Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Tim. 3,1 

Hoc autem scito
quod in novissimis diebus
instabunt tempora periculosa,
Numérotation du verset 2Tim. 3,2 

et
erunt
homines se ipsos amantes,
cupidi,
elati,
superbi,
blasphemi,
parentibus
non obedientes1, ingrati,
1 non obedientes] inoboedientes Weber
scelesti,
Numérotation du verset 2Tim. 3,3 

sine affectione,
sine pace,
criminatores,
incontinentes,
immites,
sine benignitate,
Numérotation du verset 2Tim. 3,4 

proditores,
protervi,
tumidi,
voluptatum2 amatores
2 voluptatum] voluptatium Weber
magis quam Dei,
Numérotation du verset 2Tim. 3,5 

habentes speciem
quidem pietatis,
virtutem
autem eius abnegantes.
Et hos
devita.
Numérotation du verset 2Tim. 3,6 

Ex his enim sunt
qui penetrant
domos et captivas
ducunt mulierculas
oneratas peccatis
que ducuntur variis desideriis.
Numérotation du verset 2Tim. 3,7 

Semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
Numérotation du verset 2Tim. 3,8 

Quemadmodum autem Iamnes et Mambres
restiterunt Moysi, ita et hi
resistunt veritati, homines corrupti mente,
reprobi
circa fidem,
Numérotation du verset 2Tim. 3,9 

sed
ultra non proficient. Insipientia
enim eorum manifesta erit omnibus,
sicut et illorum
fuit.
Numérotation du verset 2Tim. 3,10 

Tu autem
assecutus es meam doctrinam,
institutionem
propositum,
fidem,
longanimitatem,
dilectionem,
patientiam,
Numérotation du verset 2Tim. 3,11 

persecutiones,
passiones.
Qualia
mihi facta sunt Antiochie Iconii Lystris,
quales persecutions
sustinui
et ex omnibus me eripuit Dominus.
Numérotation du verset 2Tim. 3,12 

Et omnes
qui volunt pie vivere
in Christo Iesu,
persecutionem
patientur.
Numérotation du verset 2Tim. 3,13 

Mali
autem homines et seductores
proficient in peius
errantes
et in errorem
mittentes.
Numérotation du verset 2Tim. 3,14 

Tu vero
permane
in his que didicisti,
et credita sunt
tibi,
sciens
a quo
didiceris.
Numérotation du verset 2Tim. 3,15 

Et
quia ab infantia sacras litteras
nosti, que
te possunt3 instruere ad salutem per fidem
3 possunt] possint Weber
que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset 2Tim. 3,16 

Omnis Scriptura
divinitus inspirata
et utilis
ad docendum,
ad arguendum,
ad corrigendum,
ad erudiendum
in iustitia,
Numérotation du verset 2Tim. 3,17 

ut perfectus sit
homo Dei ad omne opus bonum instructus.

