Capitulum 4
Numérotation du verset
2Tim. 4,1
Testificor
coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos
et adventum ipsius
et regnum
eius
Numérotation du verset
2Tim. 4,2
predica verbum, insta
opportune,
importune, argue,
obsecra,
increpa
in omni patientia
et doctrina.
Numérotation du verset
2Tim. 4,3
Erit enim tempus
cum sanam doctrinam non sustinebunt,
sed ad sua desideria
coacervabunt sibi magistros
prurientes auribus
Numérotation du verset
2Tim. 4,4
et a veritate
quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
Numérotation du verset
2Tim. 4,5
Tu vero vigila,
in omnibus
labora, opus fac evangeliste,
ministerium tuum
imple,
sobrius esto1.
1 sobrius esto]
om. Weber
Numérotation du verset
2Tim. 4,6
Ego enim
iam delibor,
et tempus mee resolutionis
instat.
Numérotation du verset
2Tim. 4,7
Bonum certamen certavi,
cursum
consummavi, fidem servavi.
Numérotation du verset
2Tim. 4,8
In reliquo
reposita est mihi corona iustitie2,
2 corona iustitie] iustitie corona
Weber
quam reddet mihi Dominus in illa die
iustus iudex. Non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius.
Numérotation du verset
2Tim. 4,9
Festina venire ad me cito
Numérotation du verset
2Tim. 4,10
Demas
autem3
3 autem] enim
Weber
me dereliquit,
diligens hoc seculum, et abiit Thessalonicam, Crescens
in
Galliam, Titus in Dalmatiam,
Numérotation du verset
2Tim. 4,11
Lucas est mecum solus. Marcum assume et adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.
Numérotation du verset
2Tim. 4,12
Tichicum autem4 misi Ephesum.
4 autem]
om. Weber
Numérotation du verset
2Tim. 4,13
Penulam autem quam reliqui Troade
apud Carpiam,
veniens affer tecum5 et libros, maxime autem et6 membranas.
5 affer tecum] affers
Weber
|
6 et]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Tim. 4,14
Alexander
aerarius
multa mala mihi ostendit.
Reddat ei Dominus
secundum opera eius.
Numérotation du verset
2Tim. 4,15
Quem et tu devita. Valde enim restitit verbis nostris.
Numérotation du verset
2Tim. 4,16
In prima mea defensione
nemo mihi affuit,
sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur.
Numérotation du verset
2Tim. 4,17
Dominus autem mihi astitit
et confortavit me, ut per me predicatio impleatur, et audiant omnes gentes, et liberatus sum
de ore leonis.
Numérotation du verset
2Tim. 4,18
Liberabit
me Dominus
ab omni opere malo et salvum faciet
in regnum suum celeste, cui gloria in secula seculorum amen.
Numérotation du verset
2Tim. 4,19
Saluta Priscam et Aquilam,
et Onesifori domum.
Numérotation du verset
2Tim. 4,20
Erastus
remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti,
Numérotation du verset
2Tim. 4,21
festina ante hiemem venire
salutat te Eubulus et Prudens7
7 Prudens] Pudens
Weber
et Linus et Claudia, et fratres omnes.
Numérotation du verset
2Tim. 4,22
Dominus Iesus
cum spiritu tuo. Gratia nobiscum.
Amen.
Capitulum 4
Numérotation du verset
2Tim. 4,1
marg.|
Testificor]
Hec est tertia pars Epistole in qua certificat eum de passione sua et morte. Et primo invitat eum ad instantiam predicationis, ibi
[Testificor
etc.
predica]
etc. Secundo ostendit quare debet instare, quia tempus erit, quando non recipietur doctrina ibi,
[Erit enim tempus]
Tertio, quia hoc est officium, ibi
[Tu vero
etc.
opus fac Evangeliste]
Quarto, certificat eum de passione sua :
[Ego enim iam delibor]
Quinto, ut festinet venire ad eum, et quid secum afferat et quos secum socios adducat ibi,
[Festina]
Sexto, quos adversarios, et quos adiutores habeat determinat, ibi
[Alexander]
Ultimo, monet eum, ut quosdam specialiter salutet, ibi
[Saluta Priscam]
Dicit ergo :
marg.|
{b}
Testificor]
etc. id est adiuro te Deum Patrem testem adducens, et Christum Iesum filium eius. Simile 1Tim. 5.d. Testor coram Deo et Christo Iesu et electis Angelis eius, etc.
marg.|
{c}
Qui]
Christus, scilicet
[iudicaturus est]
quia omne iudicium dedit pater Filio. Io. 5.d. Item Act. 10.f. Ipse est, qui constitutus est a Deo Iudex vivorum, et mortuorum.
marg.|
{d}
Vivos]
scilicet illos, qui vivi reperientur id est qui residui erunt tormentis Antichristi.
marg.|
{e}
Et mortuos]
scilicet qui mortui reperientur, de hoc dicit 1. Thess. 5.d. Vel
[Vivos]
iustos.
