Capitulum 2
Numérotation du verset
2Th. 2,1
Rogamus
autem vos, fratres,
per adventum Domini nostri Iesu Christi
et
nostre congregationis
in ipsum,
Numérotation du verset
2Th. 2,2
ut non cito moveamini
a vestro1 sensu
1 vestro]
om. Weber
neque terreamini neque per spiritum,
neque per sermonem, neque per epistolam
tamquam per nos missam2,
2 missam]
om. Weber
quasi instet dies Domini.
Numérotation du verset
2Th. 2,4
qui adversatur
et extollitur
supra omne quod dicitur Deus
aut quod colitur,
ita ut in templo Dei
sedeat, ostendens se tamquam3 sit Deus.
3 tamquam] quia
Weber
Numérotation du verset
2Th. 2,3
ne quis
vos seducat ullo modo,
quoniam nisi venerit discessio primum
et
revelatus fuerit homo peccati
filius
perditionis
Numérotation du verset
2Th. 2,5
Nonne4 retinetis
4 nonne] non
Weber
quod cum adhuc essem apud vos, hec
dicebam vobis.
Numérotation du verset
2Th. 2,6
Et nunc
quid detineat
scitis,
ut reveletur
in suo tempore.
Numérotation du verset
2Th. 2,7
Nam mysterium iam operatur iniquitatis,
tantum ut
qui tenet
nunc teneat5, donec de medio fiat.
5 teneat]
om. Weber
Numérotation du verset
2Th. 2,8
Et tunc
revelabitur
ille iniquus
quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui
et destruet
illustratione adventus sui
Numérotation du verset
2Th. 2,9
eum cuius
est adventus secundum operationem Satane
in omni virtute
et signis
et prodigiis
mendacibus
Numérotation du verset
2Th. 2,10
et in omni seductione iniquitatis
his qui pereunt,
eo quod caritatem
veritatis
non receperunt ut salvi fierent.
Numérotation du verset
2Th. 2,11
Ideo
mittit illis Deus
operationem erroris,
ut credant mendacio,
Numérotation du verset
2Th. 2,12
ut iudicentur omnes
qui non crediderunt veritati
sed consenserunt iniquitati.
Numérotation du verset
2Th. 2,13
Nos autem
debemus gratias agere semper Deo6 pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit
6 semper Deo] Deo semper
Weber
nos
Deus primitias
in salutem
in sanctificationem7
7 sanctificationem] sanctificatione
Weber
Spiritus
et in8 fide veritatis,
8 in]
om. Weber
Numérotation du verset
2Th. 2,14
in quam
et vocavit vos
per evangelium nostrum in acquisitionem
glorie
Domini nostri Iesu Christi.
Numérotation du verset
2Th. 2,15
Itaque,
fratres, state
et
tenete traditiones
quas didicistis
sive per sermonem
a sive per epistolam nostram.
Numérotation du verset
2Th. 2,16
Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus
et Pater noster qui dilexit nos
et dedit consolationem eternam
et spem bonam in gratia,
Numérotation du verset
2Th. 2,17
exhortetur
corda vestra
et confirmet
in omni opere et sermone bono.
Capitulum 2
Numérotation du verset
2Th. 2,1
marg.|
Rogamus autem
etc. Hucusque dixit se pro eis gratias agere et orare, nunc monet ne quasi instet adventus Domini terreantur.
marg.|
[Hieronymus]
1 Nam forte vel occasio non intellecte prioris epistole vel ficta revelatio que deceperat dormientes vel coniectura aliquorum interpretantium Isaie et danielis et evangeliorum verba de Antichristo tunc venturo prenuntiantia thessalonicensium turbaverant animos. Huius enim turbationis causa est non tam adventus Christi, quem diligunt hii quibus reposita est corona iustitie, quam adventus antichristi, in quo pseudo prophete dabunt multa prodigia, ita ut in errorem inducantur etiam si fieri potest electi. Et hec quidem causa est turbationis illorum qui predictis occasionibus, dum ipsi adhuc viverent, Christum venturum poterant existimare. Nolebat autem Apostolus, ut aliquibus hec dicentibus crederent vel se hoc in epistole sue verbis sensisse putarent, ne forte cum transeunte tempore quo eum venturum crediderant non venisse cernerent, etiam cetera fallaciter sibi promitti arbitrantes de ipsa mercede fidei desperarent, quasi: Oramus pro vobis etc. Rogamus autem vos, o fratres, per adventum qui futurus est Domini nostri Iesu Christi ad nos et etiam nostre congregationis in ipsum, ut a sensu vestro, hoc est a fide, qua recte sentitis in consummatione seculi Christum venturum, non cito moveamini, neque tamquam vitino periculo terreamini per spiritum mendacis visionis, neque per sermonem alicuius quasi rationibus aut Scripturarum auctoritatibus hoc ostendentis, neque per epistolam tamquam per nos Apostolos missam. Nam et hoc diabolica excogitante versutia fieri poterat sicut in multis apparet apocrifis, que ad fidem perfidie faciendam Apostolorum nomine titulantur. Et ut universaliter loquar, cavete ne quis ullomodo, id est aliqua insinuandi arte seducat vos, premonens ad aliqua obtentu imminentis adventus quasi iam instet dies Domini. Attende quod cum moneat ne diem Domini putent instare, non tamen vult ut dicentes: moram facit Dominus venire, tradant se superbie luxurieque perdendos, sed pocius lumbis succinctis et lucernis ardentibus quandocumque veniat vult esse paratos.