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Tim. 3,1 
marg.| Hoc autem scio] Hec est secunda pars Epistole, in qua instruit eum de novissimis temporibus. Primo, ostendens quoniam erunt periculosa, et quare ? quia, scilicet abundavit amor proprius, et postea, subiungit sequentia ad amorem proprium. Secundo, ostendit quod erunt periculosa, quia abundavit hypocrisis, ibi :   [Habentes quidem speciem] Tertio, quia abundavit avaritia et luxuria. ibi :   [Ex his enim sunt] etc. Quarto, quia abundabit contradictio, et rebellio, ibi : (Quemadmodum autem inanes). Quinto, ostendit ei, qualiter poterit se contra hoc defendere, ibi   [Tu autem assecutus] Sexto quod boni et iusti in his diebus multas tribulationes patientur, ibi :   [Et omnes qui volunt] Ultimo, invitat eum ad perseverantiam, et ut permaneat in studio sacre Scripture, ibi :   [Tu vero permane] Vel aliter. Quinque sunt partes. Postquam dixit diversa vasa in domo Dei esse. Primo, de malis vasis dicit. Prima autem pars huius capituli est de malis ultimi temporis Antichristi. In secundum ostendit, quod sunt precursores de numero illorum, secundum illud, 1Io. 4.a. Multi pseudo prophete exierunt in mundum, Item 1Io. 2.c. Nunc Antichristi multi sunt, ibi :   [Ex his sunt] In tertia docet Timotheum pugnare contra hec mala triplicibus armis scilicet scientia, virtutibus, et exemplis, ibi :   [Tu autem assecutus es] In quarta generalem sententiam ponit de bonis et malis, ibi :   [Et omnes qui] etc. In quinta utilitatem totius sacre Scripture commendat, ibi :   [Tu vero permane in his, que didicisti] Dicit ergo :
marg.| {q} Hoc autem scito] quasi dicat dixi prophana et stulta devita. Ad ipsam autem vitanda.   [Scito quod in novissimis diebus instabunt] Sanctis   [tempora periculosa] Vel,   [seva] Et secundum Chrysostomum difficilia, id est periculum instabit Sanctis et temporibus ultimis pro malitia et instantia hominum Chrysostomus Non diebus detrahit, vel temporibus, sed hominibus, 1Tim. 4.a. Spiritus manifeste dicit, quod in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes Spiritibus erroris et doctrinis Demoniorum in hypocrisi loquentium mendacium. De hoc dicitur Dn. 12.a. et Mt. 24.b. et Mc. 13.c. Dies illi tribulationis, quales non fuerunt ab initio creature, etc. Tunc enim conflabitur una persecutio ex Tyrannis, hereticis, et hypocritis. Ibique require de hoc. Hec est autem causa periculi, quam subit.
marg.| {r} Et] id est quia   [erunt homines seipsos amantes] Incipit a radice, id est ab amore sui, Phil. 2.c. Omnes, que sua sunt querunt. Et hoc provenit ex hoc quod refrigescit caritas multorum. Quando ergo refrigescit caritas ab amore Dei et proximi, convertitur ad amorem sui. Sicut solet dici de ribaldo, qui quando magnum frigus est, amplectit se brachiis, ut sic calefaciat se quoquo modo, et dicitur derisorie, iste ribaldus multum diligit se, qui sic se amplectitur. Ita est in nobis. Ex hoc enim quod ita amplectimur nos, et fovemus nos, vel ea, que pertinent ad nos. Verbi gratia, verba et opera nostra, que defendimus, et excusamus, et opiniones et sententias nostras sustinemus. Letatur enim homo in sententia oris sui, ut dicitur Prv. 15.c. Ex hoc patet, quod nos diligimus nos nimis. Chrysostomus Omnium malorum causa est hec {7. 227ra} scilicet amor sui, et radix et fons, cum homo, que sua sunt solum cogitat, non que alterius. Si enim invicem sumus membra, Rm. 12.b. 1Cor. 12.b. Eph. 4.a. salus proximi salus tua est. Dolor unius membri universis tendit doloribus, si edificatio Dei sumus, quecumque pars patitur, pars reliqua leditur. Ideo dicitur 1Cor. 10.c. Nemo, quod suum est, querat, sed quod alterius, Gal. 6.a. Alter alterius onera portate, Phil. 2.a. Non que sua sunt singuli considerantes, sed que aliorum. Ab amore autem sui oriuntur omnia sequentia mala, sicut dicit. Glossa Unde Chrysostomus Quodlibet horum nascitur ab altero. Amorem latum existentem contrahit in locum brevem Philargyria, id est amor sui, ab hac avaritia, ab avaritia elatio, ab elatione superbia, a superbia blasphemia, a blasphemia desperatio, a desperatione inobedientia. Qui enim adversus homines elevantur, facile adversus Deum, et qui ad homines elevatur, facile proruit in contemptum ad Religiosos, multo magis ad Deum. Et infra. Contempsit fratrem Cain, illico et Deum, Gn. 4.b. Numquid custos fratris mei sum ego, etc. Honoremus nos invicem, ut discamus et Deum honorare.
marg.| {a} Cupidi] pecunie. Cupiditas enim est sitis argenti, sive pecunie, quam habet febricitans, sive Hydropicus. Pecunia enim aqua est, aqua enim labilis est, et insipida.
marg.| Item non mota putrescit, secundum illud. Et vitium capiunt, ni moveantur aque. Similiter divitie distribute prosunt, sed retente, et reservate putrescunt, Iacob. 5.a. Divitie vestre putrefacte sunt.
marg.| Item aqua non satiat, sed inflat ; similiter divitie non replent desiderium, sed inflationem superinducunt, secundum illud.
prol.| Quo plus sunt pote, plus sitiuntur aque.
marg.| Eccl. 5.b. Avarus non implebitur pecunia, quasi dicat Hydropicus, vel febricitans non satiabitur aqua. Unde Chrysostomus Qui febricitat numquam impletur, sic et concupiscentia pecunie semper ebrians. Dicit ergo : (Cupidi,) pecunie.
marg.| {b} Elati] ad dominium sive ad adipiscendas dignitates.