[Et mortuos]
malos 1Pt. 4.b. Reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos. Rm. 14.b. Mortuus est, et resurrexit, ut vivorum et mortuorum dominetur.
marg.|
{f}
Et]
adiuro te
[per adventum ipsius]
priorem cui debes gratias agere, vel futurum, qui timendus est, scilicet si vis esse securus in adventu eius. Mal. 3.a. Quis poterit cogitare diem adventus eius, aut quis stabit ad videndum eum.
marg.|
{g}
Et regnum eius]
et si vis esse particeps regni eius post adventum. Loquitur de regno, quia in adventu suo afferet regnum Sanctis. Apc. ultimo capitulo : Ecce venio cito, et merces mea mecum.
marg.|
{h}
Predica verbum]
id est filium Dei nescientibus declara. Vel verbum Evangelii et in predicando versis remissionem, sed.
marg.|
{i}
Insta opportune]
quantum ad bonos, quibus placet.
marg.|
{k}
Importune]
quantum ad nolentes. Chrysostomus Insta temporanee 2Cor. 11. Instantia mea quotidiana, etc. Sed contra. Sir. 20.c. Ex ore fatui reprobatur parabola : non enim dicit eam in tempore suo. Item Sir. 20.a. Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem, et imprudens non servabit tempus. Eccl. 3.b. Est tempus tacendi, etc. Glossa Quid est sermo, nisi semen, qui dum ordinate mittitur, audientis mens quasi uterus impregnatur ; si importune, polluit mentem, et generandi perdit virtutem. Hbr. 6.b. Terra sepe venientem super se bibens imbrem, etc. Mt. 24.d. Ut det illis cibum in tempore. Eccl. 8.a. Omni negocio tempus est, et opportunitas. Prv. 15.c. Sermo opportunus optimus est. Prv. 25.b. Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. Solutio : potest trahi ex Glossa Insta opportune secundum veritatem ; importune autem secundum malorum reputationem. Secundum Gregorium sic solvitur. Dicit enim : Totum perit, nisi importunitas habeat opportunitatem : ideo dicturus importune premisit opportune. Illa enim importunitas mala est, que nescit opportunitatem. Secundum Chrysostomum Importune, id est infatigabiliter, quantum ad te Chrysostomus Qui est intemporanee, hoc est, ne temporanee, tempus habes terminatum, semper tibi tempus sit. Is. 58.a. Clama, ne cesses. Eccl. 9.c. Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua. Sir. 19.c. Corripe amicum : sepe enim fit commisso, id est peccatum. Unde illud.
prol.|
{7.
229rb} Si tibi sit charus, noli desistere ceptis.
marg.|
Ex. 28.f. Sonitus audiatur, quando ingredietur tabernaculum.
marg.|
Et nota, quod hec, que dicit, respondent predictis in alio casu. Omnis Sapientia divinitus inspirata utilis est ad docendum, etc. Dicitur enim hic.
marg.|
{h}
Predica verbum, insta]
etc. id est instanter predica docens nescientes. Hoc est, quod supra dicitur. Ad erudiendum : quia tales instruendi sunt, et extra rudem, et veterem vitam provehendi.
marg.|
{m}
Increpa]
asperis verbis in malo persistentes, et rebelles, hoc est, quod supra dicitur ad corrigendum. Vel sic secundum eumdem ordinem, quo prius.
marg.|
{l}
Obsecra]
hoc est, sup. Ad corripiendum, quia mansuetudo, et obsecratio multum correctiva est. Ps. 89. Superveniet mansuetudo ; et obsecratio multum correctiva est. Ps. 89. Superveniet mansuetudo, et corripiemur.
marg.|
{m}
Increpa]
Hoc est, sup. Ad erudiendum. Multis enim increpationibus, et circumcisionibus purgatur ruditas antique vite.
marg.|
{n}
In omni patientia]
Hoc est, sup. In iustitia.
marg.|
{o}
Et doctrina]
Hoc est, sup. Ad omne opus bonum instructus.
marg.|
Vel sic distingue. Hic vero
[Predica verbum]
nescientibus. Insta et pigris et nescientibus.
[Argue]
delinquentes.
[Obsecra]
corrigibiles, maxime senes 1Tim. 5.a. Seniorem ne increpaveris : sed obsecra, ut patrem.
[Increpa]
iuvenes, maxime indociles, lascivientes.
marg.|
Sed quia correctio, et increpatio nimis severa non edificat sed gravat, ideo subdit.
