Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Tit. 1,1 

Paulus,
servus Dei,
apostolus autem Iesu Christi secundum fidem
electorum Dei
et
agnitionem veritatis
que secundum pietatem est
Numérotation du verset Tit. 1,2 

in spem
vite eterne
quam
promisit qui non mentitur Deus ante tempora
secularia
Numérotation du verset Tit. 1,3 

manifestavit
autem temporibus suis verbum suum
in predicatione que credita est mihi
secundum preceptum salvatoris nostri Dei,
Numérotation du verset Tit. 1,4 

Tito
dilecto filio secundum communem fidem,
gratia
et pax
a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro.
Numérotation du verset Tit. 1,5 

Huius rei gratia
reliqui te Crete
ut ea que desunt
corrigas
et constituas per
civitates presbyteros
sicut ego tibi disposui.
Numérotation du verset Tit. 1,6 

Si quis
sine crimine est
unius uxoris vir
filios habens fideles
non in accusatione luxurie aut non subditos.
Numérotation du verset Tit. 1,7 

Oportet enim
episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum non vinolentum, non percussorem
non turpis lucri1
1 turpis lucri] turpilucri Weber
cupidum
Numérotation du verset Tit. 1,8 

sed hospitalem benignum, sobrium iustum
sanctum
continentem
Numérotation du verset Tit. 1,9 

amplectentem
eum qui secundum doctrinam est fidelem
sermonem ut potens sit2 exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere.
2 sit] + et Weber
Numérotation du verset Tit. 1,10 

Sunt enim multi etiam3
3etiam] et Weber
inobedientes
vaniloqui
et seductores, maxime
autem qui de circumcisione sunt,
Numérotation du verset Tit. 1,11 

quos oportet redargui, qui
universas domos
subvertunt, docentes que non oportet
turpis lucri gratia
Numérotation du verset Tit. 1,12 

Dixit quidam
ex illis
proprius
ipsorum
propheta
Cretenses semper mendaces male bestie
ventris4 pigri.
4 ventris] ventres Weber
Numérotation du verset Tit. 1,13 

Testimonium hoc verum est.
Quam ob causam
increpa illos dure
ut sani sint in fide,
Numérotation du verset Tit. 1,14 

non intendentes iudaicis fabulis
et mandatis hominum
avertentium5 se
5 avertentium] aversantium Weber
a veritate
Numérotation du verset Tit. 1,15 

omnia munda
mundis,
coinquinatis autem
et infidelibus
nihil mundum
sed inquinate sunt eorum et mens et conscientia.
Numérotation du verset Tit. 1,16 

Confitentur
se
nosse Deum, factis autem negant
cum sint6 abominati
6 sint] sunt Weber
et incredibiles
et ad omne opus bonum reprobi.

