Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset Tit. 3,1 

Admone
illos principibus
et potestatibus
subditos esse dicto
obedire ad omne opus bonum
paratos esse,
Numérotation du verset Tit. 3,2 

neminem blasphemare,
non litigiosos esse modestos, omnem ostendentes
mansuetudinem
ad omnes homines.
Numérotation du verset Tit. 3,3 

Eramus enim
et nos aliquando insipientes et1 increduli errantes
1 et] om. Weber
servientes desideriis
et voluptatibus
variis in malitia
et invidia
agentes,
odibiles
odientes invicem.
Numérotation du verset Tit. 3,4 

Cum autem benignitas
et humanitas apparuit
salvatoris nostri Dei,
Numérotation du verset Tit. 3,5 

non ex operibus iustitie
que fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit,
per lavacrum regenerationis
et renovationis Spiritus sancti
Numérotation du verset Tit. 3,6 

quem
effudit in nos abunde
per Iesum Christum salvatorem nostrum
Numérotation du verset Tit. 3,7 

ut
iustificati
gratia ipsius heredes simus secundum spem
vite eterne,
Numérotation du verset Tit. 3,8 

fidelis
est sermo2.
2 est sermo] inv. Weber
Et de his
volo te confirmare
ut curent preesse bonis operibus3
3 preesse - bonis operibus] inv. Weber
qui credunt Deo. Hec
sunt bona
et utilia hominibus.
Numérotation du verset Tit. 3,9 

Stultas autem questiones
et genealogias
et contentiones
et pugnas legis devita.
Sunt enim inutiles
et vane.
Numérotation du verset Tit. 3,10 

Hereticum hominem
post primam4 et secundam correptionem devita
4 primam] unam Weber
Numérotation du verset Tit. 3,11 

Sciens quia subversus est
qui eiusmodi est
et
delinquit primo5 iudicio condemnatus.
5 primo] proprio Weber
Numérotation du verset Tit. 3,12 

Cum misero ad te Artheman aut Tichicum
festina ad me venire Nycopolim.
Ibi enim statui hiemare.
Numérotation du verset Tit. 3,13 

Zenan legis peritum
et Apollo
sollicite premitte ut nihil illis desit.
Numérotation du verset Tit. 3,14 

Discant autem
et nostri bonis operibus
preesse
ad usus necessarios
ut non sint infructuosi.
Numérotation du verset Tit. 3,15 

Salutant
te qui mecum sunt omnes. Saluta eos6 qui
6 eos] om. Weber
nos amant in fide.
Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
EPISTOLA PAULI AD TITUM EXPLICIT.

