Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Tim. 2,1 

Tu ergo,
fili mi, confortare in gratia
que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset 2Tim. 2,2 

Et que audisti a me
per multos testes,
hec commenda fidelibus
hominibus qui idonei
erunt et alios docere.
Numérotation du verset 2Tim. 2,3 

Labora
sicut bonus miles in Christo Iesu1
1 in Christo Iesu] Christi Iesu Weber
Numérotation du verset 2Tim. 2,4 

Nemo militans
Deo2 implicat se
2 Deo] om. Weber
negotiis secularibus,
ut ei placeat cui se probavit.
Numérotation du verset 2Tim. 2,5 

Nam et qui certat in agone
non coronatur,
nisi legitime certaverit
Numérotation du verset 2Tim. 2,6 

Laborantem
agricolam oportet primum de fructibus percipere3.
3 percipere] accipere Weber
Numérotation du verset 2Tim. 2,7 

Intellige
que dico : Dabit
enim tibi Dominus in omnibus
intellectum.
Numérotation du verset 2Tim. 2,8 

Memor esto
Dominum4 Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David
4 Dominum] om. Weber
secundum evangelium meum,
Numérotation du verset 2Tim. 2,9 

in quo
laboro
usque ad vincula quasi
male operans, sed
verbum Dei non est alligatum.
Numérotation du verset 2Tim. 2,10 

Ideo
omnia
sustineo propter electos,
ut et ipsi salutem
consequantur
que est in Christo Iesu
cum gloria celesti.
Numérotation du verset 2Tim. 2,11 

Fidelis
sermo. Nam si commortui sumus,
et convivemus ;
Numérotation du verset 2Tim. 2,12 

si sustinemus,
et conregnabimus ;
si negabimus,
et ille negabit nos.
Numérotation du verset 2Tim. 2,13 

Si non credimus,
ille fidelis manet.
Negare se ipsum non potest.
Numérotation du verset 2Tim. 2,14 

Hec commone,
testificans
coram Domino.
Noli verbis contendere. Ad5 nihil enim6 utile contenditur7, nisi8 ad subversionem audientium.
5 ad] in Weber |
6 enim] om. Weber |
7 contenditur] om. Weber |
8 nisi] om. Weber |
Numérotation du verset 2Tim. 2,15 

Sollicite cura te ipsum
probabilem
exhibere
Deo, operarium
inconfusibilem,
recte tractantem verbum veritatis.
Numérotation du verset 2Tim. 2,16 

Profana
autem inaniloquia
devita.
Multum enim proficient
ad impietatem,
Numérotation du verset 2Tim. 2,17 

et sermo
eorum ut cancer serpit. Ex quibus
est Hymeneus et Philetus
Numérotation du verset 2Tim. 2,18 

qui a veritate
exciderunt,
dicentes
resurrectionem
iam factam,
et subvertunt quorumdam fidem.
Numérotation du verset 2Tim. 2,19 

Sed firmum
fundamentum Dei
stat9,
9 stat] stetit Weber
habens signaculum hoc.
Cognovit Dominus qui sunt eius
et discedit10
10 discedit] discedat Weber
ab iniquitate
omnis qui nominat
nomen Domini.
Numérotation du verset 2Tim. 2,20 

In magna autem domo
non solum sunt vasa aurea et argentea,
sed et lignea et fictilia,
et quedam quidem in honorem,
quedam autem
in contumeliam.
Numérotation du verset 2Tim. 2,21 

Si quis ergo
emundaverit se
ab istis,
erit
vas
in honorem sanctificatum,
et utile Domino,
ad omne opus bonum paratum.
Numérotation du verset 2Tim. 2,22 

Iuvenilia autem desideria fuge,
sectare vero iustitiam,
fidem,
caritatem,
pacem
cum his qui
invocant Dominum de corde puro.
Numérotation du verset 2Tim. 2,23 

Stultas autem
et sine disciplina
questiones devita, sciens quia generant lites.
Numérotation du verset 2Tim. 2,24 

Servum autem Domini non oportet litigare,
sed mansuetum
esse ad omnes,
docibilem,
patientem,
Numérotation du verset 2Tim. 2,25 

cum modestia
corripientem
eos qui resistunt veritati11. Nequando
11 veritati] om. Weber
det illis Deus
penitentiam
ad cognoscendam veritatem
Numérotation du verset 2Tim. 2,26 

et resipiscant a diaboli laqueis,
a quo captivi12
12 captivi] capti Weber
tenentur
ad ipsius voluntatem.

