Capitulum 4
Numérotation du verset
2Tim. 4,1
Testificor
coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos
et adventum ipsius
et regnum
eius
Numérotation du verset
2Tim. 4,2
predica verbum, insta
opportune,
importune, argue,
obsecra,
increpa
in omni patientia
et doctrina.
Numérotation du verset
2Tim. 4,3
Erit enim tempus
cum sanam doctrinam non sustinebunt,
sed ad sua desideria
coacervabunt sibi magistros
prurientes auribus
Numérotation du verset
2Tim. 4,4
et a veritate
quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
Numérotation du verset
2Tim. 4,5
Tu vero vigila,
in omnibus
labora, opus fac evangeliste,
ministerium tuum
imple,
sobrius esto1.
1 sobrius esto]
om. Weber
Numérotation du verset
2Tim. 4,6
Ego enim
iam delibor,
et tempus mee resolutionis
instat.
Numérotation du verset
2Tim. 4,7
Bonum certamen certavi,
cursum
consummavi, fidem servavi.
Numérotation du verset
2Tim. 4,8
In reliquo
reposita est mihi corona iustitie2,
2 corona iustitie] iustitie corona
Weber
quam reddet mihi Dominus in illa die
iustus iudex. Non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius.
Numérotation du verset
2Tim. 4,9
Festina venire ad me cito
Numérotation du verset
2Tim. 4,10
Demas
autem3
3 autem] enim
Weber
me dereliquit,
diligens hoc seculum, et abiit Thessalonicam, Crescens
in
Galliam, Titus in Dalmatiam,
Numérotation du verset
2Tim. 4,11
Lucas est mecum solus. Marcum assume et adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.
Numérotation du verset
2Tim. 4,12
Tichicum autem4 misi Ephesum.
4 autem]
om. Weber
Numérotation du verset
2Tim. 4,13
Penulam autem quam reliqui Troade
apud Carpiam,
veniens affer tecum5 et libros, maxime autem et6 membranas.
5 affer tecum] affers
Weber
|
6 et]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Tim. 4,14
Alexander
aerarius
multa mala mihi ostendit.
Reddat ei Dominus
secundum opera eius.
Numérotation du verset
2Tim. 4,15
Quem et tu devita. Valde enim restitit verbis nostris.
Numérotation du verset
2Tim. 4,16
In prima mea defensione
nemo mihi affuit,
sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur.
Numérotation du verset
2Tim. 4,17
Dominus autem mihi astitit
et confortavit me, ut per me predicatio impleatur, et audiant omnes gentes, et liberatus sum
de ore leonis.
Numérotation du verset
2Tim. 4,18
Liberabit
me Dominus
ab omni opere malo et salvum faciet
in regnum suum celeste, cui gloria in secula seculorum amen.
Numérotation du verset
2Tim. 4,19
Saluta Priscam et Aquilam,
et Onesifori domum.
Numérotation du verset
2Tim. 4,20
Erastus
remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti,
Numérotation du verset
2Tim. 4,21
festina ante hiemem venire
salutat te Eubulus et Prudens7
7 Prudens] Pudens
Weber
et Linus et Claudia, et fratres omnes.
Numérotation du verset
2Tim. 4,22
Dominus Iesus
cum spiritu tuo. Gratia nobiscum.
Amen.
Capitulum 4
Numérotation du verset
2Tim. 4,1
marg.|
Testificor
. Quasi: Sacras litteras ad hec que dicta sunt utiles nosti. Ideo
testificor coram Deo Patre et Christo Iesu
filio eius,
qui iudicaturus est
quos in adventu suo inveniet
vivos et
etiam
mortuuos
vel iustos et [Zw58 f. 170v] peccatores et per
adventum ipsius
primum et per
regnum eius
futurum.
Numérotation du verset
2Tim. 4,2
marg.|
Predica verbum, insta opportune
volentibus, importune nolentibus. Tu enim
opportune
agis, si ei qui non libenter audit importunus videris. Quod autem aliquando ei prodere et quamvis Scriptura dicat in multiloquio non effugies peccatum, non tamen multum est quod ad laudem Dei est necessarium. Hac igitur importuna opportunitate argue peccantes, obsecra, id est aliquibus adiurationibus contestare ne peccent. Increpa resistentes in omni patientia repugnantium et doctrina acccipientium. Et necesse est, ut predices verbum.
Numérotation du verset
2Tim. 4,3
marg.|
Erit enim tempus cum multi sanam doctrinam onus esse iudicantes non sustinebunt, sed prurientes auribus, id est inaudita audire desiderantes coaceruabunt sibi magistros ad, hoc est: iuxta, desideria sua.
Numérotation du verset
2Tim. 4,4
marg.|
Et a veritate quidem
etc. Hos magistros salomon vult intelligi per mulierem de qua ait: Mulier insipiens et audax, inops panis, convocat pretereuntes dicens: Panes occultos libenter attingite et aque furtive dulcedinem. Hec enim mulier est vanitas impiorum, qui cum sint ignari veritatis, promittunt scientiam veritatis. Quam scientiam occultant, ut libentius audiatur. Ipsa enim occultatione curiosi auditores putant esse magnum quod meruit esse secretum, et suavius hauriunt insipientiam quam putant scientiam, cuius etiam prohibitam quodammodo furantur audientiam. Hec etenim occultatio pruritum facit in auribus spiritualiter fornicantibus, sicut quodam pruritu libidinis etiam in carne corrumpitur integritas castitatis.
