Glossa magna

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Th. 1,1 

Paulus et Silvanus et Timotheus
Ecclesie Thessalonicensium
in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset 2Th. 1,2 

Gratia vobis et pax a Deo
Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset 2Th. 1,3 

Gratias agere
debemus Deo
semper pro vobis, fratres, ita ut dignum est.
Quoniam supercrescit fides vestra
et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem,
Numérotation du verset 2Th. 1,4 

ita
ut et nos ipsi
in vobis
gloriemur in Ecclesiis Dei
pro patientia vestra et fide
in omnibus persecutionibus vestris
et tribulationibus
quas sustinetis
Numérotation du verset 2Th. 1,5 

in exemplum iusti iudicii Dei,
ut digni habeamini in1 regno Dei,
1 in] om. Weber
pro quo
et patimini.
Numérotation du verset 2Th. 1,6 

Si tamen iustum est
apud Deum retribuere tribulationem
his qui vos tribulant,
Numérotation du verset 2Th. 1,7 

et vobis qui tribulamini requiem nobiscum
in revelatione Domini Iesu
de celo
cum angelis virtutis eius
Numérotation du verset 2Th. 1,8 

in flamma ignis
dantis
vindictam his qui
non2 noverunt Deum et qui non obediunt
2 non] om. Rusch
evangelio
Domini nostri Iesu.
Numérotation du verset 2Th. 1,9 

Qui penas
dabunt
in interitu
eternas
a facie
Domini et a gloria virtutis eius,
Numérotation du verset 2Th. 1,10 

cum
venerit glorificari in sanctis suis
et admirabilis fieri in omnibus
qui crediderunt,
quia testimonium nostrum creditum est3 super vos
3 testimonium nostrum - creditum est] inv. Weber
in
die illo.
Numérotation du verset 2Th. 1,11 

In quo oramus etiam 4semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus
4 oramus etiam] etiam oramus Weber
et
impleat omnem voluntatem bonitatis
et
opus fidei in virtute
Numérotation du verset 2Th. 1,12 

ut
clarificetur
nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo
secundum gratiam
Dei nostri et Domini Iesu Christi.