Capitulum 1

prol.| Reverendissimi in Christo Patris, et d. DOMINI HUGONIS Cardinalis, etc. Postilla super Epistolam Pauli ad Titum incipit.
Numérotation du verset Tit. 1,1 
marg.| Paulus servus] etc. Istum Titum genuit in fide Apostolus : quem creavit Episcopum : imo potius Archiepiscopum Crete, que est insula, sive regio quedam.
marg.| Unde monet eum, ut honestos Sacerdotes et Episcopos constituat.
marg.| Et est eius intentio ut ipsum instruat, quomodo se debet habere ad omnes, ad pares, ad inferiores, et ad illos qui sunt extra Ecclesiam. Non dicit quomodo ad Superiores, quia ipsi se habent per modum paritatis ad alios secundum quod Dominus Papa scribit Episcopis tamquam fratribus. In prima ergo parte docet, quomodo se debet habere ad Coepiscopos suos. In secunda quomodo ad inferiores, et maxime ad Conversos de circumcisione. In tertia quomodo ad illos, qui sunt extra Ecclesiam, et precipue ad hereticos. Primo ergo salutat eum. Secundo revocat eum ad memoriam ad quod constitutus sit ibi [Huius rei gratia] Tertio insinuatur ei quales Episcopos et Presbyteros debet constituere ibi   [Si quis] etc. Dicit ergo :
marg.| {a} Paulus] nomine.
marg.| {b} Servus] conditione, sed hec conditio nobilitas est, hec servitus ingenuitas est, quia.
marg.| {c} Dei] Unde Beata Agatha dixit. Summa ingenuitas est, que servitio Christi approbatur. Servus enim Regis par Comitis est, ut dicitur. Unde in Collecta dicitur cui servire regnare est. Unde David hac nobilitate commendans se ait. Ego servus tuus et filius ancille tue. Is. 49.b. Parum est mihi ut sis mihi servus ad suscitandum tribus Iacob, et feces Israel convertendas, quasi dicat non est parum, imo magnum. Glossa Qualiter Moyses et David servi sunt appellati Dt. ult. b. et Ez. 32.f. Et Maria ancilla Lc. 1.d.
marg.| {d} Apostolus autem] potestate et dignitate. Rm. 1.a. {7. 231ra} Per quem accepimus gratiam, et Apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus. Hanc predixerat missionem. Ps. 67. Venient legati ex Egypto. Apostolo dico.
marg.| {a} Secundum fidem] etc. id est predicans fidem, quam tenent vel per quam salvantur Electi, qui non falluntur, nec inducuntur in errorem.
marg.| Unde Mt. 24.c. Ita ut in errorem inducantur etiam, si fieri potest Electi quasi dicat non potest fieri.
marg.| {b} Et agnitionem veritatis] Hic est ordo ; fidem sequitur agnitio. Is. 7.b. alia littera. Nisi credideritis non intelligetis. Quod significatum fuit. Gn. 29.d. Iacob primo contraxit cum Lia, que erat lippis oculis, id est cum cognitione fidei, que est per speculum, et enigma ; postea cum Rachele, que erat venusto aspectu, hec erit in patria.
marg.| Idem etiam significatum est. Gn. 28.c. ubi Iacob vidit in somnis Deum. Et postea Gn. 32.g. Exiens de Mesopotamia vidit eum facie ad faciem.
marg.| Item Ex. 3.d. ubi de rubo loquitur Dominus Moysi quesito nomine eius respondit. Ego sum, qui sum et sic nominat se nomine universitatis, in quo notatur cognitio fidei, que est per speculum universitatis creaturarum.
marg.| {c} Que secundum pietatem est] id est Dei religionem. Hoc dicit, quia est veritas quedam secundum vanitatem, ut in scientiis, que pascunt curiositatem, non edificant ad pietatem, id est in cultum Dei 1Tim. 6.a. Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, et ei, que secundum pietatem est, doctrine ; superbus est nihil sciens. Omnem doctrinam debemus referre ad pietatem, id est Dei cultum, et nostram utilitatem. Augustinus in Ench. in princ. Hec enim maxime, id est fides, spes, caritas, imo hec sola in religione sequenda sunt. Ex hoc sequitur, quod illa sola veritas est secundum pietatem, que illustrat quoad fidem, inflammat quoad caritatem, confirmat quoad spem. Apostolus dico.
marg.| {d} In spem] id est propter spem (vite eterne) Vel Apostolo.
marg.| {a} Secundum fidem Electorum] id est premissus ad predicandum credenda.
marg.| {b} Et agnitionem veritatis] etc. id est missus ad predicandum facienda, et vitanda.
marg.| {d} In spem vite] id est missus ad predicandum premia speranda, scilicet vitam eternam.
marg.| {e} Quam] vitam eternam.
marg.| {f} Promisit qui non mentitur, Deus] Chrysostomus quasi dicat non oportet dubitare, etsi post mortem fuerit, quem enuntiavit, qui non mentitur Deus. Non enim est quasi homo, ut mentiatur, Ps. 144. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, Rm. 3.a. Est autem Deus verax, omnis homo mendax, Ps. 88. Que procedunt ex labiis meis, non faciam irrita 2Cor. 1.d. Non fuit, in illo est, et non ; sed est in illo, fuit, Hbr. 11.c. Fidelem credidit esse eum, qui repromisit, Rm. 4.d. Plenissime sciens, quia quecumque promisit, Deus potens est et facere   [Promisit] id est previdit, et prescivit se promissurum.
marg.| {g} Ante tempora secularia] vel eterna quod idem est, id est ante omnia tempora. Simile Apc. 13.b. Agnus, qui occisus est ab origine mundi. Et Tim. 1.c. Secundum gratiam, que data est nobis in Iesu Christo ante tempora secularia. Vel   [Promisit] id est fixum, et notum habuit   [Ante tempora secularia] quasi dicat non est recens promissio, nec incerta, sive fallax. Et hoc est : Qui non mentitur. Ut autem certior sit eius promissio.
