Capitulum 1
Numérotation du verset
Iac. 1,1
Iacobus
Dei et Domini nostri Iesu Christi servus,
duodecim tribubus
que sunt in dispersione, salutem.
Numérotation du verset
Iac. 1,2
Omne gaudium existimate
fratres mei,
cum in temptationes1
1 temptationes] temptationibus
Weber
varias2 incideritis,
2 varias] variis
Weber
Numérotation du verset
Iac. 1,3
scientes
SCIENTES. Ideo temptamini adversis, ut per hoc probare possitis quam firmam fidem future retributionis in corde gestetis quod est intelligere virtutem ipsius patientie.quod probatio
fidei vestre
patientiam operator.
Numérotation du verset
Iac. 1,4
Patientia autem opus perfectum habet3, ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
3 habet] habeat
Weber
Numérotation du verset
Iac. 1,5
Si quis autem vestrum indiget sapientia
postulet a Deo
qui dat omnibus
affluenter,
et non improperat
et dabitur ei.
Numérotation du verset
Iac. 1,6
Postulet autem in fide nihil hesitans.
Qui autem4 hesitat
4 autem] enim
Weber
similis est fluctui maris qui a vento movetur
et circumfertur.
Numérotation du verset
Iac. 1,7
Non ergo existimet5 homo ille
5 existimet] estimet
Weber
quod accipiat aliquid a Domino.
Numérotation du verset
Iac. 1,8
Vir duplex
animo inconstans est6 in omnibus viis suis.
6 est]
om. Weber
Numérotation du verset
Iac. 1,9
Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua,
Numérotation du verset
Iac. 1,10
dives autem in humilitate sua,
quoniam sicut flos feni
transibit.
Numérotation du verset
Iac. 1,11
Exortus est enim sol
cum ardore et arefacit7 fenum et
7 arefacit] arefecit
Weber
flos eius decidit et decor vultus eius deperiit.
Ita et dives in itineribus suis marcescit.
Numérotation du verset
Iac. 1,12
Beatus vir
qui suffert temptationem
quoniam8 quia cum probatus fuerit
8 quoniam] quia
Weber
accipiet coronam vite
quam repromisit Deus
diligentibus se.
Numérotation du verset
Iac. 1,13
Nemo cum temptatur,
dicat quoniam a Deo tentetur9.
9 tentetur] temptor
Weber
Deus enim intentator
malorum
est. Ipse enim10 neminem temptat.
10 enim] autem
Weber
Numérotation du verset
Iac. 1,14
unusquisque11 temptatur
11 unusquisque] + vero
Weber
a concupiscentia sua
abstractus
et illectus.
Numérotation du verset
Iac. 1,15
Deinde {Erfurt concupiscentia cum conceperit,
parit peccatum.
Peccatum12 cum consummatum fuerit generat mortem.
12 Peccatum] + vero
Weber
Numérotation du verset
Iac. 1,16
Nolite itaque errare
fratres mei dilectissimi.
Numérotation du verset
Iac. 1,17
Omne
datum optimum,
et omne donum perfectum,
desursum est descendens a Patre luminum.
Apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio,
Numérotation du verset
Iac. 1,18
voluntarie
genuit
nos
verbo veritatis
ut simus initium aliquod creature eius.
Numérotation du verset
Iac. 1,19
Scitis enim13 fratres mei dilectissimi14.
13 enim]
om. Weber
|
14 dilectissimi] dilecti
Weber
|
Sit autem omnis homo velox
ad audiendum,
tardus autem ad loquendum,
et tardus ad iram
Numérotation du verset
Iac. 1,20
ira enim15
15 enim] + viri
Weber
iustitiam Dei non operatur.
Numérotation du verset
Iac. 1,21
Propter quod
abicientes {t. 4 : Erfurt omnem immunditiam
et abundantiam
malitie,
in mansuetudine
suscipite
insitum verbum quod potest salvare animas vestras.
Numérotation du verset
Iac. 1,22
Estote autem factores verbi
et non auditores
tantum fallentes vosmetipsos.
Numérotation du verset
Iac. 1,23
Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis sue in speculo.
Numérotation du verset
Iac. 1,24
Consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit.
Numérotation du verset
Iac. 1,25
Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis,
et permanserit
non auditor obliviosus factus, sed factor operis hic beatus in facto suo
erit.
Numérotation du verset
Iac. 1,26
Si quis autem
putat se religiosum esse
non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum,
huius vana.