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Tim. 2,1 
marg.| Tu ergo, fili mi] etc. Adhuc hortatur eum ad tolerantiam tribulationum, et dolorum. Et primo, ad militandum in eis, ibi :   [Labora] etc. Secundo, secularia cavere negotia, que impediunt ad illa, ibi :   [Nemo militans] etc. Tertio, ostendit ei, quid debet vitare per exemplum agonizantium, ibi :   [Nam et qui certat] Quarto, quod non debet eum movere indigentia necessariorum, ibi :   [Laborantem] etc. Quinto, proponit ei premium laboris sui, ibi :   [Memor] Sexto, seipsum proponit ei in exemplum, ibi :   [In quo laboro] Septimo, proponit ei premium laborantium pro Christo, et penam non laborantium, ibi :   [Fidelis sermo] Octavo ostendit ei, in quo debet laborare, quoniam in doctrina Christi, in qua debet cavere a contentione, ibi :   [Noli verbis contendere] et ab heretica pravitate, ibi :   [Prophana] Nono, ostendit, quod debet procedere secundum rectam doctrinam ponendo immobile fundamentum, ibi :   [Sed firmum] etc. Decimo, respondet Antipophore, que posset ei fieri :   [Tu] dicis, quod non debeo sustinere illos, quos scio esse hereticos, ergo cum Deus multos sustineat, videtur quod malefacit, aut quod non noscat, quod sunt heretici. Et respondet. Quinimo, ibi :   [Cognovit Dominus] Undecimo ostendit, quod Dominus sustinet eos propter multiplicem utilitatem Ecclesie sue, ibi :   [In magna autem domo] Duodecimo monet eum, ut lasciva desideria devitet, ibi :   [Invenilia autem] etc. Tertio decimo, ut stultas questiones reprobet, ibi :   [Stultas] Ultimo, qualiter debet esse servus Dei, et qualiter debet ei servire ostendit, ibi :   [Servum autem Domini] etc. Vel aliter distingue magis succincte. In prima parte comparat Predicatorem militi, negotiatori, spirituali agoniste, agricole propter diversos labores istorum, et fructus diversos. Docet igitur primo tales eligere, quos aliis docendis preficiat. In secunda hortatur ad passionem : Primo, exemplo Christi : Secundo ; etiam suo, et utilitatem, que inde consequitur exponit, ibi :   [Intellige, que dico] etc. In tertia iubet declinare contentiones irrationabilium hereticorum, ibi :   [Noli verbis contendere] In quarta assignat rationem, quare permittit Deus esse hereticos. 1Cor. 11.d. Oportet hereses esse, ibi :   [In magna domo autem non solum] In quinta prohibet lites, ibi :   [Iuvenilia desideria fuge] Et bene post hereticos ponit litigatores ; si enim minus nocent Ecclesie, paulominus nocent. Facilius tamen resipiscunt a Diaboli laqueis, ut hic dicit in fine, et aliquando ad penitentiam redeunt. Dicit ergo :
marg.| {h} Tu ergo, fili mi] quasi illi sunt aversi. Et exempla habens multa, maxime illius Onesiphori : Ergo.
marg.| {i} Confortare] per exempla predicta.
marg.| {k} In gratia] in te servanda, et aliis predicanda. Et dicit :   [Confortare in gratia] quasi non sufficit te habere gratiam, sed fortem esse, et paratum resistere omni tentationi, tribulationi, et timori. Eccl. 7.d. Noli querere fieri Iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in agilitate tua. Dt. 31.b. Vocavit Moyses Iosue, et dixit ei coram omni multitudine Israel : Confortare, et esto robustus ; tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus, et tu eam divides sorte ibid. f. {7. 224rb} Precipit Dominus Iosue filio Nun, et ait. Confortare et esto robustus ; tu enim introduces filios Israel in terram, quam pollicitus sum. Item Iosue 1.b. Confortare, et esto robustus ; tu enim sorte divides populo huic terram. Dicit ergo :
marg.| {i} Confortare in gratia] quasi dicat debilis est natura, nisi iuvetur a gratia. 2Cor. 12.c. Sufficit tibi gratia mea.
marg.| {l} Que est in Christo Iesu] id est data per Christum, vel a Christo. Glossa Et coadiutores tibi constitue : Unde subdit.
marg.| {m} Et que audisti] non que finxisti, vel invenisti. Rm. 10.c. Fides ex auditu. Ps. 77. Aperiam in parabolis os meum : loquar propositiones ab initio, quanta audivimus, etc. Non dicit, quanta invenimus de novo, sed quanta audivimus ab initio.
marg.| {n} A me] non a Platone sup. 1.c. Formam habe sanorum verborum, que a me audisti. Sed nec Apostolus volebat sibi credi, nisi testimoniis Scripture dicta sua probaret. Unde subdit.
marg.| {o} Per multos testes] probata, scilicet et confirmata, scilicet per Prophetas. Is. 43.b. Vere vos testes mei dicit Dominus,
marg.| Vel. [Per multos testes] Chrysostomus Ac si diceret, non latenter audisti, sed multis presentibus. Io. 18.d. Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in Synagoga et in templo, quo omnes Iudei convenerant, et in occulto nihil locutus sum. Is. 45.d. Nam in abscondito nihil locutus sum in loco terre tenebroso.
marg.| {p} Hec commenda] vel (depone) Chrysostomus Non dicit : Dic aliis, sed depone quasi thesaurum.
marg.| {q} Fidelibus hominibus] id est sane fidei. Chrysostomus Non questuariis.
marg.| {r} Qui idonei erunt] qui sufficientes erunt Glossa vita, scientia, et facundia.
marg.| {s} Et alios docere] Officio enim predicationis sunt hec tria maxime necessaria. Propter quorum defectum clamat Ieremias ter. Ier. 1.b. A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Tria dicit : Nescius, elinguis, puer, quantum ad mores. Per vitam autem non tantum intelligitur maturitas morum, sed etiam etas annorum, ut sit Predicator et etiam diuturnitas professionis. 1Tim. 3.b. Non Neophytum, id est non Novitium. Act. 1.d. Oportet ex his viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, intravit, et exivit inter nos Dominus Iesus, incipiens a Baptismate Ioannis, usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis, quasi dicat, non Novicium, sed antiquum oportet esse testem nobiscum. Et tu ipse similiter.
marg.| {t} Labora] non totum officium tuum aliis commenda, sed labora tu ipse. Vel secundum Chrysostomum Tu igitur mala patere. Si mala pati regalis est militis ; non mala pati non est militis.
marg.| {u} Sicut bonus] non ignarus.
