Glossa magna

Capitulum 4

Numérotation du verset Col. 4,1 

Domini quod iustum est
et equum servis prestate,
scientes
quoniam et vos Dominum habetis in celo.
Numérotation du verset Col. 4,2 

Orationi instate,
vigilantes
in ea
in gratiarum actione.
Numérotation du verset Col. 4,3 

Orantes
simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis,
ad loquendum mysterium Christi.
Propter quod etiam vinctus sum,
Numérotation du verset Col. 4,4 

ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
Numérotation du verset Col. 4,5 

In sapientia
ambulate
ad eos
qui foris sunt
tempus redimentes.
Numérotation du verset Col. 4,6 

Sermo vester
semper in gratia
sale
sit conditus, ut
sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
Numérotation du verset Col. 4,7 

Que circa me sunt
omnia vobis nota faciet
Tychicus
carissimus frater,
et fidelis minister
et conservus
in Domino,
Numérotation du verset Col. 4,8 

quem misi ad vos ad hoc ipsum
ut
cognoscat
que circa vos sunt, et consoletur corda vestra
Numérotation du verset Col. 4,9 

cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis, qui1
1 qui] om. Weber
omnia que hic aguntur nota faciet2
2 faciet] facient Weber
vobis.
Numérotation du verset Col. 4,10 

Salutat vos Aristarchus concaptivus meus,
et Marcus consobrinus Barnabe de quo
accepistis
mandata
Si venerit ad vos excipite illum.
Numérotation du verset Col. 4,11 

Et Iesus qui dicitur Iustus
qui sunt ex circumcisione.
Hii soli
sunt
adiutores mei3 in regno Dei,
3 mei] om. Weber
qui mihi
fuerunt solacio.
Numérotation du verset Col. 4,12 

Salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu,
semper sollicitus pro vobis in orationibus
ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei.
Numérotation du verset Col. 4,13 

Testimonium
enim perhibeo illi4, quod habet multum laborem pro vobis,
4 perhibeo illi] inv. Weber
et pro his qui sunt Laodicie et qui Hierapoli.
Numérotation du verset Col. 4,14 

Salutat vos Lucas
medicus carissimus et Demas.
Numérotation du verset Col. 4,15 

Salutate fratres qui sunt Laodicie et Nympham
et que in domo eius est Ecclesiam.
Numérotation du verset Col. 4,16 

Et cum lecta fuerit apud vos epistola, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur.
Et ea5 que Laodicensium est vos legantur6.
5 ea] eam Weber |
6 legantur] legatis Weber |
Numérotation du verset Col. 4,17 

Et dicite Archippo : Vide ministerium
quod accepisti in Domino,
ut illud impleas.
Numérotation du verset Col. 4,18 

Salutatio mea manu Pauli.
Memores estote vinculorum meorum
gratia Domini nostri Iesu Christi7 vobiscum. Amen.
7 Domini nostri Iesu Christi] om. Weber
Epistola ad Colossenses finit.

