Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Tim. 1,1 

Paulus apostolus
Christi Iesu
per voluntatem Dei
secundum promissionem
vite
que est in Christo Iesu
Numérotation du verset 2Tim. 1,2 

Timotheo filio carissimo1.
1 filio carissimo] inv. Weber
Gratia,
misericordia,
pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
Numérotation du verset 2Tim. 1,3 

Gratias ago Deo
cui servio
a progenitoribus
in conscientia pura,
quod2 sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die,
2 quod] quam Weber
Numérotation du verset 2Tim. 1,4 

desiderans te videre.
Memor lacrimarum tuarum,
ut gaudio implear.
Numérotation du verset 2Tim. 1,5 

Recordationem accipiens eius fidei que est in te non ficta.
Que et habitavit primum in avia tua
Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod
et in te.
Numérotation du verset 2Tim. 1,6 

Propter quam causam
admoneo te, ut resuscites gratiam Dei
que
est in te per impositionem manuum mearum.
Numérotation du verset 2Tim. 1,7 

Non enim
dedit nobis
Deus spiritum timoris,
sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.
Numérotation du verset 2Tim. 1,8 

Noli itaque erubescere
testimonium Domini nostri,
neque me vinctum eius,
sed collabora
evangelio
secundum virtutem Dei
Numérotation du verset 2Tim. 1,9 

qui nos liberavit
et vocavit
vocatione sua 3
3 sua] om. Weber
sancta,
non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum
et gratiam que data est nobis in Christo Iesu
ante tempora secularia.
Numérotation du verset 2Tim. 1,10 

Manifestata est
autem nunc per illuminationem salvatoris nostri
Iesu Christi
qui
destruxit quidem mortem,
illuminavit autem
vitam et incorruptionem
per evangelium,
Numérotation du verset 2Tim. 1,11 

in quo positus sum
ego predicator
et apostolus
et magister gentium.
Numérotation du verset 2Tim. 1,12 

Ob quam causam
etiam hec
patior, sed non confundor.
Scio enim
cui credidi,
et certus sum, quia potens est depositum meum
servare
in illum diem
Numérotation du verset 2Tim. 1,13 

Formam habens4 sanorum verborum
4 habens] habe Weber
que a me
audisti in fide et dilectione
in Christo Iesu,
Numérotation du verset 2Tim. 1,14 

bonum depositum
custodi
per Spiritum sanctum qui habitat in nobis.
Numérotation du verset 2Tim. 1,15 

Scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt,
ex quibus est Phygelus et Hermogenes.
Numérotation du verset 2Tim. 1,16 

Det misericordiam Dominus Honesifori
domui,
quia sepe me refrigeravit
et catenam meam
non erubuit,
Numérotation du verset 2Tim. 1,17 

sed cum Romam venisset, sollicite me quesivit
et invenit.
Numérotation du verset 2Tim. 1,18 

Det illi Dominus
invenire misericordiam a Domino
in illa die.
Et quanta Ephesi
ministravit mihi5, melius
5 mihi] om. Weber
tu nosti.