marg.| {x} Miles Christi] non carnis, non mundi, non Diaboli. Sed contra hos milites pro Christo habendo. Tim. 1.d. miles in illis bonam militiam habens fidem, et bonam conscientiam. Pravi milites fugiunt de prelio etiam sine ictu dato vel recepto. Prv. 28.a. Fugit impius nemine persequente. Nota, qui, vel qualis debeat militare, et pro quo, et quibus armis, et contra quos hostes. Qui et quales determinantur. Dt. 20.b. Non negociatores vinearum, quas non fecerunt communes non novi desponsatores uxorum, id est molles, et Zelotypi, non formidolosi. Primi bellum Domini non debent agere, imo nec ducatum belli assumere ; tales tamen multi se Duces militum profitentur ; tales id est Prelati qui sunt negotiatores agrorum, et vinearum, ad lucrum non convivium. Sed contra eos dicit Apost. Nemo militans Deo, etc. Isti sunt avari : alii delitiosi sunt, qui se maritaverunt carni sue, necdum eam cognoverunt : Tales sunt, qui Zelotypi sunt in procuranda carne sua ; sed si cognoscerent, quod non germinat, nisi spinas, et tribulos, eam sic non amarent. Talis si moritur non cognita uxore, nec ducta, id est inepta carnis malitia, et iniquitate moritur, id est sine fructu penitentie quia nullum habuit a carne eius, qui debet ei succedere in uxorem, quia vermes sumunt eam, et corrodunt ; et sic fructificat vermibus : Tertii formidolosi Prelati, qui ideo timent arguere, et mala evellere, ne, et ipsi evellantur a prelationibus, et sic timor nascitur a timore. Primi ergo sunt avari, secundi delitiosi, tertii superbi. Tales enim non sunt apti in bello Domini. Pro quo autem pugnandum si, dicit Iob. 14.c. Cunctis diebus, quibus nunc milito, expecto, donec veniat immutatio mea sicut pueri, qui expectant novam vestem in Pascha. Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terram. Et pro celestibus, que sunt supra Eph. 6.b. Contra spiritualia nequitie in celestibus, id est pro celestibus, non pro temporalibus. Non enim honorabile est militem accingere ensem pro musca capienda, id est prebenda una. Quibus armis pugnandum sit, dicitur. 2Cor. 10.b. Arma militie {7. 224va} nostre non sunt carnalia, sed potentia Deo. Et ad Eph. 6.b. habetur de his armis. Et Sap. 5.d. Hostes autem nostri sunt, mundus, caro, Demonia. Mundus trahit ad cupiditatem, caro ad voluptatem, Demones ad vanitatem. Is. 24.e. Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terre, cupiditatis, voluptatis, et vanitatis. Et ideo Ve, ve, ve, habitantibus in terra triplici, scilicet de qua Apc. 8.d. De primo hoste dicitur. Iac. 4.a. Unde bella, et lites in vobis, nonne ex concupiscentiis vestris, que militant in membris vestris ? De secundo. Gal. 5.c. Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. De tertio. Eph. 6.b. Non est nobis colluctatio adversus carnem, et sanguinem tantum ; sed adversus Principes, et potestates, etc.
marg.| {a} Nemo militans Deo] etc. quasi dicat si vis esse bonus miles pro spiritualibus, non sis negotiator implicitus in secularibus.
marg.| {b} Deo] id est ad honorem Dei, vel pro Deo lucrando.
marg.| {c} Implicat se secularibus negotiis] sed spiritualibus, Sed hodie claustrales negotia Regum etiam non rogati tractant, sed sine fructu. 1. Thess. 4.c. Vestrum negotium agatis, et quieti sitis. Chrysostomus Hec dicta sunt ad Timotheum, dicuntur autem ad omnem magistrum, et discipulum per illum, nullus Episcopus dedignetur hec gerens. 2Cor. 7.c. In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio : Ergo negocia contaminat, sed secularia, non spiritualia. De spiritualibus enim dicitur. Lc. 19.b. Negotiamini, dum venio. Et Mt. 13.f. Simile est regnum celorum homini negotiatori. De secularibus dicitur. 1Cor. 6.a. Quis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos, et non apud Sanctos ? quasi dicat qui iniustam habet causam, non querit iustum iudicem. Et postea dicitur : Secularia iudicia, si habueritis, contemptibiles, qui sunt in Ecclesia illos constituite. Id est laicos, et seculares, non clericos, vel claustrales. Nota. Glossa Augustini Hoc dicit Apostolus scribens Timotheo, ne forte indigens Timotheus, et vellet victu quotidiano ab eis sustentari, quibus Evangelium ministrabat, nec in opere corporali posset laborare, aliqua sibi negotia quereret, etc.
marg.| {d} Ut ei placeat] scilicet Deo.
marg.| {e} Cui se probavit] Glossa id est devovit. Unde in clericatura diximus devoventes : Dominus pars hereditatis mee, etc. 2Cor. 5.b. Contendimus, sive absentes, sive presentes placere Deo. Rm. 15.a. Etenim non sibi Christus placuit, sed sicut scriptum est. Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.
marg.| {f} Nam et qui] quasi ideo labora, sicut bonus miles. Vel ideo nemo se implicat secularibus negotiis, quia aliter non datur corona, nisi legitime militet, ut in agone fit. Et hoc est.   [Nam et qui certat in agone, non coronabitur, nisi qui legitime] id est prout expetit lex agonis,   [certaverit] Chrysost. Qui in agone intrat, non sufficit, si ungatur, si complicetur, nisi omnem legem certaminis custodierit. 1Cor. 9.d. Qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet : Et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Eccl. 9.d. Qui in uno peccaverit, multa bona perdet. Eccl. 4.d. Pro iustitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iustitia. Hoc dicitur maxime Sacerdoti habenti curam animarum, qui est contra Diabolum in campo certaminis ; unde si devincitur, omnes alii dimittunt causam suam : Quod significatum est 1Rg. ult. Et 1Mcc. 3. Et 3Rg. ult. Quibus devictis etiam populus devictus est. Glossa Et quasi ille quereret, unde vivam, cum fodere, et mendicare confundar ? subdit.
marg.| {g} Laborantem agricolam] Per hoc ostendit, quod non debet implicare se secularibus negotiis, licet non habeat, unde vivat, quia illi, quos instruit, tenentur ei providere. Et hoc est :   [Laborantem agricolam] id est Predicatorem, quia a cordibus auditorum debet malas herbas eradicare, et duritiam eorum confringere, et plurima eis per orationes impetrare, semina virtutum spargere. Is. cap. 2.b. Conflabunt gladios suos in vomeres, etc. id est subtilitatem {7. 224vb} in exempla. Za. 13.c. Homo agricola ego sum, quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea, ut scilicet laborem in Paradiso Ecclesie, sicut preceptum est Ade, et non deficiam, sicut ipse defecit, Chrysostomus Agricola, non seipsum procurat, sed fructus, et terram, et pro qua mercede. Et signanter dicit,   [Laborantem] etc. non simpliciter Agricolam. Sunt enim Agricole, qui tantum precipiunt, quid sit agendum, sed non faciunt.
marg.| {h} Oportet primum de fructibus accipere] scilicet sumere notitiam ab auditoribus. Lc. 10.b. Dignus est operarius mercede sua, id est 1Cor. cap. 9.a. Quis plantat vineam, et de fructibus eius non comedit ? quis pascit gregem, et de lacte eius non manducat ? Et post dicitur : Quoniam debet in spe, qui arat, arare, etc.   [Primum] enim id est de potioribus et precipue unde decime primo separabantur in usus Sacerdotum et Levitarum. Item Agricola debet prius gustare cibum verbum Dei, quam aliis ministret, sicut bonus cocus. Eccl. 6.c. Quasi is, qui arat, et seminat, accede ad eam, scilicet ad Sapientiam, spe scilicet comedendi, et percipiendi fructus eius. In opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius.
marg.| {i} Intellige] Posset quis respondere, quomodo dicis, quod ego accipiam sumptus, cum tu non acceperis ? Ideo dicit   [Intellige] quasi dicat id est discerne quod, et quare dicitur :
marg.| Et nota causas, quare non accepi. Una causa fuit, quia avari erant, quibus predicabat Apostolus. Alia, ne pseudo exemplo eius occasionem accipiendi haberent. Tertia, quia Apostolus sciebat, et poterat laborare ; sed illi, quibus predicabat Timotheus, non erant avari, nec pseudo ; et propterea, nec sciebat, nec poterat laborare : [Intellige que dico] quod potes.
