Glossa magna

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Th. 3,1 

De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini
currat
et clarificetur,
sicut
et apud vos,
Numérotation du verset 2Th. 3,2 

et ut liberemur
ab importunis
et malis hominibus.
Non enim omnium est fides.
Numérotation du verset 2Th. 3,3 

Fidelis autem Deus1 est
1 Deus] Dominus Weber
qui confirmabit vos
et custodiet a malo.
Numérotation du verset 2Th. 3,4 

Confidimus autem
de vobis, fratres2 in Domino,
2 fratres] om. Weber
quoniam que precipimus et facitis et facietis.
Numérotation du verset 2Th. 3,5 

Dominus autem dirigat
corda vestra
in caritate Dei
et in3 patientia Christi
3 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Th. 3,6 

Denuntiamus autem
vobis, fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi,
ut subtrahatis
vos ab omni fratre ambulante inordinate
et non
secundum traditionem quam acceperunt a nobis.
Numérotation du verset 2Th. 3,7 

Ipsi enim scitis
quemadmodum
oporteat nos imitari4.
4 nos imitari] imitari nos Weber
Quoniam non inquieti fuimus inter vos,
Numérotation du verset 2Th. 3,8 

neque gratis
panem manducavimus ab aliquo,
sed in labore
et fatigatione
nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
Numérotation du verset 2Th. 3,9 

Non quasi non habuerimus potestatem,
sed
ut nosmet ipsos formam daremus vobis
ad imitandum nos
Numérotation du verset 2Th. 3,10 

Nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari nec manducet.
Numérotation du verset 2Th. 3,11 

Audivimus5 enim
5 audivimus] audimus Weber
inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes, sed curiose
agentes.
Numérotation du verset 2Th. 3,12 

His autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio
operantes suum panem
manducent.
Numérotation du verset 2Th. 3,13 

Vos autem, fratres, nolite deficerebenefacientes.
Numérotation du verset 2Th. 3,14 

Quod si quis non obedit verbo
nostro
per epistolam hunc notate,
et non commisceamini cum illo ut confundatur.
Numérotation du verset 2Th. 3,15 

Et
nolite quasi inimicum existimare,
sed corripite ut fratrem.
Numérotation du verset 2Th. 3,16 

Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam
in omni loco.
Dominus cum omnibus vobis.
Numérotation du verset 2Th. 3,17 

Salutatio
mea manu Pauli, quod est signum in omni epistola, ita scribo.
Numérotation du verset 2Th. 3,18 

Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
EPISTOLA AD THESSALONICENSES SECUNDA EXPLICIT.