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Th. 1,1 
prol.|
prol.| Prefatio epistole
marg.|   Paulus et Silvanus etc. Hanc epistolam item scribit Apostolus Thessalonicensibus. Orta enim apud Grecos graviori tribulatione item monet eos ad patientiam, ostendens iustum Dei iudicium ut boni gloriam consequantur, et mali penam. [AMBROSIUS] Et quia in prima epistola quedam dixit de adventu Domini, de resurrectione mortuorum, unde putabatur dies Domini instare, nunc aliam scribit epistolam in qua idem significat, licet obscure. Nec enim {192.312} aperte potest de abolitione Romani regni, et de Antichristi apparentia et damnatione, et de quorumdam {192.312} fratrum inquietudine. Scribit etiam non instare diem Domini, sicut occasione prioris Epistole videbatur. [Haimo.] Cum enim Thessalonicenses priorem Epistolam legendo pervenissent ad illum locum, ubi dicit Apostolus:   Mortui in Christo in adventu eius resurgent primi; deinde nos qui vivimus, qui resuscitati sumus, simul rapiemur cum illis, conturbati sunt nimiumque perterriti, putantes vicinum esse diem Domini, et timentes ne damnarentur cum diabolo, eo quod tarde ad fidem venientes imperfecti essent. Ideoque hoc comperto scripsit eis non imminere diem iudicii suo tempore, ne Apostolus in hoc mentitus per omnia reprobaretur, vel ne diabolus hoc exspectantibus aliqua fraude illuderet. Corrigit etiam asperius inquietos.
marg.|  Et est intentio {192.312} Apostoli in hac Epistola bonos et quietos ad patientiam monere, et inquietos corrigere, et que obscure in precedenti Epistola dixerat hic aliquatenus aperire.
marg.|  Modus talis: primum salutat, deinde gratias agit de bonis eorum, postea monet ad patientiam et ad constantiam. Inde asserit quod adventum Christi Antichristus prevenit, et aliqua adventus Christi signa licet obscura denuntiat, agens de abolitione Romani regni et de interfectione Antichristi; circa finem vero ut curiosos atque otiosos corripiant obsecrat. Premittit autem salutationem dicens: Paulus, et Silvanus, et Timotheus. [AMBROSIUS] Isti tres sunt quorum nomine scribitur hec et prima epistola, scribunt   Ecclesie Thessalonicensium, existenti {192.312}   in Deo Patre et Domino Iesu Christo. Et ante alia salutat more solito:   Gratia sit   vobis et   pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. Hec supra exposita sunt.   Gratias. Hic agit gratias Deo de bonis eorum, ne forte de tanto bono eorum quod ex Deo habebant, extollerentur, tamquam a seipsis habentes. quasi1: Quod tenetis tenete, quia bonum est; de quo debemus semper gratias agere Deo, et numquam solvere possumus ut dignum est. Et hoc est quod ait:   Fratres, semper debemus pro vobis gratias agere Deo, a quo hec bona sunt, non a vobis. Agere dico,   ita ut dignum est, quia pro magnis bonis magne gratie agende sunt. Inde debemus gratias agere Deo,   quoniam fides vestra supercrescit, id est {192.313} super hoc quod olim fuit crescit magis ac magis, non decrescit in tribulationibus.   Et caritas uniuscuiusque vestrum abundat in vos   invicem, ut, scilicet et qui diligitur diligat alios, et mutuis obsequiis caritatem ostendat. Crescit, dico, et   ita, id est in tantum crescit,   ut nosipsi apostoli qui non de parvo gloriaremur,   in, id est de   vobis gloriemur in Ecclesiis Dei, quibus de vobis damus exemplum. Videte ne sitis exempla defectus. De vobis gloriamur, dico, et maxime   pro patientia vestra et fide, servata   in omnibus persecutionibus, que sunt de loco ad locum,   et tribulationibus, id est tormentis,   quas tribulationes et persecutiones   sustinetis in exemplum iusti iudicii Dei, id est que tribulationes ostendunt, quid in iudicio futuro patientibus et inferentibus sit dandum. {192.313} Si enim tam severe punit Deus peccata in penitentibus, quid faciet induratis? Ideo dicit pressuras iustorum exemplum esse iusti iudicii Dei, ut intelligatur quod non parcet impiis tamquam sarmentis precisis ad combustionem, qui non parcit iustis propter perficiendam purgationem. Unde Petrus ait:   Si initium a nobis, quis finis erit eis qui non credent? Et si iustus vix salvabitur, peccator et impius ubi parebunt? (1Pt.4)
1 Quasi] + dicat PL
marg.|  Sustinetis, dico, ideo ut digni habeamini, id est inter alios gloriosi in regno Dei, id est eterna beatitudine, vel in Ecclesia presenti quam hic regit. [Haimo.] Et ideo dicitur regnum Dei,   pro quo, scilicet ut digni sitis, non solum operamini bona, sed {192.313} etiam   patimini mala. Iusti iudicii, dico,   si tamen iustum est etc. quod constat esse. [AMBROSIUS] Non enim ponitur hic, si tamen pro dubitatione, sed pro affirmatione. quasi2: Quoniam iustum est. Unde alius interpres ait:   Si quidem iustum est. quasi3: Bene dico iusti iudicii,   si quidem iustum est apud Deum, id est in simplici et pura natura iustitie Dei, hoc scilicet   retribuere tribulationem his qui vos tribulant et vobis qui tribulamini cum nobis requiem, id est equalem nobis. Quid enim iustius quam ut qui in seculo bonos deprimunt et persecutionibus affligunt, in futuro patiantur eadem que faciunt? Illi autem sint in requie, qui magnam tribulationem passi sunt pro regno eterno?