marg.| {k} Dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum] non solum in his, unctio enim docet de omnibus. Is. 50.b. Dominus Deus aperuit mihi aurem. 1Rg. 3. Revelabit aurem pueri Samuelis. Dn. 19.a. Intellectu opus est in visione. Propterea intellectum tibi dabo. Ps. 110. Intellectus bonus omnibus facientibus eum, dabitur, scilicet vel utilis est. Sap. 1.b. Auferet se a cogitationibus, que sunt sine intellectu. Is. cap. 7.b. Nisi credideritis, non permanebitis.
marg.| {l} Memor] Proponit ei premium laboris, scilicet : resurrectionem, que maxime excitat hominem ad laborandum, quam ostendit in Christo ; quia Christus resurrexit, et nos surgemus. 1Cor. 15.c. Unde. Apc. 5.b. Primo visione ostensa est resurrectio Beato Ioanni in figura leonis de Tribu Iuda. Dicit ergo :   [Memor esto] etc. natum. Rm. 1. Qui factus est ex semine David secundum carnem. Et hoc.
marg.| {m} Secundum Evangelium meum] id est secundum quod continetur in Evangelio Luce, quod a me exceptum est, secundum quod Evangelium potest dici Petri. Vel,   [Secundum Evangelium meum] id est predicationem meam. Hoc autem dicit quia alii erant evangelizantes alias. Gal. 1.b. Si quis vobis Evangelizaverit aliquid, preter id, quod accepistis, anathema sit.
marg.| {n} In quo] Evangelio predicando.
marg.| {o} Laboro] Hic ponit se in exemplum.
marg.| {p} Usque ad vincula] sic et tu facias. Coloss. 1.d. In quo laboro certando secundum operationem eius quam operatur in Phil. 1.b. Que circa me sunt, magis venerunt ad profectum Evangelii, ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo, in omni pretorio, et in ceteris omnibus. Laboro, dico.
marg.| {q} Quasi male operans] exemplo Christi. De quo. Is. cap. 53.d. Tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est. Sed contra. 1Pt. cap. 4.d. Nemo vestrum patiatur quasi fur, aut homicida, etc. Respondeo.
marg.| Equivoce sumitur, quasi, quia in hoc loco est similitudinarium, in alio veritatis expressivum, ibi, scilicet, Nemo vestrum patiatur quasi fur, quasi, id est vere fur existens.
marg.| {r} Sed verbum Dei non est alligatum] in me, etsi corpus meum sit ligatum in vinculis meis, tamen Evangelium non plus, quam etiam ante. Philip. cap. 1.b. Que circa me sunt, magis venerunt ad profectum Evangelii. Chrisost. Ligantur manus, sed non lingua, miles ligatus non pugnat et Agricole si ligantur manus, non seminat, quia manu seminat.
marg.| Doctor autem non manu, sed lingua seminat. Act. cap. 4.d. Non possumus que vidimus, et audivimus non loqui.
marg.| Et nota, quod in aliquibus alligatur, verbum Dei timore humano, et mundano, vel temporali commodo. Mt. 5.b. Neque accedunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum. Glossa sub modio scilicet timoris, vel commodo vite presentis. Alligatur etiam propter conscientie immunditiam. 2Cor. 6.c. Os nostrum patet ad {7. 225ra} vos, o Corinthii : cor nostrum dilatatum est. Ibi Glossa Male conscia mens, loqui trepidat, sensum perdit, in verbis errat. Item alligatur propter peccata audientium, Ez. 3.g. Adherere faciam linguam tuam palato tuo, etc. quia Dominus exasperans est. Verbum Domini autem non erat ligatum in Apostolo, quia audacter, et ex pura conscientia, et omnibus loquebatur tam lingua, quam litteris, et epistolis, 2Cor. 3.d. Ubi Spiritus Domini, ibi libertas Act. 5.e. Precipiendo precipimus vobis, ne doceretis in nomine hoc. Et postea dicitur Respondit Petrus. Obedire oportet Deo magis, quam hominibus Verbo autem, non dico Dei, sed hominis, vel Diaboli debet alligari. Lingua hominis freno modestie, et discretionis in loquendo. Sir. 28.d. Verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos, Iob. 30.b. Posui frenum ori meo. Gr. Boni viri freno consilii frenant precipitationem verbi. Lingua autem Diaboli non freno debet ligari quia frenum potest auferri, et debet sed vinculo indissolubili. Lingua eius est suggestio mali. Hec lingua vinculo cohibitionis, et timoris divini est reprimenda, Iob. 40.d. Numquid fune ligabis linguam eius ? Vel lingua Diaboli est adulatio, vel detractio, quia detractor est os Diaboli, Sir. 28.d. Sepi aures tuas spinis, noli audire linguam nequam. Spinis, id est verbis dure reprehensionis, Prv. 25.d. Ventus Aquilonis dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. Non enim libenter apponit adulator vel detractor linguam ad spinas. Sequitur. Ideo id est pro Evangelio, vel quia memor sum Christum resurrexisse.
marg.| {a} Omnia sustineo] incommoda, non tantum pro me, sed.
marg.| {b} Propter Electos] Chrysostomus Non hos, vel illos, sed propter Electos dicit, Col. 1.c. Gaudeo in passionibus meis pro vobis, id est que sunt pro vobis. Iob. 15.b. Maiorem caritatem, etc. 1Io. 3.c. Ille pro nobis animam suam posuit ; et nos debemus pro fratribus animas ponere.
marg.| {c} Ut et ipsi salutem consequantur] id est gratiam in presenti. Non dicit prebendam, nec propter nepotulos, sed salutem gratie, et propter Electos.
marg.| {d} Que] salus, est in Christo Iesu, non in homine, vel mundo vel divitiis, Glossa id est propter Iesum Christum prestatur, Act. 4.b. Non est aliud nomen sub celo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Et hoc.
marg.| {e} Cum gloria celesti] quia gratiam sequitur gloria. Ps. 83. Gratiam et gloriam dabit Dominus. Contra quosdam qui hic talem salutem querunt a Deo, id est divitias, glorias terrestres, que non sunt cum gloria celesti, imo pro gloria celesti, quia hic recipiunt mercedem suam. Et.
marg.| {f} Fidelis] est iste,   [sermo] predictus, scilicet quia electi consequentur salutem, et gloriam. Et hoc ostendit exemplo Christi, qui de morte venit ad vitam, et hec est.
marg.| {g} Nam si commortui sumus] veteri homini, sicut Christus mundo, ut Confessores, Rm. 6.a. Consepulti sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus resurrexit a mortuis ; ita et nos in novitate vite ambulemus : si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius ; simul et resurrectionis erimus.
marg.| Vel. [Commortui] id est sicut Christus, morti dediti, ut Martyres.
marg.| {h} Et convivemus] in eterna vita. 2Cor. 1.b. Sicut socii passionum estis ; sic eritis et consolationum.
marg.| {i} Si sustinemus] tribulationes pro Christo, et conregnabimus cum ipso, Rm. 8.c. Si tamen compatimur, ut simul et glorificemur, Sir. 22.d. In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis, Apc. 1.b. Particeps in tribulatione et regno, Mt. 5.a. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam : quoniam, etc. Glossa Vel.
marg.| {f} Fidelis sermo. Nam si] etc. Ita ordina litteram, et continua, quasi ut sustineas esto memor Christum surrexisse.
