Glossa magna

Capitulum 2

Numérotation du verset Col. 2,1 

Volo enim vos
scire qualem sollicitudinem
habeam pro vobis
et pro his qui sunt Laodicie
et quicumque
non viderunt faciem meam in carne,
Numérotation du verset Col. 2,2 

ut consolentur corda ipsorum
instructi in caritate1
1 instructi in caritate Ed1455 Rusch Weber ] instructi caritate CorS1, instructorum caritate CorS1 ( gr. hab. INSTRUCTORUM )
et in omnes
divitias plenitudinis intellectus
in agnitionem
mysterii
Dei Patris Christi Iesu,
Numérotation du verset Col. 2,3 

in quo sunt omnes thesauri
sapientie
et scientie absconditi.
Numérotation du verset Col. 2,4 

Hoc autem
dico ut
nemo vos decipiat in sublimitate2
2 sublimitate] subtilitate Weber
sermonis3.
3 sermonis] sermonum Weber
Numérotation du verset Col. 2,5 

Nam etsi corpore
absens sum
sed et4 spiritu vobiscum sum
4 et] om. Weber
gaudens
et videns
ordinem vestrum
et firmamentum
eius que in Christo
est fidei vestre.
Numérotation du verset Col. 2,6 

Sicut ergo
accepistis
Christum Iesum Dominum. In ipso
ambulate,
Numérotation du verset Col. 2,7 

radicati
et superedificati in ipso
et confirmati fide sicut et didicistis
abundantes
in illo5
5 in illo CorS1 Rusch ] om. Weber, in ipsa fide CorS1 ( grec. IN IPSA FIDE .s. )
in gratiarum actione.
Numérotation du verset Col. 2,8 

Videte ne quis vos decipiat per philosophiam
et inanem fallaciam
secundum
traditionem hominum,
secundum elementa mundi
et non secundum Christum.
Numérotation du verset Col. 2,9 

Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter
Numérotation du verset Col. 2,10 

Et estis in
illo
repleti
qui est caput omnis principatus
et potestatis.
Numérotation du verset Col. 2,11 

In quo
et circumcisi estis circumcisione
non manufacta
in expoliatione
corporis carnis
sed6 in circumcisione Christi
6 sed CorS1 ( aliqui ) ΩL ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] om . CorS1 (grec. non habet SED ) Weber
Numérotation du verset Col. 2,12 

consepulti ei
in baptismo.
In quo et conresurrexistis7
7 conresurrexistis] resurrexistis Weber
per fidem
operationis Dei
qui
suscitavit illum a mortuis.
Numérotation du verset Col. 2,13 

Et vos
cum
mortui essetis
in delictis
et preputio carnis vestre
convivificavit
cum illo
donans vobis
omnia delicta,
Numérotation du verset Col. 2,14 

delens quod adversum nos erat chirographum
decreti8
8 decreti CorS1 Rusch ] decretis CorS1 ( grec. vel ) Weber
quod
erat contrarium nobis. Et ipsum tulit de medio
affigens illud
cruci
Numérotation du verset Col. 2,15 

et9 expolians principatus
9 et] om. Weber
et potestates traduxit
confidenter10 palam
10 confidenter] om. Weber
triumphans
illos
in semetipso.
Numérotation du verset Col. 2,16 

Nemo ergo
vos iudicet
in cibo,
aut in potu, aut in parte diei festi,
aut
neomenie aut sabbatorum,
Numérotation du verset Col. 2,17 

que sunt umbra futurorum
corpus autem Christi.
Numérotation du verset Col. 2,18 

Nemo
vos seducat volens
in humilitate
et religione angelorum,
que non vidit
ambulans frustra
inflatus
sensu
carnis sue.
Numérotation du verset Col. 2,19 

Et non tenens caput
ex quo
totum corpus
per nexus
et coniunctiones
subministratum et constructum crescit
in augmentum Dei
Numérotation du verset Col. 2,20 

si ergo11 mortui estis
11 ergo] om. Weber
cum Christo
ab elementis
huius12 mundi quid
12 huius] om. Weber
adhuc
tamquam viventes in mundo13
13 in mundo CorS1 ( grec. ) Rusch ] om. CorS1 (aliqui)
decernitis14 ?
14 decernitis] + dogma CorS1 ( DECERNITIS grec. DOGMA )
Numérotation du verset Col. 2,21 

Ne tetigeris,
neque gustaveris,
neque contrectaveris
Numérotation du verset Col. 2,22 

que sunt omnia
in interitu
ipso usu
secundum doctrinas et precepta15
15 doctrinas et precepta] inv. Weber
hominum.
Numérotation du verset Col. 2,23 

Que sunt
rationem
quidem habentia sapientie in superstitione
et humilitate,
et
ad non parcendum corpori
non in honore aliquo ad
saturitatem carnis.