Capitulum 3

Numérotation du verset Tit. 3,1 
marg.| {7. 234vb} Admones illos] Prima pars est de obedientia. Secunda de ingratitudine : Enumerat enim quales fuerimus quanta Dominus nobis licet indignis prestiterit, ibi   [Eramus enim, et nos] In tertia docet, quid sit operandum, et quid vitandum, scilicet questiones hereticorum, ibi   [Fidelis sermo] In quarta vocat ad se Titum, et Zenam, et Apollo mittens ei Vicarium Arthemam, ibi   [Cum misero ad te Arthemam] etc. Dicit ergo :
marg.| {g} Admone] quasi etsi tu habes imperium spirituale : tamen   [Admone illos Principibus] maioribus, ut Regibus, et Ducibus.
marg.| {h} Et Potestatibus] minoribus, ut Prepositis eorum.
marg.| {i} Subditos esse] Christianam enim religionem privat iure suo, 1Pt. 2.c. Subiecti estote omni humane creature propter Deum, sive Regi quasi precellenti, sive Ducibus tamquam ab eo missis, Rm. 13.c. Omnis autem anima Potentatibus sublimioribus subdita sit, non est enim. Potestas, nisi a Deo, que autem a Deo sunt, ordinata sunt.
marg.| {k} Dicto] illorum simplici.
marg.| {l} Obedire] non tantum precepto terribili, quod est contra claustrales multos, 2Th. 3.d. Si quis non obedit verbo nostro, per Epistolam hunc notate. Mt. 8.a. Homo sum sub potestate habens sub me milites, et dico huic vade, et vadit, et alii veni, et venit, et servo meo fac hoc, et facit.
marg.| {m} Ad omne opus] non ad id tantum, quod ipse cupit sibi iniungi. Bernardus In talibus non ipse obedit Prelato, sed magis Prelatus ipsi. Hec est obedientia ceca. Unde Dominus a ceco quesivit. Lc. 18.g. Quid tibi vis faciam. Augustinus ille meus minister erit, qui non audire, quod voluerit, paratus est ; sed velle, quod audierit.
marg.| {n} Opus] non omne.
marg.| {o} Bonum] quia in malo non est obediendum.
marg.| {p} Paratos] prompta enim debet esse obedientia. Ps. 118. Paratus sum, et non sum turbatus, etc. Ier. 17.c. Non sum turbatus te pastorem sequens.
marg.| {q} Neminem blasphemare] occulte detrahendo.
marg.| {r} Non litigiosos esse] unum contra alium verbis confligendo. Et dicit   [Neminem] ergo nec patrem id est Prelatum, vel Deum, quod faciunt, qui in religionibus prelatis detrahunt, et blasphemando schismata faciunt, et litigia, Petr. 2.b. Dominationem contemnunt, audaces, sibi placentes sectas non metuunt introducere blasphemantes, scismata, et litigia faciunt, dum Prelatum blasphemant detrahendo. Unde bene sequitur.
marg.| {r} Non litigiosos] Hic est ordo, prius occulte detrahunt blasphemantes, postea se aperte contra eos erigunt litigantes, 2Tim. 2.d. Servum Dei non oportet litigare, ergo non sunt Domini, qui litigant, 1Tim. 6.b. Pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidue, contentiones, blasphemie, suspiciones male, conflictationes hominum mente corruptorum.
marg.| {s} Sed modestos] in verbis, et in cibis, et in aliis omnibus. Phil. 4.b. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Prv. 22.a. Finis modestie timor Domini, quia timor invitat modestiam, et omnem excessum.
marg.| {t} Omnem ostendentes mansuetudinem] id est perfectam et in omnibus tam verbis, quam factis   [ostendentes] non tantum intus habentes. Phil. 4.b. Nota sit omnibus Prv. 22.a. Finis modestie timor Domini quia timor invitat, 2Tim. 2.d. Mansuetum esse ad omnes. Unde subdit.
marg.| {u} Ad omnes homines] non ad belluas, id est incorrigibiles. Unde sup. 2.d. Argue cum omni imperio. In malis etiam modus correctionis servandus est, ut asperitas sit contra vitia, et mansuetudo exhibeatur ad personas, 2Cor. 8.d. Ostensionem ergo, que est caritatis vestre, nostre glorie pro vobis in illos ostendite in faciem Ecclesie.
marg.| {x} Eramus enim] quasi ideo simus ei mansueti, quia   [Eramus et nos aliquando insipientes] Large sumitur insipientia hic. Et alibi dicit Gal. 6.a. Considerans teipsum, ne et tu tenteris. Ex. 23.a. Peregrino molestus non eris, scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Egypti. Eph. 2. Eramus natura filii ire, sicut, etc.
marg.| {y} Insipientes] id est insipidi quantum ad affectum, licet sapientes stulti facti sunt.
marg.| {z} Increduli] quantum ad intellectum. Io. 3.d. Qui autem incredulus est filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