marg.| {7. 225rb}
marg.| {g} Nam si commortui sumus] ad litteram, ut Martyres.
marg.| {i} Si sustinemus] ut confessores, qui multa sustinent pro Christo, licet non mortem. Ps. 68. Quoniam propter te sustinui opprobrium.
marg.| Vel. [Commortui] id est omnino mortui, ut claustrales.   [Si sustinemus] sicut seculares, qui ex parte aliqua vivunt mundo, tamen penitentiam faciunt.
marg.| Vel. [Commortui] peccatum abnegando.   [Sustinemus] penitentiam agendo pro preterito. Dicto de premio collaborantium, subdit de pena pigrorum laborem refutantium.
marg.| {k} Si negaverimus] eum verbo, vel facto coram hominibus.
marg.| {l} Et ille negabit nos] coram Patre dicens, nescio vos, Mt. 7.d. et 25.a. Lc. 12.b. Qui me negaverit coram hominibus, denegabitur ille coram Angelis Dei, Lc. 9.c. Qui me erubuerit, etc. Os. 11.d. Circumdedit me Ephraim in negociatione, et in dolo domus Israel. Petrus negavit Dominum, Mt. 26.g. id est Clerici agnoscentes, Tit. 1.d. Confitentur se nosse Deum ; factis autem negant, Iud. 1.a. Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum Iesum Christum negantes.
marg.| {m} Si non credimus] id est si discredimus.
marg.| {n} Ille fidelis permanet] id est verus in dictis suis, puniendo nos incredulos, sicut dixit Mc. ult. d. Qui vero non crediderit, condemnabitur, Io. 3.c. Qui non credit, iam iudicatus est. Et vere fidelis est in omnibus verbis suis, id est verus, quia.
marg.| {o} Negare seipsum] qui est veritas,   [non potest] quod faceret, si dicta sua non impleret, quasi dicat, non potest veritas mentiri. 2Cor. 1.e. Dei Filius Iesus Christus, etc. non fuit in illo est et non, scilicet falsitas, sed in illo fuit est, id est veritas.
marg.| {p} Hec] predicta, scilicet ut patiaris, etc.   [commoneo] testificans.   [ Vel   secundum aliam litteram] Commoneo alios   [Testificans coram Deo] id est testem invocans Deum horum, vel sub testimonio Dei adiurans. Chrysostomus Terribile est dicere, hoc teste Deo. Si enim testimonium vocamus in fallaciam, que per sermones ; multo magis Dei. 1Tim. 5.d. Testor coram Deo et Domino Iesu Christo et Electis Angelis eius, ut hec custodias.
marg.| {q} Noli contendere] etc. Ostendit, a quibus debet cavere in doctrina, quasi dicat, predicta fac, sed,   [noli verbis contendere] Chrysostomus Avida est hec res, et semper vult anima humana litigare, et sermone pugnare, Phil. 2.a. Unanimes idipsum sentientes, nihil per contentionem, aut inanem gloriam, sed in humilitate, 1Tim. 3.a. Non litigiosum. Item, 1Tim. 6.a. Languens circa questiones, et pugnas verborum, Is. 8.b. Abiecit populus iste aquas Siloe, que vadunt cum silentio, 3Rg. 6. In edificatione Templi non fuit auditus ictus mallei. Dicit ergo :   [Noli verbis contendere] si vis esse edificator Templi.
marg.| {r} Verbis] quasi dicat, verba sunt gladii ad destruendum, vel ad edificandum, Ps. 58. Gladius in labiis eorum ; quoniam quis audivit.
marg.| {s} Ad nihil enim utile est] contendere, scilicet   [nisi ad subversionem audientium] Chrysostomus Non solum non lucrum, sed et multum nocumentum, Prv. 18.b. Os stulti contritio eius, labia ipsius ruina anime eius, Prv. 14.c. Ubi verba sunt plurima, ibi frequenter egestas Prv. 12.b. Propter peccata labiorum ruina proximat malo. Nota. Glossa Non potest esse, quin contentio extorqueat aliquid, quod dicatur contra conscientiam, ut intus in animo perdat, et foris victor accedat. Nemo enim patitur se vinci, licet vera esse sciat, que audit. Collatio ergo inter servos Dei esse debet altercatio.
marg.| {t} Sollicite] etc. Hic monet eum ad triplex officium Prelati, ocium contemplationis, exercitium bone operationis, ministerium verbi Dei.   [Sollicite autem cura te ipsum] non carnem, sed animam ; non asinum tuum, sed teipsum, Rm. 13.d. curam carnis ne feceritis in desideriis.
marg.| {x} Probabilem exhibere Deo] Hoc fit in contemplatione, in qua homo sollicitus debet esse, et attentus, et seipsum et cor suum exhibere Deo, et exponere ei. Et hoc non ut probetur ab hominibus, sed ut placeat Deo et ab eo commendetur ; et ideo dicit.
marg.| {u} Teipsum] prebe, fili, cor tuum mihi.   [Probabilem] 2Cor. 10.d. Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat.
marg.| {y} Exhibere Deo] non mundo ; carni, non Diabolo.
marg.| {z} Operarium inconfusibilem] Hoc est secundum, scilicet bona operatio.
marg.| {a} Inconfusibilem] id est in talia opera fac, unde non confundaris in iudicio. Ps. 126. Non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta, E contra dicitur
marg.| Δ de malis. Phil.
marg.| Vel aliter.
marg.| {u} Teipsum] probabilem exhibere Deo in tollerandis pro Christo, Sap. 3.b. Deus probavit illos, et invenit eos dignos se.
marg.| {z} Operarium inconfusibilem] in agendis.
marg.| Λ
prol.| {a} Recte
marg.| {7. 225va} Δ de malis, Phil. 3.d. Gloria in confusione eorum, qui terrena sapiunt.
marg.| Vel. [Inconfusibilem] id est non erubescat imitari Christi humilitatem, paupertatem et laborem. Vel (Inconfusibilem,) id est indeficientem.
marg.| {a} Recte tractantem verbum Veritatis] Hoc est tertium, scilicet predicatio veritatis. Illi recte tractant verbum veritatis, qui eo bene utuntur ad feriendum peccata ; sicut miles bene scit tractare ensem, qui expedite et prudenter pugnat in eo, Ier. 48.b. Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. Vel sicut Agricola instrumentum suum, quo acquirit sibi victum, bene tractat, et custodit ; sic Predicator debet verbum veritatis fideliter tractare ne eruginem contrahat per alicuius humoris admixtionem, vel per dissuetudinem exercitii. Item sicut vir uxorem tractat bene, quando ea non abutitur ad sterilitatem, sed utitur ad fructum, sic Predicator debet tractare veritatem, non querens ex ea datum, sed fructum : non expletionem cupiditatis, sed salutem animarum, 2Cor. 2.a. Non sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur. Item 2Cor. 4.a. Non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in Manifestatione veritatis. Quod autem veritas sit sponsa, habetur Sap. 8.a. Hanc amavi, et exquisivi eam a iuventute mea, et quesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum forme illius. Vel (Recte tractantem, etc.) id est secundum capacitatem audientium ministrantem frumentum cibi, Lc. 2.e. Quis, putas, est fidelis dispensator et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram. Sic ergo notantur hic tria, ut dictum est, Primo, quomodo sollicite ambulandum sit cum Deo per celestium contemplationem, Mich. 6.c. Sollicite ambulare cum Deo tuo. Secundo, quomodo operandum sit tibi tantum. Tertio, quomodo docendus sit proximus.
marg.| Λ
marg.| {a} Recte tractantem] etc. in dicendis. Primum ad Martyres : secundum ad Confessores : tertium ad Doctores spiritualiter pertinet.
marg.| {b} Prophana autem verba] ut hereses.
marg.| {c} Et vaniloquia] ut verba Philosophorum, que sine fructu sunt.