marg.| {c} Superbi] Glossa De honoribus sibi impensis a subditis. Elatio respicit altum, superbia excellentiam, Ps. 104. Domine, non est exaltatum cor meum, per superbiam ; neque elati sunt oculi mei per elationem, id est nec placuit mihi alios excedere, nec placuit mihi in alto esse, Prv. 6.c. Sex sunt, que odit Dominus, etc. oculos sublimes etc. Is. 2.c. Oculi sublimes humiliati sunt. Ier. 22.d. Numquid regnabis quoniam confers te cedro ? Hoc est proprium elati dicere intra se, tu melior es Episcopus quam ille, tu nobilior, sapientior, etc. quasi dicat tu altiores cedro. De superbis dicit Iacob. 4.b. Deus superbis resistit, etc. Iob. 40.d. Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. Ibi dicit Gregorius Locus impiorum superbia est. Sicut enim ex superbia oritur impietas ; ita in superbia continetur impius, ergo in loco suo conteritur, quia ipsa superbia, qua elevatur, opprimitur.
marg.| {d} Blasphemi] in Deum per hereses. Item blasphemia est quodammodo contra veritatem, non tantum verbo, ut heretici ; sed etiam facto, ut illi, qui dicunt, et non faciunt. Chrysostomus Blasphemia est Dei, tamen detrahit dogmati per opera. Titum 1.d. Confitentur se nosse Deum, etc. Mt. 12.c. Spiritus blasphemie non remittetur, Is. 52.b. Dominatores eius inique agunt, non dicit, inique dicunt, sed agunt, et iugiter tota die nomen Domini blasphematur inter gentes per vos, idest per opera vestra. Tales ergo lapidandi sunt, ut dicitur Lv. 24.c. Educ blasphemum extra castra, et ponent omnes, qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum universus populus. Duo dicit, manus imponere et lapidare, quia talis dupliciter est arguendus factis et dictis, id est exemplo operum bonorum, et increpatione verborum, Sir. 22.a. In lapide luteo lapidabitur piger, id est ille, qui non facit, quod dicit, et omnes loquentur super aspernationem illius.
marg.| {e} Sequitur : Parentibus non obedientes] carnalibus, vel spiritualibus, cum tamen dicatur, Eccl. 3.b. Qui timet Deum honorat parentes, et quasi Dominus serviet his, qui se genuerunt in opere, et sermone, et omni patientia. Dt. 21.d. Si genuit homo {7. 227rb} filium contumacem et protervum, qui non audierit patris et matris imperium, et coercitus obedire contempserit, apprehendent eum et ducent ad seniores, etc. lapidibus obruet eum omnis populus civitatis. De his, et de aliis multis que in hoc loco dicuntur habetur Rm. 1.d. Detractores.
marg.| Deo odibiles, contumeliosos, superbos elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes incompositos, sine affectione, absque federe, sine misericordia. Et loquitur de Philosophis, quod nunc competit clericis.
marg.| {f} Ingrati] beneficiis tam Dei, quam hominum, Ps. 108. Pro eo, ut me diligerent, detrahant mihi, Os. 7.d. Ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacium, Sap. 16.d. Ingrati spes quasi glacies hibernalis tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua, Coloss. 3.c. Grati estote.
marg.| {g} Scelesti] ut quando modum peccandi transcendunt, 2. Mac. 9.c. Orabat autem hic Dominum scelestus, a quo non erat misericordiam consecuturus. 2Mcc. 5.e. Scelestis manibus sumens vasa tractabat indigne, et contaminabat. Hoc faciunt Clerici, et Sacerdotes qui vasa Domini, imo etiam ipsum Dominum pollutis manibus contrectant.
marg.| {h} Sine affectione] ad miseros. Prv. 12.b. Viscera impiorum crudelia, Rm. 1.d. Sine affectione.
marg.| {i} Sine pace] id est inquietantes alios, Is. 57.d. Non est pax impiis dicit Dominus. Vel (Sine pace,) eternitatis, 1Th. 5.a. Cum dixerint pax, et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus.
marg.| {k} Criminatores] quasi dicat non solum sunt inquietantes alios sed crimen aliis imponentes, Lv. 19.c. Non eris criminator, nec susurro in populis. Alia littera. (Detractores), ut dicit Glossa et Chrysostomus hanc ponit.
marg.| {l} Incontinentes] Glossa gule, vel libidinis, non refrenantes malas cupiditates. Chrysostomus Oculus, lingua, etc. membra, maxime autem cor tenendum est, quia nihil fugacius mente, Sir. 30.d. Contine et congrega cor tuum, Prv. 4.d. Omni custodia serva cor tuum, Sir. 15.a. Qui continens est iustitie, apprehendet illam. Hoc dicit, quia multi continentes sunt casti corpore, sed non continentes iustitie ; sed laudis, ut hypocrite : non enim amore iustitie se macerant, sed amore laudis, de quibus dicitur Mt. 9. Receperunt mercedem suam.
marg.| {m} Immites] id est crudeles exercendo lites, Sir. 13.b. Immitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia tua, et de vinculis. Tales contraria passuri sunt illi de quibus dicitur Mt. 5.a. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
marg.| {n} Sine benignitate] id est largitate, dum nesciunt subvenire aliis. Sic sumitur benignitas, Eph. 4.g. Estote invicem benigni misericordes donantes invicem.
marg.| {o} Proditores] secretorum, vel animarum, per fraudulentiam, scilicet Glossa Alterius, dum indicant inimicis piorum, que occultanda noverunt, Prv. 11.b. Qui ambulat fraudulenter revelat arcana ; qui autem fidelis est, celat amici commissum. 2. Mac. 5.c. Ausus est, etiam intrare templum universa terra sanctius Menelao Ductore, qui legum et patrie fuit proditor, Act. 7.g. Cuius vos nunc proditores, et homicide fuistis. Sic fuit in fine Synagoge, et sic erit, imo sic est modo in fine Ecclesie, quia quis est Principum, vel secularium, vel Ecclesiasticorum, qui non habeat suos proditores ? Bonum est autem esse proditorem secretorum Diaboli per confessionem sui peccati. Secreta enim Diaboli sunt suasiones eius ad peccatum, que si revelantur, confunditur Diabolus, et ultra ita confidenter non dicit homini sua secreta. Hanc autem proditionem facit timor Domini.