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Tim. 1,1 
marg.| {7. 222rb} Paulus Apostolus Iesu Christi per] etc. Chrysostomus Ad Timoth. Ephesiorum Ecclesie Episcopum intronizatum scripta est hec secunda Epistola a Roma, quoniam secundo representatus est Neroni. Glossa iam enim a mundo transiturus Paulus hanc secundam Epistolam scribit a Roma Timoth. infirmitatibus, et adversis iam fatigato. Hic constanter laboret in Dei gratia sibi credita exhortans eum ad martyrium multis modis, et ut perseveret in officio recte predicationis, et sancta operatione, et predicans quid futurum sit turpibus novissimis, et suo obitu. Et est etiam intentio Apostoli in hac Epistola exhortari Timotheum ad sui officii diligentem executionem, et ad palmam martyrii, et quedam adhuc addere de Episcopali officio. Modus agendi patet in divisione partium. Dividitur enim hec Epistola in tres partes principales.
marg.| In prima parte principaliter monet eum, ad predicandum, et ad patientiam. In Secunda dicit ei de his, que novissimis temporibus erant futura infr. 3. [Hoc autem scio] etc. In tertia de resolutione, sive passione sua instanti notat inf. 4. Testificor coram Deo. Primum autem Capitulum dividitur in septem partes. Primo salutat eum. Secundo, gratias agit, et se iugem eius habere memoriam ostendit, et desiderium eius videndi, ibi :   [Gratias ago] etc. Tertio per exemplum multorum invitat eum ad patientiam, ibi :   [Recordationem accipiens] Quarto, monet eum, ut strenuus sit causam ponens, ibi :   [Noli itaque erubescere] Sexto, se ei ponit exemplum, ibi :   [Scio cui credidi] Ultimo, ad perseverantiam eum invitat, ibi :   [Formam habens] etc. Vel potest distingui magis succincte per quatuor partes. Primo, salutem, et gratias agit, et laudat eius fidem a progenitoribus, quasi hereditariam, et hortatur contra negligentiam officii resuscitare gratiam. Secundo, contra erubescentiam hortatur predicare, ibi :   [Noli itaque erubescere] Tertio exemplum ponit, et verborum suorum, ibi :   [In quo positus] etc. Quarto, de discipulis adversis, et laude eorum, qui steterunt ibi :   [Scis enim hoc] etc. Dicit ergo :
marg.| {i} Paulus] nomine.
marg.| {k} Apostolus] dignitate, et officio.
marg.| {l} Iesu Christi] quia est apud eum auctoritas.
marg.| {m} Per voluntatem] non per iram.
marg.| {n} Dei] non hominis. Contra illos, quos homines promovent, et non Deus. Gal. 1.a. Paulus Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, etc. Os. 8.a. Ipsi regnaverunt, et non ex me. Apostolus dico non sine spe premii, imo.
marg.| {o} Secundum promissionem vite] et non huius vite, sed.
marg.| {p} Que est] etc. quasi dicat Christus promisit vitam eternam, si ei fideliter serviero. Et (qui etiam in Christo Iesu.) id est in cognitione eius. Io. 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant te verum esse Deum, et quem misisti Iesum Christum. Vel (in Christo,) id est per Christum.
marg.| {o} Secundum promissionem] Chrysost. Secundum enuntiationem, quasi ne mihi pericula, que hic sunt, dicas. Hec enim generant nobis vitam eternam, in qua nec dolor, nec gemitus. Et inf. Si promissio est, ne queras eam hic : Spes enim visa non est spes : Rm. 8.e. Paulus, inquam, scribit hanc Epistolam.
marg.| {q} Timotheo carissimo filio] vel amabili secundum Chrysost. Quandoque enim contingit filios non esse amatos. Is. 1.a. Filios enutrivi, et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Et ante alia salutat in hunc modum.
marg.| {r} Gratias] etc. In prima Epistola eadem verba sunt, et ibi exposita videntur. Glossa Gratia, scilicet, donatio Spiritus Sancti, qua ministri armantur.
marg.| {s} Et misericordia] scilicet, remissio peccatorum.
marg.| {t} Et pax] scilicet, tranquillitas mentis, et prelibatio eterne vite : Sit tibi.
marg.| {u} A Deo Patre] etc. Chrysost. A Deo Patre, etc. sed cur tacet de Spiritu sancto ? Respondeo. Non tacet, quia ipse est donum Patris, et Filii, et gratia, que hic optatur.
marg.| {7. 222va}
marg.| {a} Gratias ago Deo] omnium auctori.
marg.| {b} Meo] cultu speciali, et beneficio ampliori. Unde subdit.
marg.| {c} Cui servio] id est cui servio, in spiritu meo, in Evangelio filii sui.
marg.| {d} A progenitoribus meis] id est exemplo progenitorum meorum. Glossa edoctus ab eis. Non dicit a genitoribus suis, quia isti mali fuerunt, sed progenitores eius boni, scilicet Patriarche, et Prophete. Gal. 1.c. Amplius emulator existens paternarum mearum traditionum Glossa Quas boni Patres addiderunt.