Numérotation du verset
Iac. 1,27
Religio munda
et immaculata
RELIGIO MUNDA etc. Quia dixerat factorem operis beatum nunc que facta maxime placeant dicit, scilicet misericordia et innocentia. Nam in eo quod pupillos et viduas visitare iussit, cuncta que erga proximum agere debemus insinuat. Quod immaculatos a seculo iubet custodire, universa in quibus nos castos observare decet ostendit. In quibus sunt et ea que supra observari monuit, ut tardi ad loquendum tardi ad iram.apud Deum et Patrem
hec est : visitare
pupillos et viduas
in tribulatione eorum
et16 immaculatum se custodire ab hoc seculo
16 et] om. Weber
Capitulum 1
Numérotation du verset
Iac. 1,1
marg.|
Iacobus Apostolus]
etc. Sicut supra visum est, hanc Epistolam scribit B. Iacobus duodecim tribubus, id est electis de Iudeis, monens eos ad contemptum mundi huius. Quia igitur in mundo tria sunt detestabilia 1Io. 2.c. Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vite. Propter hoc in hac Epistola per totum hec esse fugienda ostendit. Et secundum hoc dividitur Epistola in tres partes. In 1. monet fugiendam esse concupiscentiam carnis per hoc, quod invitat ad tolerantiam tentationum, in quibus caro affligitur, et hoc in primo Capitulo. In secunda monet fugere superbiam vite, et hoc in secundo, et tertio Capitulis. Sed in secundo ostendit quomodo fugiatur superbia generando in altero, per hoc, quod acceptionem personarum reprobat, ex qua sepe generatur in altero superbia, in tertio agit contra superbiam generandam in seipso, per hoc, quod tam peritos quam imperitos a fame appetitu dehortatur, que sepe nascitur ex magisterio. In tertia dehortatur concupiscentiam oculorum sive avaritiam, et hoc in quarto, et quinto Capitulis. Sed in quarto dehortatur avaritiam prout tantum est in voluntate, vel in concupiscentia, in quinto prout iam est in actu. Sic patet divisio huius Epistole. Alii autem dividunt eam secundum illa quatuor,
{7.
311va} maxime appetunt homines in mundo, ut diximus sup. que sunt, scilicet sapientia mundi, potentia secularis, dilatatio nominis, vel fama popularis, et quartum affluentia temporalis. Contra primum agit in primo capitulo, contra secundum in secundo, contra tertium in tertio, contra quartum in quarto, et quinto. Sed in quarto prout divitie tantummodo sunt in voluntate, et in desiderio, vel appetitu inordinato, in quinto prout iam habentur in actu, et indebito modo detinentur. Et secundum hanc divisionem Epistola dividitur in quatuor partes. Alii vero aliter dividunt in tres partes. In quarum prima monet perfectos ad tolerantiam exteriorum passionum, ostendens, quod in eis est gaudendum, ibi :
[Omne gaudium]
etc. In secunda agit de interioribus tentationibus, que a concupiscentia veniunt, et in illis non est gaudendum, sed fugiende sunt, et tunc loquitur imperfectis. Perfecti enim cavent ne ab huiusmodi capiantur, ibi :
[Nemo]
etc. In tertia parte moralem instructionem subiungit, ibi :
[Si autem]
etc. inf. eod. c. Et hec durat usque in finem libri. Nos sequamur exponendo secundam divisionem, que fere eadem est cum prima. In hoc autem capitulo primo detestatur sapientiam mundi, et carnis, que est mors. Rm. 8.b. Prudentia carnis mors est. Et sicut dicit Augustinus Mundo letari, vel sapientia, nugari in spectaculis, ebriositate ingurgitari, turpitudinem facere, et nihil mali pati. E contra sapientia Dei, et sanctorum est temporaliter affligi, vel cruciari, et in eternum letari, ut dicit beatus Bernardus Unde dicit Gregorius Sancti temporalem penam lucrum putant, quia per hanc eternam evadere non ignorant. Cum ergo in hoc Capitulo de tolerantia passionum Iacobus nos instruit, sapientiam mundi, et carnis deiicit, et destruit. Dividitur autem hoc Capitulum in quatuor partes. In prima salutationem premittit ibi :
[Iacobus]
In secunda gaudendum esse in tentationibus ostendit, ibi :
[Omne gaudium]
etc. Et loquitur perfectis. Et ne aliquis crederet, quod in omni tentatione tam interiori, quam exteriori sit gaudendum, propter hoc ostendit in tertia parte, quod non est gaudendum in interiori, que provenit a concupiscentia, sed magis resistendum, ibi
[Nemo]
etc. et sic loquitur imperfectis, qui sepe interiori tentationi consentientes, vel concupiscentie Deum offendunt, et sic sepe furtum, et homicidium concipiunt, et in hac non est gaudendum, quia a Deo non immittitur. Quia vero fides facit gaudere in tribulationibus exterioribus, et facit resistere interioribus. Sancti enim per fidem vicerunt regna. Hbr. 11.f. Fides autem est ex auditu. Rm. 10.d. Propter hoc in quarta parte monet nos ad audiendum, ibi :
[Sic autem]
etc. Dicit ergo :
marg.|
{a}
Iacobus Apostolus]
Ecce auctoritas Epistole. Magnus enim erat ipse.
marg.|
{b}
Domini nostri Iesu Christi]
cui servire regnare est. Is. 49.b. Parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas Tribus Iacob. Mittit supple, vel optat.
marg.|
{e}
Salutem]
non corporis, sed anime. Vel
[salutem]
vie que est constantia fidei, et patrie, que est vita eterna.
marg.|
{c}
Duodecim Tribubus]
id est electis de duodecim Tribubus.
marg.|
{d}
Que sunt]
etc. propter quod indigent salute, et consolatione, ne sicut dispersi sunt corpore, dispergantur et mente. In hoc quod dispersi sunt commendat eos latenter in constantia, et fide. Commendat ergo seipsum auctor a proprio nomine, cum dicit
[Iacobus]
in quo ad amorem eos provocat, amici enim per nomina se invicem solent nominare.
marg.|
Item per hoc removet pseudo, et excludit dum per nomen proprium quod ipse eis scripserit eos certificat.
marg.|
Item commendat se ab officio, quod est celebre, ut dicit. Glossa cum dicit
[Apostolus]
Et in hoc duo facit, timorem incutit, et Epistole auctoritatem tribuit. Hec autem scilicet amor et timor sunt maxime necessaria prelatis ; amor tamen debent prevalere timori. Unde Augustinus Quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a nobis amari appetit quam timeri. Item commendat se a conditione, cum dicit
[Servus]
Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in illis quasi unus ex ipsis. Et in hoc provocat eos ad humilitatem.