Capitulum 2

Numérotation du verset Col. 2,1 
dist. 1
prol.|
marg.|   Volo enim. quasi1: Ideo hoc refero de me vobis, quia   volo vos scire qualem sollicitudinem habeam {192.268}   pro vobis, ut ea intellecta queratis in Christo perfecti fieri. Et recte ait, pro vobis. Non enim minus pro his quos non vidit sollicitus erat, quam pro his quibus presens predicavit; nec minori affectu diligebat quos non viderat, quam ceteros apud quos erat. Et non solum pro vobis, sed etiam   pro his qui sunt Laodicie, quia et hi a pseudoapostolis preventi erant. Et pro his adiacentibus vobis,   quicumque non viderunt faciem meam in carne, etsi scientiam audierunt. Et ad hoc intendo   ut ipsi vobiscum   consolentur corda sua. Ipsi, dico,   instructi in caritate, quam Deus ad nos habuit, qui pro nobis Filium tradidit. Hoc si quis attendit, potest se in hac miseria consolari, quia perpendit calcata superbia, per humilitatem, ad patriam posse reverti. Vitiorum {192.268} namque omnium, superbia causa est. Ad hanc convincendam atque auferendam talis medicina celitus venit; ad elatum hominem per superbiam Deus humilis descendit per misericordiam, gratiam claram manifestamque commendans in ipso homine. Quem tanta pre participibus 191 suis caritate suscepit. Neque enim ipse ita verbo Dei coniunctus, ut ipsa coniunctione unus Filius Dei, et idem ipse unus Filius hominis fieret, precedentibus sue voluntatis meritis fecit. Unum enim illum esse oportebat; essent autem plures, si hoc fieri posset, non per Dei proprium donum, sed per hominis liberum arbitrium. Hoc ergo precipue ad humilitatem nobis commendatur. {192.269} Et instructi   in agnitione Dei. Instructi dico, per hoc temptando,   in omnes divitias plenitudinis et intellectus, id est in omnes copias intellectus plenitudinis, ut perfecte de divinis et humanis intellectum habeant, ut de anima, et de supernis spiritibus. Aliter enim ad cognitionem Dei nemo ascendit. Ideo dicit, divitias, ut de omnibus intellectum plene habeant. Dico, instructi in agnitione Dei, non dico quantum ad opera, sed in agnitione   mysterii Dei, ut sciatis, scilicet quod est secretum et a paucis cognitum, de essentia Dei. Dei, dico,   Patris Christi Iesu, ut sciatis, scilicet quod alia persona est Pater a Filio, quamvis unum et idem sit in substantia cum illo. Ad quam cognitionem si tenditis, ad Christum tantum recurrite, quia ipse est   in quo sunt omnes {192.269}   thesauri, id est omnes copie,   Sapientie de divinis,   et scientie, de humanis. Sed   absconditi. Et ideo ne miremini si in Christo estis, et eas nondum invenistis, quia non omnibus patent, nisi his qui petunt et pulsant. Vel aliis non mutatis, ita potest legi illud: Consolentur corda sua, dico, instructi in caritate,   et in omnibus divitiis, alia littera,   pleni, intellectus. Ad quid?   ad cognoscendum, Christi, quia est in Christo. Alia littera id est Verbum caro factum, per quod humiliatum superbi redimuntur: et cum lego,   Verbum caro factum est (Io. 1), in Verbo intelligo verum Dei Filium, in carne agnosco verum hominis Filium, et utrumque simul Deum et hominem unam personam ineffabilis gratie largitate coniunctum: et ideo Verbum caro factum, {192.269} quod est Christus Iesus, habet thesauros sapientie et scientie. Unde subdit, in quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi.
1 Quasi] + dicat PL
marg.|  Hec duo inter se ita distant ut sapientia de divinis, scientia de humanis accipiatur. Utrumque in Christo agnosco. Et sapientiam in eo quod Verbum est apud Deum, et scientiam in eo quod nobiscum homo est. Omnia enim que pro nobis Verbum caro factum temporaliter fecit et pertulit, ad scientiam pertinent. Quod autem Verbum est sine tempore et loco, Patri coeternum, et ubique totum, ad sapientiam refertur. Scientia ergo nostra Christus est; sapientia nostra, idem Christus est. Unde: Plenum gratie et veritatis. (Ibid.) Aliter totum {192.269} secundum aliam litteram, que est.   