[In omni patientia et doctrina]
quasi dicat patienter. Ps. 140. Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me. Chrysostomus Intolerabilis est increpatio, que non habet consolationem admixtam, et recto ordine procedit. Increpationem enim debet precedere patientia, et tunc habet effectum doctrina. Tunc enim doctrinam recepit adiutor, cum patienter increpatur. In hoc enim, quod increpat, ostendit se odio habere vitium hominis et culpam. In hoc quod patienter sustinet ostendit se diligere naturam. Ps. 91. Bene patientes erunt, ut annuntient.
marg.|
Item ista duo iungit : patientiam, doctrinam. Patientia enim movet affectum, et doctrina instruit intellectum : patientia in exemplo ; doctrina in verbo, sicut debet Predicator. Prv. 19.b. Doctrina viri per patientiam agnoscitur. Item Prv. 19.d. Melior est patiens viro forti. Glossa Vel ita potest distingui
[Insta opportune]
et postea
[importune argue
etc.
Increpa]
asperis verbis persistentes. Et hoc
[in omni patientia]
repugnantium.
[Et doctrina]
accipientium, id est ita patienter sustineas repugnantes, ut doceas accipientes.
marg.|
Et nota, quod huic acriori persuadet Apostolus patientiam, quanto minus patienti persuadet impetum. Tit. 2.a.
marg.|
{p}
Erit enim]
quasi modo hoc est necesse, scilicet, ut predices, quia
[Erit enim tempus]
etc. sup. 3.a. Instabunt tempora periculosa. Act. 20.f. Intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi, et ex vobisipsis surgent viri loquentes perversa. Mt. 24.b. Surgent Pseudo Christi et Pseudo Prophete.
marg.|
{q}
Cum sanam doctrinam]
de qua sup. 1.a. Formam sanorum verborum, que a me audisti.
marg.|
{r}
Non sustinebunt]
etiam audire non poterunt, quasi onus sit eis. Sir. 21.c. Compedes in pedibus stulto doctrina.
marg.|
Item Eccl. 1.c. Execratio peccatoribus Sapientia. Et dicit
[Non sustinebunt]
sicut equus redorsatus non sustinet tangi. Am. 5.c. Odio habuerunt corripientem in porta. Eccl. 2.a. Deprime cor tuum, et sustine, et inclina aurem, et suscipe verba intellectus, etc.
marg.|
{s}
Sed secundum]
etc. id est multos magistros querent qui pro desideriis suis doceant ea, sine quibus desideria sua doceant eos. Is. 30.b. Qui dicunt videntibus, nolite videre, et aspicientibus nolite aspicere nobis ea, que recta sunt : loquimini nobis placentia : videte nobis errores : auferte a me viam : declinate a me semitam : cesset a facie nostra sanctus Israel.
marg.|
{t}
Coacervabunt]
Chrysostomus Cumulatio confusionem significat. Et nota, quod hoc est contra permutantes sepe magistros, qui acervos faciunt Doctorum. Prv. 28.a. Propter peccata terre multi Principes eius.
marg.|
{u}
Prurientes auribus]
id est desiderio audiendi quasi desiderantes semper nova audire : Act. 17.e. Athenienses ad nihil aliud vacabant, nisi aut dicere aut audire aliquid novi.
marg.|
Sed e contra dicitur Ier. 6.d. Interrogate de semitis antiquis, que sit via bona, et ambulate in eis. Vel aliter
[Magistros]
dico
[prurientes]
id est pruritum facientes.
marg.|
{7.
229va}
marg.|
{a}
Auribus]
Muscas enim multas immittunt auribus, et sic faciunt eas prurire. Chrysostomus habet
[Scalpentes auditum]
id est delectantes auditores, qui habent scabiem, id est sic delectantur, sicut scabiosus quando scalpitur. Scabies est scientia secularis, vel prosperitas temporalis, vel curiositas novitatis. Leu. 21.d. Si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, etc.
marg.|
{b}
A veritate quidem]
que est eis aspera.
marg.|
{c}
Auditum avertent]
Tullius. Qui veritatem ab amico audire contemnit, profecto salus eius desperanda est. Idem. Obsequium amicos, veritas odium parit. Prv. 28.a. Non recipit stultus verba prudentie, nisi ea dixeris, que versantur in corde eius. Sir. 21.c. Audivit luxuriosus, et displicebat ei, et proiecit illud post dorsum suum. Is. 59.c. Corruit in platea veritas, et equitas non potuit ingredi.
marg.|
{d}
Ad fabulas autem convertentur]
audiendas, scilicet et discendas. Sir. 21.c. Homo acharis quasi fabula vana, et in ore indisciplinatorum assidua erit, et similiter supple, in aure, sicut in ore. Et nota, quod est fabula derisionis.
marg.|
Unde Dt. 29.d. Eris perditus in proverbium et in fabulam omnibus populis. Et 3Rg. 9.b. Erit Israel in proverbium, et in fabulam omnibus populis. Et Tb. 3.a. dicitur simile.
marg.|
Item est fabula fictitie novitatis : sicut Mahometus multas fabulas finxit. Similiter et Iudei, 1Tim. 4.b. Ineptas autem et aniles fabulas devita, 2Pt. 1.c. Non indoctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri virtutem, et prescientiam.
marg.|
{e}
Tu vero]
id est ita futurum est, ut dixi.
