Capitulum 2
Numérotation du verset
2Tim. 2,1
Tu ergo,
fili mi, confortare in gratia
que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset
2Tim. 2,2
Et que audisti a me
per multos testes,
hec commenda fidelibus
hominibus qui idonei
erunt et alios docere.
Numérotation du verset
2Tim. 2,3
Labora
sicut bonus miles in Christo Iesu1
1 in Christo Iesu] Christi Iesu
Weber
Numérotation du verset
2Tim. 2,4
Nemo militans
Deo2 implicat se
2 Deo]
om. Weber
negotiis secularibus,
ut ei placeat cui se probavit.
Numérotation du verset
2Tim. 2,5
Nam et qui certat in agone
non coronatur,
nisi legitime certaverit
Numérotation du verset
2Tim. 2,6
Laborantem
agricolam oportet primum de fructibus percipere3.
3 percipere] accipere
Weber
Numérotation du verset
2Tim. 2,7
Intellige
que dico : Dabit
enim tibi Dominus in omnibus
intellectum.
Numérotation du verset
2Tim. 2,8
Memor esto
Dominum4 Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David
4 Dominum]
om. Weber
secundum evangelium meum,
Numérotation du verset
2Tim. 2,9
in quo
laboro
usque ad vincula quasi
male operans, sed
verbum Dei non est alligatum.
Numérotation du verset
2Tim. 2,10
Ideo
omnia
sustineo propter electos,
ut et ipsi salutem
consequantur
que est in Christo Iesu
cum gloria celesti.
Numérotation du verset
2Tim. 2,11
Fidelis
sermo. Nam si commortui sumus,
et convivemus ;
Numérotation du verset
2Tim. 2,12
si sustinemus,
et conregnabimus ;
si negabimus,
et ille negabit nos.
Numérotation du verset
2Tim. 2,13
Si non credimus,
ille fidelis manet.
Negare se ipsum non potest.
Numérotation du verset
2Tim. 2,14
Hec commone,
testificans
coram Domino.
Noli verbis contendere. Ad5 nihil enim6 utile contenditur7, nisi8 ad subversionem audientium.
5 ad] in
Weber
|
6 enim]
om. Weber
|
7 contenditur]
om. Weber
|
8 nisi]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Tim. 2,15
Sollicite cura te ipsum
probabilem
exhibere
Deo, operarium
inconfusibilem,
recte tractantem verbum veritatis.
Numérotation du verset
2Tim. 2,16
Profana
autem inaniloquia
devita.
Multum enim proficient
ad impietatem,
Numérotation du verset
2Tim. 2,17
et sermo
eorum ut cancer serpit. Ex quibus
est Hymeneus et Philetus
Numérotation du verset
2Tim. 2,18
qui a veritate
exciderunt,
dicentes
resurrectionem
iam factam,
et subvertunt quorumdam fidem.
Numérotation du verset
2Tim. 2,19
Sed firmum
fundamentum Dei
stat9,
9 stat] stetit
Weber
habens signaculum hoc.
Cognovit Dominus qui sunt eius
et discedit10
10 discedit] discedat
Weber
ab iniquitate
omnis qui nominat
nomen Domini.
Numérotation du verset
2Tim. 2,20
In magna autem domo
non solum sunt vasa aurea et argentea,
sed et lignea et fictilia,
et quedam quidem in honorem,
quedam autem
in contumeliam.
Numérotation du verset
2Tim. 2,21
Si quis ergo
emundaverit se
ab istis,
erit
vas
in honorem sanctificatum,
et utile Domino,
ad omne opus bonum paratum.
Numérotation du verset
2Tim. 2,22
Iuvenilia autem desideria fuge,
sectare vero iustitiam,
fidem,
caritatem,
pacem
cum his qui
invocant Dominum de corde puro.
Numérotation du verset
2Tim. 2,23
Stultas autem
et sine disciplina
questiones devita, sciens quia generant lites.
Numérotation du verset
2Tim. 2,24
Servum autem Domini non oportet litigare,
sed mansuetum
esse ad omnes,
docibilem,
patientem,
Numérotation du verset
2Tim. 2,25
cum modestia
corripientem
eos qui resistunt veritati11. Nequando
11 veritati]
om. Weber
det illis Deus
penitentiam
ad cognoscendam veritatem
Numérotation du verset
2Tim. 2,26
et resipiscant a diaboli laqueis,
a quo captivi12
12 captivi] capti
Weber
tenentur
ad ipsius voluntatem.