marg.| {a} Errantes] per mala opera, a via mandatorum Dei 2Tim. 3.d. Errantes, et in errorem mittentes.
marg.| {b} Servientes] per male consuetudinis iugum. Io. 8.d. Qui facit peccatum, servus est peccati.
marg.| Hic notatur quaternarius malus. Primum in affectu, secundum in intellectu. Tertium in actu. Quartum in consuetudine, dicit.
marg.| {e} Servientes desideriis, et voluptatibus variis] carnis. Eph. 2.a. In quibus nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostre facientes voluntatem carnis, et cogitationum. Hoc tamen prohibetur. Rm. 13.d. Curam carnis ne feceritis in desideriis. Gal. 5.c. Spiritu ambulate, et {7. 235ra} desideria carnis non perficietis.
marg.| Et nota, quod dicit (Variis) Caro enim est sicut mulier meretrix, que semper nova exigit et petit, nunc peplum, nunc pallium, etc. similiter caro numquam cessat petere superflua et varia, Eccl. 9.a. Ne respicias in mulierem multivolam.
marg.| {a} In malitia agentes] vitam. Chrysostomus Degentes in malitia, id est in mala voluntate nocendi, quantum ad inferiores, licet nocere non possint. 1Cor. 5.c. Non in fermento malitie, et nequitie.
marg.| {b} Et invidia] quantum ad profectum maiorum, Iob. 5.a. Parvulum occidit invidia.
marg.| {c} Odibiles] Deo et hominibus per detractionem. Rm. 1.d. Detractores Deo odibiles, Prv. 24.a. Abominatio hominum detractor.
marg.| {d} Odientes invicem] unus alium. Io. 3.c. Qui odit fratrem suum, homicida est.
marg.| {e} Cum autem benignitas, et humanitas apparuit] id est quando benignitas in humanitate innotuit. Benignitas enim bona igneitas, scilicet caritas Dei, que etsi apparuit in operibus creationis, et gubernationis excellenter ; tamen emicuit in opere incarnationis. Ier. 31.a. In caritate perpetua dilexi te, imo attraxi te miserans. Eph. 2.a. Propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, vivificavit nos in Christo. Col. 2.c. Idem magnum est, quod ad nos Deus Angelos misit ; maius, quod filium misit ; maximum, quod in veritate carnis ; nimium, quod in similitudinem carnis peccati. Quomodo enim non nimium, quando illud apparuit, quod omnino non fuit, scilicet peccator ? Vel (Benignitas et humanitas,) id est benignus Deus, et humanus apparuit. Vel (Benignus et humanus.) Benignus in effectu, humanus in affectu. Unde dicitur misericors, et miserator Dominus. Humanitas enim idem est, quod pietas et compassio cordis ; benignitas enim est in subventione operis. Sap. 7.c. Humanus, benignus. Hec duo nobis in nativitate Christus apparenter exhibuit ; in passione autem ea etiam abundantius non solum declaravit, sed effudit. Latebant autem ante eius adventum. Unde conquerebatur Propheta. Is. 63.d. Ubi est multitudo viscerum tuorum, et miserationum tuarum super me continuerunt se ? Multitudo viscerum refertur ad affectum, miserationes ad effectum. Huic questioni Prophete respondet Dominus per Ier. 29.c. Ego scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis. Has cogitationes nobis aperuit per verbum suum Deus Pater, sicut et nos cogitationes per nostrum verbum. Ergo misit verbum, et caro factum est ; et sic apparuit benignitas : et humanitas Salvatoris in nativitate, tunc enim misit in mundum saccum plenum misericordie et clementie ; quia in visceribus misericordie visitavit nos oriens ex alto. Sed adhuc latebant in parte, donec conciderunt saccum eius, et circumdati sumus letitia. Bernardus Cogitabas, quid Domine ? cogitationes pacis et non afflictionis, sed ego nesciebam, ac clavus penetrans, clavis reserans factus es mihi, ut pateant misericordie tue, Domine, (Apparuit ergo benignitas, etc.) Sup. 2.d. Apparuit gratia Dei, et Salvatoris nostri.
marg.| {f} Non ex operibus] etc. quia opera iustitie non feceramus. 2Tim. 1.c. Qui liberavit nos, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum et gratiam, que data est nobis in Christo Iesu ante tempora secularia. Is. 42.d. Narra, si quid habes, ut iustificeris, pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prevaricati sunt. Bar. 2.b. Domino Deo nostro iustitia ; nobis autem et patribus nostri confusio faciei, sicut est dies hec, Dn. 9.b. Idem Ier. 2.g. Quid niteris ostendere bonam viam tuam ad querendam dilectionem ?