Ut consolationem accipiant corda eorum, cum fuerint instructi in caritate in omnes divitias plenitudinis intellectus, ad agnitionem mysterii Dei in Christo Iesu. In quo etc. Vult Apostolus animos eorum fovere in caritate, et ut prompti fierent per Epistolam agnitionem recipere sacramenti Dei, in Christo advertentes has esse sapientie et scientie divitias, si agnoscatur Christus, in deitatis sue plenitudine adorandus. Et est ordo: Ad hoc tendo, ut corda ipsorum consolationem accipiant: quod erit, cum fuerint instructi in caritate Dei et proximi; et cum fuerint instructi, ad cognitionem mysterii Dei {192.270} in Christo, id est in agnitionem Christi, in quo est omne mysterium. Omne enim mysterium sacramenti Dei in Christo est, ut qui eum cognoscit, omnium notitiam etiam habere videatur. Unde addit: Ipsi dico per hoc tendentes, in omnes divitias plenitudinis intellectus. Divitie enim sapientie et scientie sunt, si Christus agnoscatur, quia omnium potentiarum virtus in eo est. Ex eo enim habent omnes, quare et caput omnium dicitur, ut per ipsum omnes subsistere videantur. Unde recte subditur, in quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi. Omnis enim ratio scientie totius creature superne vel terrene in eo est qui est caput et auctor omnium celestium et terrestrium, ut qui hunc novit, nihil ultra querat, nec sapientiam nec virtutem, {192.270} quia agnovit eum in quo perfecta virtus est, perfectaque sapientia. Quidquid alibi queritur, hic perfecte invenitur. Nam quid sapientius Salomone, quid prudentius Daniele, quibus ideo pre ceteris Deus sapientiam dedit, ut in Daniele et Salomone ostenderet infidelibus, se auctorem esse sapientie totius? Quod infideles non putant, quia non legunt in evangeliis et prophetis astrologiam, geometriam, et alia huiusmodi. Que ideo despecta sunt a nostris, quia nihil ad salutem pertinent, sed magis mittunt in errorem, et a Deo avocant, ut dum his student disputationum ratiocinationibus curam anime sue non agant. Qui vero Christum novit, thesaurum sapientie et scientie invenit, quia id novit quod utile est.
Numérotation du verset Col. 2,4 
dist. 2
prol.|
marg.|  {192.270} Hoc autem etc. Commendata sui mysterii dignitate, {192.270} monet eos ne malorum colloquiis et astutia iniquitatis sensus eorum recederet a Christo; quasi2: Volo ut sitis instructi,   hoc autem dico ut non solum tendatis ad ea que nondum habetis, sed   ut nemo, quantumcumque sapiens,   vos decipiat, in sublimitate, ut videtur: que subtilitas vel sublimitas non est, nisi   sermonum, id est nisi in verbis. Quia sapientes mundi arte quadam, minutiis disputationum irretire gestiunt animas simplicium, ut traditione mundanarum rerum abstrahant eos a spe que est in Christo. Nam etsi, quasi3:   Ne decipiat, dico, et recte: video enim spiritu, quod apud vos geritur. AMBROSIUS] Et hoc est quod ait Nam {192.271A} etsi, a vobis,   corpore absens sum, sed tamen,   vobiscum sum spiritu, sicut et spiritus Elisei fuit cum Giezi in via euntis ad Naaman Syrum, ut acciperet sub nomine que ipse non mandaverat. Quanto magis Apostolus ea que dixit poterat videre in spiritu! Maior enim gratia fuit in apostolis quam in prophetis. Ideo ait, spiritu vobiscum sum. Sanctis enim datum est in spiritu videre remota. Ergo sibi caveant illi quorum actus magistrum non latent. Vobiscum sum dico,   gaudens et videns, id est quia video,   ordinem vestrum, id est quoniam unusquisque vestrum secundum ordinem suum, vivit.   Et videns   firmamentum, id est stabilitatem   eius fidei vestre que in Christo est, non in lege. Per hoc promptiores eos facit circa Evangelium, quia gaudere {192.271} se dicit in dispositione conversationis illorum et fidei stabilitate, ut scientes unde placeatur Deo, in eo fierent firmiores. Et quandoquidem bene statis,   sicut ergo fidei fundamento   accepistis, bona enim fuit acceptio, accepistis, inquam,   Iesum Christum Dominum nostrum, ita   ambulate, id est proficite non extra eum, sed in   ipso ambulate, dico, vos minores,   radicati in activa vita, ut arborum ad fructificandum,   et vos maiores qui in contemplatione estis,   super alios, edificati et hoc   in ipso, id est in templo Dei. Unde, scilicet aliis loquatur, et ambulate   in actione gratiarum confirmati in fide, ambulate, dico, sicut et didicistis, id est sicut accepistis, non aliter, et didicistis, cognitione, et habetis materiam gratiarum.
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