Capitulum 2
Numérotation du verset
2Tim. 2,1
marg.|
Tu ergo.
Quasi: Ceteri preter Onesiforum a me recesserunt.
Tu ergo, fili mi,
eo magis
confortare
Onesifori exemplo
in gratia que est in Christo Iesu,
ut eam firma fide teneas.
Numérotation du verset
2Tim. 2,2
marg.|
Et que audisti a me per multos testes,
id est multis presentibus, vel que prophetarum exemplis vel testimoniis confirmavi1. Hec commenda fidelibus hominibus,
qui
scilicet
idonei erunt
non solum ipsi facere, sed
et
2
alios
ut faciant
docere.
1 confirmavi] + [marg •II•] marg. ad initium cap. 2 indicandum Zw58
2 et] om. Cas235
Numérotation du verset
2Tim. 2,3
IV
IV
marg.|
Labora
in predicando evangelio contra hostes fidei
sicut bonus miles Christi Iesu.
Numérotation du verset
2Tim. 2,4
marg.|
Nemo
etc. Poterat fieri, ut Timotheus cum nollet victu cotidiano ab eis sustentari quibus evangelium ministrabat, neque vero propter frequentes infirmitates opere corporali laborare posset, alia sibi negotia quereret, quibus animi eius implicaretur intentio, qualiter negotiatores, procuratores, conductores, cura presunt non manibus operantur, ideoque animum suum sollicitudine habendi pecuniam aut huiusmodi aliqua occupant. Ne igitur ipse in talia incidat, ait Apostolus:
Nemo
in spiritualibus sicut est evangelizare
militans Deo implicat se
etc. Vere.
Numérotation du verset
2Tim. 2,5
marg.|
Nam et qui certat in
quolibet
agone
ut stadii aut huiusmodi
non coronabitur nisi certaverit legitime,
id est secundum legem agonis. Quod nemo potest nisi ab omnibus que illum impedire possunt agonem abstineat.
Numérotation du verset
2Tim. 2,6
marg.|
Hic si querat Timotheus, unde igitur vivam ego qui laborare non possum et mendicare confundor, respondet Apostolus:
Laborantem agricolam oportet
accipere
primum
3
de fructibus.
3 primum] + vel premium
interl. Zw58
marg.|
[Augustinus]
4 Castum evangelistam non ad hoc evangelizantem, ut evangelium vendat, securum facit et vult, ut intelligat necessaria sumere ab illis tamquam provincialibus in quibus Deo militat non mendicitatem esse sed potestatem5.
4
marg. Zw58
5
potestatem ] +
[
Nota3
]
marg. Zw58
Numérotation du verset
2Tim. 2,7
marg.|
Addit:
Intellige que dico
etc. Quasi: Si his que ego facio contraria dicere videor, attende quid et qua ratione dicatur. Ne enim servi Dei secularibus occupationibus impediantur aut quoniam infirmi laborare non possunt, oportet ut ab his quibus ipsi ministrant accipiant, quamvis ego qui laborare possum nec propter hoc minus evangelizo quandoque propter vitandum scandalum non accipiam.
Numérotation du verset
2Tim. 2,8
marg.|
Memor esto.
Quasi: Labora certans legitime. Quod ut possis,
memor esto Christum Iesum
qui natus est
ex semine David
quamvis hoc negent Manichei a mortuis
resurrexisse,
quod negant pagani atque Iudei. Ab his enim hec nos fides distinguit. Vera utique
secundum evangelium meum.
Numérotation du verset
2Tim. 2,9
marg.|
In quo
predicando
laboro usque ad vincula
quibus
quasi male operans
humiliatus sum ego, non verbum.
marg.|
Nam sequitur:
Sed Verbum Dei non est alligatum,
quia et sermone presentes et litteris absentes docere non cesso.
Numérotation du verset
2Tim. 2,10
marg.|
Ideo
quia scilicet « memor sum [Zw58 f. 168v] Christum resurrexisse
» omnia
patienter
sustineo,
maxime
propter electos, ut
sicut ego ita
et ipsi
in hac fide
salutem consequantur
illam
que est in Christo Iesu
que scilicet est
cum gloria
non terrena sed
celesti.
