<68.1> Divisiones
marg.|
+Incipiunt capitula seu distinctiones secunde epistole ad Thessalonicenses.
marg.|
.I. <Distinctio> Laudans apostolus Thessalonicenses, gratias agit Deo pro eis quod patienter sustinuerunt persecutiones malorum hominum qui penas dabunt in die Domini cum surrexerit glorificari in sanctis et orat ut perseverent
.
¶ <capitulum> Gratias agere.
¶ <capitulum> Gratias agere.
marg.|
.II. <Distinctio> Rogat eos ut non cito moveantur neque per spiritum neque per epistolam. Et instruit eos de adventu Antichristi.
¶ <capitulum> Rogamum autem.
¶ <capitulum> Rogamum autem.
marg.|
.III. <Distinctio> Et teneant traditiones quas didicerunt et rogat ut orent pro eo ut currat sermo Domini et liberetur a malis operibus hominibus et monet ut abstineant se ab eis qui ambulant inordinate.
¶ <capitulum> Itaque fratres.
¶ <capitulum> Itaque fratres.
marg.|
.IV. <Distinctio> Quod manibus suis operatus sit ut ceteris formam daret quia si quis non operatur nec manducet et ut suum panem cum silentio manducent. Quod si quis non obedit notetur non tamen quasi inimicus existimandus.
¶ <capitulum> Denuntiamus autem.
¶ <capitulum> Denuntiamus autem.
marg.|
Expliciunt capitula secunde epistole ad Thessalonicenses.
A
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Th. Divisiones), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=68&chapitre=68_Prol.1)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Th. Divisiones), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=68&chapitre=68_Prol.1)
Notes :