Glossa magna

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Th. 2,1 

Rogamus
autem vos, fratres,
per adventum Domini nostri Iesu Christi
et
nostre congregationis
in ipsum,
Numérotation du verset 2Th. 2,2 

ut non cito moveamini
a vestro1 sensu
1 vestro] om. Weber
neque terreamini neque per spiritum,
neque per sermonem, neque per epistolam
tamquam per nos missam2,
2 missam] om. Weber
quasi instet dies Domini.
Numérotation du verset 2Th. 2,4 

qui adversatur
et extollitur
supra omne quod dicitur Deus
aut quod colitur,
ita ut in templo Dei
sedeat, ostendens se tamquam3 sit Deus.
3 tamquam] quia Weber
Numérotation du verset 2Th. 2,3 

ne quis
vos seducat ullo modo,
quoniam nisi venerit discessio primum
et
revelatus fuerit homo peccati
filius
perditionis
Numérotation du verset 2Th. 2,5 

Nonne4 retinetis
4 nonne] non Weber
quod cum adhuc essem apud vos, hec
dicebam vobis.
Numérotation du verset 2Th. 2,6 

Et nunc
quid detineat
scitis,
ut reveletur
in suo tempore.
Numérotation du verset 2Th. 2,7 

Nam mysterium iam operatur iniquitatis,
tantum ut
qui tenet
nunc teneat5, donec de medio fiat.
5 teneat] om. Weber
Numérotation du verset 2Th. 2,8 

Et tunc
revelabitur
ille iniquus
quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui
et destruet
illustratione adventus sui
Numérotation du verset 2Th. 2,9 

eum cuius
est adventus secundum operationem Satane
in omni virtute
et signis
et prodigiis
mendacibus
Numérotation du verset 2Th. 2,10 

et in omni seductione iniquitatis
his qui pereunt,
eo quod caritatem
veritatis
non receperunt ut salvi fierent.
Numérotation du verset 2Th. 2,11 

Ideo
mittit illis Deus
operationem erroris,
ut credant mendacio,
Numérotation du verset 2Th. 2,12 

ut iudicentur omnes
qui non crediderunt veritati
sed consenserunt iniquitati.
Numérotation du verset 2Th. 2,13 

Nos autem
debemus gratias agere semper Deo6 pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit
6 semper Deo] Deo semper Weber
nos
Deus primitias
in salutem
in sanctificationem7
7 sanctificationem] sanctificatione Weber
Spiritus
et in8 fide veritatis,
8 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Th. 2,14 

in quam
et vocavit vos
per evangelium nostrum in acquisitionem
glorie
Domini nostri Iesu Christi.
Numérotation du verset 2Th. 2,15 

Itaque,
fratres, state
et
tenete traditiones
quas didicistis
sive per sermonem
a sive per epistolam nostram.
Numérotation du verset 2Th. 2,16 

Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus
et Pater noster qui dilexit nos
et dedit consolationem eternam
et spem bonam in gratia,
Numérotation du verset 2Th. 2,17 

exhortetur
corda vestra
et confirmet
in omni opere et sermone bono.