marg.|  {192.271} Vos dico, abundantes, donis   in illo, qui solus dat incrementum. Et in hac ambulatione,   videte ne quis vos decipiat per philosophiam [AMBROSIUS] terrenam, per quam solent seduci, qui cupiunt prudentes iudicari in mundo. Et eamdem significationem subdens,   per inanem fallaciam. Terrena enim philosophia argutiis et subtilitate minutiarum componitur, et decipit, dum verisimilibus causis et commentitiis rebus nil tam verum estimant quam quod conspicitur, et intelligitur in elementis, que terrena philosophia,   secundum traditionem hominum, agentium   secundum elementa mundi, et non secundum Christum, in aliqua parte, id est non est a Deo ordinata, sed ab omnibus tradita. Tradiderunt enim philosophi, quos homines {192.271} vocat, Deum non posse fieri creaturam, hominem non posse nasci de Virgine, vel mortuum revivere, considerantes elementa, id est has creaturas visibiles, in quibus ex commistione seminis animalia generantur, et quod moritur non iterum vivit. Ideo monet traditionem istam cavere velut inanem, et fallacem. Philosophiam dicit non a Deo ordinatam, sed ab imbecillitate ratiocinationis humane que potentiam Dei intra conscientiam suam coarctat, non aliter credens facere vel posse quam carnalis ratio suadet, que omnino cavenda est, quia mundi cultrix est non Dei, et a Christo retrahit in quo perfectio divinitatis est, quia omnia habet que {192.272} Pater. Vel dum ait, secundum elementa, illos tangit, qui quasi prudentius exponunt idola dicentes: Iuno est aer, Neptunus est mare. Ideo cum diceret, secundum philosophiam, et inanem fallaciam, addit, secundum elementa mundi, quasi admonens non qualescumque adoratores simulacrorum, sed quasi doctiores interpretatores signorum, cavendos esse. Vel fallaciam appellat quod de lege dicunt pseudopredicatores, et illa dicitur inanis, quia in hac falsitate nulla est utilitas; quod solet esse aliquando in falsis. Philosophiam dicit ea quibus hoc probare volunt, quod asserunt. Et est sensus: Videte ne quis vos decipiat, trahendo ad legis observantias, per prophetiam, id est per rationes conquisitas ad probandum vel improbandum: quod de {192.272} lege dicitur; et per inanem fallaciam, scilicet per illud quod probatur. Ne quis decipiat dico, agens secundum traditiones hominum, id est legalia; post exhibitam enim veritatem, lex non est traditio Dei sed hominum, et agens secundum elementa mundi, id est secundum litteralem sensum, qui et de mundanis est, et non secundum Christum.
Numérotation du verset Col. 2,9 
dist. 3
prol.|
marg.|   Quia in ipso, Christo,   inhabitat plenitudo divinitatis omnis id est omnino inhabitandi, ut etiam personaliter sit ei unitus quod non est in aliqua creatura. Deus quidem ubique presens est, et ubique totus presens, nec tamen ubique habitans, sed in templo suo tantum et capitur habitans ab aliis amplius ab aliis minus, sed de solo capite nostro dicitur: quia in ipso inhabitat plenitudo divinitatis, et hoc, corporaliter, non hoc ideo dicit, quia corporeus sit {192.272} Deus, sed verbo translato usus est quia in templo manufacto olim non corporaliter, sed umbratiliter habitavit, id est prefigurantibus signis. Omnes autem ille observantie umbre fuerunt futurorum. Non ergo quia divinitas corpus sit, sed propter umbrarum comparationem legalium, dixit, corporaliter, id est completive, quia in illo implentur omnia, ut quodammodo sit corpus et impletio umbrarum legis, id est significationum illarum ipse sit veritas. Sicut ergo ipse figure translative non proprie dicte sunt umbre; ita cum ait plenitudinem divinitatis in Christo habitare corporaliter, translato verbo usus est. Qui ergo dicit carnales observantias {192.273} necessarias, dicit Christum non esse corpus umbrarum, nec Deum ad omnia sufficientem. Vel certe ideo dicit, corporaliter, quia in Christi corpore quod sumpsit de Virgine tamquam in templo habitat Deus. Quid ergo interest inter caput et membra cetera, que etiam templum eius sunt, quia in capite nostro habitat omnis plenitudo divinitatis, ita quod omni gratia plenus est, sed non ita habitat in sanctis, sicut et in nostro corpore inest sensus singulis membris, sed non quantum in cacapite. Ibi enim auditus, visus est, et olfactus, et gustus, et tactus, in ceteris autem solus est tactus. Ita in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis, quia ille est caput, in quo sunt sensus, in sanctis vero quasi solus tactus est, quibus datus Spiritus ad {192.273} mensuram. Preterea est aliud quo intersit plane inter illud caput, et cuiuslibet membri excellentiam, quia singulari quadam susceptione hominis factus est homo ille una persona cum Verbo. De nullo enim sanctorum dici potuit vel potest, vel poterit:   Verbum caro factum est a. Nullus sanctorum qualibet presentia gratie Unigeniti nomen accepit (ibid.). Ut quod est ipsum Verbum ante secula, hoc simul cum assumpto homine diceretur, et est summa omnis intelligentie talis: In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, id est veraciter et solide.