Numérotation du verset
Iac. 1, moraliter
marg.|
In hoc gaudeant, qui propter Dominum sunt dispersi per mundum, ut fructum afferant in patientia sicut {7.
311vb} grana disperguntur in agro, ut fructificent tempore opportuno. Tales enim verus Iacobus, verus, scilicet luctator, verus omnis spurcitie supplantator salutat, scilicet Dei filius, id est salutem eternam se daturum disposuit, et ordine, Lc. 22.c. Ego dispono vobis sicut disposuit mihi pater meus regnum. Congregata sicut scitis, non congregantur sed dispersa. Unde Ps. 10.6. De regionibus congregabit eos. Et alibi. Ps. 146. Dispersiones Israelis congregabit.
marg.|
{f}
Omne gaudium]
Hec est secunda pars capituli ubi monet nos gaudendum esse in tribulationibus extrinsecis. In hac parte sic procedit. Primo monet eos, ut gaudeant in tentationibus, ibi
[Omne gaudium]
Secundo ostendit causam huius, que est, ut nihil eis deficiat ad perfectum, ibi
[Scientes quod probatio]
Sed quia multi utilitatem tentationis ignorant, unde in tentatione non exultant, propter hoc tertio ostendit quomodo potest cognosci utilitas tentationis, scilicet per orationem, unde dicit.
[Si quis autem]
etc. Unde et quarto ostendit quasi occasionaliter quomodo sit petendum, vel orandum, ad hoc quod oratio, vel petitio sit efficax, ibi
[Postulet autem]
etc. Sed sunt nonnulli, qui multas rerum sustinent iniurias, multas corporum angarias, sed nullatenus paterentur se contemni. Volunt enim sine defectu esse pauperes, sine contemptu humiles, propter hoc quinto loco ostendit, quod est perfectio tolerantie, passionum, quando homo in sua deiectione, et contemptu gloriatur. Hic enim est summus humilitatis gradus, ut homo spernat seipsum, et ad hoc monet, ibi
[Glorietur]
etc. Et ad ultimum quasi concludit, et ostendit premium, et coronam eorum, qui tales sunt, ibi
[Beatus vir]
etc. Dicit ergo
[Omne gaudium]
id est perfectum.
marg.|
{g}
Existimate]
id est firmiter credite, vel reputate vobis esse paratum, scilicet quia tribulatio in presenti iustitiam, in futuro augebit coronam, ut dicit. Glossa Unde inf. eod. b. Cum probatus fuerit accipiet coronam vite.
marg.|
{h}
Fratres mei]
Hoc dicit, quia sumus eiusdem discipuli, eiusdem filii Dei, scilicet cui quotidie dicimus. Pater noster qui es in celis. Mt. 6.b. Et in hoc verbo omnes eos provocat ad mutuum amorem. Frater enim idem est quod ferens alterum.
marg.|
Unde quasi nomen est amoris. Gn. 13. Ne queso sit iurgium inter me, et te, et inter pastores meos, et pastores tuos, fratres enim sumus. Ita deberet quilibet dicere, cum insurgunt in corde suo motus ire adversus aliquem. Bene dico existimate omne gaudium.
marg.|
{k}
Cum incideritis]
non succubueritis
[in varias tentationes]
exteriores, scilicet a persecutoribus illatas. Vel a concupiscentiis, que varie tentant, ut dicit. Glossa Interlinearis Sed numquid concupiscentia est interior, hic autem agit de exterioribus tentationibus, quid est ergo quod dicit. Solutio : Principaliter loquitur hic de exterioribus in quibus debent gaudere perfecti, ex incidenti vero de interioribus, ut sic superbiam repellat. Nullus enim est quantumcumque iustus qui non pulsetur a concupiscentiis, etsi non deiiciatur, et in his etiam gaudere debent perfecti cum in has incidunt, et resistunt, non succumbunt. Tentatio enim cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercende virtutis.
[Incideritis]
<Glossa> interlinearis Ex alto fidei vestre. Hoc intellige secundum opinionem persecutorum qui per persecutiones sanctos putabant avertere ab altitudine fidei.
marg.|
{f}
Omne gaudium existimate]
in presenti. Prv. 14.b. Cor quod novit amaritudinem anime sue in gaudio eius, non miscebitur extraneus.
[Omne gaudium]
Glossa quasi ne indignemini si mali florent in mundo, et vos patimini, non est Christiane dignitatis temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil habent in celo, vos nihil in mundo. Ps. 72. A te quid volui super terram.
marg.|
{i}
In varias tentationes]
quia 1Pt. 4.d. Tempus est ut incipiat iudicium a domo Dei, a bonis. Sed terminabitur super malos. Iob. 21.d. In diem perditionis servabitur malus, et ad diem furoris ducetur.
marg.|
{l}
Scientes]
Hic ostendit quare est gaudendum, quia tentatio datur infirmis, ut medicina ad purgationem, et perfectis ad meritorium cumulum, et fidei probationem, et sic homo per patientiam exercetur, ut perfectus esse ostendatur. Sic fuit tentatus Iob, ut eius perfectio notificaretur ad exemplum, et eius merita cumularentur ad premium, inf. 5.c. Sufferentiam Iob. audistis, et finem Domini vidistis. Unde dicit. Existimate dico
[scientes]
hoc scilic.
marg.|
{m}
Quia probatio
{7.