marg.| {h} Manifestavit suis temporibus] id est congruis. Gal. 4.a. At ubi venit plenitudo temporis misit Deus filium suum etc. 2Cor. 6.a. Ecce nunc tempus acceptabile, Is. 49.c. In tempore placito exaudivi te.
marg.| {i} Verbum suum] id est filium, qui est vita eterna, Io. 14.a. Ego sum via veritas et vita Manifestavit verbum suum. Ps. 97. Notum fecit Dominus salutare {7. 231rb} suum. Item qui sedes super Cherubin, manifestare coram Ephraim, Beniamin, et Manasse. Ante incarnationem sedebat super Cherubin, id est super plenitudinem scientie, quia nullus fere poterat attingere ad hoc, ut ita aperte cognosceret benignitatem incarnationis eius, sicut modo videmus. Secundo petebat Ps. 79. Manifestare coram Ephraim, etc. Per Ephraim penitentes, et incipientes, qui fructificant, et agunt dignos fructus penitentie. Per Beniamin iusti, et proficientes, qui iam penitentiam egerunt qui iam sunt filii dextre. Per Manassem contemplativi et perfecti, sive pervenientes, qui iam posteriorem sunt obliti Manasse enim oblivio interpretatur : Manifestavit, dico, non solum in carnem mittendo, sed.
marg.| {k} In predicatione] etc. id est commissa ut fideli dispensatori 1Cor. 9.c. Dispensatio mihi credita est. Gal. 2.b. Cum vidissent, quod creditum est mihi, Evangelium preputii, sicut et Petro circumcisionis, etc. Eph. 3.b. Mihi autem omnium Sanctorum minimo data est hec gratia in gentibus Evangelizare investigabiles Christi divitias.
marg.| {l} Secundum preceptum] Act. 22.e. Vade quoniam ego ad nationes longe mittam te.
marg.| {m} Salvatoris nostri Dei] qui salvat hic per gratiam, et in futuro per gloriam. Phil. 3.d. Salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum. Paulus inquam, scribit hanc Epistolam Tito, etc.
marg.| {n} Communem] id est Catholicam in qua fide eum genuit quia catholicon grece, commune dicitur, vel universale.
marg.| {o} Fidem] id est non secundum privatam alicuius fictionem, vel inventionem. Et in scribendo primo salutat sic.
marg.| {p} Gratia] sit tibi.
marg.| {q} Et pax] etc. Hec plana sunt Chrysostomus Supra scribens Timotheo addit Misericordia, quia forte in ministerio austerus erat hic, iste remissus   [Huius rei gratia] etc. Primo dicit quid agere debeat, scilicet corrigere, et edificare, et hoc est.
marg.| {r} Ut ea] etc. Sic construe.
marg.| {t} Ut corrigas] mala in peccantibus. Ps. 118. In quo corrigit adolescentior, etc. addas bonis.
marg.| {s} Que desunt] ad perfectionem, hoc est officium Prelati. Primo corrigere. Unde Ier. 1.b. Ecce constitui te hodie super gentes, et regna, ut evellas, et destruas, dissipes, et edifices, et plantes ea, que desunt Mc. 10.c. Unum tibi deest, vade, et vende omnia, que habes, et da pauperibus : Col. 1.d. Adimplebo ea, que desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia.
marg.| {u} Et constituas] etc. Ecce aliud officium Prelati, scilicet, edificare, et plantare.
marg.| {x} Per civitates] diversas, ut sic levius sit onus partium in multos.
marg.| {y} Presbyteros] id est Episcopos.
marg.| {z} Sicut et ego disposui, tibi] id est quales constituendo docui. Ex. 18.d. Provide de omni plebe viros sapientes, vel potentes secundum aliam litteram, vel timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui odierint avaritiam, et ex eis constitue Tribunos, et Centuriones, et Quadragenarios, et Decanos, qui iudicent populum omni tempore. Quicquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent, leviusque sit tibi in alios partito onere.
marg.| {a} Si quis sine crimine] id est peccato criminali, vel infamia criminis. Non dicit sine peccato 1Io. 1.c. Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, etc. 1Cor. 1.a. Confirmabit usque in finem sine crimine. Nota quod idem dicitur de Episcopis 1Tim. 3.b. quod nunc de Presbyteris dicit. Sic ministrent nullum crimen habentes Ps. 14. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo, id est in Ecclesia tua ad ministrandum tibi ? Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam. Leu. 21.c. Homo de semine tuo per familias, qui habuit maculam, non offerat panes Deo suo, non accedat ad ministerium eius Ps. 100. Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabit.
marg.| {b} Unius uxoris vir] Chrysostomus Propter hoc hereticos hoc dicit, qui damnant nuptias 1Tim. 4.a. Prohibentium nubere, etc. Et eodem precepto secundas nuptias arcet a Presbyteris dicens   [Unius uxoris vir] Propter sacrum ; et quia in hoc habetur spes continentie eius. Significat enim Prelatus vir unius uxoris Christum qui est vir unius, id est Ecclesie universalis, que una est sicut dicitur Can. 6.c. Una est columba mea, et 2Cor. 11.a. Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
marg.| {c} Filios habens fideles] id est sane fidei, et pios, quantum ad Deum, non in accusatione luxurie id est sobrios, et castos in se, qui non sunt accusati de luxuria id est accusabiles, sicut accusati sunt filii Heli 1Rg. 2.e. Audivit Heli omnia que faciebant filii sui universo Israeli, et quomodo dormiebant cum mulieribus, que observabant ad ostium tabernaculi. Gn. 37.a. Accusavit fratres suos apud patrem crimine pessimo.
marg.| {d} Aut non subditos] id est inobedientes sive incorrigibiles. Dt. 21.d. Si genuerit homo filium contumacem, et protervum qui non audierit patris, et matris imperium, lapidibus obruet eum populus, id est ; obiurgationibus.