Capitulum 2

distinctio I
Numérotation du verset 2Th. 2,1 
prol.|
marg.|   Rogamus autem vos. [AMBROSIUS] Hucusque dixit se pro eis gratias agere et orare: hic determinat de {192.316} die iudicii, obsecrans eos ne leviter et facile de adventu Domini quasi imminenti opinionem recipiant, vel terreantur. [Haimo.] quasi1: Non solum pro vobis oramus, sed etiam rogamus vos, o   fratres, per adventum Domini nostri Iesu Christi, ad iudicium, id est si vultis ut vobis prosit adventus Christi venturus;   et per adventum   nostre congregationis, scilicet omnium sanctorum, id est si vultis esse in nostra congregatione. Congregationis dico, venture vel tendentis   in idipsum, id est ad Christum, ut ad corpus congregentur aquile. Vel in idipsum, id est in identitatem, ut mente et corpore uniamur qui modo in diversum tendimus. Quid rogamus?   ut non cito moveamini a vestro sensu, id est a puro intellectu, quasi2: Nec parum etiam {192.316} titubetis. Si enim moveamini cito, est quia nihil vobis, infertur quod diu duret, quia tempus prope est.   Neque terreamini. quasi3: Pro vicino periculo, id est quasi instet dies Domini. Non terreamini dico,   neque per spiritum malignum, scilicet si malignus spiritus quasi angelus lucis apparens in visione hoc vobis persuadeat, vel si quis dicat se per Spiritum sanctum revelantem hoc cognovisse quod dies iudicii immineat, nolite credere,   neque terreamini,   per sermonem alicuius pseudoapostoli qui hoc exponat de Scripturis,   neque per Epistolam tamquam per nos missam, id est sub nomine meo missam. [AMBROSIUS] Solent enim tergiversatores, ut fallant, sub nomine alicuius clari viri Epistolam {192.316} fingere, ut auctoritas nominis possit commendare quod per seipsum recipi non posset. Quid per singula?   Ne quis vos seducat ullo modo, alio etiam a predictis terrefaciens vos,   quasi instet dies Domini. Non quin velit illos esse paratos, ut habeant succinctos lumbos, et lucernas ardentes in manibus, exspectantes quando revertatur Dominus a nuptiis. In quo enim quemque invenerit suus novissimus dies, in hoc eum comprehendet mundi novissimus dies, quia qualis in die isto quisque moritur, talis in die illo iudicabitur. Et ideo vigilare debet omnis Christianus ne imparatum eum inveniat Domini adventus. Imparatum autem inveniet dies ille, quem imparatum inveniet vite huius dies ultimus. [AMBROSIUS] Et ideo non ait, ne terreamini, vel seducemini, {192.316} sed addit, quasi instet dies Domini. Hoc dicit, ne ipsa perturbatione dum incauti invenirentur currant ad orandum diabolum: qui hec ideo agebat, ut sub Christi nomine apparens, faceret se adorari, quod ut non possit facere impudentissimus Satanas. Tempus et signa adventus Domini Apostolus rescribit, quia non prius veniet   Dominus quam regni Romani defectio fiat, et appareat Antichristus. [AUGUSTINUS] Et hoc est quod subdit:
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
marg.|   Quoniam nisi. quasi4: Quidam volunt vos seducere quasi instet dies Domini, sed non instat dies Domini. [Haimo.]   Quoniam non veniet Dominus ad iudicium,   nisi primum venerit discessio, id est {192.317} nisi prius gens a Romano discedat imperio: non quod statim post veniat Dominus. Occulte loquitur de destructione Romani imperii, ne forte si aperte hoc diceret, incitaret eos ad persecutionem Ecclesie. Vel hoc dicit de spirituali imperio Romane Ecclesie. Vel de discessione a fide. Et est sensus: Non veniet Dominus ad iudicium, nisi prius venerit discessio Ecclesiarum a spirituali obedientia Romane Ecclesie, vel hominum a fide. [Haimo.] Quidam codices habent: Nisi venerit refuga primum, quod nulli dubium est de Antichristo eum dixisse quem refugam vocat utique a Domino Deo. Si enim hoc de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto, quem etiam describens subdit: et, nisi   revelatus, id est manifestatus,   fuerit, cuius spes {192.317} iam precedit   homo, non Deus totus,   peccati, servus, auctor et fons, id est Antichristus qui est   filius perditionis, id est diaboli qui perdit homines, per quem perditio venit in mundum, cuius filius dicitur Antichristus; non per naturam, sed per imitationem. Vel filius perditionis dicitur quia ipse perdendus est, et alios perdens.   Qui adversatur Christo et membris eius; unde Antichristus dicitur; et   extollitur. id est effert se,   super omne quod dicitur Deus, vel falsa opinione, ut dii gentium; vel beneficii gratia, ut sancti.   Aut quod colitur, ut Deus Trinitas. Extollitur dico, ita,   ut sedeat in templo Dei, id est in Ecclesia. Vel in templo, a Romanis destructo, quod Iudei tunc reedificabunt. Nascetur quidem Antichristus {192.317} in Babylone de tribu Dan, iuxta quod Iacob ait:   Fiat Dan coluber in via, et cerastes in semita (Gn.  XLIX): et cum venerit Ierosolymam, circumcidet se dicens Iudeis: Ego sum Christus promissus. Tunc confluent ad eum omnes Iudei, et reedificabunt templum a Romanis destructum, sedebitque ibi dicens se esse Deum.
