Capitulum 2

Numérotation du verset 2Tim. 2,1 

Tu ergo,
fili mi, confortare in gratia
que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset 2Tim. 2,2 

Et que audisti a me
per multos testes,
hec commenda fidelibus
hominibus qui idonei
erunt et alios docere.
Numérotation du verset 2Tim. 2,3 

Labora
sicut bonus miles in Christo Iesu1
1 in Christo Iesu] Christi Iesu Weber
Numérotation du verset 2Tim. 2,4 

Nemo militans
Deo2 implicat se
2 Deo] om. Weber
negotiis secularibus,
ut ei placeat cui se probavit.
Numérotation du verset 2Tim. 2,5 

Nam et qui certat in agone
non coronatur,
nisi legitime certaverit
Numérotation du verset 2Tim. 2,6 

Laborantem
agricolam oportet primum de fructibus percipere3.
3 percipere] accipere Weber
Numérotation du verset 2Tim. 2,7 

Intellige
que dico : Dabit
enim tibi Dominus in omnibus
intellectum.
Numérotation du verset 2Tim. 2,8 

Memor esto
Dominum4 Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David
4 Dominum] om. Weber
secundum evangelium meum,
Numérotation du verset 2Tim. 2,9 

in quo
laboro
usque ad vincula quasi
male operans, sed
verbum Dei non est alligatum.
Numérotation du verset 2Tim. 2,10 

Ideo
omnia
sustineo propter electos,
ut et ipsi salutem
consequantur
que est in Christo Iesu
cum gloria celesti.
Numérotation du verset 2Tim. 2,11 

Fidelis
sermo. Nam si commortui sumus,
et convivemus ;
Numérotation du verset 2Tim. 2,12 

si sustinemus,
et conregnabimus ;
si negabimus,
et ille negabit nos.
Numérotation du verset 2Tim. 2,13 

Si non credimus,
ille fidelis manet.
Negare se ipsum non potest.
Numérotation du verset 2Tim. 2,14 

Hec commone,
testificans
coram Domino.
Noli verbis contendere. Ad5 nihil enim6 utile contenditur7, nisi8 ad subversionem audientium.
5 ad] in Weber |
6 enim] om. Weber |
7 contenditur] om. Weber |
8 nisi] om. Weber |
Numérotation du verset 2Tim. 2,15 

Sollicite cura te ipsum
probabilem
exhibere
Deo, operarium
inconfusibilem,
recte tractantem verbum veritatis.
Numérotation du verset 2Tim. 2,16 

Profana
autem inaniloquia
devita.
Multum enim proficient
ad impietatem,
Numérotation du verset 2Tim. 2,17 

et sermo
eorum ut cancer serpit. Ex quibus
est Hymeneus et Philetus
Numérotation du verset 2Tim. 2,18 

qui a veritate
exciderunt,
dicentes
resurrectionem
iam factam,
et subvertunt quorumdam fidem.
Numérotation du verset 2Tim. 2,19 

Sed firmum
fundamentum Dei
stat9,
9 stat] stetit Weber
habens signaculum hoc.
Cognovit Dominus qui sunt eius
et discedit10
10 discedit] discedat Weber
ab iniquitate
omnis qui nominat
nomen Domini.
Numérotation du verset 2Tim. 2,20 

In magna autem domo
non solum sunt vasa aurea et argentea,
sed et lignea et fictilia,
et quedam quidem in honorem,
quedam autem
in contumeliam.
Numérotation du verset 2Tim. 2,21 

Si quis ergo
emundaverit se
ab istis,
erit
vas
in honorem sanctificatum,
et utile Domino,
ad omne opus bonum paratum.
Numérotation du verset 2Tim. 2,22 

Iuvenilia autem desideria fuge,
sectare vero iustitiam,
fidem,
caritatem,
pacem
cum his qui
invocant Dominum de corde puro.
Numérotation du verset 2Tim. 2,23 

Stultas autem
et sine disciplina
questiones devita, sciens quia generant lites.
Numérotation du verset 2Tim. 2,24 

Servum autem Domini non oportet litigare,
sed mansuetum
esse ad omnes,
docibilem,
patientem,
Numérotation du verset 2Tim. 2,25 

cum modestia
corripientem
eos qui resistunt veritati11. Nequando
11 veritati] om. Weber
det illis Deus
penitentiam
ad cognoscendam veritatem
Numérotation du verset 2Tim. 2,26 

et resipiscant a diaboli laqueis,
a quo captivi12
12 captivi] capti Weber
tenentur
ad ipsius voluntatem.

