Glossa media

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Tim. 3,1 

Hoc autem scito
quod in novissimis diebus
instabunt tempora periculosa,
Numérotation du verset 2Tim. 3,2 

et
erunt
homines se ipsos amantes,
cupidi,
elati,
superbi,
blasphemi,
parentibus
non obedientes1, ingrati,
1 non obedientes] inoboedientes Weber
scelesti,
Numérotation du verset 2Tim. 3,3 

sine affectione,
sine pace,
criminatores,
incontinentes,
immites,
sine benignitate,
Numérotation du verset 2Tim. 3,4 

proditores,
protervi,
tumidi,
voluptatum2 amatores
2 voluptatum] voluptatium Weber
magis quam Dei,
Numérotation du verset 2Tim. 3,5 

habentes speciem
quidem pietatis,
virtutem
autem eius abnegantes.
Et hos
devita.
Numérotation du verset 2Tim. 3,6 

Ex his enim sunt
qui penetrant
domos et captivas
ducunt mulierculas
oneratas peccatis
que ducuntur variis desideriis.
Numérotation du verset 2Tim. 3,7 

Semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
Numérotation du verset 2Tim. 3,8 

Quemadmodum autem Iamnes et Mambres
restiterunt Moysi, ita et hi
resistunt veritati, homines corrupti mente,
reprobi
circa fidem,
Numérotation du verset 2Tim. 3,9 

sed
ultra non proficient. Insipientia
enim eorum manifesta erit omnibus,
sicut et illorum
fuit.
Numérotation du verset 2Tim. 3,10 

Tu autem
assecutus es meam doctrinam,
institutionem
propositum,
fidem,
longanimitatem,
dilectionem,
patientiam,
Numérotation du verset 2Tim. 3,11 

persecutiones,
passiones.
Qualia
mihi facta sunt Antiochie Iconii Lystris,
quales persecutions
sustinui
et ex omnibus me eripuit Dominus.
Numérotation du verset 2Tim. 3,12 

Et omnes
qui volunt pie vivere
in Christo Iesu,
persecutionem
patientur.
Numérotation du verset 2Tim. 3,13 

Mali
autem homines et seductores
proficient in peius
errantes
et in errorem
mittentes.
Numérotation du verset 2Tim. 3,14 

Tu vero
permane
in his que didicisti,
et credita sunt
tibi,
sciens
a quo
didiceris.
Numérotation du verset 2Tim. 3,15 

Et
quia ab infantia sacras litteras
nosti, que
te possunt3 instruere ad salutem per fidem
3 possunt] possint Weber
que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset 2Tim. 3,16 

Omnis Scriptura
divinitus inspirata
et utilis
ad docendum,
ad arguendum,
ad corrigendum,
ad erudiendum
in iustitia,
Numérotation du verset 2Tim. 3,17 

ut perfectus sit
homo Dei ad omne opus bonum instructus.

