exemplum dedi vobis ut et vos similiter faciatis
(Io. 13). Invicem itaque nobis delicta donemus, {192.283} et pro nostris delictis invicem oremus, atque ita quodammodo invicem pedes nostros lavemus. [AMBROSIUS] Et nota quia ut lucrum possint habere ad hec eos facienda monet, quia meritum collocant apud Deum. Ab illicitis abstinere facit timor; veretur enim ne mala faciens penis subdatur. Hec que nunc facienda monet ad profectum meritorum pertinent: ex voluntate enim fiunt non ex necessitate. Qui ergo ab illicitis abstinet, laudem habet: qui vero a licitis se temperat, laudem habet et premium.
6 Quasi] + dicat
PL
7 Quasi] + dicat
PL
8 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Super omnia autem.
quasi9: Hec omnia servate.
Super omnia autem hec caritatem habete,
id est studiosius omnibus aliis petite caritatem. {192.283} Magis enim est studendum ei virtuti, que maior omnibus est. Vel habete caritatem, que est super omnia hec. Ipsa est enim eminentior via que supereminet scientie et omnibus preceptis . Hec est vestis Domini inconsutilis desuper contexta. Inconsutilis, ne aliquando dissuatur que ad unum pervenit, quia caritas, in unum omnes colligit. Habete caritatem dico,
quod
donum, scilicet caritas,
est vinculum perfectionis.
Cetera enim perfectum faciunt, caritas etiam omnia ligat, ne abeant.
Et pax Christi,
id est quam Christus habuit in se, et haberi precepit, vel quam inter Deum et hominem fecit,
exsultet in cordibus vestris,
id est sit in cordibus vestris {192.284} causa exsultationis, quod utique erit, si habeatur caritas, que veram habet pacem, quam puro corde custodit. [AMBROSIUS] Pax enim dici potest, etsi non habet caritatem. Caritas vero semper secum habet pacem, quam facit;
in qua
pace
vocati estis,
per eam positi
in uno corpore
Ecclesie. Pax enim necessaria est ad unitatem corporis quam facit caritas. Et de his omnibus
grati estote
Deo docentes, et vos et alios quem ignoratis per vos.
Et commonentes vosmetipsos
de scitis, ut doctrina fiat illis qui nesciunt, et commonitio illis qui sciunt, sed pigri sunt.
Docentes,
dico,
et commonentes de
his que continentur
in psalmis
qui de moribus agunt,
et in hymnis,
qui de laudibus Dei agunt,
et canticis spiritualibus,
qui sunt de eterno bono, et {192.284} his docti et commoniti, estote
cantantes Domino,
id est ad honorem Domini. Et hoc non solum labiis, sed
in cordibus vestris,
id est cum intellectu, vel attente. Et hoc,
in gratia,
id est in consideratione beneficiorum Dei. Per quid autem hec possint, in serie premisit, dicens:
Verbum
etc. quasi10: Ut prudenter doceatis, et commoneatis,
verbum Christi habitet in vobis abundanter,
scilicet
in omni sapientia,
scilicet ut omnium Scripturarum intellectum habeatis.
Omne
etc. Quia precepit supra Deum laudari in corde, et verbis nunc et factis nomen Dei laudari et exaltari hortatur, ut sic verba nostra et opera careant reprehensione, ut magnificetur Dominus, cuius magisterio invituperabiles sunt discipuli. quasi11: Docete et commonete. {192.284} Et preterea,
omne quodcumque facitis in verbo aut in opere facite, in nomine Domini nostri Iesu Christi,
id est ad gloriam Christi, non vestram: et non solum que facitis verbo vel opere, sed etiam omnia sint ad gloriam Christi, id est etiam cogitationes, et si alia aliqua sint.
9 Quasi] + dicat
PL
10 Quasi] + dicat
PL
11 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, quodcumque facitis in verbo aut in opere, facite. Omne, id est perfectum, Deo, attribuendo, et hoc est quod aperit subdens, facientes, omnia in nomine Domini Iesu Christi, id est ad gloriam Christi, vos dico tunc vere agentes
gratias,
non legi, sed
Deo et Patri per ipsum.
Christum, per quem dedit Deus omnia. Tunc enim agimus gratias Deo per Christum, si modum preceptorum eius custodiamus.
Numérotation du verset
Col. 3,8
dist. 3
dist. 3
marg.|
Mulieres.
De moribus omnes monuit hucusque communiter, nunc transit ad singularia precepta monens diversos separatim, ut invicem sibi serviant, non solum obediendo ut mulieres viris, et filii parentibus, et servi dominis, sed etiam consulendo ut viri mulieribus, patres filiis, Domini servis . Hec est pax domestica, et cohabitantium ordinata a Deo concordia, et clara iustitia, ut scilicet qui excellunt ratione, excellant dominatione . Hanc concordiam docet dicens:
Mulieres subdite estote viris, sicut oportet,
id est tam perfecte sicut Deus mandavit, et hoc
in Domino,
non contra Dominum. [AMBROSIUS]
Et vos viri, diligite
{192.285}
uxores vestras, et nolite esse amari,
id est acerbi,
ad illas.
Per hoc rigorem dominii emollit, ut potestate qua prevalet quis in dominatu uxoris, non nimis severe utatur. Et vos
filii, obedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est,
id est placet Deo si per omnia obeditis, ita tamen, si in Domino obeditis. Et vos,
patres nolite provocare filios vestros ad indignationem
contra vos. Vel
ad iracundiam,
alia littera: ut non pusillo animo vel pusillanimes fiant, scilicet non potentes diutius pati. Modestos precipit patres filiis, ne coarctati ab illis delinquant in illos, et Deum offendant . Ira enim inconsiderata res est, ita ut aliquando nec sibi parcat qui irascitur. Et vos,
servi, obedite per omnia,
sed non contra Dominum,
dominis,
non dico spiritualibus {192.285} tantum, sed etiam
carnalibus,
qui secundum carnem dominantur. Vos dico,
non ad oculum servientes, quasi hominibus,
non Deo placentes, id est placere nolentes; sed servite,
in simplicitate cordis,
id est pura intentione, ut quales estis in corde, tales extra sitis. Vos dico,
timentes Deum,
quem non potestis fallere.
Et quodcumque facitis, operamini,
non quasi timentes penam ex Deo, sed
ex animo,
id est ex voluntate, sicut Domino, serviretis et non hominibus. Eam enim Deus innocentiam probat, qua homo non metu pene fit innocens, sed amore iustitie. Nam qui tantum timore non peccat, quamvis non noceat aliis, sibi tamen plurimum nocet; simulata innocentia, non est innocentia; simulata equitas non est equitas: sed duplicatum peccatum, in quo est et {192.285} iniquitas et simulatio. Operamini, dico,
scientes
quod pro hac humiliatione
recipietis a Domino retributionem hereditatis
eterne, et propter alios dominos 196 Domino dominantium, scilicet
Christo servite,
in his que iubet.
Qui enim.
quasi12: Ita est serviendum ut dixi, non pro crudelitate dominorum dimittendum, quia
qui facit iniuriam,
sive dominus sit, sive servus,
recipiet id quod inique gessit.
Et hoc ideo,
quia non est personarum acceptio apud Deum,
nulli parcetur pro maioritate sua.
12 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Col. Capitulum 3 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=66&chapitre=66_3)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Col. Capitulum 3 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=66&chapitre=66_3)
Notes :