marg.| Unde Sap. 17.c. Nihil enim est timor, nisi presumptionis adiutorium, proditio cogitationis auxiliorum, Timor enim facit prodi cogitationes in confessione, ad remedium, et auxilium Dei consequendum, Eccl. 1.c. Timor Domini expellit peccatum, id est prodit in lucem.
marg.| {p} Protervi] vel, (procaces,) habitu, vel verbis, id est inverecundi. Glossa pudorem non servantes, sed humanam verecundiam inverecunde agitantes, Sir. 20.d. Odibilis est qui procax est ad loquendum, Dt. 21.d. Si genuerit homo filium contumacem, et protervum, etc. lapidibus obruet eum omnis populus.
marg.| {q} Tumidi] inflato corde, Col. 2. Inflatus sensu carnis sue, id est sensu carnali, quia talis scientia inflat, 1Cor. 8.a. Sed quia tumor mentis obstaculum est veritatis, ut dicit Gregorius ideo dicit.
marg.| {r} Ceci] non intelligentes ; neque que loquuntur neque de quibus affirmant, ut dicitur 1Tim. 1.b. Nota, quod tria excecant humor, tumor, pulvis. Humor ignarus, tumor concretus, pulvis iniectus. Humor luxurie, tumor superbie, pulvis avaritie. His tribus incommodis laborant speculatores {7. 227va} Ecclesie Clerici, scilicet Sacerdotes et Religiosi. Et ideo dicit Is. 42.c. Quis cecus, nisi qui venundatus est ? et qui cecus, nisi servus Domini ?
marg.| {a} Voluptatum] quarumlibet, (amatores magis, quam Dei) id est carnales letitias spiritualibus preponentes Chrysostomus Argento, vel voluptate minus honoratur Deus. Etenim pro illis sustinent homines pericula, insidias, vigilias, peregrinationes, etc. nos autem propter Deum, nec verbum asperum sustinemus, Mi. 6.d. Ambulasti in voluptatibus eorum ut daret te in perditionem, Is. 13.d. Sirene in delubris voluptatis, id est cantatrices et meretricule in domibus Sacerdotum et in cavernis Clericorum.
marg.| {b} Habentes quidem] quasi dicat, tales sunt in re, ut dictum est, tamen sunt,   [habentes speciem pietatis] id est pellem ovis, cum sint lupi Eadem enim habent vestimenta cum bonis et ideo periculosi sunt, Mt. 7.c. Attendite vobis a falsis Prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos, non a foliis, 2Cor. 11.c. Operarii subdoli transfigurant se in Apostolos Christi. Et non mirum. Ipse enim Satanas transfigurat se in Angelum lucis.
marg.| {c} Virtutem autem eius] id est virtutem pietatis, id est que ipsa est abnegantes factis. Vel secundum Glossa (Virtutem eius) id est caritatem de corde puro, etc. 1Tim. 1.a. que est virtus pietatis. Alia littera. (Veritatem eius) id est rem pietatis.
marg.| {d} Abnegantes] facto, Tit. 1.d. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.
marg.| {e} Et vos] id est tales, (devita) Chrysostomus Si in posterioribus temporibus futuri sunt, qualiter iste eos vitabit ? Sed dicendum est tunc fuisse tales aliquos, etsi non multis Chrysostomus Habentes, etc. qualiter ait Rm. 2.c. Confidis te, etc. et ita habentem formam scientie et veritatis in lege etc. qualiter ibi figurationem laudat, hic vituperat ? Solutio : Aliter sumitur hic et Rm. 2. sicut imago nunc pro idolo sumitur, nunc pro femina. 1Cor. 11.b. Vir est gloria Dei, etc. Item pulchram mulierem quando laudare et admirari volumus, picturis assimilamus, et picturas tamen admirari nolumus, dicimus, quia loquimur, non idem facimus, sed quia prope similitudinem venit ibi prope pulchritudinem. Et infra. Hoc exemplar pietatis quasi imago picta et mortua. Et infra. Fides sine operibus sicut corpus pulcherrimum sine fortitudine, Iac. 2.d. mortua.
marg.| {f} Ex his enim sunt] antichristiani, quasi dicat Nunc Antichristi multi sunt 1Io. 2.c.
marg.| {g} Qui penetrant domos viduarum] ad litteram, id est subintrant, et discurrunt per domos ad decipiendum, quia heresis latebras querit. Et dixit (Penetrant,) quasi de aula in cameram, ut secretius loquantur, et omnia secreta tua sciant. Sir. 13.b. Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis immitis animus illius, etc. Sir. 21.d. Pes fatui facilis in domum proximi sui.
marg.| Et nota, quod in hoc notantur tria. Inverecundia discurrendi per domos, astutia occulte, et latenter seducendi. Item curiositas secreta aliorum inquirendi. Hoc modo non docuit Christus, scilicet in occulto. Io. 18.d. Ego palam semper locutus sum mundo.
marg.| {h} Et captivas docuit] id est subdolis verbis, et versutis ledunt.
marg.| {i} Mulierculas] prius, et per eas viros earum. Chrysostomus Vides eos frequentare actus Diaboli, qui Adam per feminam cepit. (Mulierculas.) Non dicit mulieres, sed mulierculas, ut non tantum sexum, sed etiam etatem iuventutis designet. Ad litteram enim tales ducunt captivas.
marg.| Unde sicut dicit. Hieronymus Vix invenies aliquem hereticum castum. Sir. 28.c. Lingua tertia mulieres viratas eiecit, de domibus, scilic. suis, et privavit illas, scilicet laboribus suis. Vel secundum Glossa (Captivas dixit mulierculas) viros seductibiles quasi mulieres seducunt. Tales sunt hodie Sacerdotes et Clerici, qui habent curam animarum. Is. 27.d. Venientes docentes eam, Is. 3.a. Effeminati dominabuntur eis.