marg.| {e} In conscientia bona] conversatus sum usque in hunc diem. Vel (Conscientia pura,) non adulterata per malam intentionem. Mt. 6.c. Si oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Nota Glossa   [A progenitoribus meis] id est ab antiquis Patribus, scilicet Abraham, Isaac, et Iacob, et alii qui unum Deum vera fide coluerunt, quia una fides est utrorumque scilicet antiquorum, et modernorum Iustorum. Dicit autem Chrysostomus Quare dicit a progenitoribus ; Laudes, inquit, progenitorum cum eis communicamus, etiam nostre sunt ; cum autem nos, magis non condemnant. Phil. 3.a. Hebreos ex Hebreis. Gratias ago de hoc.
marg.| {f} Quod sine intermissione] etc. id est de hoc quod tam bonus fuisti, cuius memor sum orans tibi semper maiora bona. Prv. 10.b. Memoria iusti cum laudibus, nomen autem impiorum computrescet. Sir. 39.b. Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in seculum non delebitur, non recedet memoria eius, etc. Rm. 1.a. Sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. Eph. 1.c. Thes. 1.a. idem Ego dico.
marg.| {f} Nocte ac die] etc. id est continue. Glossa qui meus visus esset confirmatio tua in gratia, sicut Petrus ad aspectum Domini rediit ad gratiam, unde flevit amare. Mt. 26.g. Et Lc. 22.g. Sap. 4.c. Repletus in Electos illius. Caladrius, ut dicitur, visu sanat, similiter Iustus, Unde Amb. sup. Ps. 118. Plerisque Iusti aspectus admonitio correctionis est. Dicitur etiam quod natura Struthionis est, quod visu suo fovet ova sua. Visus enim Sanctorum admonitio et pia eorum multum confortant, et iuvant ad gratiam confirmandam, et obtinendam. Unde Petrus gallo cantante, et Domino respiciente conversus est. Hier. in prol. Bibl.
marg.| {c} . Habet nescio quid latentis energie vive vocis actus, et in aures Discipuli de auctoris voce transfusa fortius sonat. Unde Gal. 4.c. Vellem esse apud vos, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis : Desiderans, inquam, te videre.
marg.| {g} Ut] confirmatus sic, et sic   [ut gaudio implear] de tua perfectione. Phil. 2.a. Implete gaudium meum fratres. Ideo autem desidero, quia sum.
marg.| {h} Memor lacrimarum tuarum] Glossa Flevit enim Timotheus a Paulo dimissus, paratus cum eo ire ad omnia pericula. Sed ubi flevit ? Act. 20. ubi dicitur, a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu Ecclesie. In Greco autem habetur. Omnes Presbyteros ; ergo et Timotheus fuit ibi :
marg.| In sine autem capituli subditur. Magnus autem fletus factus est omnium, et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum, etc. Vel alias flevit in recessu Apostoli. Chrysostomus Decens erat in recessu, Ps. 130. sicut ablactatus plorare, sicut infans plorat ab ubere separatus. Sicut 1Rg. 20.b. Osculantes se alterutrum flebant pariter. David autem amplius. Ego dico.
marg.| {i} Recordationem accipiens] id est acceptam habens.
marg.| {k} Eius fidei] etc. id est non inventa ab hominibus, sed infusa a Deo, vel, id est non fictilis, id est non fragilis ad patiendum adversa : Vel.
marg.| {l} Non ficta] id est non torpens ad opera bona, sicut dicitur de pigro servo, quod abscondit se.
marg.| Vel. [Non ficta] id est hypocrita. Sap. 1.a. Spiritus sanctus discipline effugiet fictum. Tim. 1.a. De corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
marg.| {m} Que et habitavit] etc. Hic hortatur eum per exempla multorum, etiam a quibus est secundum carnem ; Nec sine ratione ponit propria nomina non virorum, sed feminarum, ut scilicet fortiorem faciat istum Episcopum exemplo fragilis sexus. Timotheus autem interpretatur beneficium. Loide interpretatur consecutio utilitatis, vel que secuta est utilitatem. Eutices Grece, fortunata. Hebraice autem {7. 222vb} Eutice insulsus, vel amens interpretatur, et est nomen heretici cuiusdam.
marg.| {n} Et matre tua] Act. 16.a. Filius mulieris vidue, patre autem Gentili, etc. Et hec est ratio, quare tacetur hic pater, quia infidelis.
marg.| {o} Certus sum autem] Chrysostomus Visus sum
marg.| {p} Quod et in te] habitat.
marg.| {q} Propter quam causam] Hic monet eum ad strenuitatem, quasi dicat multo magis debes tu fidem servare, et defendere, qui vir es ; et Episcopus quasi dicat Is. 51.a. Attendite ad petram, unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua precisi estis, id est ad fidem parentum vestrorum. Dicit ergo : (Propter quam causam) scilicet quia fidem habes, et fuisti talis, et tam boni tui parentes fuerunt.