4 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita: Nonnulli non ipsum principem tantum, sed universum corpus eius, id est ad eum pertinentem hominum multitudinem simul cum ipso principe suo, hoc loco intelligi volunt: rectiusque dici putant, sicut et in Greco est non in templo, sed in templum Dei sedeat, id est quasi ipse cum suis sit templum Dei quod est Ecclesia, sicut dicitur, sedet in amicum, id est ut amicus. Sedeat dico, ostendens se tamquam ipse   sit {192.317}   Deus. Nam sicut in Christo omnis plenitudo divinitatis habitavit, ita in Antichristo plenitudo malitie et omnis iniquitas habitabit, quia in ipso erit caput omnium malorum, scilicet diabolus, qui est rex super omnes filios superbie (Iob  XLI).
distinctio II
Numérotation du verset 2Th. 2,6 
prol.|
marg.|   Nonne etc. quasi5: Ita debetis credere ut scribo vobis, quia olim vobis idem dixi. Et hoc est quod dicit sub interrogatione, nonne retinetis? quod hec eadem que nunc vobis in Epistola scribo, {192.318} cum adhuc essem apud vos, presenti sermone, dicebam vobis de adventu Antichristi, et de die iudicii.   Et quid. quasi6: hec retinetis:   Et etiam   quid nunc detineat Antichristum, id est quid sit in mora eius, que sit causa dilationis eius, quare nondum veniat,   scitis, scilicet quia nondum est discessio. Detineat, dico, ita tamen   ut reveletur, id est ut manifestus fiat   in tempore suo, id est sibi congruo, et a Deo disposito, scilicet postquam facta fuerit discessio. [Haimo.] Et ideo recte ait, suo tempore. [BERENGARIUS.] Completa enim accessione ad Romanum imperium, et ad Romane Ecclesie obedientiam aderit discessio ab utroque imperio, qua impleta aderit iniquus, id est Antichristus. Similiter impleto tempore misericordie, quo plenitudo gentium intrat ad {192.318} fidem, revelabitur discessio a fide quando refrigescet caritas multorum et abundabit iniquitas, et tunc veniet Antichristus, et sic instabit dies Domini.   Nam mysterium. quasi7: Vere revelabitur in suo tempore, quia iam in non suo   mysterium iniquitatis, id est secreta iniquitas   operatur, id est mali et ficti qui sunt in Ecclesia. [AUGUSTINUS] quasi8: Iam in ipsis initiis accessionis invenitur iniquitas, sed mystica, id est pietatis nomine palliata, ut velint haberi ministri Christi, cum sint pseudo.
5 Quasi] + dicat PL
6 Quasi] + dicat PL
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita: Vere revelabitur. Nam, diabolus iam operatur mysterium iniquitatis. [Haimo.] Mysterium Grece, Latine dicitur occultum et secretum. [AUGUSTINUS] Mysterium ergo iniquitatis appellat interfectionem {192.318} sanctorum et persecutionem, quam inferebat Nero et princeps eius fidelibus Christi, quorum iam factum quasi Antichristi videbatur. [Haimo.] Quod ideo appellatur mysterium, quia iam tunc diabolus occulte per Neronem et alios operabatur occidendo martyres, sicut tunc aperte operaturus est per Antichristum interficiendo Eliam et Enoch aliosque plurimos. [AMBROSIUS] Istud mysterium iniquitatis ceptum est a Nerone, qui instigante patre suo diabolo, zelo idolorum interfecit apostolos. Et sunt Nero et alii umbra futuri, scilicet Antichristi, sicut Abel et David fuerunt figura Christi.