marg.| {k} Oneratas peccatis] Glossa et ideo digne erant seduci. Chrysostomus Hoc vehementer proprie dixit, multitudo {7. 227vb} enim peccatorum causa est seductionis, Ps. 37. Sicut onus grave gravate sunt super me. Et post sequitur Putruerunt et corrupte sunt cicatrices mee a facie insipientie mee. Insipientia enim, sive seductio sequitur : peccatum enim obscurat. 2Th. 2.c. Eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, sed supple cupiditatem vanitatis, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio. Unde subdit.
marg.| {l} Que ducuntur variis desideriis] Eccl. 9.a. Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius. Dicitur autem multivola, quia multos, vel multa vult. Et hoc est quod dicit.
marg.| {m} Variis desideriis] Chrysostomus Glorie, scilicet lascivie honoris fortassis et turpes enigmatice insinuavit concupiscentias. Seducitur autem homo, dum dicitur per desiderium, sicut oculus sequitur affectum, frequenter, quod enim placeat affectui, hoc bonum esse iudicatur, et ita seducitur homo per desiderium : Contra quod dicit. Iob. 31.a. Si secutus est oculus cor meum. Ex quibus desideriis.
marg.| {n} Semper discentes] id est semper curiose inquirentes, et curiosa discentes.
marg.| {o} Et numquam ad scientiam veritatis pervenientes] Discunt vanitatem, et numquam sciunt veritatem. Glossa Quasi semper ambulant, et numquam ad viam perveniunt, et hoc est, quia per anfractus viarum exorbitant Hbr. 5.d. Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut vos doceamini, que sint elementa exordii sermonum Dei.
marg.| Et nota plures causas quare qui semper discunt, numquam vere sciunt veritatem. Prima est, quia qui nimis comedit, non digerit, et ita nocet ei ; ita qui multa audit, et nihil retinet nihil scit. Multi enim una die volunt omnia capere, et ideo nihil habent. Prv. 13.b. Substantia festinata minuetur, que autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. Item. Prv. 19.a. Qui festinus est pedibus, ostendit. Item Prv. 25.c. Mel invenisti, comede, quod sufficit tibi. Et in eodem d. Sicut qui multum mel comedit, etc. Vel comedens, et non digerens est multa sciens, et non faciens ; et tali nocet scientia. Bernardus Sicut multum comedenti, et non digerenti noxium est homini, ita multa scienti, et non facienti peccatum est illi.
marg.| Secunda causa est, quia ordinem in discendo non servant, ut primo minora, postea maiora, 1Cor. 3.a. Tamquam parvulus in Christo lac vobis potum dedi.
marg.| Tertia causa est, quia non curant, nec amant, sed volunt scientes videri. Tales scientiam veritatis non sequuntur, quia non habent initium huius Sap. 6.c. Initium illius est verissima discipline concupiscentia. Iob. 34.d. Numquid qui non amat iudicium sanari potest ? Quarta causa quia ingenio suo et studio confidunt non in Deo, qui dator est Sapientie. Iacob. 1.a. Si quis indiget Sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus, etc. Quinta causa est, quia pigri sunt, nec volunt laborare ad Sapientiam consequemdam, Eccl. 6.b. Quasi is, qui arat, et qui seminat, accede ad eam.
marg.| Sexta causa, est quia quod audiunt, sollicite non repetunt.
marg.| Animal autem, quod non ruminat immundum est, Lv. 11.a. Septima causa est quia sollicitudo mundi suffocat semen verbi Dei, Lc. 8.a. Spine simul exorte suffocaverunt illud.
marg.| Octava causa est immunditia vite, que Sapientiam excludit. Sap. 1. In malevolam animam non intrabit Sapientia, etc. Mt. 5.a. Beati mundo corde, etc.
marg.| {p} Quemadmodum autem] Secundum Chrysostomum sic continuatur, quasi dicat ne turbemur, si sunt viri perniciosi, etc. fuerunt enim in tempore Moysi, et ante Cain, Abel, et Abraham et Pharao, Iacob, et Esau, Moyses et Magi Prophete et Pseudo Prophete, Apostoli et Pseudo, Christus, et Antichristus.
marg.| {q} Iamnes et Mambres] duo fratres Magi, de quibus Ex. 7. et 8. sed nomina non sunt ibi, sed in apocryphis invenit ea Apostolus, ut dicit Glossa vel per Spiritum Sanctum, ut addit Chrysostomus
marg.| {r} Restiterunt Moysi] usque ad tertium signum quod fuit, scilicet signum, et plaga ; nam alias fuit quartum.
marg.| Tria enim fecerunt Magi, verterunt virgas in colubros, aquas in sanguinem, et ranas de aqua eduxerunt, et de terra, et non potuerunt Cyniphes educere.
marg.| Et in his ostenditur, quod tribus modis resistitur veritati.
marg.| Primo per astutiam venenosam, que significatur per colubros. Secundo, quando sic non possunt resistere veritati, adducunt ranas, scilicet, garrulationem. {7. 228ra} Tertio, quando sic vincere non possunt, per ferocitatem vincere volunt, que significatur in sanguine, sicut faciunt heretici, ubi potestatem habent, et sic faciet Antichristus : Et hoc est : quod dicit.
marg.| {a} Ita, et hi] etc. Iob. 24.b. si rebelles fuerunt lumini. Item Iob. 6.d. Quare detraxistis sermonibus veritatis. Et 21.d. Responsio vestra repugnare ostensa sit veritati.
marg.| {b} Homines corrupti mente] quantum ad effectum per peccatum.
marg.| {c} Et reprobi circa fidem] per errorem quantum ad intellectum, 1Tim. 1.d. Habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragarunt. Glossa aliter.
marg.| {b} Corrupti mente] Glossa Corrupte rationis, et hoc facit quando disputatur utrum ratio peccet.
marg.| {c} Et reprobi] operibus, semper resistentes.
marg.| {d} Circa fidem] et numquam in fide, Ier. 2.d. filii Mempheos et Taphneos constupraverunt te usque ad verticem. Ibi Gregorius Usque ad verticem constuprare, est post mala in ipsa fidei subtilitate corrumpi.