marg.| {g} Sed secundum suam misericordiam] Lam. 3.c. Misericordie Domini, quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes eius.
marg.| {h} Salvos nos fecit] per gratiam in presenti, et in futuro per gloriam. Rm. 8.e. Spe salvi facti sumus.
marg.| {i} Per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus {7. 235rb}   Sancti] id est per Baptismum, in quo homo regeneratur, et fit filius gratie, et renovatur a vetustate culpe, et hoc per Spiritum sanctum. Duo autem dicit hic, lavacrum et Spiritum sanctum. Aqua enim lavat exterius, et Spiritus sanctus interius mundat. Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, etc. 1Pt. 1.a. Qui secundum suam misericordiam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem, etc. 1Pt. 3.d. Octo anime salve facte sunt per aquam, quod et nos nunc similis forme facit salvos baptisma, 1Cor. 10.a. Omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari.
marg.| { k } Et renovationis Spiritus sancti] De renovatione habetur. Eph. 4.e. Renovamini spiritu mentis vestre. 4Rg. 5.d. Descendit, et lavit in Iordane septies, iuxta sermonem viri Dei, et restituta est caro eius, sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. Rm. 6.a. Consepulti sumus cum eo per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ; ita et nos in novitate vite ambulemus. Item Is. 41.a. Gentes fornicationem mutant. Ibi require de renovatione multiplici.
marg.| {l} Quem effudit in nos abunde] ad remissionem omnium peccatorum, et copiam virtutum, Iohel 2.g. Effundam spiritum meum super omnem carnem, Ez. 39.g. Non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effudero Spiritum meum super omnem domum Israel, Is. 44.a. Effundam aquam super sitientem, et fluenta super aridam : et effundam Spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam, 1Io. 4.c. In hoc cognoscimus, quoniam in ipso manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis, Io. 1.b. De plenitudine eius omnes nos accepimus abunde, Iac. 1.a. Qui dat omnibus affluenter, et non improperat. Et hoc.
marg.| {m} Per Iesum Christum Salvatorem nostrum] per quem dedit nobis Spiritum sanctum Pater sicut per manum suam : ipse enim filius est dextera Dei Patris, per quem omnia, et Spiritus sanctus est ipsum donum. Effudit, inquam, ad hoc.
marg.| {n} Ut iustificati gratia ipsius] scilicet, gratia iustificationis, et remissionis.
marg.| {o} Heredes simus vite eterne] per gratiam adoptionis, que facit filios.
marg.| Si autem filii et heredes, heredes Dei, coheredes autem Christi, Rm. 8.c. et 3.d. Iustificati gratis per gratiam ipsius, et redemptionem, que est in Christo, Gratia iustificat, redemptio hereditatem perditam restaurat, Rm. 5.a. Iustificati ex fide pacem ad Deum habeamus.
marg.| {p} Secundum spem] etsi nondum secundum rem, Rm. 8.e. Spe salvi facti sumus.
marg.| {o} Heredes vite eterne] Multi e converso sunt heredes mortis. Sir. 20.d. Perditionem autem hereditabunt ambo, scilicet, fur et mendax.
marg.| Item Eccl. 10.b. Cum morietur homo, hereditabit serpentes, bestias et vermes.
marg.| {q} Fidelis sermo est] ille, scilicet, quem dixi, quod Christus salvavit et heredes fecit (Fidelis,) id est verus, id est Tim. 1.c. Fidelis sermo, et omni acceptatione dignus, etc. (Et de his) predictis.
marg.| {r} Volo te confirmare] argumentum contra illos, qui quod predicant, rationibus, vel auctoritatibus non confirmant, 1Cor. 9.b. Numquid secundum hominem hec dico, an et lex hec non dicit ? Hec ergo confirmatio est certiorationis consolidans in vero rationem. Est et alia confirmatio consolationis consolidans in bono voluntatem, de qua Lc. 22.d. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Confirmare dico alios.
marg.| {u} Qui credunt Deo] ut fidem habeant non mortuam, sed ad bona opera vivam. Et hoc est.
marg.| {s} Ut curent bonis operibus] preesse. Hec est bona presidentia, quando homo pre aliis laborat et operatur, quando primus est in labore, et novissimus in recreatione. Hec presidentia debet sequi fidem, quia fides sine operibus mortua est. Iac. 2.d.
marg.| Item in eod. Vis autem scire, o homo, inanis, quia fides sine operibus mortua est, et ociosa. Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est, offerens Isaac filium suum ? Non dicit occidens, sed offerens, quia voluntas pro facto reputatur. Et infr. Videns quoniam ex operibus iustificatur homo, et non ex fide tantum. Curent ergo.