marg.|   Tantum ut qui tenet etc. Quia illos scire dixit quid detineat, aperte non exponit. Et ideo nos qui nescimus quod illi sciebant, pervenire cum labore {192.318} ad id quod senserat Apostolus, cupimus nec valemus, presertim quia et illa que addidit hunc sensum faciunt obscuriorem. Quid enim est:   Iam mysterium operatur iniquitatis tantum, ut qui tenet nunc teneat, donec de medio fiat? Ergo prorsus quid dixerit me fateor ignorare; suspiciones tamen hominum quas legere vel audire potui non tacebo. Quidam suspicantur hoc de imperio dictum fuisse Romano, et ideo Apostolum non id aperte scribere voluisse, ne calumniam, scilicet incurreret quod Romano imperio male optaverit, cum speraretur eternum, ut hoc quod dixit, iam enim mysterium operatur iniquitatis, Neronem voluit intelligi, cuius {192.319A} iam facta velut Antichristi videbantur. Unde nonnulli ipsum ressurrecturum et futurum Antichristum suspicantur. Alii vero nec occisum putant, sed potius subtractum, ut putaretur occisus, et vivum occultari, in vigore ipsius etatis in qua fuit cum crederetur extinctus, donec tempore suo reveletur et restituatur in regnum. Sed multum mira mihi est hec opinantium tanta presumptio. Illud tamen quod ait, ut qui tenet etc. non absurde de Romano imperio creditur dictum donec tollatur, ut sit sensus: Tantum hoc restat antequam reveletur iniquus ille, ut qui tenet nunc Romanum imperium teneat, id est qui modo imperat imperet, donec de medio fiat, id est de medio mundi tollatur illa potestas, quia omnes undique Romam quasi ad caput confluebant. {192.319B} Vel ita, tantum hoc restat, ut qui tenet nunc, fidem, teneat, donec ipsa de medio fiat, id est donec ipsa refrigescat.
marg.|  Vel ita, tantum hoc restat, ut qui nunc tenet, id detinet illum, scilicet accessio ad fidem teneat, id est detineat, donec de medio fiat, id est donec ipsa tollatur de medio.
marg.|  Vel ita, tantum hoc restat, ut qui tenet nunc, id est detinet illum, scilicet iniquitas que nunc occulta est, teneat, id est detineat, donec iniquitas que modo est mystica fiat de medio, id est aliquid de communibus, ut non erubescat homo adulterari, furari, et alia huiusmodi facere, sicut nec ambulare, nec loqui.
marg.|  Vel ita: Quidam putant hoc esse dictum de malis et fictis qui sunt in Ecclesia, ,tamdiu donec perveniant ad {192.319C} tantum numerum qui Antichristo magnum faciant populum. Et hoc dictum esse mysterium iniquitatis quia videtur occultum, et de hoc dictum esse, quid detineat scitis etc. ait, ut qui tenet non teneat. Dicunt Apostolum hortari fideles ut in fide quam tenent tenaciter perseverent, donec exeat de medio Ecclesie mysterium iniquitatis, quod nunc occultum est. Et est sensus: Tantum hoc superest agendum, ut qui tenet nunc fidem teneat, id est firmiter in ea perseveret, donec mysterium iniquitatis de medio fiat, id est donec qui modo in Ecclesia ficti sunt ab eadem manifeste recedant. De qualibus Iesus aita: « De nobis exierunt, sed ex nobis non erant ». Sicut ergo ante fidem exierunt multi heretici de medio Ecclesie, ita nunc aperte inde exibunt {192.319D} omnes qui non ad Christum, sed ad illum Antichristum novissimum pertinebunt.
a 1Io. 2, 19.
marg.|  Vel ita, tantum hoc restat, ut qui tenet nunc, id est detinet illum, scilicet discessio que nondum facta est, teneat id est detineat, donec ipsa discessio fiat de medio, id est manifeste appareat.
distinctio III
Numérotation du verset 2Th. 2,8 
prol.|
marg.|   Et tunc, scilicet iam revelata discessione a Deo vero, et refrigerata multorum caritate, ex abundantia iniquitatis quasi parata sibi sede,   revelabitur, id est manifestabitur,   ille iniquus, scilicet Antichristus, qui nec modo nec tunc est timendus, quia sequitur:   Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui id est virtute Spiritus sancti qui dicitur spiritus oris sui quia ab eo procedit.
marg.|  Vel interficiet eum spiritu oris sui id est precepto et virtute, scilicet potentia iussionis sue, sive per se occideret eum sive per Michelem. [Haimo.] Occidetur autem, ut doctores tradunt, in monte Oliveti in papilione, et in solio suo, in illo loco contra quem Dominus ascendit ad celos. Illo autem interfecto non statim veniet {192.320C} Christus, sed ut ex libro Danielis intelligitur, concedentur electis ad penitentiam dies XLV quantum Dominus post futurus sit penitus ignoratur. Et quomodo tenebre solis fugantur presentia, ita et Dominus,   destruet eum scilicet Antichristum cum omnibus membris suis dicens:   Ite, maledicti, in ignem eternum (Mt. 24). Destruet dico,   illustratione adventus sui, id est in claro adventu suo,   cuius Antichristi adventus est,   secundum operationem Satane. Quia diabolo instigante et cooperante qui illum possidebit totum faciet, non tamen sine sensu ut phrenetici qui culpam non habent de malis, ita si vexaretur a diabolo tamquam phreneticus non ei imputaretur quidquid ageret. Et illius adventus erit {192.320D}   in omni virtute humane potestatis et divitiarum.   