[Tu vero]
vigila, quia ianitor es, et speculator. Marci 13.d. Ianitori precepit, ut vigilet. Et est contra somnolentos. Prv. 6.b. Usquequo piger dormies, quando surges de somno tuo.
marg.|
{f}
In omnibus labora]
quia 1Cor. 3.b. Dei agricultura estis, Dei edificatio estis, secundum gratiam Dei, que data est mihi, ut sapiens Architectus fundum posui. Dicit ergo :
marg.|
{g}
Labora]
contra otiosos Prelatos. Sir. 33.d. Multam malitiam docuit ociositas.
[In omnibus]
hoc dicit contra delicatos, qui opera manualia non faciunt. Contra quos dicit 1Th. 4.c. Operemini manibus vestris, sicut precipimus vobis.
marg.|
{h}
Opus fac Evangeliste]
Contra litigatores, qui non Evangelizant, sed litigant. Servum Dei non oportet litigare. Sup. eod. 1.a. Predica verbum, insta opportune, etc. Sed hodie magis attendunt litigio quam Evangelio. Os. 4.b. Quia scientiam repulisti, repellam te et ego, ne sacerdotio fungaris mihi. Non est idem fungi sacerdotio et fungi litigio. Sed Sir. 45.c. dicitur. Fungi sacerdotio, et habere laudem in nomine ipsius. Rm. 1.b. Itaque quod in me promptum est, et vobis, qui Rome estis, Evangelizare, non dicit litigare.
marg.|
Et nota, quod dicit
[Fac]
non dicit dic.
[Opus]
non otium. Glossa id est quod ore predicas, hoc opere testare, ut torqueas os torturis ad ascellas. Lv. 1.d. Et sicut mala punica, et tintinnabula in extremis oris hyacinthine tunice. Opus fac, dico, ut impleas ministerium tuum. Unde addit.
marg.|
{i}
Ministerium tuum]
Episcopatus, supple.
marg.|
{k}
Imple]
scientia, vita, et doctrina. Et impleas,
[sobrius esto
etc.
Ministerium tuum]
Sacramentum distribuendo, et hoc est, contra Sacerdotes, qui numquam celebrant, vel raro.
[Imple]
contra imperfecte agentes. Mt. 5.g. Estote perfecti, sicut Pater vester perfectus est. Bernardus Honora ministerium tuum, ministerium, inquit, dominium ipsum itaque honora, non te, non querit quis, que sua sunt, sed querit honorari non ministerium, honorificabit autem non cultu vestium, non fastu equorum, non amplis edificiis sed ornatis moribus, studiis spiritualibus, operibus bonis.
marg.|
{l}
Sobrius esto]
id est in omnibus modis serva per quod implere poteris, quia hec virtus temperat alias. Hoc ideo maxime dicit, ne se nimis affligeret propter predictum preceptum. Sed de hoc queritur, quomodo hec virtus, id est sobrietas temperet alias, quia hoc non videtur ; temperare enim non est aliud, nisi modificare actum, {7.
229vb} quelibet enim virtus modificat actum suum, quia ponit ipsum in medio, ergo sobrietas, non est modificatio aliarum.
marg.|
{m}
Ego enim]
quasi vigila, labora, et sic te oportet facere.
[Ego enim iam delibor]
id est incipio offerri Deo grata hostia. Libare dicimus, vel degustare, vel fundere, vel immolare, inde componitur delibare, quod ponitur hic pro immolatione. Passionem enim suam delibationem appellat, Deo enim immolatur, qui pro iustitia patitur. Nota quando offerebatur vinum, aut aliquid liquidum, erant quedam vasa, in quibus pregustabat Sacerdos utrum esset dignum offerri. Similiter tribulationes, quas sustinebat Apostolus, erant quasi prelibationes et pregustationes oblationis eius in sacrificio passionis et mortis. Ipsa autem passio, sive mors eius dicitur libamen, sive libatio, quia libamen cum omni sacrificio offertur, et Paulus cum omnibus moriebatur, 1Cor. 15.g. Quis infirmatur, et ego non infirmor, 1Cor. 15.d. Quotidie morior propter gloriam vestram, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro.
marg.|
Item quia ipse fuit primitie Christianorum, id est de primis Deo immolatis per martyrium. Rm. 11.b. Quod si delibatio sancta est et massa.
marg.|
Item libamen dicitur a libeo, bes, quod est placere. Dicitur ergo passio Pauli libatio, quia placuit Deo. Ps. 115. Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius.
marg.|
Item secundum Chrysostomum non dicit se sacrificium, quia totum non cedit Deo, sed libamen, quod totum accipit Deus. Nm. 28.
marg.|
{n}
Et tempus resolutionis mee]
mortis,
[instat]
id est proprie, sicut de beato Martino legitur, indicabat se iam resolvi.