marg.| {t} Bonis operibus preesse, qui credunt Deo] quia aliter vana est fides. Chrysostomus Curent non expectant indigentes ire ad se.   [Bonis operibus] ut dent eleemosynas.   [Preesse] non provisione solum, sed defensione viduarum.
marg.| Vel [Bonis operibus] scilicet preesse ; quidam enim habent bona opera, sed non presunt eis, quia permittunt per iactantiam exire, vel per inanem gloriam perire, vel {7. 235va} per negligentiam, et acidiam. Nec solum operibus, sed affectionibus, et cogitationibus, et locutionibus debet homo imperare, ut sit ratio sicut Abbas in claustro anime, vel sicut Rex in regno, vel Sacerdos in templo. Seneca. Vis imperium magnum ? dabo tibi : impera tibi, Can. 1.b. Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. Ibi require de bono. Bernardus Et ideo volo te confirmare alios in predictis, quia.
marg.| {a} Hec] predicta.
marg.| {b} Sunt bona] in se.
marg.| {c} Et utilia hominibus] aliis, 1Cor. 10.g. Per omnia omnibus placeo, querens non quod mihi utile est, sed quod multis.
marg.| {d} Stultas autem questiones] etc. 1Tim. 6.b. Languens circa questiones, et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidie, et contentiones, etc. 1Tim. 1.a. Neque intendens fabulis, et genealogiis interminatis. Sup. 1.d. Ut sani sint in fide non intendentes Iudaicis fabulis.
marg.| {e} Sunt enim inutiles] id est sine fructu.
marg.| {f} Et vane] id est false, quasi dicat, et sine utilitate, et sine veritate sunt. Ier. 51.b. Non est Spiritus in eis, vana sunt opera et risu digna. Non solum hec devita, sed etiam.
marg.| {g} Hereticum hominem post unam et secundam correptionem] id est postquam bis feceris correctionem (devita.) Heresis enim morbus contagiosus est, Sir. 13.a. Qui tetigerit picem, coinquinabitur ab ea. Et in lege precipitur, ut eiiciantur extra castra.
marg.| {h} Devita] id est nuntia devitandum, ut non communicent operibus eius malignis. Glossa Heretici sunt, qui per verba legis legem impugnant. Proprium enim sensum astruunt verbis legis, ut pravitatem mentis sue legis auctoritate commendent, qui vitandi sunt, quia frequentius correcti, exercitatiores essent ad malum. Et sumitur ex hoc argumentum, quod non est disputandum cum hereticis, vel Iudeis, cum pertinaces sunt. Sed quomodo dicit Glossa Correcti. Respondeo. Correcti non in se emendati, sed quantum est ex parte corrigentium, secundum illud Ier. 51.a. Curavimus Babylonem, etc. Sed contra Mt. 18.b. Si peccaverit in te frater tuus, etc. Item Chrysostomus opponit. Qualiter sup. 1.c. dixit. Et eos, qui contradicunt, arguere, etc. Et 2Tim. 2.g. Cum modestia corripite eos, qui resistunt veritati, ne quando det illis Deus penitentiam, etc. Solutio : ibi loquitur de his, de quibus spes haberi poterat. Hic autem dicit, Devita de incorrigibilibus, maxime, quando leserunt. Unde subdit.
marg.| {i} Sciens quia subversus est] etc. id est tunc devita, quando videris in eo signa subversionis et nullum signum correctionis. Chrysostomus Curare enim eos, qui insanabiliter egrotant, ultime est insanie. Glossa Sciens quia hic huiusmodi est, id est etiam incorrigibilis.
marg.| {k} Subversus est] id est perditus.
marg.| {l} Et delinquit] quia scienter peccat.
marg.| {m} Proprio iudicio condemnatus] quia subversor fidei est, et tamen scit se errare, sed superbia sua, et avaritia trahit eum ad hoc. Sunt enim multi heresiarche, qui noverunt veritatem, et tamen impugnabant superbia sua, vel avaritia, et luxuria trahebantur ad diversas sectas, Iob. 34.c. Qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias eius intelligere noluerunt. Lc. 19.c. Ex ore tuo te iudico, serve nequam. Vel Glossa Proprio iudicio se condemnat, qui errorem laudat, et veritatem vituperat, sic enim iudicat bonum malum, et e converso, et ideo contemnat se, id est damnationem meretur. Chrysostomus Et peccat existens per se, damnabilis per se : non enim habet dicere, non fui admonitus.
marg.| {n} Cum misero Arthemam ad te aut Tychicum] qui interim provideant Cretensibus, dum ad me veneris.