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Tim. 2,1 
marg.| Tu ergo. Quasi: Ceteri preter onesiforum a me recesserunt. Tu ergo, fili mi, eo magis confortare onesifori exemplo in gratia que est in Christo Iesu, ut eam firma fide teneas et que audisti a me per multos testes, id est multis presentibus, vel que prophetarum exemplis vel testimoniis confirmavi. [marg • II•] Hec commenda fidelibus hominibus, qui scilicet idonei erunt non solum ipsi facere, sed et alios ut faciant docere. Labora in predicando evangelio contra hostes fidei sicut bonus miles Christi Iesu. Nemo etc. Poterat fieri, ut Timotheus cum nollet victu cotidiano ab eis sustentari quibus evangelium ministrabat, neque vero propter frequentes infirmitates opere corporali laborare posset, alia sibi negotia quereret, quibus animi eius implicaretur intentio, qualiter negotiatores, procuratores, conductores, cura presunt non manibus operantur, ideoque animum suum sollicitudine habendi pecuniam aut huiusmodi aliqua occupant. Ne igitur ipse in talia incidat, ait Apostolus: Nemo in spiritualibus sicut est evangelizare militans Deo implicat se etc. Vere. Nam et qui certat in quolibet agone ut stadii aut huiusmodi non coronabitur nisi certaverit legitime, id est secundum legem agonis. Quod nemo potest nisi ab omnibus que illum impedire possunt agonem abstineat. Hic si querat Timotheus, unde igitur vivam ego qui laborare non possum et mendicare confundor, respondet Apostolus: Laborantem agricolam oportet accipere primum [vel premium superscript] de fructibus.
marg.| [Augustinus] 1 Castum evangelistam non ad hoc evangelizantem, ut evangelium vendat, securum facit et vult, ut intelligat necessaria sumere ab illis tamquam prouincialibus in quibus Deo militat non mendicitatem esse sed potestatem. [Nota3] 2
1 marg. Zw58
2 marg. Zw58
marg.| Addit: Intellige que dico etc. Quasi: Si his que ego facio contraria dicere videor, attende quid et qua ratione dicatur. Ne enim servi Dei secularibus occupationibus 253 impediantur aut quoniam infirmi laborare non possunt, oportet ut ab his quibus ipsi ministrant accipiant, quamvis ego qui laborare possum nec propter hoc minus evangelizo quandoque propter vitandum scandalum non accipiam. Memor esto. Quasi: Labora certans legitime. Quod ut possis, memor esto Christum Iesum qui natus est ex semine David quamvis hoc negent Manichei a mortuis resurrexisse, quod negant pagani atque Iudei. Ab his enim hec nos fides distinguit. Vera utique secundum evangelium meum. In quo predicando laboro usque ad vincula quibus quasi male operans humiliatus sum ego, non verbum. Nam sequitur: Sed verbum Dei non est alligatum, quia et sermone presentes et litteris absentes docere non cesso. Ideo quia scilicet memor sum {Zw58 f. 168v } Christum resurrexisse omnia patienter sustineo, maxime propter electos. Ut sicut ego ita et ipsi in hac fide salutem consequantur illam que est in Christo Iesu que scilicet est cum gloria non terrena sed celesti. Et hic sermo de salute electorum pro Christo sustinentium est fidelis. Nam si vetustati conmortui sumus Christo et convivemus cum Christo, si patienter sustinemus eius exemplo et conregnabimus suscitati cum illo. Sicut autem ipse ait: qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, similiter et ego dico quod si negaverimus eum coram hominibus et ipse negabit nos dicens: Numquam novi vos. Si non credimus, ille in hoc etiam quod de non credentibus dixit: qui non crediderit condempnabitur, fidelis manet. Nam se ipsum qui est veritas principium verborum Dei negare non potest, quod est laus divine voluntatis, sicut quod quidam non possunt credere culpa est voluntatis humane. Hec ut scilicet sicut bonus miles labores memor Christum resurrexisse, commoneo te etc. Sed noli verbis contendere, sed ex sensu verba diiudica. Nam ea que videtur verborum contrarietate absque sensus ex quo fiunt explanatione contendere, in nihil utile est nisi ad subversionem audientium, qui non exposita dicendi ratione ex alio sensu quam ex quo dicta sunt verba sepe accipiunt. Quantum vero ad mores vivendi, sollicite cura te ipsum Deo exhibere probabilem, id est talem te apud Deum exhibeas, ut merito tibi possit populus obaudire. Operarium inconfusibilem, ne scilicet dicta factis deficientibus erubescant. Recte tractantem verbum veritatis, quod facit qui dicta sua convenientium operum confirmat exemplis, ut sicut vite ornamentum est doctrina, ita doctrine firmamentum sit vita. Verba autem profana, id est hereticorum irreligiosas fabulas et vaniloquia, id est que etsi non sunt falsa tamen sunt sine fructu, devita. Quare? Qui enim illa dicunt multum proficiunt quadam efficatia ad impietatem, id est contra divinum cultum, et sermo eorum serpit ut cancer paulatim que sana sunt corrumpendo et ita ad impietatem multos trahendo. Ex quibus est himeneus et phyletus. Quasi: Ab his specialiter cave, qui a veritate recedendo exciderunt dicentes resurrectionem iam factam esse mentium scilicet quasi et corporum nullam futuram.