a Io. 1.
marg.|   Et estis. quasi4: In eo habitat divinitatis plenitudo.   Et in illo qui ita plenus est,   vos estis repleti, donis Spiritus sancti, quod non sunt elementa. {192.273} In credentibus enim Spiritus sanctus habitat, quod elementis concedi non potuit, quia indignum erat invisibilem et incorporeum habitare in substantia visibili et invisibili. Audiant ergo et veniant cultores elementorum et credant in Christum ut fiant maiores eorum quos nunc colunt. Ideo ait, in illo repleti estis, qui creditis in Christo omnem plenitudinem habitare: quod negantes contra Christum sunt.   Qui Christus est caput, non modo hominum, sed etiam   principatus et potestatis angelice. Et vos ergo replere potest, qui supernos cives replet.   In quo. Monuit ne per prophetiam a Christo recedant, nunc monet ne a pseudoapostolis seducti ceremonias legis recipiant. quasi5 : Estis repleti in {192.273} illo,   in quo, non solum donis repleti estis, sed etiam   estis circumcisi, id est purificati ab errore et mundo. Circumcisi, dico,   circumcisione non manufacta, id est opere humano: vos dico manentes,   in exspoliatione corporis carnis id est exspoliati a corpore secundum quod erat carnis, id est carni subiectum, carnis serviens desideriis; sed modo secundumque spiritus, spiritale, spiritui   serviendo, id est in spiritu estis servientes non in carne, a terrenis ad celestia, ab humanis ad divina, ab errore ad divinitatem conversi.
4 Quasi] + dicat PL
5 quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita: Estis circumcisi, circumcisione non manufacta, sicut fiebat legalis circumcisio scilicet non facta, in exspoliatione cutis, alia {192.274} littera, carnis, quia ibi scilicet in carnali circumcisione nihil fit nisi quod cutis aufertur. In eodem sensu potest legi littera nostra sic, non manufacta; in exspoliatione corporis carnis, id est corporis quod est caro. Non igitur duas res intelligi voluit, quasi aliud sit caro, aliud corpus carnis; sed quia corpus multarum rerum nomen est, quarum nulla caro est, quia non omne corpus caro est. Non inquam tali circumcisione circumcisi estis, sed in circumcisione Iesu   Christi, id est circumcisione spiritali, ubi omnia vitia amputata sunt, quia solus Christus facit.   Consepulti. Item; hoc in Christo consecuti estis, quia estis consepulti in baptismo, id est ad similitudinem sepulture eius, baptizati scilicet ut iam non videantur quod fuerunt, scilicet veteres {192.274} peccatores, sed novi iusti; sicut Christus in sepulcro positus non videbatur.   In quo Christo   et resurrexistis, in novitate vite ambulando. Et hoc non per aliud, sed   per fidem operationis Dei, id est quam Deus operatur in eis. Vel per fidem operationis Dei, id est per fidem Dei, de quo credunt quod exemplo Christi, suscitabit illos. Unde subdit,   qui suscitavit illum, id est Christum,   a mortuis. Hoc premittit ad probandum quod resurgent illi etiam immortales. Unde subdit:   Et, per hoc   vos etiam Gentiles, iam certitudine spei,   convivificavit, id est secundum corpus et animam vivificavit,   cum illo, Christo, id est ad similitudinem eius. Convivificavit dico,   cum, id est quamvis prius,   essetis mortui in   delictis, non sentientes mala vestra. Delicta dicit, {192.274} quod reliquerunt legem nature. Et mortui,   in preputio carnis vestre, id est in originali peccato; quod significat preputium. Vel preputium vocat delicta carnalia, et ponit preputium pro eo quod significat, id est delicta carnalia a quibus exspoliandi sumus. [AUGUSTINUS] Mortuos   vivificavit dico,   condonans vobis, gratis   omnia delicta, et originalia et superaddita; quod signum est quod et penam tollet. Et non solum vobis gentibus donavit delicta, sed etiam nobis Iudeis prevaricationem, que fuit ex lege, dimisit. Et