312ra}
fidei vestre]
id est tribulatio per quam fides vestra probatur et examinatur. Eccl. 5.a. Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis.
marg.|
{n}
Patientiam operatur]
id est virtutem patientie declarat et exercet. Idem dicitur Rm. 5.a. Sed converso ordine. Tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem.
marg.|
{o}
Patientia autem]
sic exercitata
[habet opus perfectum]
Eodem modo omnis virtus habet opus perfectum. Virtus enim si est virtus, non errat. Alioquin si errat non est virtus, quare ergo hic magis dicitur de patientia ? Solutio Omnis virtus opus habet perfectum quoad sufficientiam, sed patientia exercitata quoad excellentiam, et propter hoc dicitur de patientia. Pro eadem causa dicit Dominus. Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras
[Patientia ergo opus perfectum habet]
id est facit perfecte operari. Toleranda est igitur tribulatio a vobis cum gaudio.
marg.|
{p}
Ut sitis perfecti]
usque ad mortem in bono opere persistentes, non propter tormenta defessi vel deiecti. Eccl. 4.d. Pro anima tua agonizare usque ad mortem.
marg.|
{q}
Perfecti]
ergo in tormentis quoad omne tempus tribulationum.
marg.|
{s}
Et in nullo deficientes]
quantum ad genera tribulationum, quasi diceret hoc facit patientia si exercitata, ut nec propter diuturnitatem, nec multitudinem, nec diversitatem tribulationum deficiatis. Vel sic.
marg.|
{p}
Ut si perfecti]
per fidem.
marg.|
{r}
Integri]
per spem.
marg.|
{s}
Et in nullo deficientes]
per caritatem.
marg.|
{q} Vel :
Perfecti]
in merito in presenti.
marg.|
{r}
Integri]
in futuro premio.
marg.|
{s}
In nullo deficientes]
in utroque
marg.|
{q} Vel :
Perfecti]
voluntate.
marg.|
{r}
Integri]
sermone.
marg.|
{s}
In nullo deficientes]
bona operatione. Gal. 6.c. Bonum autem facientes deficiamus, tempore enim suo metemus non deficientes.
marg.|
{t}
Si quis autem]
Hic ostendit tertio quomodo fructus vel utilitas tentationis possit cognosci. Continuatio. Quasi ita utilis est tentatio vel patientia in tentatione.
marg.|
{u}
Autem]
id est sed.
marg.|
{t}
Si quis indiget sapientia]
qua scilicet cognoscat utilitatem patientie
[postulet a Deo]
Sed quid est quod dicit
[indiget]
Nonne perfectis loquitur, qui cognoscunt eius utilitatem ? Solutio sic. Sed hoc dicit, quia multi cognoscunt utilitatem patientie qui non cognoscunt eam cum sapore. Unde non sine causa dicit
[sapientia]
in cognitione que est cum sapore, qui per orationem debitam impetratur. Sed contra. Numquid ipse dulcissimus est, et sapidissimus et palatum anime bene dispositum in perfectis, ipse autem presens est palato anime, ut dicit Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione, et sapor eius sentitur, sicut impossibile quin sapor cibi materialis sentiatur, si coniunctus fuerit palato bene disposito. Solutio : Voluntarie saporem sui infundit Dominus, cibus autem corporalis naturaliter. Unde non est simile quod dicit. Cum ipso sum in tribulatione. Verum est quoad conservationem non quantum ad sensum vel saporem. Et quod omnes perfecti non semper habent hunc saporem, patet per B. Antonium qui tota nocte tribulatus Iesum vidit et quesivit ab eo, ubi eras in nocte. Cui Dominus respondit, tecum eram gaudens in tuo certamine.
marg.|
{x}
Qui dat omni]
Quia dixit per orationem sapientiam impetrari. Quinque autem sunt que impediunt ne oratio sit efficax in impetrando quod petit : propter hoc removeat ea homo ut sit securus de impetrando. Tria sunt ex parte dantis scilicet impotentia, insipientia et malitia. Hec tria removet cum dicit
[A Deo]
qui est potens dare et scit et vult. Duo autem sunt ex parte recipientis, indignitas, et fragilitas. Hec removet cum dicit
[Qui dat omnibus]
Ne ergo propter tuam indignitatem, nec propter fragilitatem timeas ne relabaris, timeas petere, sed confidenter petas, dat enim omnibus etiam malis. Mt. 5.g. Qui solem suum facit oriri super bonos et super malos. Eph. 2.a. Deus autem qui dives est in misericordia
[Dat omnibus]
non modica, sed.
marg.|
{y}
Affluenter]
Eph. 3.d. Ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quod petimus aut intelligimus secundum virtutem que operatur in nobis ipsi gloria, 3Rg. 3.b. Sed et hoc que non postulasti dedi tibi. Sed adhuc aliquis posset dicere, verum est quod dat, non vendit, omnibus sine acceptione personarum, et qui pie petunt, et affluenter, non parce, sed tamen non liberaliter, nec curialiter facit, {7.