marg.| {e} Oportet enim] id est necesse est ad detrectationem officii.
marg.| {f} Episcopum] quem supra dixit Presbyterum. {7. 231va}
marg.| {a} Sine crimine esse] id est irreprehensibilem, quia Rector est aliorum, ut secundum eum regant se subditi. Eccl 10.a. Secundum Iudicem populi, sic et ministri eius. Et qualis est Rector civitatis, tales et habitantes in ea.
marg.| {b} Sicut Dei dispensatorem] 1Cor. 4.a. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores, ut fidelis quis inveniator.
marg.| {c} Non superbum] 1Tim. 6.b. Superbus nihil sciens, sed languens circa questiones, et pugnas verborum.
marg.| {d} Non iracundum] Iac. 1. Ira viri iustitiam Dei non operatur.
marg.| {e} Non vinolentum] Lv. 10.d. Prohibetur, ne Sacerdotes tempore administrationis sue bibant vinum.
marg.| {f} Non percussorem] conscientiarum fratrum. Vel ad litteram, 1Tim. 3.a. Non vinolentum, non percussorem.
marg.| {g} Non turpis lucri cupidum] scilicet secularis, 1Tim. 3.b. Non turpe lucrum sectantes. Item 1Tim. 6.b. Existimantium questum esse pietatem. Et subditur inf. eod. c.   [Docentes] etc.
marg.| {h} Sed hospitalem] Idem dicitur, 1Tim. 3.a. Et Rm. 12.a. Et Hbr. 13.c. Hospitalitatem nolite oblivisci.
marg.| {i} Benignum] bene coniungit hic hospitalitati benignitatem, contra illos, qui hospitibus suis pauperibus dure loquuntur. Sir. 20.b. Datus insipientis non erit tibi utilis, oculis enim septemplices sunt : exigua dabit, et multa improperabit. Sap. 1.b. Benignus est Spiritus Sapientie.
marg.| {k} Sobrium] in se.
marg.| {l} Iustum] proximis, 1Tim. 3.a. Sobrium, ornatum. Sed que est differentia inter sobrium, et non vinolentum ? Responsio. Sobrium in cibis, non vinolentum, hoc pertinet ad potum.
marg.| {m} Sanctum] Deo. Lv. 9.a. Sancti estote, quia ego Sanctus sum.
marg.| {n} Continentem] se ab illicitis, id est ab ira, superbia et ceteris. Sap. 8.d. Non possem esse continens, nisi Deus det.
marg.| {p} Eum, qui secundum doctrinam] etc. id est sanam, et veracem, id est secundum doctrinam Christi, non Aristotelis vel Hypocratis. Ps. 118. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. Dt. 4.a. Sicut mandavit mihi Dominus Deus noster, sic facietis. Hec est enim vestra sapientia, et intellectus. Chrysostomus Qui per fidem traditus est, non indiget syllogismis.
marg.| {q} Ut potens sit] vita, et scientia. Lc. ultimo capitulo : De Iesu Nazareno, qui fuit vir Propheta potest in opere, et sermone coram Deo, et omni populo. Coram Deo, per bonam vitam ; coram populo per bonam famam, 2Cor. 2.d. Christi bonus odor sumus.
marg.| {r} Exhortari] scientes   [in doctrina sana] Chrysostomus Si nescis recta docere, procul sis a throno doctrinali, 2Tim. 4.a. Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt. Dicitur autem doctrina sana, que est viva, fortis, et temperata, sicut homo dicitur sanus, quando est vividus, et fortis, et bene temperatus. Et sicut sanitas est ex equitate humorum ; sic sana doctrina ex equalitate, et convenientia morum. Bernardus Animi boni humores, boni mores. Os. 10.d. Vitis frondosa Israel fructus adequatus est ei. Item sicut cibus dicitur sanus, et medicina sana, sic doctrina dicitur sana ab effectu, quia sanat. Sap. 16.b. Non herba neque malagma sanavit eos, sed tuus sermo, Domine, qui sanat omnia. Item sicut urina dicitur sana, quia indicativa est sanitatis, sic doctrina dicitur sana, quia indicat sanitas verborum sanitatem affectionum. Ex abundantia enim cordis os loquitur, sicut dicitur Lc. 6.g. Sicut porcus cognoscitur in lingua, utrum sanus sit, vel leprosus.
marg.| {s} Et eos, qui contradicunt] tam in lingua, quam vita, repugnavit veritati   [arguere] Non solum debet exhortari scientes, et benignos ; sed convincere rebelles, et malevolos, 2Cor. 10.b. Arma militie nostre non sunt carnalia, sed potentia Dei ad destructionem munitionum construentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus Dei {7. 231vb} scientiam.
marg.| {t} Sunt enim] quasi bene dixi. Et eos, qui contradicunt   [Sunt enim multi] in Creta.
marg.| {u} Inobedientes] in se Eccles. 1.d. Stultorum infinitus est numerus. Ps. 39. Multiplicati sunt super numerum   [Inobedientes] Ecce superbia contra potentiam patris. Rm. 3.a. Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit.
marg.| {x} Vaniloqui] Hoc est contra filium qui est verum verbum, non vanum, 2Rg. 17.d. Verbum Dei in ore tuo verum est.
marg.| {y} Et seductores] Contra Spiritum Sanctum, qui bene facit alii, non fraudat, non decipit, sed effugit fictionem, et deceptionem. Sap. 1.b. Spiritus sanctus discipline effugiet fictum, id est fictionem, per quam alii seducuntur, 2Tim. 3.d. Errantes, et in errorem mittentes. Chrysostomus Unde etiam tales, qui nolunt subiici, sed principari.
marg.| {z} Maxime autem qui] quasi dicat isti sunt peiores, scilicet, Iudei, qui docent legalia cum Evangelio servanda, sicut enim optimi fuerunt de Iudeis, sic etiam pessimi. Unde Ier. 24.b. Ficus malas, malas valde.
marg.| {a} Quos oportet redargui] Chrysostomus Si incorrigibiles sunt, ad quid arguentur ? Solutio : ne subvertant domos. Unde subdit.
marg.| {b} Qui] id est quia.