marg.| {r} Admoneo te] etc. Glossa id est gratiam Episcopalem timore quasi sopitam.
marg.| {s} Dei] id est a Deo tibi collatam. Chrysostomus Rememoro te reignire chrisma Dei. Opus est desiderio ad reignendum chrisma Dei, quia nondum ignis indiget lignis ita gratia desiderio, ut reserveat. Ps. 38. In meditatione mea exardescet ignis. Prv. 26.c. Cum defecerint ligna, extinguetur ignis. 2. Th. 5.b. Spiritum nolite extinguere.
marg.| {t} Que est in te] id est data tibi a Deo auctore.
marg.| {u} Per impositionem] etc. quia minister fui tue ordinationis. 1Tim. 4.d. Noli negligere gratiam Dei, que est in te, que data est tibi per prophetiam, et impositionem manuum Presbyteri. 1Tim. 5.d. Manus cito nemini imposueris.
marg.| {x} Non enim] quasi dicat ideo sis generosus, et virtuose agas officium tuum non depressus aliquo timore. Quia, (Non dedit nobis Deus,) et tibi.
marg.| {y} Spiritum timoris] mundani, id est non dedit nobis spiritum ad timendum timore mundano. Dicitur autem large timor mundanus, quando timore damni rerum, vel afflictione corporis facit quis malum, vel bonum omittit : Iste timor semper est malus. Hoc timore negavit Christum Petrus. Mt. 26.g. Is. 51.d. Quis tu, ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fenum, ita arescit. Rm. 8.c. Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed Spiritum adoptionis filiorum, etc. Hoc est quod dicit hic. (Timoris) 1Cor. 2.c. Nos autem non spiritum huius mundi accepimus 2. Par. 13.d. Perterruit Dominus Hieroboam, et omnem Israelem.
marg.| {z} Sed virtutis] id est fortitudinis ad tolerandum adversa, vel operandum ardua, que fortitudo est ex dilectione, et probat dilectionis veritatem. Unde subdit.
marg.| {a} Et dilectionis] Ct. 8.b. Fortis est, ut mors dilectio, dura ad sustinendum ; sicut infernus emulatio sortis ; est scilicet ad operandum dura. Gregorius Probatio dilectionis exhibitio est operis. Sed quia dilectio errat sine discretione, nimis enim impetuosa est, ideo subditur.
marg.| {b} Et sobrietatis] id est moderantie, sive discretionis. Glossa Ecce a summo dono, id est excellentissimo 1Cor. 12.d. Adhuc excellentiorem, etc. Ad imum, id est primum quantum ad discretionem agendorum. Non enim fit hic mentio de discretione in cibis : discretio autem agendorum prima est, et principium : Vel   [Virtutis] quantum ad opera iustitie ad proximum. (Dilectionis.) ad Deum. (Et sobrietatis,) in se. Hoc est, quod dicitur Titum. 2.c. Converso ordine : Sobrie et pie, et iuste vivamus in hoc seculo.
marg.| {c} Noli itaque] Ex quo Deus dedit Spiritum fortitudinis, dilectionis, et discretionis. (Noli) ergo (erubescere testimonium Domini nostri.) Supra inhibuit timorem, hic prohibet erubescentiam, ad quid valet dilectio, et discretio. Eccl. 4.c. Est confusio adducens ignominias. Lc. 9.d. Qui me erubuerit, et sermones meos, hunc filius hominis erubescet, cum venerit in maiestate sua, et Patris, et sanctorum Angelorum. Ro. 1.b. Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est.
marg.| {d} Testimonium Domini nostri] id quod est, Domino nostro. Ap. 19.b. Conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu, Deum adora, testimonium enim eternum Iesu est Spiritus prophetie. Is. 8.c. Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.   [Neque] erubescas, (me vinctum eius,) pro eo, scilicet Christo vel eius, (Evangelium,) id est pro Evangelio, quod predicavi. Eph. 6.d. Pro quo legatione fungor in catena ista. Philemonem autem Paulus vinctus Christi Iesu, etc. Act. 13.d. Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem adducere ad te. Dicit ergo :
marg.| {e} Neque me vinctum eius] erubescas, scilicet, Sicut qui habuisset magistrum, qui detrusus esset in carcerem tamquam malefactor, forte erubesceret, quod unquam fuisset magister eius. Eccl. 4.c. Ne reverearis proximum {7. 223ra} tuum in casu suo.
marg.| {a} Sed collabora] vel compatere alia littera mecum in predicando Evangelium. Vel   [Collabora Evangelio] id est ad honorem Evangelii. Phil. 1.d. Quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii, et nullo terreamini ab adversariis. Quod potest scilic. collaborare in Evangelio predicando, vel opere precepta eius exequendo.
marg.| {b} Secundum virtutem Dei] id est a Deo datam, non secundum propriam virtutem. Chrysostomus Patere mala, non virtute tua, sed Dei hoc facis, tuum est eligere, et velle. Et debes collaborare pro Deo, quia est.