312rb} quia post datum improperat. Et ad hoc respondet quod non. Unde dicit.
marg.|
{z}
Et non improperat]
sicut mundus. Sir. 20.b. Exigua dabit et multa improperat, et apertio oris illius inflammatio est. Dominus facit e converso, multa dat et numquam improperat, quia Sir. 18.c. Stultus acriter improperabit. Postulat inquam a Deo.
marg.|
{a}
Et dabit ei]
sapientia scilicet que de sursum descendit, inf. 3.d. Ps. 2. Postula a me et dabo tibi.
marg.|
{b}
Postulet autem in fide]
etc. Hic quarto determinat modum petendi qui est duplex. Primo ut pie petatur. Unde dicit
[Postulet autem in fide]
etc. id est pie in nomine Christi, et dabit ei. Io. 16.e. Amen Amen dico vobis, quia si quid petieritis patrem in nomine meo dabit vobis. Secundo ut perseveranter petatur, quod impedit timor non impetrandi, et propter hoc dicit.
marg.|
{c}
Nihil hesitans]
id est de impetratione non desperans vel dubitans. Sed nota quod in littera ab illo
[Si quis indiget]
quatuor determinavit, que simul concurrentia orationem faciunt efficacem. Primum est ut homo pro se petat quod notatur, ibi
[Si quis indiget]
Secundum ut petatur quod est ad salutem, quod notatur cum dicit
[Sapientia]
Tertium est ut pie, id est fideliter petatur, quod notatur, ibi
[Postulet autem in fide]
Quartum perseveranter petat, quod notatur hic
[Nihil hesitans]
Ubi hec deficiunt, oratio non impetrat. Unde inf. 4.a. Petitis et non accipitis, eo quod male petatis. Bene dico. Nihil hesitans.
marg.|
{e}
Enim]
id est quia.
marg.|
{d}
Qui hesitat]
id est pondere peccatorum pressus de premiis super celestibus dubitat, aut ea petere trepidat.
marg.|
{f}
Similis est fluctui maris]
quia cito decidit a fide, sicut fluctus cito transit et recedit. Unde sequitur.
marg.|
{g}
Qui a vento movetur et circumfertur]
sic talis homo ad quemlibet flatum tentationis. Quod tamen prohibet Apost. Eph. 4.c. Ut iam non simus parvuli, et circumferamur omni vento. Eccl. 5.c. Non te ventiles in omnem ventum. Et quia talis est.
marg.|
{h}
Non ergo estimet]
id est ex his estimet, id est ex sua petitione
[homo ille quod accipiat aliquid a Domino]
Et subiungit causam huius, quia scilicet
marg.|
{i}
Vir duplex animo]
qualis qui genua flectit, sed mente diffidit, qui cum mundo simul vult gaudere et cum Domino, quod est impossibile. Vel numquid de una filia duos generos facere potuisti ? Totos nos debemus satisfactioni pro peccatis preteritis, totos creatori, totos redemptori. Lc. 16. Non potestis Deo servire, et mammone. Mt. 6.c. Nemo potest duobus Dominis servire. Mundo simul et Deo servire contendit, qui de bonis que facit, favorem hominum, vel gloriam querit. Et tali ve. Eccl. 2.c. Ve duplici corde. Et talis.
marg.|
{k}
Inconstans]
etc. et propter hoc non impetrat.
[Viis suis]
dicit que sunt peccata. Illa enim sola nostra sunt. Osee 13.c. Perditio tua Israel ex te. Et non dicit. Viis Domini, quia in illis non esset inconstans. Vie Domini sunt bona opera per quas imus nos ad ipsum. Vel vie eius per quas venit ad nos, sunt misericordia, et veritas. Misericordia in dando, veritas in reddendo, misericordia in salvando, sed veritas in puniendo malos. Ps. 24. Universe vie domini misericordia, et veritas. Qui hoc firmiter crederet non fluctuaret.
marg.|
{l}
Glorietur autem]
Hic quinto ostendit quod non solum in patientia tribulationum, sed in abiectione, et utilitate est gloriandum. Unde dicit
[Glorietur]
quasi non solum in patientia tentationum est gaudendum.
marg.|
{m}
Autem]
id est sed.
marg.|
{n}
Frater]
in Deo.
marg.|
{o}
Humilis]
in seipso. Vel
[humilis]
pauper, et egenus, et depressus a malis.
marg.|
{l}
Glorietur]
etc. id est in utilitate et abiectione, et paupertate, propter que exaltabitur, manifestabitur, et ditabitur a Deo. Sir. 15.a. Et exaltabit illum apud proximos suos. Vel
[in sua exaltatione]
id est in victoria tentationum pro qua exaltabitur, et coronabitur a Domino. Sed quid est quod dicit, quia quamdiu sumus hic, nemo scit an amore aut odio dignus sit. Eccl. 9.a. Ergo quamdiu hic vivimus, non est gloriandum de victoria tentationum quia adhuc possumus cadere. Solutio : non est gloriandum sine humilitate, sed glorietur humilis, id est quamdiu est humilis.
marg.|
{p}
Dives autem]
qui scilicet totam spem ponit in divitiis glorietur, scilicet.
marg.|
{q}
In humilitate sua]
id est pro pompa, et fastu seculi, et divitiis, propter que deiicietur a Deo in vilitatem, et humiliabitur. Lc. 18.c. Qui se exaltat humiliabitur. Prv. 29.b. Superbum sequitur humilitas, id est vilitas, et deiectio. Ironice dicitur quasi diceret non glorietur, sed divitias dividat, et pauperibus deserviat, ut {7.