marg.| {d} Devita] quasi dicat pernitiosa, et fabulosa, sive ociosa et inania non loquere, 1Tim. 6.d. Devitans prophanas vocum novitates, 1Tim. 4.b. Ineptas, et aniles fabulas devita. Item 1Tim. 1.a. Neque intenderent fabulis, et Genealogiis interminatis, que questionem prestant.
marg.| {e} Multum enim proficiunt] id est efficacia sunt.
marg.| {f} Ad impietatem] id est contra cultum Dei, infr. 3.d. Mali homines et seductores proficiunt in peius.
marg.| {g} Et sermo eorum] id est hereticorum.
marg.| {h} Ut cancer serpit] Glossa id est a parvo ad maius paulatim tendit, que sana sunt corrumpendo, et ita ad impietatem trahendo.
marg.| Cancer enim in principio est quasi pustula, deinde totum membrum paulatim occupat. Similiter est de heresi, et ideo cum omnia alia sub sigillo confessionis debeat Sacerdos abscondere, solam heresim debet revelare, si in ea persistat, quia in hoc imminet periculum Ecclesie. Lepra ista heresis est cancer universalis, de quo Lv. 13.d. Si creverit lepra in cute, contaminabit eum Sacerdos, id est contaminatum ostendet, et publicabit.
marg.| {i} Ex quibus est Himeneus et Philetus] Hos nominat, ut ab his spiritualiter caveat. Simile 1Tim. 1.d. Ex quibus Himeneus, et Alexander, quos tradidi Sathane. Et sup. 1.d. Philetus, et HermoGn.
marg.| {k} Qui a veritate exciderunt] id est ex toto ceciderunt, quasi dicat, in ea olim fuerunt, et ideo magis noxii sunt quia ad hoc creditur eis, 1Io. 2.c. De nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Item illi a veritate excidunt, qui sequuntur umbram legalium, vel umbram temporalium, Gal. 5.a. Qui lege iustificamini, a gratia excidistis, Sir. 34.a. Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum ; sic qui attendit ad visa mendacia : Et postea dicitur. {7. 225vb} Multos errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. Exciderunt a re qui sequuntur somnia ; a corpore, qui sequuntur umbram.
marg.| {l} Dicentes resurrectionem iam factam] id est dicentes, quod prophetie, que sunt de resurrectione mortuorum, implete sunt in eis, qui resurrexerunt cum Domino, ut dicitur Mt. 27.f. Aut cum eis, qui per gratiam quotidie in anima vivificantur. Unde dicunt non esse resurrectionem corporum generalem. Sed nos utramque resurrectionem predicamus. Primam animarum ; secundam corporum. De prima dicitur, Col. 3.a. Si consurrexistis cum Christo, que sursum sunt, sapite. Et Io. 11.c. dicit Dominus. Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, etc. De secunda, 1Cor. 15.c. Si in hac vita tantum sperantes sumus ; miserabiliores sumus omnibus hominibus, Rm. 6.b. Si mortui sumus cum Christo ; credimus, quia simul vivemus cum ipso.
marg.| {m} Et subverterunt quorundam fidem] id est quosdam a fide subvertunt, et ideo magis vitandi sunt. Sed licet reprobi, subvertuntur.
marg.| {n} Sed firmum fundamentum Dei] id est Electi, et fundati a Deo in fide.
marg.| {o} Stat firmum] id est perseverat, Mt. 15.b. Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus, eradicabitur, quasi dicat, plantati a Patre meo non eradicabuntur ; sive fundati in eo, quod idem est, 1Cor. 3.c. Fundamentum aliud nemo potest ponere, preter id quod positum est, quod est Christus Iesus, Mt. 7.d. Descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam ; et non cecidit ; fundata enim erat supra firmam petram.
marg.| Fundamentum ergo stat, id est perseverat.
marg.| {p} Habens signaculum hoc] scilicet, stare, et perseverare, quasi dicat, hoc signum est, quo Dominus signat suos, scilicet perseverantia.
marg.| Hoc est Tau, ultima scilicet littera in Alphabeto, Ezec. 9.c. Omnem, super quem videritis, Tau, ne occidatis, Gn. 37.a. Fecit ei talarem vestem pater eius : secundum aliam litteram.
marg.| Hoc signo cognoscit Dominus suos, Io. 10.c. Cognosco oves meas, et cognoscunt me mee.
marg.| Unde subdit.
marg.| {q} Cognovit Dominus qui sunt eius] id est eos qui sunt de familia, qui habent signum eius. Unde talibus perseverantibus dicit Lc. 22.c. Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis, quasi dicat, bene cognosco vos. Unde subdit. Ego dispono vobis, etc. Vel aliter.   [Cognovit Dominus] Respondet Antipophore ; que posset fieri, ex quo sermo hereticorum sic serpit. (Quare ergo permittit Dominus eos permanere,) videtur quod ignoret eos. Respondet quod novit suos, quasi dicat, in illa ineffabili presentia Dei multi, qui foris videntur, intus sunt, et multi qui intus videntur, foris sunt id est ex his quo novit Dominus nemo in eternam damnationem seducitur, quia (cognovit Dominus, qui sunt eius ;) nondum aperuit iudicium, sed iam factum est in notitia Dei ; novit enim, qui permaneant ad coronam, et qui ad flammam. Novit triticum et paleam, Mt. 3.c. Iob. 38.c. Numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti, que preparavi in tempus hostis, in diem pugne et belli, id est quod inter duros et frigidos peccatores fieri Predicatores, et fidei defensores elegerim, cognovisti ? Quasi dicat non, sed ego novi. Vel aliter.
marg.| {n} Fundamentum stat firmum habens signaculum hoc] scilicet   [cognovit Dominus] etc. Istius sigilli due sunt partes. Predestinatio Dei, vocans, iustificans, et conservans, et liberi arbitrii cooperatio. Primum, et quasi sigillum : secundum est quasi contra sigillum. De his duobus subdit, et primo de primo dicens.
marg.| {q} Cognovit Dominus, qui sunt eius] id est amat, et defendit eos, quos predestinavit, Prv. 12.b. Novit iustus animas iumentorum suorum ; viscera autem impiorum crudelia. Prv. 27.d. Diligenter agnosce vultum pecoris tui. Deinde aliam partem signaculi de Is. 55.b. Sumite dicens.
marg.| {p} Et discedit ab iniquitate] non dicit ab iniquis, quia hic est palea cum grano.
marg.| {r} Omnis, qui nominat] vera nominatione, scilicet Theologica, (vel invocat nomen Domini.) 1Cor. 12.a. Nemo potest dicere Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto. Et nota quod ait. (Discedit) Isaias enim videns in homine liberum arbitrium,
marg.| Δ ita admonet
marg.| Vel aliter.
marg.| {n} Habens signaculum hoc] id est hoc menti impressum, scilic. quod.
marg.| {q} Cognovit Dominus] etc. Iustus enim hec duo habet in memoria impressa. Cognitionem Dei, et eius voluntatem. De cognitione dicit.   [Cognovit Dominus] etc. De voluntate eius dicitur.   [Et discedit ab] etc.
marg.| Λ
prol.| {a} In magna autem