marg.| {c} Qui nos liberavit] pro nobis moriendo.
marg.| {d} Et vocavit] gratiam largiendo. Vel,   [Liberavit] a malo.   [Et vocavit] ad bonum. Io. 8. etiam si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Col. 1.b. Qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis sue. Duo dicit : Eripuit et transtulit. Similiter hic duo dicuntur :   [Liberavit et vocavit vocatione sua] Glossa soli sibi convenienti.
marg.| {e} Sancta] qui ad sancta vocat. Eph. 1.c. In quo et sorte vocati sumus predestinati secundum propositum eius, qui operatur omnia secundum meritum operum nostrorum.
marg.| {f} Sed secundum propositum suum et gratiam] idest, secundum quod per gratiam previderat. Titum 3.b. Apparuit gratia Domini nostri Iesu Christi non ex operibus iustitie, que fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit. Rm. 9.c. Ut secundum electionem, et propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, maior serviet minori. Rm. 8.e. Omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt Sancti.   [Secundum propositum] nullo cogente, nullo consiliante.
marg.| {g} Et gratiam] Chrysostomus Non opportet formidare, cum enim poterat perdere vos, ut inimicos existentes, gratia salvavit, ergo cum operatores nos viderit, magis cooperabitur.
marg.| {h} Que data est] etc. id est previsa dari per Christum. Sicut dicitur. Apc. 12.b. Agnus qui occisus est ab origine mundi, id est previsus occidi. Et Io. 17.a. Clarifica me, Pater, apud temetipsum, claritate, quam habui, priusquam mundus fieret apud te. Quam habui, id est quam habere previdisti, id est   [Ante tempora secularia] id est ab eterno previsa est. Chrysostomus   [Eterna] Item Chrysostomus Hoc est ἐνάρχη, id est sine principio. Qualiter ergo non eternus filius dari in tempore. Titum. 1.a. In spem vite eterne, quam promisit, qui non mentitur Deus ante tempora secularia ; manifestavit autem temporibus suis. Et hoc est, quod subditur.
marg.| {k} Manifestata est autem nunc] id est tempore gratie est exhibita gratia et ostensa.
marg.| {l} Per illuminationem Salvatoris nostri Iesu Christi] id est per Christum, qui est illuminans intellectum, et salvans affectum, sive conservans a corruptione. Ps. 26. Dominus illuminatio mea, et salus mea. Duo dicit, que bene simul sunt, illuminationem, et salutem : quorundam enim illuminationem, scilicet, scientiam sequitur perditio, quia scientia inflat, caritas autem edificat. 1Cor. 4.a. Item quorundam humiliationem malam precedit perditio. Gn. 3.b. Dedit viro suo, qui comedit, et aperti sunt oculi amborum, Sed Dominus ipse illuminat, et salvat simul. Bernardus Spiritus sanctus similitudinem apis mel cum cera portantis, habet, unde illuminet intellectum, accendat affectum. 1Rg. 14.d. Extendit Ionathas summitatem virgule, quam habebat in manu, et intinxit in favum mellis, et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi eius. Ionathas est Predicator, cuius virgula est disciplina, quam debet habere non in lingua, sed in manu, summitas enim virgule percutit, et ledit. Hec summitas intingenda est in favo mellis, quia asperitas penitentie, vel discipline est miscenda cum favo divine consolationis, et dulcedine devotionis. Postea {7. 223rb} manus debet converti ad os, quia opus est, ut disciplina precedat in Predicatore, alias infructuosa fit eius predicatio, melius enim predicant opera, quam verba.
marg.| Et nota, quod sicut Leu. 1.d. precipitur, quod os turturis torqueatur ad ascellam, quia Predicator debet facere, quod aliis predicat esse faciendum. Ita manus debet referri ad os, ut bonam operationem sequatur predicatio. Mt. 5.b. Videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in celis est. Sic illuminantur oculi Predicatoris, quia amplior datur ei intelligentia. Ps. 110. Intellectus bonus omnibus invocantibus eum : Multo magis facientibus, et predicantibus. Tales enim non solum in se, sed etiam in aliis faciunt Talium predicatio illuminat auditores, non excecat : Sicut, et Christus cepit facere, et docere. Act. 1.a. Potens in opere, et sermone, coram Deo, et omni populo : Lc. ultimo capitulo : Dicit ergo : [Per illuminationem Salvatoris] id est per predicationem Christo illuminante, et salvante. Lc. 1.g. Illuminare his, qui in tenebris, et in umbra, etc. Is. 60.a. Surge, illuminare, Hierusalem quia venit lumen tuum. Io. 1.a. Erat lux vera, que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Sed 2Cor. 4.a. dicitur. Deus huius seculi excecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio Evangelii glorie Christi : Que vero sit illa gratia, de qua locutus est subditis aperit.