Capitulum 3

distinctio I
Numérotation du verset 2Th. 3,1 
prol.|
marg.|   De cetero, o   fratres, orate pro nobis, ut sermo Dei, id est Evangelium quod dedit Deus nobis, vel quod de Deo agit,   currat, sine impedimento ad omnes gentes ut multi velociter convertantur,   et clarificetur, id est clarus et intelligibilis fiat hominibus. Currat dico,   sicut et apud vos, cucurrit. [AMBROSIUS] Orandum esse hortatur ut dignetur Deus doctrinam suam infatigabili cursu dirigere et transfundere per ora apostolorum in aures audientium [Haimo.] et {192.323} ab auribus in corda ut compesceret et sedaret seditiones malorum hominum. Unde subdit:   Et ut liberemur ab hominibus, scilicet a pseudo ne nos seducant, vel nobis insidias tendant.   Importunis, id est improbis, in disputando,   et malis, quia falsa predicant. Vel ut liberemur ab importunis hominibus, id est infidelibus, qui resistunt verbo veritatis, nec stant in portu quietis, et malis, scilicet qui persequuntur fideles. Ideo dico liberemur,   enim, id est quia   non omnium est fides, id est nondum acceperunt omnes fidem per me qui accepturi sunt.
marg.|  Vel ita, vere importuni sunt et mali. Non enim omnium illorum est fides, id est omnes importuni non habent fidem, quia eorum nullus fidem habet, sed est error quod tenent, sed vos qui habetis fidem confirmabit {192.323} Deus. Unde subdit: Fidelis autem.
marg.|  Vel ita, non enim quasi1: Ideo hortor vos orare ut sermo Dei currat et clarificetur, quia nec, etiam vobis orantibus, omnium est fides, id est non omnes sunt credituri, sed tantum preordinati in vitam eternam, predestinati in adoptionem filiorum. Ideo autem Deus per orationes credentium, nondum credentes credere facit, ut ostendat quia ipse facit. Nemo est enim tam imperitus, tam ingenio tardus, qui non videat Deum quod rogari se precipit, ut faciat. Et sciendum quia posse habere fidem sicut posse habere caritatem natura est hominum; habere autem fidem sicut caritatem, gratia est fidelium. Sed cum voluntas credendi aliis preparatur a Deo, discernendum est quid veniat de misericordia eius {192.323} et quid de iudicio. Universe vie dicuntur misericordia et veritas (Ps. 24). Investigabiles igitur sunt, et misericordia, qua gratis liberat, et veritas, qua iuste iudicat. Fidelis autem, quasi2: Orate ut liberemur. Deus autem qui fidelis est, id est verus in promissis, confirmabit vos, ne importuni decipiant,   et a malo custodiet vos.   Confidimus autem. quasi3: Hec omnia vobis diximus non puto frustra, sed confidimus de vobis, o fratres,   in Domino, qui in vobis operabitur,   quoniam quecumque precipimus vobis, facitis et facietis. Ut autem hoc sit,   Dominus dirigat corda vestra, id est voluntates, id est si quid turpitudinis in vobis est, auferat. Voluntates dico dirigat, ut existant   in caritate Dei, {192.323} scilicet quam Deus dat, vel ut Deum diligatis, et   patientia Christi, scilicet ut patientes sitis sicut et Christus fuit.
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
marg.|   Denuntiamus autem. Incipit hic de curiosis et otiosis, monens bonos ut eos corripiant. quasi4: Quod precipimus facietis, sed qui noluerit facere, excommunicetur. Et hoc est quod dicit:   Denuntiamus autem vobis, o   fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, id est per Iesu Christi auctoritatem precipimus, vel in honore Christi, quia honor Christi est si morbida ovis excluditur,   ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, id est non communicetis eis qui ambulant inordinate, {192.324} id est aliter quam ordo nature exigit, et ambulante   non secundum traditionem quam acceperunt a nobis, id est non secundum doctrinam qua tradidimus eis.
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 2Th. 3,2 
marg.|   Ipsi enim. quasi5: Ideo debetis vos subtrahere, quia   vos ipsi scitis quemadmodum, id est in quibus   oporteat imitari nos, et cum illi hec non faciant, debetis vitare eos. Et vere oportet imitari nos, quia boni sumus: quod ita ait:   Quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque gratis, id est sine labore proprio,   manducavimus panem sumptum   ab aliquo.
5 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita, ipsi enim scitis. quasi6: Vere non ambulant secundum traditionem nostram. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, id est quomodo me habui in quo imitandus sum, quod in illis non videtis. quasi7: Non est ut exponam {192.324} vobis eam traditionem, quia eam scitis, scilicet quoniam, id est quod non inquietus fui inter vos, ut illi qui aliena negotia curant vagantes hac et illac. Nec gratis panem manducavimus sumptum ab aliquo: sed fuimus   in labore contra gratis   et fatigatione. quasi8: Ille labor fuit usque ad fatigationem. Nos dico,   nocte et die operantes, contra hoc quod supra dixit ab aliquo. Operantes dico,   ne quem vestrum gravaremus, et ne quis diceret eum ideo non accepisse, quia non haberet potestatem, subdit:   Non ideo non accepimus,   quasi non habuimus potestatem accipiendi, cum isti multo magis debent vivere de labore suo qui non habent hanc potestatem. Non ideo, inquam, non accepimus, sed, ideo   ut daremus nosmetipsos formam vobis ad imitandum {192.324}   nos, id est ut imitaremini nos, et otium dimitteretis. Ecce pro alia 208 causa hic, quam apud Corinthios abstinuit. Hic enim pro exemplo dando abstinuit, ibi pro repellendis pseudo.
