Glossa media

<68.757>Argumenti expositio

Numérotation du verset 2Th. Prol.757,0 
marg.| [GME68Pr1] [Hieronymus] 1 a Quod in precedenti epistola dicit Apostolusb: “Mortui in Christo” in adventu eius2 “resurgent primi, deinde nos qui vivimus, qui residui sumus3 simul rapiemur cum illis”, Thessalonicenses non intelligentes arbitrati “sunt antequam ipse gustaret mortemcChristum in sua maiestate venturum”. Ne igitur erroris huius causa turbentur iterum scribit eis, et primo dicens se pro illis gratias agere et orare asserit, quod adventum4 Christi antichristus preveniet et quamvis obscura, tamen aliqua adventus eiusdem antichristi signa futura denuntiat. Circa finem iterum ut5 curiosos atque otiosos corripiant obsecrat. A d
a Cf. Bruno Remensis scolasticus, (pseudo), Expositiones in omnes epistulas Pauli Apostoli (2Th. 3), ed. Montreuil-sur-Mer, p. 343: « Hanc iterum Epistolam scribit Thessalonicensibus, ideo quia in praecedenti Epistola ex verbis Pauli, ubi dixerat: nos qui vivimus rapiemur obviam Domino in aera, etc., sumpserant hanc suspicionem ut ipsis viventibus futurum putarent Antichristum diem que judicii; unde et plurimum erant perterriti ».
b Cf. 1Th. 4, 16-17.
c Cf. Hbr. 2, 9.
d ¶Fons : Cf. Hieronymus, Epistulae (Ep. 121) § 11, CSEL 56, p. 51-52 : « supra enim ad eos scripserat: hoc uobis dicimus in uerbo domini, quia nos, qui uiuimus, qui residui sumus in aduentu domini, non praeueniemus eos, qui dormierunt, quoniam ipse dominus in iussu et in uoce archangeli et in tuba dei descendet de caelo et mortui, qui in christo sunt, resurgent primi. Deinde nos, qui uiuimus, qui residui sumus, simul rapiemur cum illis in nubibus obuiam domino in aera et sic semper cum domino erimus ... ».
<potius quam> Cf. RB-752 ou RB-753, Bruyne, Préfaces .XV., p. 246. Cf. etiam   : Bruno Remensis scolasticus, (pseudo), Expositiones in omnes epistulas Pauli Apostoli (2Th. 3), ed. Montreuil-sur-Mer, p. 352.1 : « Volens quiddam novum suadere illis, scilicet ut subtrahant se ab illis otiosis et curiosis, qui per priorem epistolam noluerunt corrigi, captat eos collaudando de praemissis, dicens: de observatione patientiae, de die judicii, de oratione facienda pro nobis nos quidem sumus vos adhortati; sed bene confidimus de vobis in Domino, quoniam quaecumque praecepimus et modo facitis et in futuro facietis ».
A ¶Codd. : (RB-757) Cas235 Hrv277 Zw58
1 Hieronymus praem. marg. Hrv277 Zw58
2 eius] ei Cas235
3 sumus] om. Cas235
4 adventum] adventu Cas235
5 ut] om. Cas235



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Th. Argumenti expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=68&chapitre=68_Prol.757)

Notes :