hoc est, ipse dico,   delens chirographum decreti, scilicet legis, id est memoriam transgressionis que erat ex decreto, id est ex lege,   quod, chirographum   erat adversum nos, et conscientia {192.274} enim nostra, et diabolus ad accusandum nos erat memor transgressionis illius, et ita hec memoria erat adversum nos scilicet nocens nobis, et nos crucians. Sed et hoc in baptismo abluto et deleto, nec conscientia nostra timet, nec diabolus quod obiiciat habet. Et non solum chirographum decreti erat adversum nos, sed etiam ipsum decretum id est vetus lex. Unde subdit,   quod erat. Quasi dicat chirographum decreti, dico quod, etiam decretum, id est lex   erat contrarium nobis, cum non adiuvaret, sed amplius reos faceret.
Numérotation du verset Col. 2,14 
dist. 4
prol.|
marg.|   Et ipsum chirographum, vel decretum,   tulit de medio omnium, id est de communi, ut nullus credentium vel chirographum timeret, vel ultra legem observaret. Tulit dico,   affigens illud decretum   cruci, ut iam cesset cum omnia sacrificia legis carnalia in oblatione veri Agni sunt adimpleta. Quis ergo illud restituit? quasi6: Nullus debet illud restituere, et sicut nos a lege et a legis prevaricatione liberavit, sic et patres antiquos ab inferno liberavit, ne quis putet eos per legem salvatos.   Et {192.275} hoc est quod subdit, et ipse   exspolians principatus, infernales.   Et potestates, auferendo Abraham, Isaac et ceteros iustos,   traduxit, suos, id est longe ab hoc regno ad celos duxit, ipse dico, prius   confidenter, id est cum magna fiducia, cum spe victorie, ut Deus homo sine peccato,   triumphans, id est expugnans   illos in cruce, scilicet infernales principes, quod non est in abscondito, sed   palam. Si quis enim perfectionem Ecclesie respicit, aperte videtur antiquus hostis victus. Triumphans, dico   in semetipso oblato, non alio sacrificio. Morte sua quippe uno verissimo sacrificio pro nobis oblato, quidquid culparum, unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia iure detinebant, extinxit. {192.275} Unde ergo accepit diabolus exterius potestatem Dominice carnis occidende, inde interior qua nos tenebat potestas eius occisa est.
6 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita, ab illoc loco, Delens etc. quasi7: Vobis gentibus condonavit omnia delicta, ipse dico, delens, etiam   chirographum decreti quod erat adversus nos. Decretum Dei fuit quod Ade precepit, scilicet:   De ligno scientie boni et mali ne comedas (Gn. 2). Huius decreti violati chirographum, id est memoriam, delevit Deus quando peccatum primi parentis per sanguinem abluit, et illa memoria erat contraria nobis, sed ipsam tulit de medio affigens cruci. Vel chirographum dicit peccatum Ade, quod quasi cautionem 193 contra nos tenebat diabolus. Decretum est sententia omnibus hominibus adversa, qua scilicet {192.275} dictum est:   Morte moriemini (ibid.). Sed illud chirographum Dominus tulit. Et hoc est, condonavit nobis omnia delicta. Ipse, dico, delens chirographum quod erat contrarium nobis id est peccatum Ade, cuius rei eramus. Chirographum dico,   decreti quod erat contrarium nobis id est de quo data est sententia cunctis hominibus contraria. Et ipsum chirographum tulit de medio affigens illud cruci, non solum alia. Nisi hoc et alia tolleret, non liberaremur a morte, vel inferno. Dum innocens occiditur, peccatum crucifigitur, id est mortificatur. Crux enim non Salvatoris mors est, sed peccati. Innocens enim {192.276} dum occiditur, reos illos facit a quibus occiditur; sed peccatum humani generis occidit, per quod et principatus et potestates exspoliat. Unde subdit: Et exspolians principatus et potestates animabus quas tenebant captivas, quibus eos exspoliavit illarum abluendo peccata. Et exspolians, inquam, traduxit, principatus et potestates, id est ab Ecclesia exterminavit, ne fidelibus nocere possent, ut ante. Ipse dico post crucis triumphum, confidenter et palam, scilicet cum angelicis legionibus ad inferna descendens. Et triumphans, id est vincens, illos, scilicet principes inferni, in semetipso id est presentia sue maiestatis. Vel secundum litteram: Exuens se carne, principatus et potestates exemplavit fiducialiter triumphans eos in semetipso. {192.276} Nomine carnis hoc loco mortalitas intelligitur, iuxta illud,   caro et sanguis non possidebunt regnum Dei (1Cor. 15). Per hanc mortalitatem nobis invide potestates dominabant.
