Capitulum 1
Numérotation du verset
2Th. 1,1
Paulus et Silvanus et Timotheus
Ecclesie Thessalonicensium
in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset
2Th. 1,2
Gratia vobis et pax a Deo
Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset
2Th. 1,3
Gratias agere
debemus Deo
semper pro vobis, fratres, ita ut dignum est.
Quoniam supercrescit fides vestra
et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem,
Numérotation du verset
2Th. 1,4
ita
ut et nos ipsi
in vobis
gloriemur in Ecclesiis Dei
pro patientia vestra et fide
in omnibus persecutionibus vestris
et tribulationibus
quas sustinetis
Numérotation du verset
2Th. 1,5
in exemplum iusti iudicii Dei,
ut digni habeamini in1 regno Dei,
1 in]
om. Weber
pro quo
et patimini.
Numérotation du verset
2Th. 1,6
Si tamen iustum est
apud Deum retribuere tribulationem
his qui vos tribulant,
Numérotation du verset
2Th. 1,7
et vobis qui tribulamini requiem nobiscum
in revelatione Domini Iesu
de celo
cum angelis virtutis eius
Numérotation du verset
2Th. 1,8
in flamma ignis
dantis
vindictam his qui
non2 noverunt Deum et qui non obediunt
2 non]
om. Rusch
evangelio
Domini nostri Iesu.
Numérotation du verset
2Th. 1,9
Qui penas
dabunt
in interitu
eternas
a facie
Domini et a gloria virtutis eius,
Numérotation du verset
2Th. 1,10
cum
venerit glorificari in sanctis suis
et admirabilis fieri in omnibus
qui crediderunt,
quia testimonium nostrum creditum est3 super vos
3 testimonium nostrum - creditum est]
inv. Weber
in
die illo.
Numérotation du verset
2Th. 1,11
In quo oramus etiam 4semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus
4 oramus etiam] etiam oramus
Weber
et
impleat omnem voluntatem bonitatis
et
opus fidei in virtute
Numérotation du verset
2Th. 1,12
ut
clarificetur
nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo
secundum gratiam
Dei nostri et Domini Iesu Christi.
Capitulum 1
Numérotation du verset
2Th. 1,1
prol.|
[+]
Numérotation du verset
2Th. 1,2
marg.|
[GME68.1.1-1]
Paulus
etc. More solito salutationem premittit, deinde quoniam quicquid habent ex Deo est a gratiarum actione incipit et ait:
Numérotation du verset
2Th. 1,3
marg.|
[GME60.1.3] O
fratres, gratias agere debemus Deo
ita
pro vobis ut dignum est,
quales scilicet collatarum vobis dignitas exigit gratiarum. Que vere est magna,
quoniam
crescentibus tribulationibus non modo non deficit, sed etiam
supercrescit
, id est magis et magis proficit
fides vestra
ad Deum
et abundat caritas uniuscuiusque
ad proximum
in invicem,
ut scilicet qui diligitur diligat et mutuis obsequiis caritatem ostendat,
Numérotation du verset
2Th. 1,4
marg.|
[GME68.1.4]
ita ut et nos ipsi
magistri vestri
in
, id est pro,
vobis
[Zw58 f. 155v] bene instructis
gloriemur
ubique in Ecclesiis Dei, maxime pro patientia vestra et fide servata in omnibus que sunt de loco ad locum persecutionibus vestris et tormentorum tribulationibus quas sustinetis in exemplum iusti iudicii Dei super impios futuri. Sicut enim Petrus ait: tempus est ut iudicium incipiat a domo Dei et deinde, si inquit initium a nobis, quis finis illorum qui non credunt? Hinc enim intelligitur, quomodo non parcatur impiis qui sunt tamquam sarmenta precisa ad combustionem, quando scilicet iustis non parcitur propter proficiendam purgationem.
Numérotation du verset
2Th. 1,5
marg.|
[GME68.1.5]
Ut digni.
Ordo verborum: Sustinetis enim,
ut digni habeamini
etc. Si tamen. Quasi: Dicens iudicii addo iusti, et dicens sustinetis appono, ut digni habeamini.
Numérotation du verset
2Th. 1,6
marg.|
[GME68.1.6] Recte utique,
si tamen iustum est
quod vere est
apud Deum
etc.
Numérotation du verset
2Th. 1,7
marg.|
Domini Iesu
venientis
de celo cum angelis virtutis eius,
quorum scilicet ministerio virtus eius apparebit, dum bonos elegerit ad regnum, malos foras miserit ad iudicium.
Numérotation du verset
2Th. 1,8
marg.|
Nam et ipse veniet
in flamma ignis dantis,
hoc est, inferentis
vindictam his qui non noverunt Deum,
sive quia occulto Dei iudicio factum est, ut non audirent quod crederent, sive quia noluerunt intelligere etiam, ut bene agerent.
marg.|
[Hieronymus]
1 Unde addit:
Et non
obedierunt
evangelio Domini nostri Iesu Christi.
Quasi: Cui obedire deberent.
1
marg. Zw58
Numérotation du verset
2Th. 1,9
marg.|
Qui ideo non dico patienter, sed tamquam pro his qui leti inflixerunt bonis emendatione grata eisdem dabunt proprii supplicii
penas,
non corporis atque anime dissolutione terminabiles, sed in interitu eternas damnacionis huius sententia veniente
a facie Domini et gloria virtutis eius,
a qua ipsi, ne videant eam, tollentur cum venerit glorificari, id est apparere gloriosus in sanctis suis corpore tunc fulgentibus sicut sol et mente videntibus eum sicuti est.
Numérotation du verset
2Th. 1,10
marg.|
[GME68.1.10] Unde addit:
Et admirabilis fieri
eisdem cum erit omnia in omnibus qui crediderunt, vel ammirabilis impiis, in omnibus etc. Impii namque et irrisores humilitatis iustorum mirabuntur in subitatione insperate salutis eorum.
Quia creditum.
Dixit: Vobis qui tribulamini dari regnum iustum est. Nunc dicit unde videre potest iustum, quia scilicet nostrum testimonium, id est quicquid testati sumus futurum in die illo revelationis Domini, sive de pena malorum sive de gloria iustorum, creditum est super vos, id est desuper ut crederetis donatum est.
Numérotation du verset
2Th. 1,11
marg.|
In quo
die revelationis Christi, ut dignetur vos vocatione sua, id est non ex operibus sed ex ipso vocante secundum propositum gratie sue digni inveniamini,
oramus etiam pro vobis semper,
et hoc quoque oramus, ut hic interim impleat omnem voluntatem bonitatis, id est voluntati, qua vultis quod bonum est largiatur bonum effectum.
Numérotation du verset
2Th. 1,12
marg.|
Et spiritaliter opus fidei, id est confessionem in virtute constantie donet,
ut
per confessionis constantiam
nomen Domini nostri Iesu
[Zw58 f. 156v] Christi
clarificetur
celebri fama et honore in vobis,
et vos
etiam clarificemini
in illo,
id est appareat vos esse electos ab illo
secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Th. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=68&chapitre=68_1)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Th. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=68&chapitre=68_1)
Notes :