Capitulum 1

Numérotation du verset 2Tim. 1,1 

Paulus apostolus
Christi Iesu
per voluntatem Dei
secundum promissionem
vite
que est in Christo Iesu
Numérotation du verset 2Tim. 1,2 

Timotheo filio carissimo1.
1 filio carissimo] inv. Weber
Gratia,
misericordia,
pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
Numérotation du verset 2Tim. 1,3 

Gratias ago Deo
cui servio
a progenitoribus
in conscientia pura,
quod2 sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die,
2 quod] quam Weber
Numérotation du verset 2Tim. 1,4 

desiderans te videre.
Memor lacrimarum tuarum,
ut gaudio implear.
Numérotation du verset 2Tim. 1,5 

Recordationem accipiens eius fidei que est in te non ficta.
Que et habitavit primum in avia tua
Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod
et in te.
Numérotation du verset 2Tim. 1,6 

Propter quam causam
admoneo te, ut resuscites gratiam Dei
que
est in te per impositionem manuum mearum.
Numérotation du verset 2Tim. 1,7 

Non enim
dedit nobis
Deus spiritum timoris,
sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.
Numérotation du verset 2Tim. 1,8 

Noli itaque erubescere
testimonium Domini nostri,
neque me vinctum eius,
sed collabora
evangelio
secundum virtutem Dei
Numérotation du verset 2Tim. 1,9 

qui nos liberavit
et vocavit
vocatione sua 3
3 sua] om. Weber
sancta,
non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum
et gratiam que data est nobis in Christo Iesu
ante tempora secularia.
Numérotation du verset 2Tim. 1,10 

Manifestata est
autem nunc per illuminationem salvatoris nostri
Iesu Christi
qui
destruxit quidem mortem,
illuminavit autem
vitam et incorruptionem
per evangelium,
Numérotation du verset 2Tim. 1,11 

in quo positus sum
ego predicator
et apostolus
et magister gentium.
Numérotation du verset 2Tim. 1,12 

Ob quam causam
etiam hec
patior, sed non confundor.
Scio enim
cui credidi,
et certus sum, quia potens est depositum meum
servare
in illum diem
Numérotation du verset 2Tim. 1,13 

Formam habens4 sanorum verborum
4 habens] habe Weber
que a me
audisti in fide et dilectione
in Christo Iesu,
Numérotation du verset 2Tim. 1,14 

bonum depositum
custodi
per Spiritum sanctum qui habitat in nobis.
Numérotation du verset 2Tim. 1,15 

Scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt,
ex quibus est Phygelus et Hermogenes.
Numérotation du verset 2Tim. 1,16 

Det misericordiam Dominus Honesifori
domui,
quia sepe me refrigeravit
et catenam meam
non erubuit,
Numérotation du verset 2Tim. 1,17 

sed cum Romam venisset, sollicite me quesivit
et invenit.
Numérotation du verset 2Tim. 1,18 

Det illi Dominus
invenire misericordiam a Domino
in illa die.
Et quanta Ephesi
ministravit mihi5, melius
5 mihi] om. Weber
tu nosti.