7 Quasi] + dicat PL
marg.|  Hac igitur mortalitate Christus in resurrectione se exuens, diabolicas potestates que per hanc mortalitatem dominabantur dicitur exemplasse, quia in seipso capite nostro prebuit exemplum, quod in toto corpore eius, id est Ecclesia ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione complectitur. In ipso quoque vincuntur inimice nobis invisibiles potestates, ubi vincuntur invisibiles cupiditates. Fuso enim sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa deleta sunt, quibus debitores qui in {192.276} eum credunt a diabolo antea tenebantur. Unde: Qui pro multis effundetur. Et quia hec omnia in Christo nobis donata sunt, ergo deinceps   nemo vos iudicet, id est damnabiles faciat   in cibo aut in potu, sumpto vel non sumpto ritu Iudeorum,   aut in parte diei festi, non celebrata cum lex precipiat celebrari, id est nemo vos damnet, de hoc quod nullam partem diei festi observetis, verbi gratia, scilicet   aut neomenie aut sabbatorum, que omnia   sunt, umbra futurorum, id est aliqua signa a re pendentia, que in figura futurorum tunc fiebant, et erat peccatum non observare que precipiebantur, et unum solum non observatum tunc damnabat. Nunc autem non est peccatum, quia tunc erant precepta, nunc testimonia. Illud enim erat tempus significandi; {192.276} hoc, manifestandi. Ergo ipsa Scriptura que tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum: et que tunc observabatur ad prenuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. Ergo non manducare azymum per statutos  VII dies, tempore illo peccatum fuit; tempore autem isto, non est peccatum; sic et de ceteris. Tunc enim fuerunt ista precepta, nunc autem, testimonia et confirmatio veritatis. Hec omnia fuerunt umbra.   Corpus autem, id est veritas huius umbre, est   Christi, id est ad Christum pertinet, quia per cum impleta. Vel ista omnia sunt corpus Christi, id est significant corpus {192.277} Christi, vel quod sumpsit de Virgine, vel quod est Ecclesia. Et quia sunt umbra,
Numérotation du verset Col. 2,18 
dist. 5
marg.|   Nemo vos seducat volens, id est amans suadere vobis ea   que non vidit, id est que non intellexit, scilicet legis ceremonias, quarum rationem ignorat. Seducat, dico,   in humilitate et religione angelorum, quia videntur quasi nuntii Dei per speciem et humilitatem religionis. Et hec sunt quibus possunt homines facile seduci. Et ille qui hoc facit, est   ambulans frustra, quia quidquid agit perdit, quia sine Christo rectore est. Ipse dico,   inflatus, id est superbus   sensu non rationis, sed   carnis sue, id est sensualitatis, quia non intelligit aliud quod sensualitas capit. Unde erubescendum esset, non tumendum.   Et est,   non tenens Christum veritate et gratia plenum {192.277} omnium Scripturarum,   caput, contra quod dicunt qui legem predicant.   Ex quo, capite, id est de cuius plenitudine accipiendo,   totum corpus, id est Ecclesia,   per nexus caritatis,   et per   coniunctiones fidei, spei et operum, in quibus fideles coniuncti sunt, et similes,   subministratum est,   et constructum. Distingue, et redde singula singulis. Constructum in unum per coniunctiones, scilicet quia idem credunt, et eadem operantur, et subministratum, in subserviendo, per nexus, id est per caritatem sine qua membra non coherent, nec invicem serviunt nec vivunt. Et sicut   crescit virtutibus et membris. Et hoc,   in augmentum Dei, id est quantum Deus providit. [AMBROSIUS] Vel in augmentum Dei dicit, quia quasi augetur Deus, hominibus ab errore redeuntibus, sicut {192.277} minuebatur deserentibus. Qui enim per errorem deseruerant Deum, minuebant copias divitiarum eius negando se esse eius. Cum vero redeunt, incrementum faciunt Deo, quia ex perditis acquiruntur.   Si ergo, vel   autem. Hactenus monuit stantes ne seducerentur a pseudo; nunc aggreditur illos qui aliqua de lege servabant, sub increpationis forma dehortans eos a lege, quasi8: Vos stantes videte ne seducamini, sed vos alii qui legalia recepistis, dicite, quare legem servatis? Et hoc est quod ait:   Si ante mortui estis, non misera a Christo, sed felici morte   ab elementis mundi, id est separati a lege, que est institutio puerorum qui mundana petunt, mortui dico, per hoc quod estis cum Christo, quid adhuc, scilicet veritate nota et recepta,   tamquam viventes in {192.278}   mundo, id est ut Iudei qui mundo vivunt, et non Deo,   decernitis, servanda legalia. Decernitis dico, dicentes alii aliis, ista   ne tetigeritis etc.