marg.| {c} Universas domos subvertunt] id est totam familiam 2Tim. 3.b. Ex his sunt, qui penetrant domos, captivas ducentes mulierculas. Tales arguendi sunt, et censura Ecclesiastica coercendi. Eccl. 7.a. Noli querere fieri Iudex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitates, ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in agilitate tua.
marg.| {d} Docentes, que non oportet] id est que oportet non doceri.
marg.| {e} Turpis lucri gratia] Sed voluntarie turpe lucrum obtulit Simon. Act. 8.c. Item turpe lucrum recepit Giezi, 4Rg. 5.g. Sed cum recepit lepram Naaman, sicut ibidem dicitur. Sed et lepra Naaman adherebit tibi, et semini tuo in eternum. Vel   [Turpis lucri gratia] id est ut faciant unum Proselytum, sicut dicitur Mt. 23.b. Circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum Proselytum.
marg.| {f} Dixit quidam] etc. Quasi vere tales sunt, sicut etiam dixit   [quidam ex illis proprius illorum Propheta] id est Poeta eorum, quem habuerunt pro Propheta. Vel Propheta, sicut Caiphas, vel Balaam. Nec sequitur, illorum Propheta, ergo Propheta ; imo ibi est fallacia secundum quid ad simpliciter. Iste fuit Epimenides Cretensis, in cuius libris hoc invenitur.
marg.| {g} Cretenses semper mendaces] Semper, ecce pertinacia, et assiduitas. Sir. 20.d. Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit, potior erit fur, quam assiduitas viri mendacis.
marg.| {h} Male bestie] id est crudeles sanguinem sitientes.
marg.| {i} Ventres pigri] id est gulosi, et ideo pigri, Hic ponuntur tria peccata, in quibus isti erant notabiles, mendacium, crudelitas, et gula.   [Cretenses] interpretantur vocati, et vocatione consummati, quia a Principibus vocantur mendaces. Os. 7.a. In malitia sua letificaverunt Regem, et in mendaciis suis Principes. Mt.
marg.| {c} . 11.b. Qui mollibus induuntur, in domibus Regum sunt.
marg.| Ad litteram, molles sunt in verbis ad arguendum, et in vestibus. Non enim mordere audent, nec latrare illi, qui sunt in curiis, sed lambere, et adulari. Prv. 29.b. Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Habent ergo mendaces in suis curiis. Item habent secum predatores, et vastatores. Unde subdit [Male bestie] Bestia enim dicitur, quasi vestia. Bestia etiam Grece dicitur tyria id est serpentis genus. Similiter Prelati, et Principes sunt vastatores, et habent secum vastatores. Ez. 19.a. Mater tua Lena inter Leones cubavit, in medio Leunculorum enutrivit catulos suos, et eduxit unum de Leunculis suis, Leo factus est et didicit capere predam, et homines comedere : Iud. 2.b. Vocavit Nabuchodonosor Rex Holophernem Principem militie sue et dixit ei, egredere adversum omne regnum Occidentis, et contra eos precipue, qui contemnunt imperium meum non parcet oculus tuus ulli regno : omnemque, urbem munitam subiugabis mihi. Nabuchodonosor interpretatur prophetia laguncule anguste, et significat Episcopum, sive quemlibet{7. 232ra} Prelatum avarum, qui semper prophetat de angustia laguncule. Semper enim credit, quod debeant sibi deficere necessaria. Talis mittit legatum talem, qualis ipse est, Archidiaconum, vel Decanum, Holophernem, scilicet qui interpretatur infirmans vitulum saginatum, id est evacuans bursam divitum Sacerdotum, et ita infirmantur vituli, id est divites lascivi, quia ad litteram magis dolent de nummo, quam de Deo. Vel infirmant eos, qui suspendunt, et destituunt ab officio, et beneficio, nisi redimant se nummis.
marg.| Unde Mich. 4.b. Si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum prelium. Prv. 30.b. Sanguisuge due sunt filie dicentes, affer, affer. Sanguisuga est Prelatus avarus, sanguisuga bibit, et evomit ; similiter avarus multum sitit, et bibit, sed cum potu muscam recipit, que eum evomere compellit, quod devoravit. Iob. 20.b. Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre eius extrahet eas Deus. Is. 33.a. Cum consummaveris depredationem, depredaberis. Huius sanguisuge due sunt filie, id est due familie, sive duo genera familie. Sunt enim quidam de familia sua, qui semper rapiunt, et lucra querunt. Alii qui omnia expendunt, et comedunt. Primi dicunt, affer aurum, et argentum. Secundi clamant, affer cibum, et potum. Primi sunt [male bestie] Secundi sunt   [ventris pigri] sive   [ventres pigri] secundum quod invenitur in quibusdam libris. Sed cur vocat homines ventres ? Respondeo, ad expressionem maiorem, quia ventribus erant dediti. Phil. 3.d. Quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum, qui terrena sapiunt   [Pigri] quia ventris pondus facit eos pigros. Eccl. 10.c. Ve terre, cuius Rex puer est, et cuius Principes mane comedunt. Hi sunt Cretenses. Hi sunt tres hostes, quos habuit Salomon 3Rg. 11. Primus est Adad, qui interpretatur precipuus. Hi sunt gulosi, qui precipui sunt, id est pre aliis capiunt, vel precipui sunt Dominis suis, eos ad edendum, et bibendum invitantes. Alius est Hieroboam, qui interpretatur causa populi, id est raptores. Tertius est Razon, qui interpretatur mysticus, vel sacratus, id est mendaces, quia omnia verba Dominorum suorum sacra dicunt, et secreta Dominorum suorum sciunt. Item hec tria, que hic dicuntur possunt referri ad animam rationalem, et sensibilem et vegetabilem   [Mendaces] quantum ad rationem, quia verum pertinet ad rationem, et contrarium intentionis loquendi est contrarium mendacium   [Male bestie] quantum ad sensibilem, id est sequentis impetum voluntatis, sicut bestie feroces. Chaldei, qui interpretantur, feroces, vastaverunt Ierusalem, et templum, 4Rg. ultimo capitulo : Item quantum ad vegetabilem sequitur   [Ventres pigri] secundum Chrysostomum   [Ventres ociosi] scilicet, pre multitudine ciborum.