Capitulum 4

Numérotation du verset Col. 4,1 
dist. 1
marg.|   {192.286C} Domini, quod iustum etc. quasi1: Et vos domini,   prestate servis quod iustum est, pro servitio,   et equum per naturam, ut scilicet homines reputetis,   scientes quoniam et vos Dominum habetis in celo, quasi non impotentem, et ideo talia exigite qualia vultis a vobis exigi, ita faciunt viri iusti . Boni enim ex fide viventes, etiam adhuc ab illa civitate peregrinantes, qui imperant, serviunt {192.286} eis, quibus videntur imperare, quia non cupiditate imperant dominandi, sed officio consulendi, et beneficia providendi.   Orationi. quasi2: Singulatim diversos monui, communiter autem omnes vos moneo,   instate orationi vigilantes in ea. quasi3: Etiam nocte instate, vel vigilantes, id est non pigri, in ea oratione facta de futuris. Vos dico manentes   in actione gratiarum de preteritis;   instate, dico,   orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis, id est os meum faciat apertum quod ad hoc datum est ut inde prodeat verbum. Os autem apertum est, quoniam multa et magna {192.287} dicit. Et ad quid velit sibi aperiri os, ostendit dicens: scilicet   ad loquendum mysterium Christi, id est ad exponendum illud, quod est secretum de Christo, id est nativitatem, passionem etc.   Propter quod opus, scilicet quia Christi secreta expono,   vinctus sum. Dico aperiat mihi os ad loquendum mysterium, et ita loquendum   ut manifestem, aperte   illud quod absconditum est infidelibus   ita, constanter et discrete,   ut oportet me, qui Apostolus sum,   loqui. Vos etiam ipsi,   in sapientia Dei, quam habetis,   ambulate, id est proficite usque   ad eos illuminandos,   qui sunt foris, id est extra Ecclesiam. Caute conversandum est inter perfidos ne scandalizentur, ne fiat eis occasio blasphemandi, et ne incitentur ad persequendum. Sapienter   ambulate dico, non {192.287} impedientes, sed   redimentes tempus, id est aliquibus modis preparantes opportunitatem predicandi eis: et habito tempore,   sermo vester semper sit in gratia, id est talis ut gratus sit auditoribus. Vel in gratia, predicanda, non in lege, et sit   conditus sale sapientie, ita,   ut sciatis quomodo oporteat vos respondere unicuique, quia aliter idiote, alitor litterato, et aliis personis aliter et aliter respondendum est.   Omnia autem que circa me sunt, id est tribulationes que undique sunt, vel que non pertingunt usque ad animam,   nota faciet, et ideo non fuerit opus scribi   Tychicus (per hunc creditur misisse Epistolam)   carissimus frater, in fide,   et fidelis minister, in predicatione,   et conservus in adversis, et hoc,   in Domino, id est propter Dominum.   Quem ego   misi {192.287}   ad vos ad hoc ipsum, id est ad simile aliquid, scilicet   ut cognoscat que circa vos sunt. [AMBROSIUS] Cavete ergo vobis, magis sibi cavere debet quum se videt cognosci. Misi dico,   cum Onesimo carissimo nostro et fideli fratre qui est ex vobis, qui scilicet, et Tychicus,   omnia nota facient vobis que hic aguntur. Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, id est particeps, et socius laborum meorum;   et Marcus consobrinus Barnabe, de quo, Marco vel Barnaba,   accepistis mandata, ista, scilicet quod discessisset a me, et ideo non reciperetis illum; sed   si modo venerit ad vos, excipite illum. Vel accepistis mandata, scilicet quod rediit ad me et ideo, si venerit ad vos excipite illum.   Et Iesus salutat vos,   qui dicitur Iustus; qui, scilicet isti predicti,   sunt ex circumcisione, {192.287} et idem tamen mecum asserunt de gratia. {192.288}   Hi soli de Iudeis,   sunt modo   adiutores mei in regno Dei predicando,   qui mihi, posito in tribulatione,   sunt solatio, vicem meam supplendo.   Salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu, non legis,   semper sollicitus pro vobis in orationibus, in quibus pro vobis orat,   ut stetis, id est perseveretis,   perfecti et pleni in omni voluntate Dei, scilicet velitis omnia que Deus vult, et nihil adiungatis preter ea que Deus vult. Et vere sollicitus est pro vobis.   Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis, non solum orando, sed etiam aliis modis. Estote ergo et vos pro nobis solliciti, et non solum pro nobis, sed etiam   pro his qui sunt Laodicie, et qui sunt   Hierapoli. Salutat vos Lucas, evangelista,   medicus carissimus, et Demas. Salutate {192.288}   fratres qui sunt Laodicie, et specialiter   nympham, que predicatores recipit et sustentat,   et que in domo eius est Ecclesiam, id est familiam.   Et cum fuerit lecta apud vos hec Epistola, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur, et vobis legatur ea, vel   vos legatis eam que Laodicensium est, id est quam ego illis misi, vel quam ipsi mihi miserunt, ut videatis hic esse responsum questionibus illis. Ex hoc loco intelligimus quod generales sunt instructiones Apostoli, et ad hominum profectum scripte sunt Epistole.   Et, ipsi vos qui spiritu errastis olim,   dicite Archippo: Vide ministerium, id est esto sollicitus circa ministerium,   quod accepisti in Domino, id est in his rebus que sunt Domini, {192.288}   ut illud impleas, ut sicut per inobedientiam istorum cessavit, ita per correctionem accingatur. Et nota quod prepositum eorum per eos ipsos commonet, ut qui regendam Ecclesiam eorum accepit sit sollicitus de eis, et quia plebis causa scribitur Epistola, ideo non ad rectorem destinatur, sed ad Ecclesiam.   Salutatio. quasi4: Ut sciatis a me missam Epistolam,   salutatio mea manu Pauli scripta est. Et antequam salutationem ponat, premittit exhortationem dicens:   Memores estote vinculorum meorum, id est in mente habete qua causa patiar, scilicet quia solam fidem predico. Hoc dicit ut tales se prebeant, pro quibus non egre ferat se pati iniurias, ut simpliciter patiantur, vel ut pro eo orent ut necessaria ministrent. Que autem sit salutatio, ostendit addens:   Gratia Domini Iesu sit vobiscum. Amen.
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Col. Capitulum 4 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=66&chapitre=66_4)

Notes :