marg.| [Augustinus] 3 Omnes enim secte que se per aliquam religionem hominibus inserere presumpserunt concedunt istam que mentium est per fidem resurrectionem, sed eam que futura creditur corporum multi negant. Et subverterunt fidem quorumdam, non omnium. Nam sequitur: Sed firmum fundamentum Dei, id est quicumque supra petram que est Christus vere fundatus est, immobiliter stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt eius. Quasi: Homo non cognovit sed Dominus, qui quos prescivit futuros conformes imaginis filii sui predestinavit, vocavit, iustificavit, glorificavit. Horum aliqui iam spiritaliter vivunt, aliqui vero adhuc carnales prove- {Zw58 f. 169v } ctus suos quantinus datur exercent. Sunt et aliqui qui adhuc nequiter vivunt aut etiam in heresibus vel gentilium supersticionibus iacent. Nam in illa ineffabili prescientia Dei multi qui foris videntur intus sunt, sicut et multi qui intus videntur foris sunt, de quibus iudicium quamvis 254 nondum appareat, tamen iam factum est, inter quos electi habitant corpore mente ab eis diversi. Unde et alteram signaculi partem ex libro numeri sumens Apostolus libero arbitrio loquitur dicens: Discedat non dico ab iniquis, sed ab iniquitate omnis qui vere nominat nomen Domini, qui scilicet ipsius servus est, non peccati. Recte dicit ab iniquitate, non ab iniquis. Sicut enim triticum recedit quidem a palea cum expoliatur, non vero recedit ab area cum trituratur, ita boni ab iniquitate recedere possunt, ab iniquis vero non possunt. Neque vero Apostolis, sed messoribus angelis concessit Dominus a tritico zizania separare. Sunt ergo in ecclesia corpore simul boni et mali, mente tamen diversi. Quod ex comparatione ostendit dicens: In magna autem domo etc.
3 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 4 Magna domus est ecclesia. Aurea et argentea vasa quidam intelligunt bonos, lignea et fictilia malos. Sed de utrisque, id est tam ligneis et fictilibus quam de aureis et argenteis, melius intelligitur quod ait: quedam in honorem et similiter de utrisque: quedam in contumeliam, quoniam et aliqui eorum qui pietatis detinent speciem sunt reprobi, et aliqui eorum qui videntur impii sunt electi.
4 marg. Zw58
marg.| Si quis ergo. Quasi: quedam sunt in contumeliam. Siquis ergo ab istis emundaverit se non ab eis, sed ab eorum iniquitate recedens, erit vas in honorem sanctificatum munditia et utile ad alios suo ministerio acquirendos Domino ad omne etc. Iuvenilia. Quasi: Aliorum prophana verba devita, vite autem iuvenilia desideria fuge. Sectare iustitiam ad omnes, fidem ad Deum, caritatem eternorum, pacem ecclesiastice unitatis.
marg.| Cum his etc. Quam pacem ut habeas, stultas que verbi gratia de lege et de huiusmodi fiunt questiones et illas que etsi non sunt stulte propter aliquam verborum que videtur contrarietatem tamen sunt sine disciplina, id est et tales ex quibus Christiane religionis vel evangelice scientie nullus est usus devita. Nec modo nullus ex eis est usus, sed etiam predictam pacem quodammodo turbant, quia generant lites. Quod etiam tu sciens illas devita. Servum autem Domini Christi scilicet qui non clamavit neque contendit neque audivit quisquam in plateis vocem suam non oportet litigare, qui cum multe perversorum hominum deceptiones et errores obstrepant metuendum est, ne studio altercandi non videat quod a paucis videri potest, quod scilicet contradicendi strepitus parvus est nisi etiam ipse sibi obstrepat. Non igitur oportet eum litigare, sed mansuetum esse ad omnes, etiam ad perversos. Docibilem qui sensum ex quo verba dicuntur attendens facile doceatur aut qui certis significationibus doceat auditores, non eorum errorem aucupetur ambiguis. Patientem quelibet adversa. Nequis autem ideo putet sibi esse cessandum a correptione alterius erroris, adiungit: Cum modestia, id est cor- {Zw58 f. 169v } dis lenitate corripientem eos qui veritati resistunt. Ecce patet quod nos voluit nec studere certamini, nec deesse correptioni. Que ad hoc utique fit, ne quando, hoc est, ut aliquando Deus per misericordiam det illis sine pudore sui aut timore ceteris displicendi penitentiam agere ad cognoscendam quam contradicunt veritatem, et ea cognita resipiscant a laqueis diaboli, a quo sicut servi tenentur captivi, ad faciendam ipsius voluntatem. Quales iam multi sunt, plurimi autem circa finem erunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Tim. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=70&chapitre=70_2)

Notes :