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Tim. 1,1 
marg.| Paulus etc. Primum salutat eum. Apostolum se nominat non solum dignitate officii, sed ut etiam dignitatis officium Timotheus quoque in se diligenter attendat et ex dignitate sibi auctoritatem inesse intelligens debitum officii opus perficiat. Unde in sequentibus. Opus facit evangeliste. Addit: Per voluntatem Dei, id est non meis meritis. Quasi: Similiter et tu gratis missus es, ideoque gratie predicande magis obnoxius nec sine spe premii, immo secundum promissionem vite que est in Christo Iesu. Paulus inquam timotheo etc. sicut in alia epistola dictum est.
marg.| Gratias ago etc. Prius laudat eius fidei que in ipso est gratiam, et de hoc quod pro ipso orat se gratias agere dicit ita: Gratias ago Deo meo cui servio in conscientia pura edoctus a progenitoribus meis Abraham, Isaac, Iacob, ceterisque qui unum Deum semper coluerunt. Ago inquam gratias de hoc, quod sine intermissione etc. desiderans te videre, tum ideo quia sum memor lacrimarum tuarum, quas cum a te recederem pro me fudisti, tum ideo ut implear gaudio accipiens te videndo recordationem eius fidei que est vite non ficta, sed vera similiter ab aliquibus progenitoribus tuis. Unde sequitur Que et abundavit etc. Propter quam etc. Commendata fide illius ad eamdem sine timore et erubescentia predicandam ipsum exhortatur ostendens eum hoc et debere, quia gratis iam a reatu post a morte liberatus est, et posse, quia vita et scientia perfectus est, et valde necessarium esse quia etiam multi falsi doctores veritati resistant et futurum est tempus quando etiam qui docendi sunt sanam doctrinam non sustinebunt. Quasi: Fides non ficta est in te. Propter quam causam ammoneo, ut resuscites quasi tribulationibus dormientem episcopalis officii gratiam etc. Quamvis enim Deus dederit nobis spiritum illius timoris de quo ipse ait: eum timete qui potest perdere in gehenna, non dedit tamen spiritum illius timoris de quo ibidem promisit: Nolite eos timere qui occidunt corpus. Hoc petrus negavit, hoc multi persecutoribus cedunt, sed dedit spiritum virtutis quo fortiter stemus in adversis, et dilectionis Dei et proximi, ut illius honori et de huius salute laboremus, et sobrietatis, ut scilicet {Zw58 f. 167v } ut scilicet [sic] qui mente excedimus Deo temperantes simus vobis. Verbi gratia: Nihil nos scire iudicantes nisi Iesum crucifixum. Noli itaque. Quasi: Dedit Deus spiritum virtutis. Noli ergo timere. Dedit autem spiritum dilectionis et sobrietatis. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri Iesu Christi, illud scilicet stultum sive infirmum, quod sapientius sive fortius esse hominibus debes testari. Neque me vinctum eius, id est pro ipso omnia sustinentem et in tribulationibus gloriantem. Sed collabora mihi in predicando evangelio crucis Christi quod, etsi videatur esse secundum infirmitatem, est tamen secundum virtutem Dei. Unde alibi: Virtus Dei est et hoc in salutem. Unde hic quoque sequitur: Qui nos liberavit. Et ideo gratis debes hanc gratiam predicare ad quam vocavit nos vocatione non ea qua multi vocati, pauci sunt electi, sed sua sancta, id est sanctificante nos non secundum opera nostra, sed secundum propositum et gratiam, id est secundum propositum gratie que data est repositione ante tempora secularia. Ipsa autem completione manifesta nunc etc., que vero illa sit gratia, aperit dicens: Qui destruxit etc. Vitam autem et incorruptionem, id est vitam incorruptibilem illuminavit, id est paratam esse notificavit per evangelium. In quo evangelio notificando positus sum ego officio predicator et dignitate Apostolus et actu ipso officii magister gentium. Ob quam causam, id est non propter aliquod crimen, sed quia doceo hec. Quasi: Que videri a presentibus possunt rome modo patior, sed non confundor vel negando in tormentis, quod de Christo prius confessus sum, vel deceptus de premio, quod in confitendo speravi. Scio enim quod verax est, qui cum diceret petro in persona omnium electorum: ego oravi pro te ut non deficiat fides tua, et: qui crediderit salvus erit; credidi et certus sum, quia potens est servare depositum meum, id est fidem quam apud me ipse deposuit vel spei mee premium, quod ei usque in illum diem quo credentem servare disposuit quasi servandum commisi.
marg.| Formam etc. Quasi: Collabora evangelio. Quod ut recte facias, habe formam etc., ut recte doceas quecumque sunt in fide et dilectione, id est quomodo ecclesie electi alterutros diligere debeant in Christo Iesu. Sensus: Ut de fide et moribus recte doceas. Hec enim te docendo apud te quasi deposui. Tu igitur bonum depositum custodi. Et potes per spiritum. Et opus est. Scis enim vel autem hoc quod etc., id est illi quos me deserere non putabam me deserverunt. Ex quibus est Phygellus et Hermogenes. Quasi: a quibus tibi maxime cavendum est.   Det misericordiam domui Onesifori. Quasi: Hunc quamvis de asia sit imitare. Me refrigeravit mihi necessaria ministrando, et catenam meam non {Zw58 f. 168v } erubuit sicut hii qui a me recesserunt, sed cum romam etc. Det illi Deus pater invenire misericordiam a Domino filio in die illa futura. Nec solum rome, sed etiam ephesi multa ministravit mihi, et quanta tu qui aderas melius quam alii hoc nosti.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Tim. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=70&chapitre=70_1)

Notes :