marg.|
Et quasi quereret aliquis unde hoc scis, respondet, ecce quia Dei preveniente gratia.
marg.|
{o}
Bonum certamen certavi]
quasi dicat, securus sum de proxima corona, quia probus miles fui, 1Cor. 9.d. Sic pugno, non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum, etc.
marg.|
{q}
Cursum consummavi]
et ideo securus sum de bravio, 1Cor. 9.d. Ego igitur sic curro non quasi in incertum. Et postea. Sic currite, ut comprehendatis.
marg.|
{r}
Fidem servavi]
sicut serpens caput servat. Mt. 10.b. Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbe. Nota quod tria dicit. Certamen, cursum, fidem. Certamen in predicatione, quia hoc est officium militis spiritualis pugnare gladio verbi Dei. Hbr. 4.c. Vivus est sermo Dei et efficax, etc. Cursum in operando. Ps. 118. Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Fidem in credendo, fides est in ventre, certamen predicationis in ore, quia fide creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem. Rm. 19.b. Cursus in opere ; quia fides sine opere mortua est. Iac. 2.d. Vel aliter.
marg.|
{p}
Certamen]
contra rebelles.
marg.|
{q}
Cursum consummavi]
cursum, scilicet, consummavi ne dicatur nihil Lc. 14.f. Hic homo cepit edificare, et non potuit consummare. Gregorius super Iob. 31.c. Si vidi Solem, cum fulgeret, et Lunam incedentem clare, etc. Phil. 3.c. Ego me non arbitror comprehendisse. Et in ira. Qui etsi aliquando dixit. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, intuendum summopere est, quia ea illo tempore intulit, quo iam de corpore discessurum se esse cognovit. Ibi quippe premisit dicens. Ego iam delibor, et tempus resolutionis mee instat, tunc ergo ad memoriam perfectionem reduxit operis, cum iam previdit ad largitatis spatium minime subesse tempus operationis. Sicut enim dum vivimus, debemus bona nostra a memoria expellere, ne extollant, ita appropinquante exitu, plerumque ea ad memoriam iterum revocamus, ut videlicet fiduciam prebeant et desperatum timorem premant, qui etsi Corinthiis bona sua enumerando narravit, illos confirmare studuit, non se ostendere.
marg.|
{s}
In reliquo]
id est in futuro quasi dicat, quia sic certavi, ut miles, sic cucurri, ut cursor Regis, de ferens eius litteras, sic fidem servavi, id est fideliter mihi credita dispensavi : idcirco premium expecto in futuro.
marg.|
{t}
Reposita est mihi]
in salvo loco, ut scilicet, nullus possit auferre.
marg.|
{u}
Corona iustitie]
Glossa Et idem sperare potes, sup. 1.c. Scio, cui credidi, et certus sum ; quia potens est depositum meum servare in illum diem, Eccl. ult. d. Modicum laboravi et inveni mihi multam requiem.
marg.|
Sed quomodo est illa corona iustitie, cum potius debuit dixisse, corona misericordie, ut videtur. Omnia enim opera nostra operatus es in nobis, Domine Is. 26.d. De hoc dicit beatus Bernardus Ceterum sive ipsa voluntas, de qua omne meritum pendet ab ipso Paulo, non est quo pacto eam, quam sibi repositam presumit coronam vocat iustitie, antequam {7.
230ra} iuste ex debito requiritur ; quodcumque vel gratis promittitur. Denique ait. Cui credidi et certus sum, quia potens est depositum meum, Dei promissum suum appellat, et quia credit, promissum quidem repetit ex misericordia, sed iam ex iustitia. Persolvendum est ergo quam Paulus expectat coronam iustitie, sed iustitie Dei, non sue. Iustum quippe est, ut reddat, quod debet ; debet autem, quod pollicitus est. Iustitie. Chrysostomus Hic ait iustitiam universalem amorem, non igitur ait, dolere oportet, quia vado coronandus Christi manu, et hoc est, quod subdit.
marg.|
{a}
Quam reddet]
quia merui, et ipse promisit, et ideo dicit, dabitis.
marg.|
{b}
Mihi]
qui indigeo.
marg.|
{c}
Dominus]
qui potest.
marg.|
{d}
In illa die]
notabili. Et de hoc certus sum, quia ipse est.
marg.|
{e}
Iustus Iudex]
Ps. 7. Deus Iudex fortis, iustus, et patiens. Nota quod ipse idem, qui est Iudex iustus, erit corona iustitie fidelibus suis qui ei fidem, id est fidelitatem servaverunt in dispensando sua sicut dicitur Esther. 6.c. quod Mardocheus coronatus fuit et remuneratus, quia fidelis fuerat Assuero. Sir. 45.b. Corona aurea super caput eius expressa signo sanctitatis. Ps. 20 Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso, id est de illo lapide, quem reprobaverunt edificantes, id est de Christo, de ipso coronabuntur Sancti, quando ipse erit omnia in omnibus Is. 28.b. Erit Dominus exercituum corona glorie et sertum exultationis residuo populi sui. Non solum autem mihi, sed et his, qui diligunt adventum eius, id est boni, illi diligunt adventum eius, quia ibi salvandi sunt. Soph. 3.b. Expecta me in die resurrectionis in futurum, mali autem timent, id est habent, quare timere debeant, quia ibi sunt damnandi. Os. 9.a. Quid facietis in die adventus eius, 1Cor. ult. d. Si quis non amat Iesum Christum, sit anathema, Maranatha, id est Dominus venit.
marg.|
Et nota, quod dicit.