Numérotation du verset
2Tim. 2,11
V
V
marg.|
Et hic
sermo
de salute electorum pro Christo sustinentium est
fidelis. Nam si
vetustati
commortui sumus
Christo
et convivemus
cum Christo,
Numérotation du verset
2Tim. 2,12
marg.|
si
patienter
sustinemus
eius exemplo
et conregnabimus
suscitati cum illo. Sicut autem ipse ait: qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, similiter et ego dico quod si negaverimus eum coram hominibus
et ipse negabit nos
dicens: Numquam novi vos.
Numérotation du verset
2Tim. 2,13
marg.|
Si non credimus, ille
in hoc etiam quod de non credentibus dixit: qui non crediderit condempnabitur,
fidelis manet.
Nam se ipsum qui est veritas principium verborum Dei
negare non potest,
quod est laus divine voluntatis, sicut quod quidam non possunt credere culpa est voluntatis humane.
Numérotation du verset
2Tim. 2,14
marg.|
Hec
ut scilicet sicut bonus miles labores memor Christum resurrexisse,
commoneo* te
6 etc. Sed noli verbis contendere, sed ex sensu verba diiudica. Nam ea que videtur verborum contrarietate absque sensus ex quo fiunt explanatione contendere, in nihil utile est nisi ad subversionem audientium, qui non exposita dicendi ratione ex alio sensu quam ex quo dicta sunt verba sepe accipiunt.
Numérotation du verset
2Tim. 2,15
marg.|
Quantum vero ad mores vivendi,
sollicite cura te ipsum Deo exhibere probabilem,
id est talem te apud Deum exhibeas, ut merito tibi possit populus obaudire.
Operarium inconfusibilem,
ne scilicet dicta factis deficientibus erubescant.
Recte tractantem verbum veritatis,
quod facit qui dicta sua convenientium operum confirmat exemplis, ut sicut vite ornamentum est doctrina, ita doctrine firmamentum sit vita.
Numérotation du verset
2Tim. 2,16
marg.|
Verba
autem profana,
id est hereticorum irreligiosas fabulas et
vaniloquia
, id est que etsi non sunt falsa tamen sunt sine fructu, devita. Quare? Qui
enim
illa dicunt
multum proficiunt
quadam efficacia
ad impietatem,
id est contra divinum cultum.
Numérotation du verset
2Tim. 2,17
marg.|
Et sermo
eorum serpit ut cancer paulatim que sana sunt corrumpendo et ita ad impietatem multos trahendo.
Ex quibus est Hymeneus et Philetus
7*, quasi: Ab his specialiter cave.
7 Hymeneus et Philetus]
scrips.,
himeneus et phyletus
Zw58
Numérotation du verset
2Tim. 2,18
marg.|
qui a veritate
recedendo
exciderunt dicentes resurrectionem iam factam
esse mentium scilicet quasi et corporum nullam futuram.
marg.|
[Augustinus]
8 Omnes enim secte que se per aliquam religionem hominibus inserere presumpserunt concedunt istam que mentium est per fidem resurrectionem, sed eam que futura creditur corporum multi negant.
8
marg. Zw58
marg.|
Et subverterunt fidem quorumdam,
non omnium.
Numérotation du verset
2Tim. 2,19
marg.|
Nam sequitur:
Sed firmum fundamentum Dei,
id est quicumque supra petram que est Christus vere fundatus est, immobiliter
stat habens signaculum hoc : Cognovit Dominus qui sunt eius.
Quasi: Homo non cognovit sed Dominus, qui quos prescivit futuros conformes imaginis filii sui predestinavit, vocavit, iustificavit, glorificavit. Horum aliqui iam spiritaliter vivunt, aliqui vero adhuc carnales provectus [Zw58 f. 169v] suos quantinus datur exercent. Sunt et aliqui qui adhuc nequiter vivunt aut etiam in heresibus vel gentilium superstitionibus iacent. Nam in illa ineffabili prescientia Dei multi qui foris videntur intus sunt, sicut et multi qui intus videntur foris sunt, de quibus iudicium quamvis nondum appareat, tamen iam factum est, inter quos electi habitant corpore mente ab eis diversi. Unde et alteram signaculi partem ex libro numeri sumens Apostolus libero arbitrio loquitur dicens: Discedat non dico ab iniquis, sed ab iniquitate omnis qui vere nominat nomen Domini, qui scilicet ipsius servus est, non peccati. Recte dicit ab iniquitate, non ab iniquis. Sicut enim triticum recedit quidem a palea cum expoliatur, non vero recedit ab area cum trituratur, ita boni ab iniquitate recedere possunt, ab iniquis vero non possunt. Neque vero Apostolis, sed messoribus angelis concessit Dominus a tritico zizania separare. Sunt ergo in ecclesia corpore simul boni et mali, mente tamen diversi.