1
marg. Zw58
marg.|
Ambrosius. Hoc scilicet ne moveantur a suo sensu ideo dicit, ne dum ipsa perturbatione incauti invenirentur, possent seduci ad adorandum diabolum, qui hoc agebat ut sub nomine Christi apparens faceret se adorari. Quod ut non possit tempus et signa adventus Christi prescribit Apostolus dicens: quoniam non veniet Christus nisi primum venerit discessio, quod grece dicitur apostasia, nisi scilicet a romano imperio primum gentes discesserunt. [marg ¶Ier. Aug.] Habent aliqui codices: nisi primum venerit refuga, quo nomine procul dubio appellat antichristum, eo quod a suo discedet auctore quem etiam describens ait: Et nisi revelatus fuerit, id est quem prophete prenuntiant manifeste ostensus homo fons peccati filius perditionis, id est diaboli, qui est universorum perditio, ipse quoque cum toto corpore malorum perdendus. Qui adversatur Christo, unde etiam antichristus vocatur et extollitur superbe supra omne quod dicitur Deus, sive [Zw58 f. 156v] opinione falsa, ut dii gentium qui sunt demonia, sive beneficii gratia ut sancti, aut quod etiam vere colitur. Nam et gentium deos et probatam veramque religionem calcabit, ita ut in templo Dei Hierosolymis ut quidam putant, aut in ecclesia, quod verius arbitramur, sedeat ostendens se tamquam sit Deus Dei filius. Nonnulli non ipsum principem tantum sed universum corpus eius, id est ad eum pertinentem multitudinem malorum cum ipso simul principe suo hoc loco volunt intelligi, rectiusque dici sicut et in greco est non in templo sed in templum Dei sedeat, id est tamquam ipse totus caput cum membris sit templum Dei, quod est ecclesia. Qualiter dicitur: Sedet in amicum, id est velut amicus.
marg.|
Non tenetis
etc. Quasi: Dico quoniam nisi venerit etc. Quod dicendo prioribus dictis meis non sum contrarius. Nonne etenim retinetis quod hec ipsa que nunc vobis in epistola scribo, cum essem apud vos, presenti sermone dicebam vobis? Et nunc quid detineat, id est que causa sit quare nondum antichristus veniat scitis, ut scilicet in suo tempore reveletur, hoc est destructo romano imperio.
marg.|
[Hieronymus]
2 Quod quoniam eternum ipsi qui imperant putant noluit aperte dicere destruendum, ne si hoc aperte atque audacter diceret iusta persecutionis causa in orientali ecclesia tunc surgere videretur. Nam mysterium. Quasi: Recte dico reveletur. Nam mysterium iniquitatis iam operatur.
2
marg. Zw58
marg.|
[Hieronymus]
3 Hoc dicit propter neronem impurissimum cesarem, cuius multis malis quibus mundum premebat,
3
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
4 antichristi parturiebatur adventus, et quod ille operabatur postea in antichristo erat complendum. Ad quod nihil restat nisi hoc tantum, ut qui tenet nunc romanum imperium teneat ipsum, donec fiat de medio. Quasi enim medium est, dum universis circumquaque gentibus imperat. Quibus ab ipso recedentibus de medio auferetur et tunc ille iniquus opportuno sibi tempore revelabitur.