marg.| Et nota quod multi non sunt reprobi in lingua, sed reprobi sunt in vita, probant enim Dominum per verba, sed reprobant per opera. Sunt ergo reprobi active, id est reprobantes, et ideo reprobati a Deo erunt in iudicio, Mt. 7.d. Nescio vos et 25.a. Nescient enim respondere summo Episcopo, qui tunc examinabit eos non in questionibus lingue, sed in operibus misericordie. Et qui non bene respondet : reprobabitur ab ordinibus quando faciet filios suos patri suo regnum, et Sacerdotes. Apc. 5. Is. 61. Vos autem Sacerdotes Domini vocabimini, ministri Dei nostri dicetur vobis, Ps. 111. Iucundus homo, qui miseretur, et commodat disponet, etc. quasi dicat quomodo respondebit ad ordines. 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne cum aliis predicaverim ipse reprobus inveniar, id est reprobatus in vita, qui probor in lingua.
marg.| {e} Sed ultra] id est non diu post hoc : ipsi.
marg.| {f} Non proficient] seducendo alios, quia cito deficient a seductione, quia separabuntur a Catholicis. Contra. Supra. 2.c. Multum proficiunt ad impietatem. Et infra d. Mali homines, et seductores proficient in peius. Solutio : Hoc non est simpliciter proficere, sed deficere Chris. autem solvit sic. Illic dicit, quod in errore sistent, hic vero, quod non decipient sicut prius cum vitari ceperint a fidelibus. Ex. 9.b. Non poterant malefici stare coram Moyse propter beneficia, tunc cum primum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse.
marg.| {g} Insipientia enim eorum] etc. id est convincentur de errore sicut Moyses Magos convicit esse fallaces, et impotentes in defectu tertii signi, et hoc maxime factum est per Ioannem Apostolum in Asia, Ier. 17.b. Clamavit perdix, congregavit, quam non peperit, divitias fecit non iudicio in medio dierum eius dereliquit eum, et in novissimis diebus suis erit insipiens, id est apparebit insipiens.
marg.| {e} Sed ultra] id est post hanc vitam.
marg.| {f} Non perficient] sed omnibus modis deficient, Ps. 36. Vidi impium superexaltatum, etc.
marg.| {g} Insipientia enim] etc. Mt. 10.e. Nihil opertum, quod non reveletur. Tunc manifestabuntur abscondita cordium.
marg.| {h} Tu autem] quasi illi contradicunt veritati   [Tu autem] etc. Vel sic : Ita : ut dictum est, instabunt periculosa tempora   [Autem] pro sed.
marg.| {i} Tu assecutus es] Non tantum secutus, contra eos, qui semper sequuntur, et numquam assequuntur, sup. eod. b. Semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Sapientia enim fugit ab eis, Sap. 1.a. In malevolam animam, etc. Tim. 1.b. Enutritus verbis fidei, et bone doctrine, quam assecutus es.
marg.| {k} Meam doctrinam] non errorem, 2Pt. 2.d. Securi viam {7. 228rb} Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit (Meam) cum pondere et discretione, Supra 2.a. Que audisti a me hec commenda fidelibus. Chrysostomus   [Doctrinam] hoc dicit de sermone.   [Institutionem, vel   ductionem] hoc de vita, Phil. 4.c. Scio humiliari scio et abundare, ubique et in omnibus institutus sum.
marg.| {l} Propositum] meum, quia tendis, quo ego per intentionem rectam.
marg.| {m} Fidem] Glossa invisibilium Chrysost. Non in sermonibus ait solis philosophabat, sed fide.
marg.| {n} Longanimitatem] in expectatione promissorum.
marg.| {o} Dilectionem] Dei et proximi.
marg.| {p} Patientiam] in adversis, Prv. 19.b. Doctrina viri per patientiam agnoscitur.
marg.| {q} Persecutiones] Glossa de loco ad locum Mt. 10.c. Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam, 2Cor. 11.g. Per fenestram in porta dimissus sum per murum, et sic effugi manus eius.
marg.| {r} Passiones] Glossa tormentorum. 2Cor. 11.e. In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
marg.| {s} Qualia] tormenta.
marg.| {t} Listris] quasi dicat talia sustinuisti exemplo meo, et ideo debes perseverare in hoc ad imitationem mei.
marg.| De hoc habetur Act. 14.a. Factum est in Iconio, ut simul intrarent Synagogam, etc. cum factus esset impetus gentilium et Iudeorum cum Principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos, confugerunt ad civitates Lycaonie Listram et Derben, etc. Chrysostomus Antiochiam, que Pisidie dicuntur, unde fuit Timotheus. Chrysostomus Cur hec sola dixit ex multis ? Quia erant ipsi nota, vel quia recentia, et non memorat secundum spem : non enim querit ostentationem.
marg.| {u} Quales persecutiones sustinui] tales, supple, assecutus es.
marg.| {x} Ex] etc. ne caderem in eis. Vel eripuit iam spe, tandem eripiet in re. Rm. 8.e. Spe salvi facti sumus. Sic ergo et te eruet Ps. 90. Cum ipso in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum. Item Ps. 33. Multe tribulationes Iustorum, et de his omnibus liberabit eos Dominus, 2Cor. 2.d. Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu.
marg.| {y} Et omnes] quasi ita passus sum, et similiter   [omnes, qui pie volunt vivere] id est religiose, et iuste, cursum huius vite peragere.
marg.| {z} In Christo Iesu] ad similitudinem Christi, qui venit pati.
marg.| {b} Persecutionem patientur] Chrysostomus Persecutiones hic dicit dolores, et tribulationes. Etenim non est possibile viam virtutis vianti sine tribulatione esse, et tentationibus, et tristitia. Io. 16.g. in me pacem, in mundo autem pressuram habebitis. Vel sic   [Omnes] etc. in futuro non dicit, qui vivunt, sed qui vivere volunt ; nec simpliciter volunt, multi enim volunt futuram, sed non pie. Prv. 13.a. Vult, et non vult piger. Bernardus Quam pauci, bono Iesu, post te ire volunt, cum tamen ad te pervenire nemo est, qui nolit scientes delectationes in dextera tua usque in finem : Qui autem pie volunt vivere cum Christo in futuro, pie volunt pati cum Christo in hoc seculo. Et hoc est.