Et signis minoribus,   et prodigiis maioribus, sed   mendacibus. Quia per magicam artem non veram faciet illa, et per phantasiam deludet homines, sicut Simon Magus delusit illum qui putans eum occidere arietem decollavit pro eo. Et ideo etiam mendacia dicuntur, quia mendacia, confirmant, scilicet illum esse Deum. Ambigi ergo solet utrum vel ideo dicta sint mendacia, quia non vera ut videntur sed phantastica erunt, id est quia mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit, facere videatur; vel ideo, quia et si vera sint Dei permissione, ad mendacium trahent. [AUGUSTINUS] Tunc {192.321A} enim solvetur Satanas, et per illum Antichristus in omni sua virtute mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur.   Et erit adventus illius   in omni seductione iniquitatis his qui pereunt, quia minis, blanditiis, et omnibus aliis modis seducet eos qui perditioni dediti sunt.
marg.|   Eo, id est ideo,   quod non receperunt caritatem veritatis, id est Christi, in quo implentur promissa omnia, id est ideo quia non receperunt Christum, qui caritatem omnibus ostendit, et veritatem implevit. [Haimo.] Non receperunt caritatem dico,   ut salvi fierent, id est qua salvarentur recepta.
marg.|  [AUGUSTINUS] Et ideo, scilicet quia non receperunt veritatem,   mittet illis Deus, id est permittet venire ad eos,   operationem erroris, id est eum qui est ipsa {192.321} malitia, quia est pater omnis malitie et iniquitatis,   ut credant mendacio, scilicet quod Antichristus sit Deus;   ut omnes qui non crediderunt veritati, id est Christo qui vere Deus est,   sed consenserunt iniquitati, Antichristi tandem aperte, iudicentur, qui interim occulte iudicantur. Unde ait, 207 mittet illis Deus etc. Quia Deus diabolum ista facere permittit, iusto ipse iudicio, quamvis faciat ille iniquo et maligno consilio, proinde iudicati seducentur, et seducti iudicabuntur; sed iudicati iudicio Dei occulte iusto et iuste occulto, seducentur. Seducti autem iudicabuntur novissimo manifestoque iudicio per Christum iustissime iudicaturum et iustissime iudicatum.   Nos autem. quasi9: De illis ita fiet: vos autem venietis ad salutem, quia {192.321} recepistis veritatem. Unde gratias agimus Deo. Et hoc est quod ait:   Nos autem fratres dilecti a Deo debemus agere gratias Deo semper pro vobis eo   quod ab eterno   Deus elegit nos et vos   primitias fidei, ut scilicet non in periculoso tempore ultimo, sed in primitiva Ecclesia crederemus in Christum atque fidem confiteremur. [Haimo.] Elegit dico,   in salutem eternam. Vel elegit nos apostolos, primitias omnium credentium, quia apostoli primum crediderunt. Et hoc,   in salutem omnium gentium. Nos et vos dico positos,   in sanctificatione Spiritus sancti, quia Spiritus sanctus in baptismo sanctificat,   et in fide veritatis, id est Christi, per quid autem ad fidem venerint, subdit dicens:   In quam fidem, sicut gratis elegit nos ab eterno, ita et gratis,   vocavit, nos {192.321} aversos,   per Evangelium nostrum. Vocavit dico,   in acquisitionem Domini nostri Iesu Christi, id est ut per fidem acquiratis gloriam quam habet Christus. Vel in acquisitionem Domini nostri Iesu Christi, id est ut sitis acquisitio in qua Christus glorificetur.   Itaque, quasi10: Quia hec bona sunt nobis, et non instat dies Domini,   itaque fratres, state immobiles in fide.   Et ut stetis   tenete traditiones quas a nobis   didicistis usque ad intellectum,   sive per sermonem presentem,   sive per epistolam nostram. Ipse autem, quasi11: Ego moneo vos. Sed   ipse Deus noster Iesus Christus et Deus Pater, eius et   noster, qui dicitur Deus, potentia qua Creator est universorum; et Pater, affectu, id est dulcedine caritatis, {192.322}   qui dilexit nos dando filium suum pro nobis. Unde subdit:   Et dedit consolationem eternam, id est Christum, qui est consolatio nobis contra miseriam huius seculi, et in futuro. Vel dedit consolationem eternam promittendo regnum celorum.   Et dedit   spem bonam, scilicet quod de isto exsilio ad patriam veniemus. Et hoc,   in gratia, id est per gratiam, quam dedit, speramus. Vel hec omnia dedit non merito nostro, sed in gratia sua. Ipse inquam qui iam tot fecit,   exhortetur corda vestra, id est voluntates,   et affirmet, contra impugnatores,   in omni opere bono et sermone bono.
9 Quasi] + dicat PL
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Th. Capitulum 2 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=68&chapitre=68_2)

Notes :