Capitulum 1
Numérotation du verset
2Tim. 1,1
Paulus apostolus
Christi Iesu
per voluntatem Dei
secundum promissionem
vite
que est in Christo Iesu
Numérotation du verset
2Tim. 1,2
Timotheo filio carissimo1.
1 filio carissimo]
inv. Weber
Gratia,
misericordia,
pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
Numérotation du verset
2Tim. 1,3
Gratias ago Deo
cui servio
a progenitoribus
in conscientia pura,
quod2 sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die,
2 quod] quam
Weber
Numérotation du verset
2Tim. 1,4
desiderans te videre.
Memor lacrimarum tuarum,
ut gaudio implear.
Numérotation du verset
2Tim. 1,5
Recordationem accipiens eius fidei que est in te non ficta.
Que et habitavit primum in avia tua
Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod
et in te.
Numérotation du verset
2Tim. 1,6
Propter quam causam
admoneo te, ut resuscites gratiam Dei
que
est in te per impositionem manuum mearum.
Numérotation du verset
2Tim. 1,7
Non enim
dedit nobis
Deus spiritum timoris,
sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.
Numérotation du verset
2Tim. 1,8
Noli itaque erubescere
testimonium Domini nostri,
neque me vinctum eius,
sed collabora
evangelio
secundum virtutem Dei
Numérotation du verset
2Tim. 1,9
qui nos liberavit
et vocavit
vocatione sua 3
3 sua]
om. Weber
sancta,
non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum
et gratiam que data est nobis in Christo Iesu
ante tempora secularia.
Numérotation du verset
2Tim. 1,10
Manifestata est
autem nunc per illuminationem salvatoris nostri
Iesu Christi
qui
destruxit quidem mortem,
illuminavit autem
vitam et incorruptionem
per evangelium,
Numérotation du verset
2Tim. 1,11
in quo positus sum
ego predicator
et apostolus
et magister gentium.
Numérotation du verset
2Tim. 1,12
Ob quam causam
etiam hec
patior, sed non confundor.
Scio enim
cui credidi,
et certus sum, quia potens est depositum meum
servare
in illum diem
Numérotation du verset
2Tim. 1,13
Formam habens4 sanorum verborum
4 habens] habe
Weber
que a me
audisti in fide et dilectione
in Christo Iesu,
Numérotation du verset
2Tim. 1,14
bonum depositum
custodi
per Spiritum sanctum qui habitat in nobis.
Numérotation du verset
2Tim. 1,15
Scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt,
ex quibus est Phygelus et Hermogenes.
Numérotation du verset
2Tim. 1,16
Det misericordiam Dominus Honesifori
domui,
quia sepe me refrigeravit
et catenam meam
non erubuit,
Numérotation du verset
2Tim. 1,17
sed cum Romam venisset, sollicite me quesivit
et invenit.
Numérotation du verset
2Tim. 1,18
Det illi Dominus
invenire misericordiam a Domino
in illa die.
Et quanta Ephesi
ministravit mihi5, melius
5 mihi]
om. Weber
tu nosti.
Capitulum 1
Numérotation du verset
2Tim. 1,1
I
I
marg.|
Paulus etc. Primum salutat eum. Apostolum se nominat non solum dignitate officii, sed ut etiam dignitatis officium Timotheus quoque in se diligenter attendat et ex dignitate sibi auctoritatem inesse intelligens debitum officii opus perficiat. Unde in sequentibus. Opus facit evangeliste. Addit:
Per voluntatem Dei,
id est non meis meritis. Quasi: Similiter et tu gratis missus es, ideoque gratie predicande magis obnoxius nec sine spe premii, immo
secundum promissionem vite que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset
2Tim. 1,2
marg.|
Paulus inquam
Timotheo
etc. sicut in alia epistola dictum est.
Numérotation du verset
2Tim. 1,3
marg.|
Gratias ago etc. Prius laudat eius fidei que in ipso est gratiam, et de hoc quod pro ipso orat se gratias agere dicit ita: Gratias ago Deo meo cui servio
in conscientia pura
edoctus
a progenitoribus
meis Abraham, Isaac, Iacob, ceterisque qui unum Deum semper coluerunt. Ago inquam gratias de hoc,
quod sine intermissione
etc.
Numérotation du verset
2Tim. 1,4
marg.|
desiderans te videre,
tum ideo quia sum
memor lacrimarum tuarum,
quas cum a te recederem pro me fudisti, tum ideo
ut implear gaudio
Numérotation du verset
2Tim. 1,5
marg.|
accipiens
te videndo
recordationem eius fidei que est
vite
non ficta,
sed vera similiter ab aliquibus
progenitoribus
tuis. Unde sequitur
Que et abundavit
etc.
Numérotation du verset
2Tim. 1,6
marg.|
Propter quam
etc. Commendata fide illius ad eamdem sine timore et erubescentia predicandam ipsum exhortatur ostendens eum hoc et debere, quia gratis iam a reatu post a morte liberatus est, et posse, quia vita et scientia perfectus est, et valde necessarium esse quia etiam multi falsi doctores veritati resistant et futurum est tempus quando etiam qui docendi sunt sanam doctrinam non sustinebunt. Quasi: Fides non ficta est in te.