marg.| {7. 226ra} Δ ita admonet discedere ab iniquitate, Is. 55.b. Derelinquat impius viam suam, etc. Prima autem auctoritas. Novit Dominus, qui sunt eius servi, secundum Chrysostomum forte est de Dt. 31.s. Scio enim cogitationes eius, que facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum ex his duobus sive per hec duo, scilicet quod homo ex libero arbitrio discedat ab iniquitate, et quod Deus predestinatum munit et conservat, fit omnis bona impressio in homine iusto, tam in cogitationibus, quam in affectionibus, quam locutionibus, et operibus, per que apparet omnibus tam bonis quam malis amicis, et inimicis, quod Dei sit signatio ista ex predestinatione, tamquam ex aureo sigillo, et libero arbitrio, ex cooperatione tamquam contrario sigillo, Rm. 8.f. Quos predestinavit, hos et vocavit, iustificavit, et glorificavit. Et habent se hec, ut causa, et effectus, ut sit predestinatio causa vocationis iustificationis, iustificatio vocatio glorificationis. Glossa autem hic additur. Quos prescivit, et predestinavit. Sed nota, quod prescientia non est causa predestinationis, quia si sumitur ex simplici notitia, tunc generalius est ; si vero scientia approbationis, aut finali, aut non : si finali ; tunc idem si non finali, tunc se habent, ut excedentia et excessa. Sic enim quosdam prescivit, quos non predestinavit, et e contra Iob. 9.a. Stellas claudit sub signaculo, Ct. 8.b. Pone me, ut signaculum super brachium tuum, id est in operationibus. Vel signaculum super cor tuum, id est in cogitationibus tuis et affectionibus : ut sigillum super brachium tuum, id est in operationibus.
marg.| Λ
marg.| {a} In magna autem] quasi dicat quidam sunt subversi, ut dictum est, quidam sunt signati. Et non mirum quia   [in magna domo] etc. Vel aliter continua. Supra dixit hereticos esse, qui alios subvertunt, hic autem ostendit, quare Dominus sustinet eos, quia propter utilitatem bonorum, qui per ipsos purgantur, Ps. 67. Congregatio taurorum in vaccis populorum, ut excludat eos, qui probati sunt argento, 1Cor. 11.d. Oportet hereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant. Et hoc est.   [In magna domo] in Ecclesia.
marg.| {b} Non solum sunt vasa aurea, et argentea] id est boni, qui sunt aurei per Sapientiam, et argentei per doctrinam, sicut Paulus, de quo Act. 9.c. Vas electionis mihi est iste, etc. Et Sir. 51.b. Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso.
marg.| {c} Et lignea et fictilia] id est mali, qui sunt lignei incendio apti ; et fictiles, id est factioni propinqui. Et sicut alia vasa prosunt in domo, ita mali etiam heretici prosunt bonis.
marg.| {d} Et quedam quidem in honorem] ita boni, qui sunt in honorabiles actus.
marg.| {e} Quedam autem in contumeliam] id est in contumeliosos actus, scilicet mali, in quibus colliguntur, Os. 8.c. Devoratus est Israel, nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. Chrysostomus Quid est in contumeliam, vel in hanc vocationem, id est non utitur illis Deus in usu pretioso, sed immundo.
marg.| Verbi gratia. Avarus, vane gloriosus, caupo, negotiator in opere sunt, sed immundo ; aureum autem vas circa mensam volvitur regalem, sicut in templo diversa vasa erant sed circa mensam Domini aurea tantum, id est Theologo, circa mensam sacre Scripture.
marg.| Sed ista vasa hodie conversa sunt in vasa stercorea, id est Mach. 3.a. Templum eius sicut homo ignobilis, vasa, glorie, eius captiva abducta sunt, Dn. 5.a. Habetur quod Balthasar de vasis templi, que asportaverat pater eius, bibit vivum luxurie et ebrietatis, id est Diabolus. E contra Dominus aliquando vasa contumelie convertit in vasa honoris et gratie, sicut dicitur de Magdalena. In vas translata glorie, de vase contumelie, Rm. 9.d. Numquid non habet pietatem figulis luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud autem in contumeliam ? Et inf. Sustinuit in multa {7. 226rb} patientia vasa ire apta in interitum, ut ostenderet divitias glorie sue in vasa misericordie, que preparavit in gloriam, Sap. 15.b. De eodem luto fingit, que sunt munda in usum vasa similiter, que his sunt contraria : horum autem quis sit usus, iudex est figulus. [Si quis ergo] Posset aliquis dicere, vas ligneum, aut fictile non potest fieri aureum ; ergo nec mali homines boni, quos sic comparat. Respondet quod imo per solam emundationem. Iuxta illud, Prv. 25.a. Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. Et hoc est.   [Si quis ergo emundaverit se] recedendo   [ab istis] vasis, scilicet contumelie, ut scilicet actus et mores malorum non imitetur.
marg.| {g} Erit vas in honorem] quantum ad Deum.
marg.| {h} Sanctificatum] in se, id est mundatum fide et operibus, Act. 15. Fide purificans corda eorum.
marg.| {i} Et utile] proximis, alios, scilicet acquirendo   [Domino] Ad idem Mt. 21.a. Dicite, quia Dominus his opus habet. Sed contra bonorum meorum non eges, Solutio : 1Cor. 3.b. Dei auditores sumus Chrysostomus Si quis expurgaverit se Vas testeum fuit Paulus, sed factus est aureum, non est naturalis necessitas, sed electionis esse vas testeum. Naturaliter enim nec aurum fit testa, nec e contra. Iuda fuit vas aureum factus est testeum. Igitur ex immunditia fit testa, adulter avarus, etc. Qualiter ergo dicit 2Cor. 4.b. Habemus thesaurum in vasis fictilibus. Sed ibi dicit, corpus nostrum, quod nihil aliud est, nisi lutum coctum, ideo cito conteritur. Et infra illic de natura disputat, hic de electione ; omne opus bonum paratum, in hoc notatur obedientia voluntaria et prompta ; non ad unum, sed ad omne ; non ad verba tantum, Ex. 19.b. Omnia, que precepit nobis Dominus, faciemus. Ps. 118. Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua, Ier. 17.c. Non sum turbatus te pavorem sequens.
marg.| {k} Invenilia] etc. vel aliter continuatur ad precedens secundum Glossa Quasi aliorum prophana, et vaniloquia devita, in te autem,   [invenilia desideria fuge] id est que solent habere iuvenes, ut luxuriam immunditiam et huiusmodi. 1Cor. 13.e. Cum essem parvulus, sapiebam ut parvulus, quando autem factus sum vir, evacuavi, que erant parvuli, 1Rg. 10.b. Dicitur, quod ex quo Saul unctus fuit in Regem, mutatus est in alterum virum. Ps. 76. Hec est mutatio dextre Excelsi, Iob. 12.b. In antiquis est Sapientia id est esse debet. Hodie antiqui in etate, et viri in virtute quando inunguntur mutantur in iuvenes et effeminatos, infatuantur enim prelatione carnali amore, et ideo ve est Ecclesie, Eccl. 10.c. Ve tibi terra, cuius Rex est puer, id est cuius Prelatus, vel ratio puerilia sequitur desideria ; sicut Roboam, qui derelicto consilio senum, secutus est consilium iuvenum, 3Rg. 12.c. Et nota, quod dicit.   [Desideria] multo fortius opera et verba.
marg.| {l} Sectare] vero notat frequentiam et attentionem, quia malum offert se, bonum autem quasi fugit, ideo semper querenda est faciendi bonum opportunitas.
marg.| {m} Iustitiam] in iustificando te.
marg.| {n} Fidem, spem, caritatem] quantum ad Deum, unum quantum ad veritatem summam, alterum quantum ad bonitatem.
marg.| {o} Pacem] cum proximis, Hbr. 12.d. Pacem sequimini cum omnibus. Rm. 12.d. Cum omnibus hominibus, quantum in vobis est pacem habentes, maxime autem,   [cum his, qui invocant] etc. Vel aliter. Quasi hec omnia sectare.