marg.| {m} Qui destruxit quidem mortem] utramque, id est corporis, et anime. 1Cor. 15.g. Ubi est mors victoria tua ? Et respondet. Os. 13.d. Ero mors tua, o mors, morsus tuus, ero inferne. Unde. Apc. 20.d. Mors, et infernus dederunt mortuos, id est mors corpora reddidit, infernus animas. Sed nota, quod mortem anime, id est peccatum destruxit moriendo, et per hoc infernum, quia peccatum solum ardere facit in inferno Io. 1.d. Ecce qui tollit peccata mundi. Hbr. 2.d. Ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium. Is. 25.c. Precipitabit mortem in sempiternum. Mortem autem corporum destruxit sua resurrectione, que causa est nostre. 1Cor. 15.c. Si Christus resurrexit, et nos resurgemus. Vel mortem destruxit moriendo et vitam dedit resurgendo. Unde subdit.
marg.| {n} Illuminavit autem vitam] etc. id est etiam lucem poscit, sive lucide, et aperte per predicationem suam, declaravit, quod habemus vitam incorruptibilem. Hoc.
marg.| {o} Per Evangelium] quia predicatio Evangelii lux est, qua illuminamur ad cognoscendum vitam incorruptam. Eph. 5.b. Fuistis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino. Is. 9.a. Populus gentium, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam   [Vitam] quantum ad animam.   [Et incorruptionem] quantum ad corpus. 1Cor. 15.g. Oportet enim corruptibile hoc induere immortalitatem.
marg.| {p} In quo] Christo scilicet.
marg.| {q} Positus sum] sicut in proprio loco, ad quem tendo per desiderium, quiesco per amorem. Et dicit (positus,) quasi immobiliter ei affixus. Unde Gal. 2.d. Christo confixus sum cruci.
marg.| Vel.
marg.| {p} Vel : In quo] Evangelium 1. ad quod Evangelium predicandum.
marg.| {q} Positus sum] id est confirmatus, et stabilis in fide constitutus immobiliter, vel a Deo electus. Io. 15.c. Posui vos, ut eatis, et fructum afferatis.
marg.| {r} Ego Predicator, et Apostolus] id est predicans ex officio Apostolatus mihi commissi. Predicare enim nomen est actus, Apostolus autem nomen officii vel potestatis. Rm. 10.c. Quomodo predicabunt nisi mittantur ? Eph. 3. Per Evangelium, cuius factus sum minister secundum donum gratie eius. Col. 2.c. Cuius factus sum ego Paulus minister, et magister gentium.
marg.| {s} Et magister gentium] quia missus sum ad docendas gentes, Gal. 2.b. Qui operatus est Petro in Apostolatum circumcisionis, operatus est, et mihi inter gentes, 1Tim. 2.b. Veritatem dico in Christo Iesu, et non mentior Doctor gentium in fide, et veritate. Eph. 3.c. Ad idem Rm. 11.b. Et nota, quod tria dicit : Predicator, Apostolus, et Magister. Predicator facundus, Apostolus virtuosus, Magister doctus. Facundia enim debet esse in Predicatore, virtus, et potestas, sive auctoritas in Apostolo, scientia in Magistro. Ier. 3.e. Dabo vobis pastores secundum cor meum, ecce Apostolatus, id est missio Domini, et pascent vos in scientia quantum ad magistros, et doctrina in predicatione, quantum ad Predicatores. Vel Predicator in predicationibus, Apostolus in audiendis confessionibus, et absolvendis peccatoribus, Doctor in lectionibus. Sed quia doctrina viri per patientiam agnoscitur, ut dicitur. Prv. 9.b. et in Ps. 91. Bene patientes erunt ut annuntient, ideo subditur.
marg.| {t} Ob quam causam] quia, scilicet predico, doceo, et officium Apostoli facio, quod specialiter est solvere ligatos.
marg.| {u} Etiam hec patior] Glossa Que modo Rome sustineo : Nec determinat que ut multa, et innumerabilia intelligat.
marg.| {7. 223va}
marg.| {a} Sed non confundor] id est non deficio pretristitia, sed gaudeo magis. Col. 1.d. Nunc gaudeo in passionibus meis pro vobis, et adimpleo ea, que desunt passionum Christi in carne mea. Vel   [Non confundor] id est erubesco, quia honor est pati pro Christo. Sir. 23.d. Gloria magna est sequi Dominum. 1Pt. 4.d. Nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor ; si autem ut Christianus, non erubescat ; glorificet autem Deum. Vel,   [Non confundor] id est non timeo confundi, vel frustrari spe mea, quia probatio spem operatur ; spes autem non confundit, ut dicitur. Rm. 5.a. Ps. 24. Etenim universi, qui te expectant, non confundentur. Is. 49.g. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur, qui expectant eum. Unde subdit.