312va} sic Dei gratiam acquirat. Ps. 111. Dispersit, dedit pauperibus iustitia eius, etc. Sic est enim de divitiis sicut de fimo, qui quamdiu est in acervo non facit nisi fetere, sed quando dispergitur in agro, terram facit fructificare, sic divitie quamdiu sunt in arca nihil boni faciunt, sed seipsas consumunt, sed disperse in terra pauperum fructum faciunt coram Domino copiosum, propter hoc forsitan Paulus divitias appellat stercora. Phil. 3.b. Omnia detrimentum feci et arbitratus sum ut stercora ut Christum lucrifaciam. Unde secundum hoc potest exponi in bono sic
[Dives]
compatiens pauperibus et largiens eleemosynas
[Glorietur in humilitate sua]
virtute, qui se humiliat ut pauperibus serviat, et reddit causam, quasi non debet gloriari in suis divitiis.
[Quoniam]
etc. Vel sic continua. Quasi in hoc glorietur quod humiliter servit pauperibus.
marg.|
{a}
Quoniam]
tota eius gloria supple.
marg.|
{c}
Transibit]
velociter. Ps. 38. Neque descendet cum eo gloria domus eius. Vel
[Transibit]
id est ultra ibit quasi non reversurus ad pristinam gloriam carnis.
marg.|
{b}
Sicut flos feni]
Ps. 89. Mane transeat et floreat, vespere decidat, induret et arescat : Et sumptum est de Is. 40.b. Omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos agri. Caro autem dicitur fenum, quia habet radicem cupiditatis et stipulam sterilitatis vel vanitatis. Unde rose comparatur que nullum fructum facit : Sup. 2.b. Coronemus nos rosis.
marg.|
{d}
Exortus]
quasi vere transibit gloria mundi et carnis.
marg.|
{e}
Enim]
id est quia.
marg.|
{f}
Sol]
Iustitie, scilicet Christus.
marg.|
{d}
Exortus est cum ardore]
caritatis. Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut accendatur.
marg.|
{g}
Et arefecit fenum]
id est gloriam tam carnis quam mundi aridam et vanam esse ostendit.
marg.|
{h}
Et flos eius]
id est pulchritudo decidit.
marg.|
{i}
Et decor vultus eius deperiit]
id est honor seculi, pompa sociorum, ornatus vestium, et fastus amicorum. Vel.
marg.|
{d}
Exortus est sol]
etc. tribulationis : Ct. 1.b. Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol.
marg.|
{g}
Et arefecit fenum]
etc. quia Eccl. 11.d. Malitia hore oblivionem facit luxurie maxime. Notandum est autem quod sol non oritur bonis per gratiam, sed in futuro per gloriam : Mal. 4.a. Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitie. Sed malis exorietur in iudicio per penam. Ipse enim cui proprium est misereri quasi extra se oritur quando punit. Unde Is. 28.f. Alienum est opus eius, ut operetur opus suum, peregrinum est opus eius ab eo : Lam. 3.d. Non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominum. Nota quod dicit
[Deperiit]
quod est decompositum. Ivit enim malus quando recessit a vita, sed periit quando decidit a memoria, sed de toto periit quando sepultus est in gehenna. Velut homo per culpam, periit in anima per mortem, sed deperiit in iudicio in corpore et anima.
marg.|
{k}
Ita et dives marcescet in itineribus suis]
id est propter actus suos, quia Mt. 15.d. Omnis plantatio quam non plantavit pater meus celestis eradicabitur.
marg.|
{l}
Beatus vir]
etc. Hic ultimo quasi ex premissis concludit, quod beati erunt illi qui sic pro Domino sustinebunt, magnitudinem premii ostendens, ut sic facilius hortetur eos ad contemptum mundi, ut dicit Glossa Continua ita. Gloriandum est in defectione, quia inde provenit corona, sed non est gloria sine victoria, nec victoria sine passionum sufferentia
[Beatus vir]
non mulier, mollis vel effeminatus, sed vir a virore fidei, a vigore spei, a virilitate caritatis.
marg.|
{m}
Qui suffert tentationem]
id est in sensualitate sub ratione fert, ne scilicet succumbat ratio, quia sic esset anima hominis perversa. Ex hoc enim omne peccatum provenit quod ratio sensualitati succumbit. Vel
[suffert]
id est pro eis que sursum sunt fert. Vel
[suffert]
id est sub Deo fert, non murmurando. Vel
[suffert]
id est seorsum fert conculcando et quasi vilipendendo : Iob. 6.b. Quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus, et qui cepit ipse me conterat, solvat manum suam et succidat me, et hec mihi sit consolatio ut affligens me dolore non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. Et quare beatus.
marg.|
{n}
Quoniam cum probatus fuerit]
sicut miles in tyrocinio, sicut aurum in igne, vel in luto, sicut olla que inter manus mulieris que concutiendo eam probat utrum sit integra. Vel probatus id est purgatus et perfectus : Tb. 12.c. Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.
marg.|
{o}
Accipiet]
quasi gratis, non meretur : Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam que revelabitur in nobis Bed. Non sunt condigne ad preteritam culpam que remittitur ad penitentis {7.