marg.| {b} Persecutionem] etc. Persecutio enim ad patriam ducit. Unde Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum Patiuntur autem Sancti a mundo, a se, a Deo, a Diabolo, quod notatur Is. 37.a. Dies tribulationis est, et angustie, et correctionis, et blasphemie. Dies tribulationis quantum ad ea, que patimur a mundo, id est ab hominibus tyrannis, hereticis, et falsis fratribus. Io. 15.c. Non est servus maior Domino suo, si me persecuti sunt, et vos persequentur. Ibid. c. Si de mundo essetis, etc. Gn. 25. Maior serviet minori. Maior potestate, et ita Tyrannus serviet Iusto probando eum, et tribulando Ps. 9. Dum superbit impius contra iustum, scilicet incenditur pauper ad amorem celestium. Gregorius Ignis flatu premitur, ut crescat.
marg.| Item dies angustie, quando tribulationes et impugnationes oriuntur ex carne ; spinas enim et tribulos germinat terra maledictionis nostre. Gn. 3.c. Gal. 5.c. Caro autem concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem. Iac. 4.a. Unde bella et lites in vobis, nonne ex concupiscentiis vestris, que militant in membris vestris.
marg.| Item dies correctionis sunt, quando Dominus flagellat filium, quem recipit. Tb. 12.c. Quia acceptus Deo eras, necesse erat, ut tentatio probaret te. Sir. 27.a. Vasa figuli probat fornax. Sap. 3.b. Tamquam aurum in fornace probavit Electos Dominus, Dies autem blasphemie sunt, quando inimicus tentat ad seducendum, cuius suggestio dicitur blasphemia quia hoc facit in odium, et contumeliam Dei : {7. 228va} quia ut minuat multitudinem populi. Et sicut dicitur. Prop. 14.d. In multitudine populi Regis dignitas ; et in paucitate plebis ignominia Principis. Iusto autem iudicio Dei fit, ut fideles in numero crescant, et merito augeantur, qui tribulationibus et tentationibus atteruntur : numero .n. crescunt. Unde. Ex. 1.b. Quanto autem magis opprimebant, tanto magis multiplicabatur numero, scilicet et crescebant merito. Sed hoc iudicium Dei est occultum, etc. Nota utilitates tentationis, et tribulationis. Primo convertit apud Deum. Is. 26.c. Domine, in angustia requisierunt te. Ps. 82. Imple facies eorum ignominia, etc. Secundo, exaltat. Gn. 7.c. Factum est diluvium quadraginta diebus, et multiplicate sunt aque, et levaverunt arcam, etc. Tertio, accelerant ire ad Deum. Ps. 17. Multiplicate sunt infirmitates, etc. Quarto, a mundo exire compellunt. Ex. 12.e. Urgebant Egyptii populum exire de terra velociter cum tot mala mundus ingeminet, quid aliud, nisi quod fugatur clamat ?
marg.| Quinto, fecundat. Io. 15.a. Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum, et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Ex. 1.b. Quanto, opprimebant, etc. Sexto, letificat spiritum. Dn. 3.e. Fecit medium fornacis tamquam ventum roris flantem. Septimo, humiliat. Iob. 6.a. Sagitte Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Octavo examinat. Ps. 16. Probasti cor meum et visitasti nocte, igne me examinasti, etc. Nono purgat. Is. 4.b. Si abluerit Dominus sordes, etc. Quod flagellum grano, quod lima ferro, quod fornax auro hoc tribulatio Iusto. In libro Prosperi : Iusto iudicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas, qua Sanctos prius persequuntur, ut qui spiritu Dei aguntur, fiant per laborum exercitia puriores. Decimo, defendit. Ex. 14.e. Erat autem aqua filiis Israel, quasi murus, ad dexteram eorum, et ad levam. Ps. 59. Da nobis auxilium de tribulatione. Undecimo, hostes impugnat. Sap. 12.d. Cum das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas. Duodecimo, animam decorat, et lavat.
marg.| {a} Mali autem homines] iustis patientibus (mali) in se.
marg.| {b} Et seductores] aliorum (proficiunt,) et florebunt in temporalibus.
marg.| {c} In peius] id est in suum detrimentum. Ier. 48.b. Date florem Moab, quia florens egredietur. Io. 24.d. Elevati sunt ad modicum, et non subsistunt, et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur. Chrysostomus Non turberis, si modo mali florent, tu tristaris. Ps. 36. Ne zelaveris facientes pernitiosa, quoniam tamquam fenum velociter arescent : nullus certantium querit remissionem, id est otium ; non enim pugilans in lascivia est, nullus exutus, et unctus remissionem querit, pugna est presens vita, agon, conflictus, prelium, coarctatio. Vel (Proficiunt in peius,) id est semper in deteriora peccata ruere, et alios secum trahere festinant. Prv. 1.b. Pedes eorum ad malum currunt, quantum ad se, et festinant, ut effundant sanguinem, id est alios in peccatum secum trahant. Unde subdit.
marg.| {d} Errantes] a bono, et vero. Sed quia error numquam stat, sed serpit, ut dicit Chrysostomus Et sup. 2.c. Sermo eorum, ut cancer serpit : ideo subdit.
marg.| {e} Et in] etc. scilicet Iude d. Errore Balaam mercede effusi sunt, id est peccant pro lucro. Et signanter dicit. Effusi sunt mercede, quia avarus intima sua proiicit. Eccl. 10.b. Proiecit intima sua. Is. 19.c. Errare fecerunt Egyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius, et vomens.
marg.| {f} Tu vero] quasi illi erranti (Tu vero permane) firmus in his, que didicisti, non invenisti ; sed didicisti a Deo vel a me. 2Pt. 1. Non indoctas fabulas secuti notam facimus vobis Domini nostri Iesu virtutem et prescientiam. In hoc permanendum est. Sir. 11.c. Sta in testamento tuo ; et in illo colloquere. Duo dicit, stare et colloqui, stare in se debet et colloqui aliis. Et hec duo notantur hic.