[Sed et his]
Chrysostomus Si omnibus, multo magis Timotheo. Unde non dixit tibi, sed omnibus, et multo magis tibi
[Qui diligunt Epiphaniam]
Epiphania apparitio dicitur, quia desuper apparebit, et desuper orietur. Mt. 24.c. Sicut fulgor exit ab Oriente.
marg.|
Item Chrysostomus Qui letatur in potentia eius, digna gerit gaudia, dat sua, et animam, si oportet, ut ante illam universalem apparitionem particulari potiatur, de qua Io. 14.c. Et pater meus diligit eum, et ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus.
marg.|
{g}
Festina]
quasi quia instat tempus resolutionis mee.
[Festina]
Chrysostomus stude
[venire ad me cito]
et etiam ideo, quia sum solus. Unde.
marg.|
{h}
Demas enim]
etc. Dignum est enim querere, cur vocat ad se Timotheum, cui commiserat Ecclesiam, et gentem tantam. Paulus enim debuit venire ad eum, sicut promisit, 1Tim. 3.d. Hec scribo tibi, sperans me venire ad te cito, si autem tardavero, etc.
marg.|
Solutio Necessitas erat magna, scilicet propter tria maxime. Paulus enim tunc clausus erat a Nerone, et volebat eum videre ante finem suum.
marg.|
Item volebat ei multa deponere. Item quasi solus erat, nec habebant Evangelii Predicatores, quia Demas, et alii recesserunt.
marg.|
Unde sequitur.
[Demas enim]
etc. Et non dicit, ut te videam, antequam moriar, sed quia sum solus, quia illa carnalis causa videretur amor. Et postea subdit aliam causam, ut scilicet mortuo Paulo, discipuli desolati habeant hanc consolationem.
marg.|
{i}
Dereliquit me]
tempore adversitatis. Et nota, quod {7.
230rb} dicit,
[me]
multi enim hominem derelinquunt, quando ea, que hominis sunt, comederunt, sequentes prosperitatem eius, non ipsum. Sir. 6.a. Est amicus secundum tempus suum, et non permanebit in tempore tribulationis.
marg.|
{k}
Diligens hoc seculum]
id est ea que sunt in mundo, cum tamen potius sint detestanda, quam amanda, quia inutilia sunt amantibus. Eccl. 5.b. qui amat divitias, fructus non capiet ex eis. Chrysostomus Amans hoc seculum, id est vitam presentem. Chrysostomus hoc est, amans remissionem quasi in periculum suum. Et infr. Huic detraxit soli, volens nos firmare, ut non molles efficiamini in periculis. De istis habetur. Col. 4.d. Salutat vos Lucas medicus carissimus, et Demas.
marg.|
{l}
Et abiit Thessalonicam]
apostatans a me.
marg.|
{m}
Crescens in Galatiam]
missus a me in ministerium, ipse enim non apostataverat, abiit.
marg.|
{n}
In Dalmatiam]
missus a me Chrysostomus Titus habuit vehementer magnam insulam, id est Cretam in cura.
marg.|
{o}
Lucas est mecum solus]
Chrysostomus Lucas indivise se habuit ad Paulum, qui et Evangelium scripsit, et Actus, et universales Epistolas, id est catholicas amator laboris, et discipline, de quo 2Cor. 8.d. Cuius laus est in Evangelio per omnes Ecclesias.
marg.|
{p}
Marcum assume, et adduc tecum]
qui et Ioannes dictus est. Act. 13.a. Habebant autem et Ioannem in ministerio, id est Marcum.
marg.|
Et Act. 15.g. Barnabas volebat secum assumere Ioannem, qui cognominatur Marcus. Col. 4.b. Marcus consobrinus Barnabe, de quo accepistis mandata, si venerit ad vos, excipite illum, 1Pt. ult. d. Salutat vos Ecclesia, que est in Babylone collecta, et Marcus filius meus.
marg.|
{q}
Est enim mihi utilis in ministerio]
Evangelii, ut dicit Chrysostomus Etenim in vinculis non negligebat Evangeli predicationem, et ideo Timotheum, et Marcum vocat.
marg.|
{r}
Tichicum autem misi Ephesum]
quasi dicat, ideo tu potes venire, quia ego misi Tichicum apud Ephesum, qui erit ibi pro te, quasi Vicarius tuus, ne remaneat sine pastore. De isto Tichico habetur. Col. 4.b. Que circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tichicus carissimus frater noster.