Numérotation du verset
2Tim. 4,5
marg.|
Tu vero.
Quasi: Tempus erit cum sanam doctrinam non sustinebunt.
Tu vero
eo magis
vigila
et
in omnibus
tam perversis quam bonis recte docendis
labora. Fac opus evangeliste,
id est opere confirma verbum quod redicas et sic perfecte ministras. Unde addit:
Ministerium tuum
episcopatus
imple
bonam vitam coniungendo doctrine. In opere vero
sobrius esto
moderatione.
Numérotation du verset
2Tim. 4,6
marg.|
Ego enim
etc. Quasi: Vigila. Labora. Et necesse est.
Ego enim iam delibor,
id est Deo in sacrificium offeror,
et tempus mee resolutionis,
id est mortis instat, id est prope est.
Numérotation du verset
2Tim. 4,7
marg.|
[Augustinus]
1 Sed Dei preveniente gratia
bonum certamen certavi
contra rebelles,
cursum
stadii mei, quo « ad superne vocationis bravium »a tendo,
consummavi
, in omnibus adversis prudens sicut serpens
fidem
que caput est Christiane religionis
servavi.
a Phil. 3, 14.
1
marg. Zw58
marg.|
Attende quod cum adhuc sibi restaret passionis tam grave certamen, in quo futurus erat crudelior inimicus, ait tamen:
Cursum consummavi.
Quod quia de futuri quoque certaminis victoria certum securumque iam fecerat eum, qui imminere passionem revelaverat, recte ait: non re plena, sed spe firma.
Numérotation du verset
2Tim. 4,8
marg.|
Nam et de premio securus adiungit:
In reliquo,
id est in futuro actu ipso conferenda mihi iam predestinatione reposita est corona iustitie huius, quam premiam hic dedit bonum certamen certare etc. Unde non merita mea, sed gratiam suam coronat alia iam reposita gratia, quam repositam reddet in illa die iudicii Dominus iustus Iudex. Non solum autem mihi, sed et his qui ut de ceteris taceam non despiciunt primum nec sicut damnandi timent futurum adventum eius, sed utrumque diligunt. [Zw58 f. 171v]
Numérotation du verset
2Tim. 4,X
marg.|
Festina
etc. Quasi: Quia tempus mee resolutionis instat et quos mecum habere solebam modo non habeo.
Numérotation du verset
2Tim. 4,9
marg.|
Demas enim
adversitatis tempore
dereliquit me
etc.
Numérotation du verset
2Tim. 4,10
marg.|
Crescens
missus est
in Galatiam, Titus
quoque missus
in Dalmatiam.
Numérotation du verset
2Tim. 4,11
prol.|
[sine glossa]
Numérotation du verset
2Tim. 4,12
prol.|
[sine glossa]
Numérotation du verset
2Tim. 4,13
marg.|
Penulam
etc. Genus vestis est qua utuntur romani, quam paulum natura Iudeum habuisse mirum est nisi quia tarsensis erat. Tarsenses autem in societatem romanorum recepti cives romani appellabantur et more romanorum penulati ad curiam conveniebant. Potest igitur esse ut paulus qui legi se totum dederat non suam sed patris penulam haberet, qua se civem romanum ostendere cupiebat.
Numérotation du verset
2Tim. 4,14
marg.|
Alexander erarius multa mala mihi ostendit,
id est fecit, non tamen imprecando dico reddat, sed prenuntiando
reddet ei,
etc.
Numérotation du verset
2Tim. 4,15
prol.|
[sine glossa]
Numérotation du verset
2Tim. 4,16
marg.|
In prima defensione mea,
id est quando primum defendere cepi evangelium,
nemo
etc.
marg.|
[
Hieronymus. Ambrosius. Augustinus.
]
2 Vel pressuram suam pro iustitia illatam vocat defensionem, eo quod ipsa defendat eum in die iudicii.
2
marg. Zw58
marg.|
Non illis imputetur.
Hec oratio non est pro eis qui invidentia fraternitatem impugnant, sed pro eis qui timore succumbunt.
Numérotation du verset
2Tim. 4,17
marg.|
Et ab
ore leonis,
id est diaboli qui circuit querens quem devoret liberatus sum, ne tunc occiderer. Quia namque Apostolum a iustitia movere non poterat, querebat eum saltem de vita tollere, ne aliis posset prodesse.
Numérotation du verset
2Tim. 4,18
marg.|
Quod quia non potuit insultat ei Apostolus:
Liberavit
etc.
Numérotation du verset
2Tim. 4,19
prol.|
[+]
Numérotation du verset
2Tim. 4,20
prol.|
[+]
Numérotation du verset
2Tim. 4,21
prol.|
[+]
Numérotation du verset
2Tim. 4,22
marg.|
Dominus Iesus
Christus sit
cum spiritu tuo,
ut scilicet carni mortuus spiritualiter vivas. AMEN.
Explicit epistola ad Timotheum secunda.
Explicit epistola ad Timotheum secunda.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Tim. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=70&chapitre=70_4)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Tim. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=70&chapitre=70_4)
Notes :