marg.| {p} Cum his] sicut hi, qui invocant. Unde subdit.
marg.| {q} De corde puro] non tantum de labiis, ut hypocrite, Mt. 15.a. Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.   [De corde puro] id est conscientia pura, Ps. 49. Peccatori autem dixit Deus, etc. Sir. 15.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris. 1Cor. 1.a. Cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi, in omni loco ipsorum, et nostro gratia vobis, et pax. Iohel. 2.g. Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit.
marg.| {r} Stultas] quasi dicat, predicta sectare.   [Stultas autem questiones] id est que non pertinent ad Dei defensionem.
marg.| {s} Et sine disciplina] id est que non pertinent ad morum edificationem.
marg.| {t} Devita] quia fructu carent et nocent, supr. eodem. c. Noli verbis contendere, etc. Cur adducit a questionibus nonne sufficiebat evertere eos, utique si novit inutiles tales agones, quoniam nullus erit finis, sed pugna ? Vel   [Stultas, et sine disciplina] etc. Hoc dicit, quia multi stulte querunt, quoniam de inutilibus sciendis solliciti sunt, et in querendo indisciplinati sunt, quia cum lite querunt, et sic peccant tam in modo quesiti, quam in modo querendi. Unde Augustinus in libro {7. 226va} confessionum narrat, quod cum quidam quereret ab aliquo, quid Deus fecerit antequam mundum creasset, respondit ei, preparabat infernum ad destruendum te, et consimiles querentes. Sunt autem quedam utiles questiones, que fidem defendunt, vel mores de quibus 1Pt. 3.c. Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, que in vobis est fide, et spe. Devita dico.
marg.| {a} Sciens quia generant lites] non edificationem fidei, vel morum. sup. eod. c. Ad nihil valent, nisi ad subversionem audientium.
marg.| {b} Servum autem Domini non oportet litigare] ergo qui litigant, non sunt servi Dei.
marg.| {c} Litigare] tempus litibus expendere 1Cor. 11.c. Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei.
marg.| {d} Sed mansuetum esse] etc. Hec que dicuntur hic specialiter, querunt Doctorem mansuetum esse, id est infatigabiliter docere, et patienter fructum expectare, et hoc est, (Mansuetum) esse id est tractabilem,   [ad omnes] etiam malos, ut sic attrahat eorum affectus. Ez. 3.b. Ut adamantem, et silicem dedi faciem tuam, quod fit per mansuetudinem, qui dicitur adamas, quia etiam ferreos attrahit : et per patientiam, que comparatur silici, quia omnia sustinet Mt. 5.a. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Ps. 36. Mansueti autem hereditabunt terram.
marg.| {e} Docibilem] id est infatigabilem in docendo, quasi semper paratum et voluntarium ad docendum. Mansuetudo attrahit ut dictum est, affectus auditorum : doctrina autem illuminat intellectus eorum. Sed quia nec sic homines converti volunt nisi maximo labore, sic dicitur, Ez. 24.c. Multo labore sudatum est, et non exivit ex ea rubigo nimia eius, ideo oportet, quod Predicator sit patiens in expectando fructum, id est conversionem auditorum. Unde subdit.
marg.| {f} Patientem] Iacob. 5.b. Ecce agricola expectat pretiosum fructum. Chrysostomus Hoc maxime oportet Doctorem. Piscatores enim etsi nihil capiunt per totum diem, non tamen desistunt Unde Lc. 5.a. preceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus, in verbo autem tuo laxabo rete, Chrysostomus Non est hominem audientem continue nihil pati, id est vix contingit, quin conteratur, qui audit continue. Cum ergo nobis cessantibus totum perdit. Tale fit quale si imperitus agricola vineam plantat, et fodit in primo anno, in secundo querens fructum sumere et in tertio, quibus preteritis iam derelinquit in quarto, quando retributionem laborum erat percepturus. Sed quia mansuetum dixerat, ne mansuetudo sit remissa nimis, subdit de correctione facienda.
marg.| {f} Cum modestia] inquit, (corripientem,) quasi dicat cum hoc quod modestus est, id est lenis in mente et mansuetus debet habere correctionem in ore. Chrysostomus Nec est hoc contrarium, quod dicitur Tit. 2.d. Argue cum omni imperio, quoniam hoc mansuetudinis est. Sic ergo simul correctio et mansuetudo vel correctio ex mansuetudine proveniat. Et hoc est   [Cum modestia] id est mentis lenitate.
marg.| {g} Corripientem eos qui resistunt] Veritati scilicet vite, ut mali Christiani ; et veritati doctrine, ut heretici ; et veritati iustitie ut mali prelati, Gal. 6.a. Vos, qui spirituales estis, corripite huiusmodi in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris. Chrysostomus Licet in mansuetudine tangere magis, quam cum temeritate evertere : oportet enim, qui debet aliquid utilium discere, ante omnia delectabiliter se habere ad magistrum ; alioquin nihil licitum fiet, delectabiliter autem non se habebit aliquis ad temerarie loquentem ac convitiantem. Unde Glossa hic, Ecce patet, quod nec deesse voluit fratrum correctioni, nec studere certamini multi enim homines, cum a somno excitantur, litigare volunt ; aut rursus dormire, cum litigare prohibentur. Corripientem dico.
marg.| {h} Ne quando] id est ut vel si aliquando, etsi non statim.
marg.| {i} Det illis Deus penitentiam] quasi dicat aliter inaniter exterius laborat lingua Predicatoris, nisi intus gratia operetur {7. 226vb} conditoris, ut dicit Gregorius Ut enim Petrus amare fleret, respexit eum Dominus, Mt. 26.g. Et Gallus similiter cantavit quia ad conversionem peccatoris concurrunt doctrina exterius, et interius divina gratia.
marg.| {k} Ad cognoscendam veritatem] Vexationem enim penitentie sequitur intelligentia veritatis. Is. 28.e. Tantummodo vexatio, etc. Item penitentia cordis, que oculum purgat a luto peccati, sequitur intuitus luminis. Mt. 5.a. Beati mundo corde, etc. Sap. 1.a. In malevolam animam non introibit Sapientia, etc. Cognita autem veritate magis ac magis diligitur bonitas Dei, et cavetur fallacia, et perplexitas mundi vel peccati. Unde subdit.
marg.| {l} Et respiciant] id est ad saporem boni convertentes se recedant.
marg.| {m} A Diaboli laqueis] id est perplexitatibus Diaboli et amore mundi Glossa Resipiscere est quasi resapere. De his laqueis 1Tim. 6.b. Incidunt in laqueum, et in tentationem Diaboli, etc.
marg.| {n} A quo] Diabolo.
marg.| {o} Captivi tenentur] in carcere peccati,
marg.| {p} Ad ipsius voluntatem] exequemdam Io. 8.d. Qui facit peccatum, servus est peccati. Sed contra voluntas Diaboli est statim perdere, et precipitare. Unde Is. 10. Ad conterendum erit cor eius, et ad internecionem gentium non paucarum. Unde Io. petiit ad conterendum. Io. 1. et 2. Item in porcos intrans legio eos submersit. Mt. 8.d. Solutio : non dicit perduntur, sed tenentur, permittitur enim tenere, non perdere.
marg.| {p} Ad ipsius voluntatem] id est in peccato, quod placet Demonibus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Tim. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=70&chapitre=70_2)

Notes :