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita: quas sustinetis, et agit de iudicio presenti, quo sinit {192.313} Deus malos affligere bonos et prosperari; bonos vero facit adversa pati. quasi4: Gloriamur pro patientia tribulationum quas sustinetis in exemplum iusti iudicii Dei, id est ideo gloriamur, quia sustinetis ita ut sitis exemplum et documentum aliis, quod iuste iudicat Deus, dum suos permittit affligi et malos prosperari. Vident enim vos ex malis in melius proficere, illos ex prosperis deteriores esse; et ita estis eis exemplum ne fatigentur, dum corripiuntur a Deo qui flagellat omnem filium quem recipit (Hbr. 12) apud quem est iustum ut incipiat a domo eius iudicium. Unde Petrus ait: Tempus est ut incipiat iudicium a domo Dei (ibid), ut digni {192.314} habeamini in regno Dei pro quo et patimini. Hoc non mutatur. Si tamen, quasi5: Iusti iudicii dico, quod et respectu presentium videri potest, dum boni meliores, mali deteriores efficiuntur: tamen hac conditione, dico, iusti iudicii. Si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant, et vobis qui tribulamini requiem   nobiscum. quasi6: Iustum apparet iudicium quo in presenti iudicat Deus, si attendatur iudicium futurum, ubi manifeste omnibus patet iustitia Dei, dum reddet singulis secundum merita, per quod et presentia iusta esse probantur finaliter, scilicet si iustum est dari his penam, vobis requiem. Si quis enim finem hunc attendit, non iniustum dicit esse bonos purgari, malos sordescere, sicut utrique ex {192.314} vita sua meruere. Simile huic dicit David:   Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum (Ps.  LXXII), sed tamen ex presentibus videri potest. Unde subdit:   Verumtamen propter dolos posuisti eis, deiecisti eos dum allevarentur (ibid.).
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
6 Quasi] + dicat PL
marg.|   In revelatione. Hic incipit ostendere quam horribilis tribulatio illis, et quam iocunda requies istis futura sit. [Haimo.] quasi7: Iustum est illis dare penam, vobis requiem: quod utique fiet   in revelatione, id est in manifestatione   Domini Iesu venientis de celo ad iudicium cum angelis virtutis eius, id est quorum ministerio virtus Dei apparebit, dum bonos eligent, malos foras mittent; et tunc gloria {192.314} his et terror illis erit. Domini Iesu, dico, venientis   in flamma ignis, non quod sit flamma circumdatus, sed per effectum, quia inimicos 205 exuret. Vel ideo dicit, in flamma ignis, quia ignis erit in mundo qui precedet eum tantum spatium aeris occupans, quantum occupavit aqua in diluvio: qui ardebit terram et crassitudinem eius et purgabit electos.
7 Quasi] + dicat PL
marg.|  Domini Iesu, dico, dantis, id est inferentis   vindictam, his qui non noverunt Deum, id est qui fidem non receperunt, ut pagani,   et his   qui non obediunt Evangelio: cui esset obediendum, quia est   Domini nostri Iesu Christi, id est his qui non exsequuntur que receperunt, ut heretici, et falsi Christiani. [Haimo.] Alii enim sunt qui nesciunt legem, alii qui sciunt. Deinde aggravat penas eorum, subdens:   Qui, utrique {192.314} scilicet scientes et nescientes,   dabunt penas, id est sustinebunt. Dare enim ponitur aliquando pro sustinere, ita et hoc, et congrue. Qui enim patitur dat ei quem offendit penas quasi gratas. Dabunt penas, dico, non corporis et anime dissolutione terminabiles, sed   eternas in interitu, quia semper sentient penas, non tamen penitus deficient. Ipsi dico tunc remoti,   a facie Domini et a gloria virtutis eius, ne scilicet videant eum et gloriam, quam scilicet virtus sua dabit sanctis. Et hec predicta fient,   cum venerit Christus   glorificari in sanctis suis, ita enim eos glorificabit quod gloriosus in eis apparebit. Ecce que est gloria sanctorum.   Et cum venerit   admirabilis {192.315}   fieri in omnibus, etiam minoribus,   qui crediderunt, etsi tempus operandi non habuerunt. Ipse enim clarus et mirabilis videbitur in credentibus; severus autem apparebit in incredulos, cum eos penis eternis coarctabit. Et est horum verborum brevis sensus. Veniet punire malos, et glorificare bonos,   quia creditum. quasi8: Ideo vobis tribulatis dabit requiem nobiscum,   quia testimonium nostrum in die, id est   de die   illo revelationis Domini   creditum est, id est quidquid diximus credidistis de illo die iudicii, et gloria bonorum, et pena malorum. [Haimo.] Vel testimonium nostrum creditum in die illo, id est propter illum diem, ut tunc liberamini. Creditum est dico,   super vos, id quamvis super humanum sensum esset. Vel creditum est ita, quod erat super vos, id {192.315} est vobis dominans, non querentibus rationem.   In quo etiam. Ordo verborum talis est: in quo die,   ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, id est ut dignos vos iudicet Deus quos vocet ad regnum per gratiam.   Oramus etiam semper pro vobis.
8 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita: in quo, id est pro cuius diei periculo vitando, etiam oramus semper pro vobis, pro vitando enim periculo illius diei semper est orandum, et oramus, ut dignetur vos vocatione sua Deus noster. Hoc non mutatur.   Et etiam oramus   ut hic interim   impleat omnem voluntatem bonitatis, id est ut plene faciat vos velle omne bonum: et impleat in vobis   opus fidei, id est confessionem que proprie est opus fidei. Impleat in vobis dico, et hoc   in virtute constantie, {192.315}   ut scilicet det constantiam, qua habita a confessione nullo modo flecti possunt. Vel opus fidei, est omne bonum quod fides exigit. Et est, impleat opus fidei, id est omnia bona sine quibus fides mortua est. Et hoc, in virtute, perseverantie, ut scilicet det vobis perseverantiam usque in finem. Ita impleatur,   ut clarificetur in vobis, in hac vita,   nomen Domini Iesu Christi, celebri fama et honore,   et vos in futuro clarificemini   in illo, et hoc non secundum merita vestra, sed   secundum gratiam Domini nostri Iesu Christi, id est plus quam digni, vel sicut homo Christus clarificatus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Th. Capitulum 1 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=68&chapitre=68_1)

Notes :