312vb} consolationis gratiam, que immittitur ad futuram gloriam que promittitur.
marg.|
{p}
Coronam vite]
Prv. 2.b. Longitudo dierum in dextera eius. Per coronam in qua idem est principium et finis, notatur etiam status bonorum equalitas, quia tantum habebunt gaudium sine fine quantum prima die
[Vite]
dicit ad differentiam corone mortis, qua coronabuntur mali. Is. 22.e. Coronans coronabit te tribulatione.
marg.|
{q}
Quam repromisit Deus]
qui verax est. Promisit per prophetas, repromisit per Apostolos, tandem misit per filium qui est ipsa vita. Io. 14.a. et 17.a. Hec est vita eterna ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti Iesum Christum. Sed quibus ?
marg.|
{r}
Diligentibus se]
Deum, non mundum, 1Io. 2. Nolite diligere mundum neque ea que in mundo sunt, si quis enim diligit mundum non est caritas Patris in eo, 1Cor. 2.c. Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt que preparavit Deus iis qui diligunt illum.
marg.|
{s}
Nemo cum tentatur]
Hec est tertia pars capituli in qua ostendit quod non est gloriandum in tentationibus interioribus, que scilicet proveniunt ex concupiscentiis malis, et loquitur imperfectis qui suis concupiscentiis de facili consentiunt, quibus esset resistendum, et has non mittit Deus, quia in illis sepe concipitur furtum adulterium, et homicidium. Exteriores mittit Deus, ad probationem suorum, ut dicit Glossa Dividitur autem hec pars in duas partes. In prima ostendit malum culpe, scilicet tentationem que provenit a concupiscentiis non esse a Deo, et propter hoc non est in ea gloriandum, ibi
[Nemo]
etc. Quia vero est duplex malum. Pene quod est a Deo, et in quo gloriandum, ut tentatio exterior, et malum culpe, quod non est a Deo. Et ne crederet aliquis quod similiter esset aliquod bonum quod non est a Deo, propter hoc in secunda particula ostendit quod omne bonum indubitanter est a Deo, ibi
[Omne datum]
etc. Dicit ergo
[Nemo cum tentatur]
id est tentatione interiori capitur vel succumbit, quam vel a Diabolo instigante vel etiam fragilitate nature toleramus. Nemo inquit.
marg.|
{t}
Dicat quoniam a Deo tentetur]
quasi Deus malas cogitationes immittat. Et loquitur contra quosdam qui dixerunt quod homo ex necessitate peccat, quia Deus malas cogitationes immittit sicut bonas. Error est hoc dicere et heresis. Hic dicit Glossa Tribus modis tentatio agitur, suggestione hostis, delectatione, vel consensu nostre fragilitatis. Quia si suggestioni non consentimus, tentatio nobis ad victoriam provenit. Si suggestio illicit delectando, offendimus, sed nondum mortem incurrimus id est nondum est peccatum mortale sed veniale. At si delectationem concepti in corde facinoris sequitur partus prave actionis, iam a nobis mortis reis victor hostis abscedit. Ex quo videtur quod nisi cogitatio procedat ad actum, non est peccatum mortale. Quod est falsum, quia aliter non prohibetur concupiscentia inter decem mandata. Preterea Mt. 5.e. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est in corde suo. Solutio : Quando in tantum procedit cogitatio peccati quod sic consentit in opus quod ipsum faceret si locum et tempus haberet, peccatum est mortale, et hic consensus non differt ab actu vel ab opere quod reatum vel culpam. Unde sub partu prave actionis comprehendit cogitationem talem sic progressivam. Unde dico ut nemo dicat quod a Deo tentetur.
marg.|
{u}
Deus enim intentator malorum est]
neutraliter id est Deus mala culpe non immittit quibus tentantur et alliciuntur multi. Contra Am. 3.b. Si erit malum in civitate quod non fecerit Deus, quasi diceret non. Solutio : Non fecerit, id est fieri non permisit. Vel loquitur de malo pene quod bonum est et a Deo.
marg.|
{x}
Ipse enim neminem tentat]
Contra Gn. 22.a. Tentavit Deus Abraham. Solutio : Tentat homo, ut experimentum habeat vel ut sciat, tentat caro ut illiciat, tentat mundus ut ad se attrahat, tentat Diabolus ut pervertat. De his omnibus intelligitur quod dicitur hic, sed tentat Deus ut promoveat, et erudiat, sic intelligitur de Abraham, etc. Augustinus Periculosissima est tentatio, nulla tentatione pulsari. Inde enim proveniunt multa mala, scilicet elatio cordis, evagatio non solum mentis, sed etiam corporis, incircumspectio sui, incompassio tentatorum, contemptus fratrum, ignorantia agendorum. Quia Is. 18.e. Sola vexatio tantummodo dabit intellectum. Propterea hoc dicit {7.
