Capitulum 3
Numérotation du verset
2Th. 3,1
De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini
currat
et clarificetur,
sicut
et apud vos,
Numérotation du verset
2Th. 3,2
et ut liberemur
ab importunis
et malis hominibus.
Non enim omnium est fides.
Numérotation du verset
2Th. 3,3
Fidelis autem Deus1 est
1 Deus] Dominus
Weber
qui confirmabit vos
et custodiet a malo.
Numérotation du verset
2Th. 3,4
Confidimus autem
de vobis, fratres2 in Domino,
2 fratres]
om. Weber
quoniam que precipimus et facitis et facietis.
Numérotation du verset
2Th. 3,5
Dominus autem dirigat
corda vestra
in caritate Dei
et in3 patientia Christi
3 in]
om. Weber
Numérotation du verset
2Th. 3,6
Denuntiamus autem
vobis, fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi,
ut subtrahatis
vos ab omni fratre ambulante inordinate
et non
secundum traditionem quam acceperunt a nobis.
Numérotation du verset
2Th. 3,7
Ipsi enim scitis
quemadmodum
oporteat nos imitari4.
4 nos imitari] imitari nos
Weber
Quoniam non inquieti fuimus inter vos,
Numérotation du verset
2Th. 3,8
neque gratis
panem manducavimus ab aliquo,
sed in labore
et fatigatione
nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
Numérotation du verset
2Th. 3,9
Non quasi non habuerimus potestatem,
sed
ut nosmet ipsos formam daremus vobis
ad imitandum nos
Numérotation du verset
2Th. 3,10
Nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari nec manducet.
Numérotation du verset
2Th. 3,11
Audivimus5 enim
5 audivimus] audimus
Weber
inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes, sed curiose
agentes.
Numérotation du verset
2Th. 3,12
His autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio
operantes suum panem
manducent.
Numérotation du verset
2Th. 3,13
Vos autem, fratres, nolite deficerebenefacientes.
Numérotation du verset
2Th. 3,14
Quod si quis non obedit verbo
nostro
per epistolam hunc notate,
et non commisceamini cum illo ut confundatur.
Numérotation du verset
2Th. 3,15
Et
nolite quasi inimicum existimare,
sed corripite ut fratrem.
Numérotation du verset
2Th. 3,16
Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam
in omni loco.
Dominus cum omnibus vobis.
Numérotation du verset
2Th. 3,17
Salutatio
mea manu Pauli, quod est signum in omni epistola, ita scribo.
Numérotation du verset
2Th. 3,18
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
EPISTOLA AD THESSALONICENSES SECUNDA EXPLICIT.
Capitulum 3
Numérotation du verset
2Th. 3,1
marg.|
1
De cetero fratres
etc. ut sermo Dei, id est evangelium quod et de Deo est et Deus instituit, currat ut multi et velociter convertantur et clarificetur miraculo proficientium ex ipso, sicut et apud vos clarificatus est, et ut liberemur ab hominibus malis et importunis, qui scilicet et nos persecuntur et evangelio Christi contradicunt. Etsi enim in aliquibus per orationes vestras evangelium currat, non tamen omnium est fides, id est etiam vobis orantibus non omnes sunt credituri, sed tantum preordinati.
1
[•III•]
Hic incipit capitulum 3 marg. Zw58
marg.|
[Hieronymus]
2 Fidelis autem etc. Quasi: Ut confirmet Deus corda vestra oramus. Deus autem qui dixit: ero vobiscum usque ad consummationem seculi, fidelis est in promissis, qui in fide veritatis confirmabit vos etc.
2
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
3 Confidimus autem. Quasi: Dixi tenete traditiones vestras. Confidimus autem fratres etc. Dominus autem dirigat corda vestra, id est rectas faciet voluntates vestras. Quod utique sunt si maneant in caritate Dei et patientia Christi, id est amor Dei omnium causa sit voluntatum et exemplo Christi adversa feratis patienter.
3
marg. Zw58
marg.|
4
Denuntiamus autem
etc. Hic de corripiendis otiosis atque curiosis admonet bonos. Quasi: Que precipimus facietis. Denuntiamus autem vobis etc., ut subtrahatis vos etc., ut vel hac separatione erubescentes corripiantur. Inordinate, id est non secundum etc. a nobis non solum verbo sed etiam exemplo. Ipsi enim scitis etc. Neque gratis, sine proprio labore panem manducavimus, sumptum ab aliquo etc. Si quis non vult operari nec manducet. Dicunt aliqui de spiritualibus operibus hoc Apostolum precepisse, quoniam et Dominus ait: Nolite solliciti esse quid manducetis. Sed ex aliis dictis suis aperte docet Apostolus quid hic sentiat, quod scilicet servos Christi corporalia opera vult operari, ut non compellantur egestate ab aliquo necessaria petere. Nec est contra illud quod predictum est: Nolite solliciti esse etc. Patet enim ex continentibus hec ideo dictum esse, ne propter hoc evangelizarent, non ut ista quantum necessitati sat est non procurent. Audivimus enim. Quasi: Dicimus si quis non vult operari etc. utique non sine causa. Audivimus enim etc. Inquiete, id est non operantes sed curiose etc. Sed quoniam quamvis operantes multis tamen ex causis indigere possunt supplemento talium sustentationum cum hoc monuerit, ne illi qui habent [Zw58, f.158v] unde servis Dei necessaria prebeant, hac occasione torpescant, supponit: Vos autem fratres etc. Quod si quis non obedierit. Quasi: Precipitur ut operentur huic verbo, id est mandato. Quod si quis non obedierit, per epistolam hunc reprehensibilem notate diligenter quis sit. Vel per epistolam notate, id est mihi significate, et ne commisceamini convictu cum illo. Quare? Ut confundatur et ita corrigatur. Et nolite etc., sed ut fratrem, id est ex dilectione corripite. Ipse autem etc. sempiternam, hic et in futuro. In omni loco et apud domesticos et apud extraneos. Quam pacem ut habeatis, Dominus sit cum omnibus vobis. Salutatio mea etc. Amen.
4
Fi1633
(144rb)
prol.|
5
5 Amen
Fi1633 Zw58
] + Incipit epistola ad Thes(s)alonicenses
Cas235
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Th. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=68&chapitre=68_3)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Th. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=68&chapitre=68_3)
Notes :