marg.|
{s}
Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum]
Secundum Haimonem, penula erat vestis consularis patri Pauli data in insigne a Romanis, quando susceptus est in socium, et civem Romanum, per quam defenderet se ab adversariis tamquam civis Romanus. Secundum Hier. autem dicitur volumen legis Chrysostomus Phelonem, quem reliqui, etc. Phelonem vestimentum dicit.
marg.|
Et postea dicit Phelonem, id est vestimenta querit, ut non indigeat ab aliis accipere. Act. 20.g. Beatius est magis dare, quam accipere.
marg.|
{t}
Et libros]
Chrysostomus Quid ei opus libris debenti ire ad Deum.
marg.|
Solutio tunc maxime opus erat, ut eos fidelibus deponeret. Item alia ratio est, ut essent ei solatio in tribulatione, et ut aliis daret exemplum studendi, 1Mcc. 12.b. Habentes solatio libros sanctos, qui sunt in manibus nostris.
marg.|
Et est argumentum pro studio, aut enim volebat studere non obstante morte imminente, vel aliis studium commendare.
marg.|
{u}
Maxime autem membranas]
ut ibi scribam Epistolas meas.
marg.|
Et nota, quod qui Spiritum Sanctum, et Christum gloriatur in se loqui, 2Cor. 13.a. hic membranas pro memoria faciebat.
marg.|
{x}
Alexander erarius]
etc. Hic ostendit, quos habebat adversarios et quos adiutores, quasi dicat illi me dereliquerunt, quos dixi, alii autem me impugnaverunt, et hoc est.
[Alexander erarius]
id est faber in ere, et custos erarii. Hic enim vel custos erat eorum que offerebantur in templo Diane, vel fabricator eorum, que fiebant ex ere in eo, et ideo adversabatur Apostolo, qui templum illud destruxerat.
marg.|
{y}
Ostendit]
id est fecit Athenis. Glossa Iste est Alexander, quem supra dixit reversum ad apostasiam, 1Tim. 1.d. Ex quibus est Hymeneus, et Alexander, qui fabricavit edes Diane apud Athenas, et omnes contra Apostolum commovit. Sed contra hoc, quod hic dicit Glossa videtur Act. 19.e. quod Demetrius in Ephesio faciebat edes argenteas Diane. Nota quod dicit Chrysostomus hic
[Alexander erarius multa]
etc. Etiam inhonorati tentationes afferunt graviores, qui enim a magno patitur, habet mitigationem eminentiam eius, qui facit ; a vili, et abiecto, et maiorem habet tristitiam.
marg.|
{z}
Reddet]
non dicit reddat, quia non optat, sed indicat.
marg.|
{a}
Restitit verbis nostris]
sup. 3.b. Quemadmodum Iamnes, et Mambres restiterunt Moysi.
marg.|
{7.
230va}
marg.|
{a}
In prima]
etc. id est quando primo cepi defendere Evangelium, contra illum, scilicet Alexandrum. Et per hoc quod dicit in prima innuit se sepe congressum contra illum. Vel
[Defensione]
id est tribulatione, et pressura, que erit mihi defensio in die iudicii.
marg.|
{b}
Sed omnes]
etc. sup. 1.d. Aversi sunt a me omnes qui sunt in Asia. Mt. 26.f. Tunc discipuli relicto eo omnes fugerunt Za. 13.c. Percutite pastorem, et dispergentur oves Chrysostomus In bello qui periclitantem dimittit proditor habetur, multo magis in predicatione.
marg.|
{c}
Non illis imputetur]
Chrysostomus Vide qualiter parcit suis. Glossa Nota quia non orat pro Alexandro qui invidentia fraternitatem oppugnando peccaverat, sed pro his qui non abruperant amorem, sed timore succubuerunt.
marg.|
{d}
Dominus autem mihi astitit]
Chrysostomus Derelictum non dereliquit Deus. Hbr. 13.a. Ipse enim dixit, non te deseram, neque derelinquam. Ios. 1.a. Sicut fui cum Moysi, ita ero tecum non dimittam, neque derelinquam te.
marg.|
{d}
Astitit]
adiutor ad patiendum.
marg.|
{e}
Et confortavit me]
ad agendum et predicandum.
marg.|
{f}
Ut per]
etc. id est plene ad multos per me derivetur. Rm. 15.d. Ita ut ab Ierusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium. Ut predicatio impleatur cum Predicator, quod predicat, exequitur, vel quando multos capit. Est enim sicut rete, quod quando laxatur congregat multos pisces. Lc. 5.a. Duc in altum et laxate retia vestra in capturam. Duc in altum per orationem, et laxate retia per predicationem suavem et attrahentem. Mt. 13.f. Simile est regnum celorum sagene misse in mare et ex omni genere piscium congreganti, quam cum impleta esset, educentes, etc.