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Tim. 3,1 
VII
marg.| [GME70.3.1] 1 Hoc enim certissime scito, quod in novissimis temporibus non dico erunt, sed quasi importune instabunt tempora seua vel periculosa.
1 Hic incipit capitulum 3 marg. Zw58 [•III•]
Numérotation du verset 2Tim. 3,2 
marg.| [GME70.3.2] Etenim erunt homines amantes se ipsos, non Deum quem se diligere petrus interrogatus a Domino confitetur dicens: « Tu scis quia amo te ». Ex hoc autem tamquam fonte, quod scilicet se ipsos non Deum amabunt, hec que secuntur mala provenient, quod scilicet erunt   cupidi pecunie,   elati ad dominandum,   superbi gloria dignitatum,   blasphemi per hereses in Deum,   parentibus carnalibus aut spiritualibus   non obedientes, ingrati, aut pro bonis, aut spiritaliter pro correptione ut reddant mala,   scelesti ad suas et aliorum animas occidendas,
Numérotation du verset 2Tim. 3,3 
marg.| [GME70.3.3] sine affectione compatiendi infirmis,   sine pace ecclesiastice quam scindent unitatis,   criminatores vel detractores, quia famam sanctorum maculare conantur,   incontinentes , quia pessimas cupiditates non refrenabunt,   immites ad lites exercendas,   sine benignitate ceteris subveniendi,
Numérotation du verset 2Tim. 3,4 
marg.| [GME70.3.4] proditores ut inimicis piorum indicent que celanda non ignorabant2, tumidi cordis inflatione, proterui sive procaces, id est humanam verecundiam inverecunda exagitatione turbantes, cecati ut non intelligant neque que locuntur neque de quibus affirmant, voluptatum amatores magis quam Dei, id est carnales leticias spiritualibus preferentes,
2 ignorabant] + ignorabunt interl. Zw58
Numérotation du verset 2Tim. 3,5 
marg.| [GME70.3.5] habentes quidem speciem pietatis, quod eadem sacramenta habent cum piis,   virtutem eius abnegantes. Virtus hec pacis sive unitatis est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Hanc nemo vincit, quia fortis est ut mors. Sicut enim violentie mortis nullus resistere potest, sic contra violentiam caritatis mundus nihil potest. Hanc igitur non habent qui se ipsos amant, et hos devita, ne forte bonos mores corrumpant colloquia mala.
Numérotation du verset 2Tim. 3,6 
marg.| [GME70.3.6] Ex his enim sunt qui penetrant domos . Ad litteram,   et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, id est in errorem inducunt animas simplices et infirmas,   que ducuntur levitate quadam   variis desideriis,
Numérotation du verset 2Tim. 3,7 
marg.| [GME70.3.7] semper discentes que audiunt nova et ad   scientiam veritatis numquam   pervenientes tamquam qui semper ambulant et numquam ad viam perveniunt.
Numérotation du verset 2Tim. 3,8 
marg.| [GME70.3.4-1] Horum ita simplices seducentium inquietam animositatem conatui magicorum pharaonis comparat dicens: Quemadmodum Iannes et Mambres etc. Sed ultra non proficient seducendo.
Numérotation du verset 2Tim. 3,9 
marg.| [GME70.3.9] Insipientia enim etc. In figura eorum de perdice Ieremias ait: Clamavit perdix, congregavit quod non peperit [Zw58 f. 170v] faciens divitias suas non cum iudicio. In dimidio dierum eius derelinquent eam et in novissimis suis erit insipiens. Perdix contentiosum animal est. Similiter et heretici non amant disputare, sed impudentissima pertinacia superare, ut congregent que non pepererunt et divitias suas faciant, id est ut quos per evangelium iam natos Christianos inveniunt seducant et suas eos divitias faciant non sane cum iudicio, sed cum temeritate. Sed qui primo per pollicitationem et ostentationem excellentis sapientie seducebant, erunt, id est apparebunt esse insipientes et ita relinquentur.
Numérotation du verset 2Tim. 3,10 
VIII
marg.| [GME70.3.10] Tu autem. Quasi: Illi sunt reprobi.   Tu autem assecutus es meam doctrinam sanorum verborum, i  nstitutionem operum,   propositum sperandorum,   fidem invisibilium,   longanimitatem in exspectatione promissorum, dilectionem eternorum, patientiam adversorum,
Numérotation du verset 2Tim. 3,11 
marg.| [GME70.3.11] persecutiones de loco ad locum,   passiones tormentorum,   qualia mihi etc.   Ex omnibus eripuit me Dominus. Quasi: Sic et te eripiet.
Numérotation du verset 2Tim. 3,12 
marg.| [GME70.3.12] Nec solus ego patior, sed et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patiuntur, saltem a diabolo et a suis concupiscentiis, quibus dum corpus quod corrumpitur aggravat animam resistendo laborant. Patiuntur etiam cum de peccatoribus legem Dei derelinquentibus dolent. Unde alibi: Quis infirmatur et ego non infirmor? Quis scandalizatur et ego non uror? Quicumque hoc predicat, super petram que est Christus edificat, qui ad confortandum cor nostrum opprobria mortemque sustinuit, qui vero temporalia ex Christiana religione promittit, super arenam edificat.
Numérotation du verset 2Tim. 3,13 
marg.| [GME70.3.13] Mali autem. Quasi: Boni patiuntur.   Homines autem mali in se   et seductores aliiorum proficiunt   in peius , id est semper peiores sunt   errantes ipsi   et alios   in errorem mittentes, quales sunt qui se ad temptationes non parant, sed huius seculi felicitatem promittunt, quam non Deus ipse promisit, immo dum illi prospera, ipse labores predicit.
Numérotation du verset 2Tim. 3,14 
marg.| [GME70.3.14] Tu vero. Quasi: Mali erunt et in errorem mittent.   Tu vero permane firmus   in his que a me   didicisti et ut aliis annunties   credita sunt tibi fideli dispensatori3 presentiens, id est memoriter retinens a quo, id est quam vero doctore et quam magne auctoritatis Apostolo didiceris ut doctrine veritas et docentis auctoritas te reddat securum,
3 dispensatori] + r<ecte> marg. Zw58
Numérotation du verset 2Tim. 3,15 
marg.| [GME70.1.15] et etiam sciens quod   ab infantia tua   sacras legis et prophetarum   litteras nosti, que spiritualiter intellecte   te possunt etc.
Numérotation du verset 2Tim. 3,16 
prol.| [+]
Numérotation du verset 2Tim. 3,17 
IX
marg.| [GME70.1.16] Vere. Nam omnis Scriptura divinitus inspirata, id est auctore Deo per Spiritum sanctum inspirata,   utilis est ad docendum ignaros,4   ad arguendum insolentes,   ad corripiendum declinantes,   ad erudiendum in iustitia immoderatos,   ut homo Dei exercitatione   perfectus sit etc.
4 [•IIII•] Hic incipit capitulum 4 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Tim. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=70&chapitre=70_3)

Notes :