marg.| {a} Testimonium hoc verum est] Hoc addit Apostolus, ne nimis credas, que dixit ille Poeta, qui gentilis erat, et ideo eius verbum confirmavit. Et commendat quantum ad hoc, non tamen omnia, ideo dicit   [Testimonium hoc] quasi dicat, non dico de omnibus verbis eius. Et est argumentum, quod possumus de libris gentilium elicere, que vera sunt, sicut aurum de stercore, quod in terra iacet, sicut dicit Virgilius de Ennio. Item Act. 17.f. Apostolus illud verbum. In ipso enim vivimus, movemur et sumus, et sumpsit a quodam, qui illud verbum dixerat de Iove. Item Dt. 21.b. Si videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem, introduces eam in domum tuam, que radet cesariem, et circumcidet ungues, et deponet vestem, in qua capta est. Item sicut filii Israel acceperunt ab Egyptiis aurum, et vasa argentea. Ex. 12.e. Item Act. 7.c. Eruditus est Moyses in omni Sapientia Egyptiorum. Item Dn. 1.a. Ut docerent eos litteras, et linguam Chaldeorum. Et postea dicitur. Invenit in eis decuplum super omnes Hariolos, et Magos. Sed contra. Ier. in Prologos Biblie, loquitur contra Homerocentonas, et Virgiliocentonas, et Sancti in pluribus locis contra scientiam Philosophorum loquuntur, 1Cor. 1.c. Perdam Sapientiam sapientum, et prudentiam prudentum reprobabo. Abd. c. Perdam Sapientiam de Idumea. Solutio : Omnis scientia ancillari debet Theologie, non principari. Unde errant ilii, qui de accessorio faciunt principale, qui modo in Theologia sequuntur Philosophos, non Theologos, et magis innituntur vanitati, quam utilitati. Sunt enim in Sapientia mundi multa superflua, et curiosa, corda laniantia, et defluentia, {7. 232rb} et superficialia tantum, et hec removenda sunt in aliis scientiis. Superfluitas, scilicet, que notatur per cesariem mulieris, que assumi dicitur in secundum Dt. 21.c. Et curiositas dilanians cor, que significatur per ungues. Et superficies, sive apparentia vanitatis, que significatur per vestem, que omnia amovenda sunt, utilia tamen, si ibi sunt quedam, que inserviunt Theologie, debent assumi ad edificationem, et non ad ostentationem, sicut fecit Apostolus.
marg.| Unde ut vitaret ostentationem, noluit nominare auctores quorum tamen verba posuit. Et hoc effecit Apostolus, ut magis crederent, et benigni sibi essent audientes, quod verba suorum auctorum rationabilia confirmaret.
marg.| Item sicut dicit Chrysostomus Quoniam eos magis erubescere facimus, quando a propriis afferimus accusationes. Lc. 2.c. Omnis oblatio, que offertur Domino, absque fermento fiet, nec quicquam fermenti, ac mellis adolebitur in sacrificio Domini, primitias tantum eorum offeretis ac munera. Mel et fermentum, est integra sapientia Philosophorum, que dulcis videtur multis. Primitie sunt quedam bone scientie, que modice sunt in comparatione totius masse tales possunt offerri Domino, sicut patet in Glossa Hoc etiam significatur Ios. 6.c. ubi dicitur. Quicquid auri, et argenti fuerit, et vasorum eneorum, ac ferri. Domino consecretur repositum in thesauris eius. De anathemate enim Hiericho, id est de scientia seculari potest reservari in usus templi Domini, nec in usus proprios, aurum Sapientie, argentum ornate eloquentie, es sonoritatis aperte, et fructuose, et stabilis, et ferrum, id est soliditas regularum, et principiorum, que sunt in aliis facultatibus.
marg.| {b} Quam ob causam] quasi docent, que non oportet, vel quia sunt mendaces, et crudeles, et gulosi.
marg.| {c} Increpa illos dure] non molliter, ut soles. Nota quod iste Titus mansuetus erat nimis, et ideo stimulandus erat ad rigorem. Timotheus autem rigidus erat, et ideo frenandus erat.
marg.| Unde 1Tim. 4.d. Seniorem ne increpaveris, sed obsecra, ut patrem [increpa] Prv. 15.d. Qui acquiescit increpationibus, possessor est cordis.
marg.| {c} Dure] quod quia non fecit Heli, periit 1Rg. 2.e. Nolite filii mei, non est bona fama, quam audio, etc. Non ait ribaldi, sed filii mei et ideo dicitur non corripuisse eos, quia non dure arguit, sed remisse 1Rg. 3.c. Eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos, idcirco iuravi domui Heli, quod non excipietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in eternum. Apc. 3.c. Quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo. Prv. 27.a. Melior est manifesta correctio, quam amor absconditus. Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta odientis oscula. Exemplum de Chirurgo qui parcit urere, vel secare et dimittit totum putrescere. Augustinus Domine, hic ure, hic seca.
marg.| {e} Ut sani sint] Ecce finis increpationis. Propter sanitatem enim fit sectio, vel increpatio dura.
marg.| {f} In fide] non dicit in carne, anima enim secanda est, non caro. Nisi enim pateretur sectionem non diceret Simeon. Lc. 2.e. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Quid autem sit resecandum, subiungit.
marg.| {g} Non intendentes iudaicis fabulis] id est legalibus, que suo tempore servanda fuerunt.