Propter quam causam admoneo, ut resuscites
quasi tribulationibus dormientem episcopalis officii
gratiam
etc.
Numérotation du verset
2Tim. 1,7
marg.|
Quamvis enim
Deus
dederit
nobis spiritum
illius
timoris
de quo ipse ait: eum timete qui potest perdere in gehenna, non dedit tamen spiritum illius timoris de quo ibidem promisit: « Nolite eos timere qui occidunt corpus ». Hoc Petrus negavit, hoc multi persecutoribus cedunt, sed
dedit spiritum virtutis
quo fortiter stemus in adversis,
et dilectionis
Dei et proximi, ut illius honori et de huius salute laboremus,
et sobrietatis,
ut scilicet1
[Zw58 f. 167v] qui mente excedimus Deo temperantes simus vobis. Verbi gratia: Nihil nos scire iudicantes nisi Iesum crucifixum.
1 ut scilicet
Cas235
]
iter Zw58
Numérotation du verset
2Tim. 1,[II]
marg.|
Noli itaque. Quasi:
Dedit Deus spiritum virtutis.
Noli ergo timere. Dedit autem
spiritum dilectionis et sobrietatis.
Numérotation du verset
2Tim. 1,8
marg.|
Noli itaque erubescere
testimonium Domini nostri
Iesu Christi, illud scilicet stultum sive infirmum, quod sapientius sive fortius esse hominibus debes testari.
Neque me vinctum eius,
id est pro ipso omnia sustinentem et in tribulationibus gloriantem. Sed collabora mihi in predicando evangelio crucis Christi quod, etsi videatur esse secundum infirmitatem, est tamen secundum virtutem Dei. Unde alibi: Virtus Dei est et hoc in salutem.
Numérotation du verset
2Tim. 1,9
marg.|
Unde hic quoque sequitur:
Qui nos liberavit.
Et ideo gratis debes hanc gratiam predicare ad quam
vocavit nos vocatione
non ea qua multi vocati, pauci sunt electi, sed
sua sancta,
id est sanctificante nos
non secundum opera nostra, sed secundum propositum et gratiam,
id est secundum propositum gratie
que data est
repositione
ante tempora secularia.
Numérotation du verset
2Tim. 1,10
marg.|
Ipsa autem completione
manifesta nunc
etc., que vero illa sit gratia, aperit dicens:
Qui destruxit
etc. Vitam autem et incorruptionem, id est
vitam incorruptibilem
illuminavit, id est paratam esse notificavit per evangelium.
Numérotation du verset
2Tim. 1,11
marg.|
In quo
evangelio notificando
positus sum ego
officio
predicator et
dignitate
Apostolus et
actu ipso officii
magister gentium.
Numérotation du verset
2Tim. 1,12
marg.|
Ob quam causam,
id est non propter aliquod crimen, sed quia doceo
hec.
Quasi: Que videri a presentibus possunt Rome modo
patior, sed non confundor
vel negando in tormentis, quod de Christo prius confessus sum, vel deceptus de premio, quod in confitendo speravi.
Scio enim
quod verax est, qui cum diceret Petro in persona omnium electorum: Ego oravi pro te ut non deficiat fides tua, et: qui crediderit salvus erit;
credidi et certus sum quia potens est servare depositum meum,
id est fidem quam apud me ipse deposuit vel spei mee premium, quod ei usque
in illum diem
quo credentem
servare
disposuit quasi servandum commisi.
Numérotation du verset
2Tim. 1,13
marg.|
Formam etc. Quasi: Collabora evangelio. Quod ut recte facias, habe
formam
etc., ut recte doceas quecumque sunt
in fide et dilectione,
id est quomodo Ecclesie electi alterutros diligere debeant
in Christo Iesu.
Sensus: Ut de fide et moribus recte doceas. Hec enim te docendo apud te quasi deposui.
Numérotation du verset
2Tim. 1,14
marg.|
Tu igitur
bonum depositum custodi.
Et potes per
Spiritum
2. Et opus est.
2 spiritum] + est
Cas235
Numérotation du verset
2Tim. 1,15
III
III
marg.|
Scis
3 enim vel autem
hoc quod
etc., id est illi quos me deserere non putabam me deserverunt. Ex
quibus est Phygellus et Hermogenes.
Quasi: a quibus tibi maxime cavendum est.
3 Scis] Sis
Cas235
Numérotation du verset
2Tim. 1,16
marg.|
Det misericordiam domui Honesifori
4
. Quasi: Hunc quamvis de Asia sit imitare. Me refrigeravit mihi necessaria ministrando,
et catenam meam non
[Zw58 f. 168v]
erubuit
sicut hii qui a me recesserunt,
4 Honesifori]
scrips.,
Onesifori
Zw58
Numérotation du verset
2Tim. 1,17
marg.|
sed cum Romam
etc.
Numérotation du verset
2Tim. 1,18
marg.|
Det illi
Deus pater
invenire misericordiam a Domino
filio
in die illa
futura. Nec solum Rome, sed etiam
Ephesi
multa
ministravit mihi,
et quanta
tu
qui aderas
melius
quam alii hoc
nosti
.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Tim. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=70&chapitre=70_1)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Tim. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=70&chapitre=70_1)
Notes :