8 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita, si ergo. Elementa dicit creaturas huius mundi, quasi9: Quia Christus omnia delicta delevit, ergo per hoc quod vos estis cum Christo, id est quia fidem Christi accepistis, mortui estis, id est ex toto separati a peccato, et ab elementis mundi, id est ab omni superstitione et abstinentia creaturarum mundi.
9 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita potest accipi, cum Christo, id est sicut Christus; ut sit sensus: Si, inquit, mortui estis a peccato, et ab elementis cum Christo, id est sicut Christus, quid adhuc tamquam viventes mundo decernitis, a quibusdam superstitiose abstinendum! quia si prius dum eratis ignari hoc faciebatis, cur {192.278} veritate propalata idem facitis? [AMBROSIUS] Decernitis dico, dicentes, ista ne tetigeritis, ut cadaver, vel locum in quo sederit mulier menstruata; neque gustaveritis, ut porcum, vel pisces non habentes squamas;   neque contrectaveritis, quodam studio, et delectatione, quasi dicat non debetis hoc decernere.   Que omnia sunt ducentia   in interitum, id est ducunt in mortem;   in ipso usu, id est si quis utatur eis iudaice, ut ab his abstineat, illis utatur, credens inde iustificari. Ista dico iam existentia,   secundum precepta et doctrinas hominum, non Dei. Postquam enim Veritas venit, iam non precipit Deus hec servari, sed Pharisei et auctoritate hec precipiunt, et rationibus docent. Non ergo ideo dicuntur esse in {192.278} interitum, quod verum sit ea esse mala, secundum quod a Deo precepta sunt; sed ideo usus illorum et cultura interimit, quia sunt precepta et doctrine hominum, non Dei exhibita veritate.   Que sunt quid   habentia rationem, id est speciem sapientie, quia pretendunt superstitionem et humilitatem. Unde subdit,   in superstitione. Quasi dicat Per hoc habent speciem sapientie, quia sunt in superstitione, id est in religione que supramodum est, et quia sunt   in humilitate, quia humiles se ostendunt qui illa observant.   Et quia sunt   non ad parcendum corpori, quia dicunt se non parcere corpori,   et sunt   non in honore aliquo, quia dicunt se non curare de honore humano. Et quia non sunt   ad saluritatem carnis, quia multa sibi subtrahunt, alios gulosos dicunt.
marg.|  [HIERONYMUS.] {192.278} Vel ita, que sunt quidem habentia sapientie rationem. Hec legalia habent rationem sapientie, non in veritate, sed in superstitione, id est in falsitate que est superabundans ubi nulla utilitas est, scilicet per mundanam sapientiam. Et sunt in humilitate, non illa que virtus est, sed sicut ex Greco intelligitur, quia mens sentit humilia, id est vilia et terrena, id est in dilectione anime sunt. Et sunt non ad parcendum corpori, quia et in illis observationibus multus labor est, qui est inanis. Et non sunt in aliquo honore, Dei scilicet cuius consilium irritum dicitur, nec sanctorum, quorum fides destruitur. Et non sunt ad saturitatem carnis, quia multa eis subtrahuntur.
marg.|  Vel ita; que sunt quidem habentia rationem sapientie, id est putant se habere rationem sapientie {192.279A} qui illa tradunt. Ideo quia illa traditione sunt; in superstitione, id est in simulata religione, quia traditioni humane nomen religionis applicant, ut religio appelletur, 194 cum sit sacrilegium, quia quod contra auctorem est, sacrilega mente inventum est. Simulata ergo ibi est religio ut videantur vera que falsa sunt. Et illa traditio vel religio est in humilitate, quia mentes in terra humiliat, ne erigantur ad superna. Et est non ad parcendum corpori, id est obest corpori, cuius caput est Christus, id est Ecclesie. Et non est in honore aliquo illis quia truncati sunt a capite Christo, toto se dantes mundo, et explentes sensum carnis. Unde subdit: et est ad saturitatem carnis. Sagina enim carnalis sensus est, traditio humana, que hoc dicit sufficere quod carnis tradit {192.279B} prudentia.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Col. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=66&chapitre=66_2)

Notes :