marg.|
{g}
Et audiant]
etc. Chrysostomus Neronem dicit leonem propter furorem, et fortitudinem regni eius, et increpidabilitatem. Glossa De cuius manibus liberatus est, quando venit Romam : adductus ab his, qui preerant Iudee, ob hoc, quia Cesarem appellavit. Act. 25.c. Nam cum venisset Romam, duobus annis mansit in libera custodia. Act. ult. g. Post etiam transivit ad alias naves que erant in circuitu Rome. Vel
[De manu leonis]
id est Diaboli : qui est leo rugiens, 1Pt. 5.c.
marg.|
{h}
Liberavit me]
etc. in presenti per gratiam.
marg.|
{i}
Et salvum me faciet]
in futuro per gloriam. Et est argumentum, quod iam certus erat de premio ducens.
marg.|
{k}
In regnum]
etc. quia hic despexi me. Io. 12.d. Qui odit animam suam in hoc mundo in vitam eternam custodit eam.
marg.|
{l}
Saluta Priscam et Aquilam]
Aquila erat vir Prisce de quibus in Act. 18.a. Chr. Cur feminam anteponit viro ? quia in fide calidior.
marg.|
{m}
Et Onesiphori domum]
id est familiam. Chrysostomus Ipse erat in Roma, sed familiam eius salutat, ut sup. 1. Det misericordiam Dominus Onesiphori domui. Cetera patent in Glossa
marg.|
{n}
Erastus remansit
etc.
Trophimum autem]
Act. 21.f. habetur de isto Trophimo. Glossa imo hos nominat, ut veniens per eos visitet.
marg.|
{o}
Infirmum]
Chrysostomus Quare non curavit eum. Simile Phil. 3.d. de Epaphrodito. Infirmatus est usque ad mortem, Solutio : non omnia valebant sancti Apostoli facere, ut non plus in eis estimet quis supra id, quod videt. Simile Moyses subtilis vocis erat cur non transmutabatur. Item non potuit ingredi terram promissionis. Et ita multa facit Deus ut ostendatur infirmitas nostre nature. Act. 14.b. Deus putabatur. Item datus est colaphus, id est stimulus carnis, 2Cor. 4.b. Habemus thesaurum in vasis fictilibus, etc.
marg.|
{p}
Myleti]
Myletus prope Ephesum est, et inde navigans in Iudeam dimisit hunc ; aut postquam venit Romam rursus, usque in Hispaniam abiit, si vero et illum rursus ad has partes, nescimus.
marg.|
{q}
Festina ante hyemem]
Glossa Propter imbres, et frigora commonet, ut autumno veniret. Chrysostomus Qualiter properat, qualiter numquam, quod triste est, ponit. Non dicit antequam ego defungar, sed ante hyemem.
marg.|
{7.
230vb}
marg.|
{r}
Salutant te Eubolus]
Eubolus interpretatur cohabitatio.
marg.|
{s}
Et Prudens]
verior littera est Pudens qui secundum Remigium interpretatur indutus consilio, vel indumentum consilii. Chrysostomus ponit Pudens et Linus. Chrysostomus :Hunc Linum historia tradit secundum post Petrum episcopum Romanorum.
marg.|
{t}
Claudia]
Chrysostomus Vide mulieres ignitas circa fidem. Sed cur tot existentibus feminis harum solum meminit. Quia clariores erant, et a secularibus rebus magis exierant, denique martyrizate sunt multe.
marg.|
{u}
Dominus Iesus]
Glossa Post salutationem fratrum ipse salutat quasi subscribens hoc modo
[Dominus Iesus Christus cum spiritu tuo]
Hinc sumptum est, quod respondetur in Ecclesia, Et cum spiritu tuo. Ruth. 2.a. Dominus vobiscum. Et Io. 20.e. Pax vobis. Chrysostomus
[Dominus Iesus]
quasi ne doleas, quia ego discedo. Dominus tecum. Et non dixit tecum, sed.
marg.|
{x}
Cum spiritu tuo]
duplex auxilium gratie spiritu et Deo auxiliante ei. Non est enim Dominus vobiscum, nisi gratia existente spirituali. Et Glossa Et cave, ne admonitus irascaris, sed potius.
marg.|
{y}
Gratia sit vobiscum]
id est maneat vestra dilectio.
marg.|
{z}
Amen]
id est fiat vel vera sunt, que hactenus dixi, Chrysostomus
[Gratia sit vobiscum]
in magnis domibus illos famulos videmus maiorem habere gratiam, qui non, que sua sunt curant, sed que Dominorum, qui non que sua sunt sed que Domini, faciunt, et non e converso.
prol.|
Explicit Postilla Domini Hugonis Cardinalis super Epistolam Pauli ad Timotheum secundam.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Tim. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=70&chapitre=70_4)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Tim. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=70&chapitre=70_4)
Notes :