marg.| {h} Et mandatis hominum] que insuper adinvenerunt. Vel ipsa legalia post, tempore gratie dicit esse mandata hominum, non Dei. Is. 29.d. Timuerunt de mandato hominum et doctrinis 1Tim. 1.a. Ne aliter docerent, neque intenderent fabulis, et Genealogiis interminatis, que questiones prestant magis, quam edificationem. Et est argumentum contra studentes in his, que non edificant.
marg.| {i} Hominum] dico   [adversantium] vel   [avertentium se a veritate] Istud potest dici de legistis, et Advocatis, qui adversando veritati, et litigando divites fiunt. Et tales sunt etsi non auctores, tamen compilatores, et expositores iuris ecclesiastici.
marg.| Tales non sunt sani in fide quoad Deum, nec in fidelitate quoad proximum. Tamen fides est caput, quod maxime servandum est in sanitate, sicut serpens facit. Mt. 10.b. Estote prudentes sicut serpentes, etc. Seneca Qui fidem amittit nihil retinet.
marg.| Unde Cui caput infirmum, etc. Hic Herodiadis, id est Diabolus, Mt. 14.a. nihil aliud petit, nisi caput Ioannis 4Rg. ult. b. et Ier. 52.b. Nabuchodonosor exoculavit Sedechiam.
marg.| Idem autem est caput, et oculus spiritualis, scilicet, fides. [Mandatis hominum] id est legibus, et decretis, que hodie subvertunt mandata Dei Eph. 2.c. Legem mandatorum decretis evacuans. Iob. 30.b. Oppresserunt quasi fluctibus {7. 232va} semitis suis, dissipaverunt itinera, id est traditiones hominum dissipaverunt legem Dei, et opprimunt pedes eius, et pauperes, et infirmos. Mt. 15.a. Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditiones vestras   [Hominum] legistarum, id est Advocatorum   [Avertentium se a veritate] Prv. 28.c. Pro buccella panis deserunt veritatem, 2Tim. 4.a. A veritate quidem auditum avertentes ad fabulas convertentur.
marg.| {a} Omnia enim] Quasi legalia docent predicti, et cibaria discernenda dicunt, et in hoc veritati contradicunt, quod non deberent   [Quia omnia] sunt   [munda] per naturam.
marg.| Sed quia licet omnia sint in se munda, tamen male sumenti immunda sunt, subdit.
marg.| {b} Mundis] per gratiam, qui scilicet, bona fide sumunt, et iusti sunt. Rm. 14.d. Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
marg.| Item ibid. c. Scio, et confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei, qui existimat quid commune esse illi, commune est.
marg.| Item 1Cor. 10.f. Omne, quod in macello venit, manducate nihil interrogantes propter conscientiam.
marg.| Sed queritur, si omnia munda mundis, ergo a contrario sensu, omnia immunda immundis.
marg.| Item quomodo audet Apostolus revocare sua auctoritate, quod non solum ipse, sed et concilium statuit Apostolorum ipso presente. Act. 15.d. Scribere ad eos, ut abstineant a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. Videtur ergo, quod teneamur abstinere ab huiusmodi.
marg.| Unde Alexander Papa noluit hoc determinare, et si hoc, non ergo omnia munda mundis. Ad id facit quedam Glossa super Ez. 44. in qua dicit Hier. quod hoc iuxta litteram tenendum est.
marg.| Solutio Ad primum dicendum quod verum est, quod omnia immunda immundis, sub illo sensu, sub quo dictum est, omnia munda mundis. Immundis enim, id est cum conscientia, et sine fide manducantibus nihil est mundum, sicut dicit textus sequens.
marg.| Et nota, quod aliud est comedere cum immunditia, quod faciunt, qui comedunt, et sunt cum peccato, vel in peccato, nec exigitur, quod peccant comedendo ; aliud est comedere per immunditiam, sicut faciunt raptores, et gulosi, et peccant comedendo. De canone autem Apostolorum dicendum quod ex littera, et circunstantiis littere patet solutio. Scribitur enim his, qui convertuntur ex gentibus, id est ex ritu gentium, in quo solebant fornicari in veneratione Priapi, et Beelphegor, ut dicitur. Nm. 25.a. et ideo specialiter fuit eis prohibita fornicatio, et corporalis, et spiritualis, scilicet idololatria, quia una fovebat alteram. Item solebant edere de sanguine quasi pro Marte, vel pro Pallade, et de suffocatis in veneratione Bacchi, vel Plutonis. Unde a talibus tales arcentur, id est nuper conversi, quod patet. Act. 21.e. De his qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus iudicantes, ut abstineant se ab idolis, immolato, sanguine, suffocato, et fornicatione. Et quia pro aviditate comedendi sanguinem, proni erant etiam ad occidendum hos, quorum sanguis delectabilior erat, ut dicitur, et quia Iudei maxime in his scandalizabantur. Paulus autem illud decretum sua auctoritate non revocavit, sed revocatum ab Apostolis promulgavit, cum dixit [Omnia munda mundis] Vel melius intentionem, quia fuit datum illud decretum, ostendit, et quomodo ab Apostolis fuit institutum declaravit, ipse enim illi concilio interfuit. Alii autem aliter solvunt dicentes, quod in illo canone non inhibita fuerunt sanguis, ad litteram et suffocatum, sed bibere sanguinem humanum, quia ita crudeles erant gentiles, quod non sufficiebat eis interficere inimicos suos, nisi etiam eorum sanguinem biberent. Similiter suffocatio hominum ibi prohibetur, ut dicunt, et hoc volunt habere a quibusdam glossis, que sunt super illum locum. Dicit ergo   [Omnia munda mundis] Gn. 9.a. Omne, quod movetur, et vivit, erit vobis in cibum, etc. 1Tim. 4.b. Omnis creatura Dei bona.
marg.| {c} Coinquinatis autem] id est perversos mores habentibus, et infidelibus per errores.
marg.| {7. 232vb}