marg.| {o} Festina] Et non vult gregem sine custode remanere, ideo mittit pro eo Vicarium. Et dicit, ut festinet, quia vult eum videre causa affectus ; et ut plenius confirmet in Ecclesiastica disciplina. Arthemam autem interpretatur anathematizans, vel conturbans eos. Talis decebat, ut vicarius esset Episcopi mollis, qui rigidus gladio anathematis quandoque feriret. Tichicus tacens vel taciturnus. Talis debuit mitti contra linguatos et semper mendaces, sup. 1.c. (Cum misero, etc.) Quid dicit presistere eum Crete, et rursus ad se vocat.
marg.| {7. 235vb} Solutio, noluit enim diu tenere Nicopoli, que non multum distabat, ubi noluit hyemare, ut eum informaret in Ecclesiastica disciplina.
marg.| Unde dicit [Festina ad me venire Nicopolim, ubi enim statui hyemare]
marg.| {p} Zenam legisperitum] Hoc imo dicit, non quia peritior sit Apollo, sed quia huius professionis fuerat in Synagoga.
marg.| {q} Et Apollo] qui profectus erat in scripturis. Zena interpretatur commotio vel commovens, Apollo, mirabilis. De isto habetur. Act. 18.f. Iudeus, quidam Apollo, Alexandrinus genere.
marg.| {r} Sollicite premitte] ita, scilicet,   [ut nihil illis desit] Glossa Ut que ad viaticum necessaria sunt illis, habeant in suis sitarciis. Sed contra. Mt. 10.b. Non peram in via, etc. Item Mc. 6.b. Precepit eis, ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum, non peram, non panem, neque es in Zonis.
marg.| Solutio, distingue tempora, et concordabit Scriptura. Tempora enim pacis quando misit eos Dominus ad predicandum, dixit, ut non sibi providerent in necessariis, sicut habetur. Mt. 10.b. Mc. 6.b. Tempore autem persecutionis sibi providendum esse dixit Dominus. Lc. 22.d. Ibi enim dicitur. Quando, inquit, misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ? At illi dixerunt, nihil. Dixit ergo illis, sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter, et peram, etc. Propterea illud dixit Dominus discipulis missis in predicationem, ut non impedirentur onere necessariorum. Istud autem, quod hic dicitur, dicit Apostolus de Discipulis itinerantibus non predicantibus. Dicit ergo : [Sollicite premitte, ut nihil illis desit] Subdit autem, unde debet eis subvenire in necessariis dicens.
marg.| {s} Discant autem et vestri] id est Cretenses, de quibus sup. 1.c. Cretenses semper mendaces, etc.
marg.| {t} Bonis operibus preesse] id est eleemosynas abundanter et precellenter facere. Vel preesse sibiipsis, in bonis operibus, id est eleemosynas dando ministris Ecclesie. Non dico ad quemlibet usum, sed.
marg.| {u} Ad usus necessarios] non superfluos. Item in usus dicit, non abusus, 1Tim. 6.b. Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.
marg.| {x} Ut non sint infructuosi] quia per eleemosynas fit homo fructuosus, et fertilis. 2Pt. 1. Hec enim si vobis adsint et superent, non vacuos, nec infructuosos vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione, Mt. 3.c. et 7.c. Omnis arbor, que non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Iude d. Arbores autumnales infructuose bis mortue eradicate, etc. Glossa Apollo Episcopus fuit Corinthiorum, 1Cor. 4.b. Qui propter seditionem concitatam adversus se a Pseudo-Prophetis discesserat cum Zena socio suo ad Titum Cretensem Episcopum. Sed Corinthiis iam sedatis per Epistolas Pauli mandat Tito, ut priusquam veniat Nicopolim, premittat eos ita sollicite, ut nihil eis in viatico desit.
marg.| {y} Omnes] generaliter dicit, propter compendium.
marg.| {z} Saluta eos, qui nos amant] Cur non salutat inimicos ? Respondeo, quia non scribit nisi amicis. Hi profecto indigni sunt salutatione. 1Cor. 16.d. Si quis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema. Sic ergo diversis diversa mandat, vel predicit bonis salutem ; malis autem anathematizationem.
marg.| {a} In fide] id est qui fideli affectu nos amat, non ficte vel carnaliter. 2Cor. 5.c. Itaque nos ex hoc neminem cognovimus secundum carnem. Deinde generaliter salutat dicens.
marg.| {b} Gratia Dei sit cum omnibus vobis] Amen.
prol.| Explicit Postilla Domini Hugonis Cardinalis super Epistolam Pauli ad Titum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tit. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=71&chapitre=71_3)

Notes :