marg.| {b} Scio enim cui credidi] sicut dicitur vulgariter, quam bono, et fideli custodi, me, et mea, et meos, scilicet filios, et subditos commisi, qui commissa potest, et scit, et vult custodire salva, scilicet, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus,
marg.| Et nota, quod quando quis operatur in vinea alicuius, et non statim exigit mercedem, sed differt in finem operis, dicitur quod iste fecit ei credentiam de labore suo.
marg.| Et hoc facit Sapiens servus, non vult per partes recipere : sed totum insimul, fatuus autem quotidie partem pretii sumit, ita quod in fine operis totum expendit. Similiter iusti reservant prudenter, ut in summa recipiant, quando venerit tempus retributionis, scilicet in morte. Sap. 10.d. Reddet Deus mercedem laborum suorum, etc. Fatui autem, quandoquidem bonum faciunt, statim volunt mercedem temporalem a Domino. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem, id est mercedem. Sir. 20.b. Hodie feneratur quis, et cras expetit, et odibilis est homo huiusmodi. Tales non credunt, Alii sunt qui credunt, sed nesciunt cui, et ex sola consuetudine bona opera faciunt, vel quia vident alios facere. Sir. 42.b. Quecumque tradas munera, et appende, datum vero, et acceptum omne describe. Alii sunt, qui debitoribus malis credunt labores multos, qui scilicet numquam reddent, sicut est mundus, et favor mundanus, imo e contrario damna reportant, scilicet invidiam, odium, detractionem, et huiusmodi. Nam de talibus dicitur. Aggei 1. Qui congregavit mercedes, misit eas in saccum pertusum. Dicit ergo : [Scio cui credidi] quasi expertus in raptu. 2Cor. 12.a. Sir. 34.b. Qui non expertus, etc.
marg.| {c} Et certus sum] quia spes est certa expectatio future beatitudinis. Prv. 15.b. omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium.
marg.| {d} Quia potens est] et sciens, et volens.
marg.| {e} Depositum meum servare] id est me, quod depono, et expono pro se, et sibi committo. 2. Mich. 7.c. Celo ista possideo, sed propter Dei leges hec ista despicio, quoniam ab ipso me ipsa recepturum spero.   [ Vel   depositum] id est celestem thesaurum, id est eternam salutem, quam emi me pauperibus erogando. Mt. 19. Vade et vende omnia, que habes, et da pauperibus et habebis thesaurum in celo. Vel   [Depositum] scilicet discipulos, secundum quod exponit Chrysostomus De hoc deposito habetur. Act. 20.g. Et tunc commendo vos Deo, et verbo gratie illius, qui potens est edificare, et dare hereditatem in sanctificatis omnibus. Glossa   [Depositum] id est salutem meam quam ei commendavi, scilicet, in spe, et fide illius collocavi. Hec Glossa est de media expositione.
marg.| {f} In illum diem] mortis, scilicet, vel iudicii ; Qui bene dicitur notabiliter, discretive, vel articulariter, quia non aliter similis bonis iucunda, malis amara. Iohel. ult. d. In illa die stillabunt montes dulcedinem. Soph. 1.d. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. Glossa Vel,   [Potens est depositum meum servare] id est Evangelium, quod mihi commendavit, vel quod ei commisi servandum. Usque,   [in illum diem] scilicet decessus mei.
marg.| {7. 223vb}
marg.| {g} Formam habens] Hic ostendit ad quid predicta de se dixit, quasi dicat ita laboro in isto officio mihi credito securus de premio, similiter, et tu facias.   [Formam habens sanorum verborum] id est informatus sana doctrina, et instructus.
marg.| {h} Que a me] non a Platone.
marg.| {i} Audisti] non invenisti. Et signanter dicit,   [Formam] etc. Apostolus enim verba sua transformabat in opus, et ita incorporabatur in auditoribus, Sonus enim ecce transit, sed opus manet. Illam ego formam tene in verbis, quam dedi tibi prius, scilicet facere, et post docere. Vel sana docens, et que didicisti. Secundum hoc sic exponitur.
marg.| {g} Formam habens] etc. id est alios informa in sana doctrina, et instrue, Titum. 1.b. Potens sit exhortari in doctrina sana. Hereticorum doctrina venenosa est, Philosophorum infirma, avarorum lutosa, luxuriosorum fetida, superborum inanis.
marg.| Et nota quod porcus cognoscitur leprosus in lingua, et similiter sanus. Mt. 12.c. De omni verbo ocioso, quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die iudicii. Ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Si ita de ocioso, quid de pernitioso.