marg.| {e} Nihil est mundum] id est nullus cibus tam mundus in natura, qui eos mundare valeat. Vel   [Nihil est mundum] id est nihil est, quod digne, et munde sumunt, sed cum immunditia peccati sumunt. Peccator enim non est dignus pane, quo vescitur, non tamen sequitur, quod peccet comedendo, sed in hoc, quod ingratus est beneficio pascentis eum, cum sit in peccato. Et loquitur specialiter de illis, qui manducant cum conscientia.
marg.| {d} Et infidelibus] Glossa qui non credunt in Deum, vel Deo, nihil est.
marg.| {e} Mundum] quia non sunt digni donis Dei.
marg.| {f} Sed inquinate sunt eorum et mens] id est intellectus.
marg.| {g} Et conscientia] id est affectus. He sunt due vires, vel partes anime, quasi dicat, non ex cibo est eorum inquinatio, sed ex malo intellectu, et conscientia peccatorum. Mt. 15.d. Non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore. Et postea subditur. Que procedunt ex ore, de corde exeunt male cogitationes, homicidia, etc. Et vere inquinate sunt mens eorum, et conscientia, quia.
marg.| {h} Confitentur] quidem verbis.
marg.| {i} Se nosse Deum] per fidem.
marg.| {k} Factis autem negant] quia voce Christiani sunt, sed opere pagani. Gn. 27.c. Vox quidem vox Iacob est, manus autem manus Esau. Ier. 12.a. Prope es tu, Domine, ori eorum. Is. 29.d. Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me, 2Tim. 3.a. Habentes quidem speciem sanctitatis in lingua, virtutem autem eius abnegantes in opere, et vita. Quod autem facta possunt negare, vel affirmare habetur. Io. 5.f. Opera que ego facio, testimonium perhibent de me. Ergo et que tu facis, testimonium perhibent de te, ergo testes sunt operationes. Ergo vim habent vocis. Mt. 7.c. Ex fructibus eorum cognoscetis eos.
marg.| {i} Se nosse Deum] 1Cor. 8.a. Si quis se existimet scire, quod nondum novit, quomodo oporteat eum scire, si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo, quasi dicat, ita debes nosse Deum, corde, ore, et opere, ut etiam noscaris, ne tibi dicatur illud. Mt. 7.d. Nescio vos. Debes enim, et lingua, et vita, confiteri. Is. 63.b. Verumtamen populus meus est, filii non negantes, 1Io. 2.a. Qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est. Talis Antichristus est, ut dicitur 1Io. 4.a. Nunc Antichristi multi sunt.
marg.| Sed obiicitur, gravius est peccare facto, quam verbo ; ergo eodem modo gravius est negare Deum facto, quam verbo, ergo quilibet malus Christianus magis peccat, quia Christum facto negat ; quam hereticus qui verbo.
marg.| Sed non sequitur, quia negare, ut verbi est, proprie sumitur, ut facti est, sumitur improprie. Si autem sumeretur univoce, tunc maius esset, et gravius negare facto, quam verbo, ut quando quis luxuriatur cum aliqua facto Deum negat esse, quando autem verbis incitat eam ad luxuriam, verbis negat, et magis peccat primo modo, quam secundo, quod est negare Deum verbo. Item Glossa Fides talium morum prope fides est Demoniorum, quia Demones credunt et contremiscunt. Iac. 2.d. Prope autem dicit, quia Demones credunt inviti, isti autem voluntarii. Item credulitas Demonum non est virtutis informis.
marg.| {l} Cum sint abominabiles] in desideriis, et affectionibus, quantum ad concupiscibilem.
marg.| {m} Et incredibiles] id est non habiles credere, id est non habentes habitum fidei ad credendum, licet habeant potentiam naturalem, et hoc quantum ad rationalem.
marg.| {n} Et ad omne opus bonum reprobi] id est reprobantes bonum quantum ad corruptionem irascibilis, cuius est repellere malum, et aggredi arduum. Ps. 13. Abominabiles facti sunt in studiis suis. Dt. 18.b. Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus dabit tibi, cave, ne imitari velis abominationes illarum gentium.
marg.| Et nota, quod iuste abominabilis est Deo quilibet peccator, quia Deum posuit abominationem sibi. Ps. 87. Posuerunt me abominationem sibi.
marg.| Spiritualiter autem abominabilis est gulosus, luxuriosus, quia fetidus est, et fetor eius provocat Deum ad eum evomendum. Is. 14.e. Quasi cadaver putridum non habebis consortium. Naum. 3.b. Omnis, qui viderit te, resiliet a te. Dicit ergo [Abominabiles] per luxuriam   [incredibiles] per superbiam. Io. 5.g. Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis.   [Et ad omne opus bonum] id est ad opera pietatis, que specialiter dicuntur bona, quia valent ad omnia, ut dicitur 1Tim. 4.c.
marg.| {o} Reprobi] per avaritiam, quia nolunt dare eleemosynas, nec alia opera pietatis facere, et ita reprobi facti sunt, id est reprobantes bona opera. Vel, id est reprobati a Deo, ut non {7. 233ra} habeant gratiam ad bene operandum. Ier. 6.g. Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit illos. Vel possunt notari tria peccata, oris, cordis, et operis   [Abominabiles] in ore per detractionem, que fetor, et anhelitus corruptus, et abominabilis est Deo, et hominibus.
marg.| Unde Prv. 24.a. Abominatio hominum detractor.
marg.| Item Prv. 6.c. Sex sunt, que odit Dominus, et septimum detestatur anima eius, etc. seminantem discordiam inter fratres [Et incredibiles] Hoc planum est quantum ad cor.   [Et ad omne opus] Ecce tertium, scilicet peccatum operis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tit. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=71&chapitre=71_1)

Notes :