6 Quasi] + dicat PL
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
marg.|  [AMBROSIUS] Et notandum quia non solum verbis docebat, sed hortabatur et factis. Idonei enim magistri est ea que verbis docet operibus implere. Et si enim manifesta vera esse non ignorentur que docentur, tamen si negligi ceperint a magistro, non facile proficient audientibus. Magis enim opera suadent quam verba: ideoque magnis preconiis remunerandi sunt qui negligentibus magistris de solis verbis proficiunt. Apostolus ergo forma erat his qui tenues erant substantia in plebe, ut discerent {192.324} libertatem suam non amittere. Unde et Salomon: Raro, inquit,   inferes pedem ad amicum tuum, ne satiatus tui oderit te (Prv. 25). Qui enim frequenter ad alienam mensam convenerit otio deditus, aduletur necesse est pascenti se, cum religio nostra ad libertatem homines advocet. Unde subdit:   Nam etc. quasi9: Operabar inter vos ad exemplum vestrum. Et vere, sic enim faciendum docebam. Et hoc est quod ait:   Nam et cum essemus apud vos, hec denuntiabamus vobis: Quoniam si quis non vult operari, non manducet. Dicunt quidam de operibus spiritualibus hoc Apostolum precepisse. Alioquin si de corporali opere hoc diceret, in quo {192.325} vel agricole vel opifices laborant, videretur sentire adversus Dominum qui in Evangelio ait:   Nolite solliciti esse, quid manducetis (Mt. 6). Sed superflue conantur et sibi et ceteris caliginem obducere, ut quod utiliter caritas monet, non solum facere nolint, sed nec intelligere: cum multis aliis locis epistolarum suarum quid hinc sentiat Apostolus apertissime doceat. Vult enim servos Dei corporaliter operari, unde vivant, ut non compellantur egestate necessaria petere, nec est contra illud quod predictum est: Nolite solliciti esse quid manducetis. Non enim hoc ideo dictum est ut ista non procurent quantum necessitati sat est, unde honeste potuerint, sed ut non ista intueantur, et non propter ista faciant quidquid in Evangelii preconio {192.325} facere iubentur.   Audivimus enim. Hic ostenditur ratio, cur laboris sui mentionem fecerit. quasi10: Hoc ideo precipio, quia audivimus   enim inter vos quosdam ambulantes inquiete, nihil operantes, sed de alienis,   curiose agentes. Hoc modo merentur pasci, quod factum abhorret disciplina Dominica. [AMBROSIUS] Eorum enim Deus venter est qui foeda cura necessaria sibi provident. [AUGUSTINUS]   His autem qui eiusmodi sunt denuntiamus, et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum silentio, scilicet non rumorosi,   operantes manducent panem suum, id est proprii laboris; ne autem hac occasione ministrare cessarent pauperibus, addidit:   vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes pauperibus quia et si {192.326} operentur, possunt tamen nonnullis indigere. Et ideo monet ne illi qui habebant unde servis Dei necessaria preberent, hac occasione pigrescerent. Non enim in reprehensionem venit qui humanus est in largiendo, sed hic qui cum possit laborem ferre, otiose vult vitam agere.   Quod si quis. quasi11: Precipimus ut operentur etc.   Quod, id est sed,   si quis non obedierit, huic   verbo nostro, mandato vobis,   per Epistolam, hunc notate, id est qui sit mihi significate. Vel notate, id est reprehendite.
9 Quasi] + dicat PL
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita: si quis non obedierit verbo nostro per Epistolam vestram, hunc notate nobis, et nos aspere increpabimus illum, et non commisceamini cum illo ut confundatur, id est erubescat abiectus ab omnibus, ut sic se subiiciat preceptis Apostoli.   Et tamen   nolite {192.326}   estimare eum,   quasi inimicum, ut odio habeatis eum,   sed ex dilectione   corripite eum   ut fratrem. [Haimo.]   Ipse autem Deus pacis det vobis, hic et in futuro,   pacem sempiternam in omni loco, scilicet et apud domesticos et apud extraneos. Et ut pacem habeatis,   Deus sit   cum omnibus vobis! Salutatio mea manu Pauli, scripta est,   quod est signum in omni epistola. [AMBROSIUS] Ita scribo, quomodo?   Gratia Domini nostri Iesu Christi sit   cum omnibus vobis. Amen. Propter adulteratores Scripturarum manu sua in fine omnium Epistolarum salutationem se subscribere testatur, ut sub nomine eius Epistola nulla accipiatur, que non fuerit manu eius subscripta.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Th. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=68&chapitre=68_3)

Notes :