marg.| {h} Que a me audisti] Sir. 12.d. Verba Sapientium quasi stimuli, quasi clavi in altum confixi, que per magistrorum consilium danda sunt a pastore uno. Hoc est contra illos, qui adinveniunt novum modum loquendi, ut mira dicere videantur. Sed hoc non est Sapientie, sed insanie. 1Cor. 14.d. Si conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiote, aut infideles, nonne dicent, quid insanitis ? Linguis loquuntur, qui habent linguas diversas populi, et populi Azotice, et Hebraice disputantes, id est Theologice, et Philosophice. Tales insaniunt. Act. 26. scilicet Insanis, Paule, multe te littere ad insaniam convertunt.
marg.| {k} In fide et dilectione] quasi dicat, habe multa verba sana, et non sola verba, sed cum fide, et dilectione, ut fides illuminet intellectum, et dilectio affectum. Que fides ut dilectio est.
marg.| {l} In Christo Iesu] id est que ista dedit, vel sicut Christus instituit dicit. Glossa Et hec habens, per que potes custodire.
marg.| {m} Bonum depositum custodi] Glossa Officium tibi commissum, vel animam propriam, vel talentum donorum, vel animas subditorum. 1Tim. 6.d. O Timothee, depositum custodi. Quod potes.
marg.| {n} Per Spiritum sanctum] etc. scilicet etiam in me, et in te, Rm. 8.e. Spiritus adiuvat infirmitatem nostram, qui signavit vos, et dedit pignus Spiritus in cordibus vestris. 1Cor. 6.d. An nescitis, quia membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est ? Glossa Quidam libri habent   [Formam habe] Secundum hoc sic continua litteram : Quasi collabora in Evangelio, quod ut recte facias   [habe formam sanorum verborum] etc. Nec hic mutatur sententia.   [Et custodi bonum] etc. Nec hic mutatur sensus.
marg.| {o} Scis enim] Hic ostendit, quare debet perseverare in fide constanter, quia, scilicet multi aversi sunt ab ea. Glossa quasi ideo opus est, ut custodias depositum bonum, quia scis.
marg.| {p} Hoc quod aversi] etc. Sic ordina litteram, 1. quod omnes illi de Asia aversi sunt a fide, sed quia omnes aversi sunt ibi, ideo magis timendum erat Timotheo, qui erat Episcopus Asie.
marg.| {q} Ex quibus est Philetus, et Hermogenes] Glossa A quibus tibi maxime cavendum. Et Chrysostomus et Origenes habent Philgelus. Interpretatur autem Philgelus contrarius. Philetus interpretatur declinans. Hermogenes mons scrutatus, vel vomens eos in valle. Glossa Hi, quos memorat, fallacia pleni erant. Simulate enim erant cum Apostolo, ut addiscerent, unde illi calumniam facerent, sed postquam viderunt se manifestatos, recesserunt ab eo.
marg.| {r} Det] etc. Quasi illi ita recesserunt a me, sed det misericordiam (Dominus Onesiphori domui), id est familie. Hic erat Asianus. Interpretatur autem Onesiphorus respondens litteris, id est qui facit, quod legit. Item interpretatur decore adherens, scilicet quia non dimisit amicum etiam vinctum, et catenatum. Sir. 22.d. Fidem posside cum amico tuo in paupertate illius, et in bonis illius, ut lateris in tempore tribulationis illius, permane illi fidelis, scilicet.   [Quia sepe me refrigeraverit] quasi dicat misericordiam habeat a Deo, quia misericordiam fecit, proximo. Mt. 5.a. Beati misericordes, etc.
marg.| {t} Refrigeravit] non solum necessaria ministrando, sed libenter, et hilariter dando. Sir. 18.b. Nonne ardorem refrigerabit ros, sic et verbum melius, quam datum, utrumque autem cum homine iustificato.
marg.| {u} Et catenam meam] id est me catenatum.
marg.| {x} Non erubuit] Glossa Sicut, hi qui recesserunt a me sup. eod. b. Noli erubescere vinctum eius, Eccl. 4.c. Ne reverearis proximum tuum in casu suo. Et Eccl. 6.a. Si possides amicum tuum, in tentatione posside eum. {7. 224ra} Item Eccl. 6.b. Amicus fidelis medicamentum vite, et immortalitatis. Cetera patent in Glossa
marg.| {a} Sed cum Romam venisset] etc. ut ei liceret ad me ingredi.
marg.| {b} Et invenit] me. Et ideo.
marg.| {c} Det illi Dominus] Pater.
marg.| {d} Invenire misericordiam] etc. id est a filio. Ps. 109. Dixit Dominus Domino meo, etc.) Mt. 22.d. Vel loquitur more Hebreorum, qui carent relativis reciprocis.
marg.| {e} In illa die] notabili, et singulari. Lc. 17.e. Sicut fulgur, etc. sic erit filius hominis in die suo.
marg.| {f} Et quanta Ephesi] etc. quasi dicat non solum Rome, sed etiam Ephesi multa mihi ministravit :   [Et quanta tu nosti] qui aderas.
marg.| {g} Melius] aliis pluribus, et melius, quam hic.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Tim. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=70&chapitre=70_1)

Notes :