Numérotation du verset
2Tim. 2,20
VI
VI
marg.|
Quod ex comparatione ostendit dicens:
In magna autem domo
etc. [Augustinus]
9 Magna domus est Ecclesia10.
Aurea et argentea vasa
quidam intelligunt bonos, lignea et fictilia malos. Sed de utrisque, id est tam ligneis et fictilibus quam de aureis et argenteis, melius intelligitur quod ait quedam11 in honorem et similiter de12 utrisque: quedam13 in contumeliam, quoniam et aliqui eorum qui pietatis detinent14 speciem15 sunt reprobi, et aliqui eorum qui videntur16 impii sunt electi. A
9
marg. Zw58 ;
om.
P12028
11 quedam] quidam
P12028
12 de] in
P12028
13 quedam] quidam
P12028
14 detinent]
om. P12028
15 speciem] + habent
P12028
16 videntur] vident
P12028
Numérotation du verset
2Tim. 2,21
marg.|
Si quis ergo.
Quasi: quedam sunt in contumeliam.
Si quis ergo
ab istis
emundaverit se
non
ab
eis, sed ab eorum iniquitate recedens,
erit vas in honorem sanctificatum
munditia
et utile
ad alios suo ministerio acquirendos
Domino ad omne
etc.
Numérotation du verset
2Tim. 2,22
marg.|
Iuvenilia.
Quasi: Aliorum prophana verba devita, vite
autem iuvenilia desideria fuge. Sectare iustitiam
ad omnes
, fidem
ad Deum,
caritatem
eternorum,
pacem
ecclesiastice unitatis c
um his
etc.
Numérotation du verset
2Tim. 2,23
marg.|
marg.|marg.| Quam pacem ut habeas,
stultas
que verbi gratia de lege et de huiusmodi fiunt questiones et illas que etsi non sunt stulte propter aliquam verborum que videtur contrarietatem tamen sunt
sine disciplina,
id est et tales ex quibus Christiane religionis vel evangelice scientie nullus est usus
devita.
Nec modo nullus ex eis est usus, sed etiam predictam pacem quodammodo turbant,
quia generant lites.
Quod etiam tu
sciens
illas devita.
Numérotation du verset
2Tim. 2,24
marg.|
Servum autem Domini
Christi scilicet qui non clamavit neque contendit neque audivit quisquam in plateis vocem suam non oportet litigare, qui cum multe perversorum hominum deceptiones et errores obstrepant metuendum est, ne studio altercandi non videat quod a paucis videri potest, quod scilicet contradicendi strepitus parvus est nisi etiam ipse sibi obstrepat.
Non
igitur
oportet
eum
litigare, sed mansuetum esse ad omnes,
etiam ad perversos.
Docibilem
qui sensum ex quo verba dicuntur attendens facile doceatur aut qui certis significationibus doceat auditores, non eorum errorem aucupetur ambiguis.
Patientem
quelibet adversa.
Numérotation du verset
2Tim. 2,25
marg.|
Nequis autem ideo putet sibi esse cessandum a correptione alterius erroris, adiungit:
Cum modestia,
id est cordis [Zw58 f. 169v] lenitate
corripientem eos qui veritati resistunt.
Ecce patet quod nos voluit nec studere certamini, nec deesse correptioni. Que ad hoc utique fit,
nequando,
hoc est, ut aliquando Deus per misericordiam
det illis
sine pudore sui aut timore ceteris displicendi
penitentiam
agere
ad cognoscendam
quam contradicunt
veritatem
Numérotation du verset
2Tim. 2,26
marg.|
et
ea cognita
resipiscant a laqueis diaboli,
a
quo
sicut servi
tenentur captivi, ad
faciendam
ipsius voluntatem.
Quales iam multi sunt, plurimi autem circa finem erunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Tim. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 26/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=70&chapitre=70_2)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Tim. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 26/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=70&chapitre=70_2)
Notes :