4
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
5 In eo quod ait: et nunc quid detineat scitis, manifestum est quoniam que causa sit dilationis adventus antichristi aperte dicere noluit, et ideo ego prorsus quid dixerit me fateor ignorare. Putant tamen quidam hoc de romano imperio dictum fuisse et Apostolum propterea id non aperte scribere voluisse, ne calumpniam incurreret quod romano imperio male optaverit, cum speraretur eternum ut quod dixerit mysterium operatur iam iniquitatis, neronem voluit intelligi, cuius iam facta velut antichristi videbantur. Unde nonnulli illum resurrecturum et futurum antichristum suspicantur, alii vero nec occisum putant sed subtractum, ut putaretur occisus, et occultari debet donec suo tempore reveletur et regnet. Sed multum mihi mira est hec opinantium tanta presumptio. Illud tamen quod ait: ut qui tenet etc. non absurde de romano imperio creditur dictum, quoniam ablato revelabitur antichristus. Alii vero quod ait: et nunc quid detineat scitis, et: mysterium operatur iniquitatis, non putant dictum nisi de fictis qui sunt in ecclesia tam diu, donec antichristo magnum populum faciant et ideo iniquitatis mysterium dici, quia videretur occultum, et cum ait: ut qui tenet nunc teneat, hortari fideles ut in fide quam tenent tenaciter perseverent, donec mysterium iniquitatis de medio fiat, id est donec qui modo in ecclesia ficti sunt ab eadem manifeste [Zw58 f. 157v] recedant. De quibus Ioannes: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Et tunc revelabitur ille iniquus. Alius ergo sic et alius sic Obscura Apostoli verba coniectat: Illud tamen non dubium est eum dixisse quod non veniet ad iudicium Christus nisi prius venerit antichristus. Quamdiu autem teneat qui tenet imperium sive fidem, et quamdiu operetur iniquitatis mysterium, aut post quantum temporis reveletur ille iniquus, Apostolus tamquam homo de illorum numero quibus dictum est: non est vestrum nosse tempora nec etiam obscure significavit.
5
marg. Zw58
marg.|
Sequitur: Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, [Hieronymus] id est celeri divine potestatis imperio. Et quomodo tenebre solis fugantur adventu, sic cum destruet illustratione adventus sui eum, inquam, cuius adventus est in omni etc., et hoc secundum operationem satane qui tunc solvetur et per antichristum operabitur in omni virtute, scilicet signis minoribus et prodigiis maioribus sed 235 mendacibus, de quo solet ambigi,
marg.|
[Augustinus]
6 an scilicet ideo dicantur mendacia, quoniam mortales sensus per fantasmata decepturus est ut quod non faciet facere videatur, an quoniam vera quidem, sed ad mendacia pertrahent, sed propter quodlibet eorum dicantur mendacia fient et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt, id est fient inique ad seducendos illos qui perditioni dediti sunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, id est quia veritatem non dilexerunt nec fide recipere voluerunt, ut salvi fierent. Quasi: Unde salus sequeretur. Ideo Deus mittet eis operationem erroris, id est diabolum per antichristum facere mendacia signa premittet ut errantes credant mendacio, id est antichristum esse Deum, ut omnes qui non crediderunt veritati Christi sed consenserunt iniquitati antichristi qui vivi iudicati sunt, tandem iudicentur. Iudicati enim seducentur iudicio occulte iusto, et iuste occulto. Seducti vero iudicabuntur in fine iudicio manifesto per Christum iuste iudicaturum, iniuste iudicatum.
6
marg. Zw58
marg.|
Nos autem
etc. Quasi: Illi crediderunt mendacio, ut iam iudicati damnentur. Vos autem credidistis veritati, ut iam electi salvemini. Undeo, fratres dilecti a Deo, nos debemus gratias agere Deo pro vobis, eo quod ab eterno in salutem elegerit vos Deus primicias, id est ante illa ultima tempora periculosa, ut anteqam illa venirent essetis in sanctificationem spiritus sancti, qua scilicet spiritum mentis ipse sanctificat, et in fide veritatis Christi, in quam sanctificationem et fidem sicut gratis elegerat, ita gratis vocavit vos per evangelium nostrum, et hoc in acquisitionem glorie, id est in acquisitam gloriam Domini nostri Iesu Christi. Quoniam itaque gloria hec est vobis reposita, state immobiles, in sanctificationem spiritus, et fide firma tenete traditiones, etc.
marg.|
Ipse autem.
Quasi: Moneo. Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus pater noster, ex quo ipse Christus est Deus cum illo, qui dilexit vos et dedit, id est qui ex sola dilectione dedit nobis consolationem eternam, id est promissionum sive paraclytum spiritum et spem [Zw58, f.157v] bonam salutis future, in sola gratia exhortetur, id est ad bene volendum moveat corda vestra.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Th. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=68&chapitre=68_2)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Th. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=68&chapitre=68_2)
Notes :