marg.| {g} Que didicisti] ut scires tibi.
marg.| {h} Et credita sunt tibi] id est commissa ad dispendendum aliis. Eccl. 10.a. Si spiritus potestatem {7. 228vb} habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Vel aliter. (Et credita,) id est que credidisti (tibi) vel a te, vel apud te, vel ad utilitatem tuam. Permane, dico, in his, id est   [Sciens] id est memoriter retinens   [A quo] id est a vero Doctore, scilicet a me.
marg.| {l} Didiceris] Non enim omni credendum est. Iob. 4.a. Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sint. 2Io.
marg.| {b} . c. Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum accipere in domo. Et ideo etiam permane.
marg.| {m} Quia ab] etc. Et ideo firmior debes esse in permanendo in his. Chr. Sicut radix latens in profundo multo tempore nutrita non potest convelli, de facili, scilicet quia, Quod nova testa capit inveterata sapit Prv. 22.a. Adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Ideo mane colligendum est manna : Ex. 16.c. Bonum est viro, cum portaverit iugum Domini sui ab adolescentia sua. Tb. 1.b. Quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato. E contra mali, qui mala discunt in eisdem frequenter senescunt, Iob. 20. Ossa eius implebuntur vitiis adolescentie eius, et cum eo dormient in pulvere (Ab infantia) dicit contra senes, qui usque ad senectutem differunt venire ad Theologiam, Is. 65.d. Non erit ibi amplius infans dierum, et senex, qui non impleat dies suos ; quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum erit maledictus. Sacras Litteras, non dicit, Poetas vel Philosophos, vel quod peius est Leges, Prv. 19. Ubi non est scientia, anime non est bonum.
marg.| {n} Que] littere sacre, scilicet sacre legis et Prophetarum (te possunt, etc.) obtinendam   [per fidem] quam docet Scriptura : Fides obtinet salutem gratie et glorie, Rm. 1.b. Iustus ex fide vivit, Act. 15.c. Fide purificans corda eorum. Vel (Instruere,) per fidem quia fides est clavis, per quam reseratur sacra Scriptura, que docet viam ad salutem, Is. 7.b. Nisi credideritis, non intelligetis. Et dicit signanter (Instruere ad salutem) non ad convictionem, sicut illi, qui volunt instrui ut sciant, alii ut sciantur. Io. 6.g. Verba, que locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Que fides est.
marg.| {o} In Christo Iesu] id est de Christo, vel que data est ab ipso, vel que conservatur in ipso, vel que salus est in Christo Iesu. Act. 4.b. Non est in aliquo alio salus.
marg.| {p} Omnis, enim] quasi dicat permane in his, que didicisti, et que commissa sunt tibi ad salutem noscere sacras Litteras, ut dictum est, sed etiam utile est aliis, et hoc est   [Omnis enim Scriptura] id est Sacra Scriptura, que est de omnibus necessariis ad salutem ; et que est omnis, id est perfecta, et ideo privilegiat sibi nomen Scripture per antonomasiam.
marg.| {q} Divinitus inspirata] id est per Spiritum Sanctum : Ecce causa efficiens.
marg.| {r} Utilis est] Ecce finalis, quia Scriptura modo doctrinaliter, modo increpatorie procedit. In hoc etiam notatur naturalis causa, quia de his est, que spectant ad docendum et arguendum, etc. Et dicit quatuor.
marg.| {s} Ad docendum] nescientes, scilicet qui sunt in tenebris ignorantie. Ps. 8. Lucerna pedibus meis verbum tuum. Prv. 6.c. Mandatum lucerna est, et lex lux.
marg.| {t} Ad arguendum] negligentes. Piger enim debet stimulari sicut asinus. Eccl. ult. d. Verba Sapientium, id est stimuli ad corripiendum, id est increpandum duriter, in malo persistentes, et veritati rebelles. Ier. 23.f. Nonne verba mea quasi ignis, et quasi malleus conterens petras.
marg.| {u} Ad erudiendum in iustitia] id est in via iustitie penitentes, et discere volentes. Vel ad iustitiam, penitentes enim debent doceri, quomodo iustitiam faciant de inimicis Dei, id est de peccatis suis, ut non plus, vel minus faciant.
marg.| Sicut ergo utilis ad docendum inscios, ad arguendum pigros, ad corripiendum obstinatos ad erudiendum penitentes et contritos.
marg.| Hec est quadratura arce, et mense : Ex. 28. Vel [Utilis est] alie scientie vel inutiles vel noxie sunt, nisi referantur ad istam.   [Ad docendum] in historialibus libris quoad indoctos :   [Ad arguendum] in Prophetis quoad improvidos   [Ad corrigendum] in Agiographis moralibus, ut liber Psalmorum, et Salomonis quoad pigros, et incompositos :   [Ad erudiendum] in Evangelio, quoad filios subditos. Vel aliter   [Ad docendum] in sensu historiali   [Ad arguendum] in sensualibus, qui arguit unum ex altero, et novum ex veteri   [Ad corrigendum] in sensu morali, qui mores corrigit, et corripit   [Ad erudiendum] in sensu anagogico, qui extra ruditatem inferiorum ponit. Vel aliter   [Ad docendum] in lectionibus   [Ad arguendum] in disputationibus per argumenta   [Ad corrigendum] in meditationibus quasi corripiendum ; quia ibi cor rapitur   [Ad erudiendum] in predicatoribus.
marg.| {x} In iustitia] Huiusmodi enim debet docere, arguere, corripere, erudire hac intentione, ut iustitiam homines exequantur, et ipse iustitiam quasi iustam retributionem {7. 229ra} a Domino consequatur.
marg.| {a} Ut perfectus sit] etc. Ordo littere preposterus est, et est sic ordinanda.   [Ut homo] etc. in predicatione :   [Sit perfectus] in executione.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Tim. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=70&chapitre=70_3)

Notes :