313ra} Sir. 34.b. Qui non est tentatus qualia scit ? Sap. 3.a. In paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se. Bene dico quod nullus tentatur a Deo.
marg.|
{b}
Vero]
id est sed.
marg.|
{a}
Unusquisque tentatur a concupiscentia sua]
originaliter, quando scilicet caro querit suavia carnaliter, sive occasionaliter super concupiscentiam. Diabolus immittit incentiva, et materialiter mundus preparat ligna, ut sic accendatur magnus ignis peccati. De quo dicit Ps. 117. Exarserunt sicut ignis in spinis. Vel quando caro quasi ligat ad voluptatem, mundus quasi impellit ad vanitatem, et Diabolus quasi trahit ad iniquitatem.
marg.|
{c}
Abstractus]
a recto itinere.
marg.|
{d}
Et illectus]
in malum.
marg.|
{c} Vel :
Abstractus]
a Deo.
marg.|
{d}
Illectus]
a creatura per amorem. Duo dicit que peccatum perficiunt, scilicet aversio a Deo que facit generaliter omne peccatum, et conversio ad creaturas que trahit peccatum in partem. Primum est quasi materia peccati, secundum quasi forma. Unde Augustinus dicit. Peccatum est spreto incommutabili bono rebus commutabilibus adherere, quod facimus libero voluntatis arbitrio.
marg.|
{e}
Deinde concupiscentia cum conceperit]
quod facit per delectationem vel consensum.
marg.|
{f}
Parit peccatum]
cogitatum ducendo ad actum.
marg.|
{g}
Peccatum vero cum consummatum fuit]
per consuetudinem.
marg.|
{h}
Generat mortem]
Gehenne. Sicut enim qui tentatus superat, premia vite acquirit, sic qui a concupiscentiis illectus superatur, ruinam mortis merito incurrit, ut dicit Glossa Sed numquid consensus et opus sunt mortalia sicut et consuetudo, quare ergo solum dicit de consuetudine quod generat mortem ? Solutio : quia peccatum tractum est in consuetudinem, iam quasi nulla spes est, aut parva de reditu, sed in aliis adhuc habet homo signa vite quamplura quando adhuc patet peccatum in cogitatione, pauciora vero quando iam propalatum est in opere. Et quia ita est.
marg.|
{i}
Nolite itaque errare]
credendo quod Deus tentet ad vita, vel credendo quod in huiusmodi tentationibus sit gaudendum, potius enim est resistendum ne usque ad mortem procedat per consensum, vel opus ad consuetudinem, immo etiam ne edificemus lignum, fenum, et stipulam, id est venialia per delectationem, sepe enim istis Diabolus incendium supponit.
marg.|
{k}
Fratres mei dilectissimi]
participatione nature, et ideo dilecti mei, quia de mea iurisdictione, et Apostolatu, et ideo dilectiones. Ipse enim erat Episcopus Hierosolymorum, unde illi fuerant dispersi. Item ad idem premium vocati velut eiusdem hereditatis participes, et ideo dilectissimi, unde et mihi credere debetis qui nihil vobis inutile predicarem.
marg.|
{l}
Omne datum]
etc. Secunda particula tertie partis capituli in qua quia superius ostendit malum pene esse a Deo, et non malum culpe, ne similiter crederet aliquis de bono quod aliquid esset a Deo, et aliquid non, propter hoc ostendit quod omne bonum est a Deo dicens.
[Omne datum optimum]
In primo gradu sunt temporalia bona que sunt aliquod bonum. In secundo naturalia, que sunt melius. In tertio gratuita, quia optimum in hac vita, scilicet virtutes, et gratie.
marg.|
{m}
Et omne donum perfectum]
gloria, scilicet, beatitudo eterna.
marg.|
{n}
De sursum est descendens]
quasi radius a sole. Unde ?
marg.|
{o}
A patre luminum]
id est a Deo qui est auctor omnium spiritualium bonorum, que sunt lumina anime. Unde Ps. 35. Quoniam apud te est fons vite, etc. 1Tim. 6.c. Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Sed quia ut dicit Aristoteles in libro de accid<entibus> : si est magis et minus, sequitur quod est magis et minus inesse. Hoc non est nisi in univocis, bona autem non sunt univoca. Propter hoc aliter potest dici totum de naturalibus, ut bonum dicatur quod sumus, melius quod vivimus, optimum quod intelligimus. De his tribus dicit Glossa super illud. 1. Thess. 5.d. Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. Tria dixit ex quibus homo constat, spiritum, animam, et corpus, scilicet illud quo intelligimus, illud quo vivimus, illud in quo visibiles sumus. Vel bonum est potentia vegetabilis, melius potentia sensibilis, optimum potentia rationabilis. Vel aliter. Tria sunt data Domini, {7.
313rb} et quarum est donum perfectum. Primum sunt bona temporalia quibus sustentatur ; secundum, misericordia Domini qua a peccatis liberamur, tertium est gratia qua in virtutibus proficimus. Primum bonum est. Lc. 11.b. Vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris. etc. Secundum melius, Ps. 62. Quoniam melior est misericordia tua, etc. Tertium optimum. Hbr. 13.b. Optimum enim est gratia stabilire cor, non escis que non profuerunt ambulantibus in eis. Quartum donum perfectum est gloria, quia ei nihil deficit. Gregorius Fercula illa super celestium suavitatem infundunt, corruptionem non adducunt, semper reficiunt, et numquam deficiunt, perseverant incorrupta, ad refectionem manent integra, et ideo ibi vita sine morte, quies sine labore, salus sine egritudine, lux sine nube, dies sine nocte, pax sine fine. Dico a Patre luminum.
marg.|
{p}
Apud quem non est transmutatio]
in essentia vel natura.
marg.|
{q}
Nec vicissitudinis obumbratio]
in donorum distributione, ut scilicet bonis mala succedant, quia sola bona dat, malum vero culpe quod dicitur obumbratio ab eo non est, malum pene non obumbrat, sed illuminat. Glossa Pena oculos aperit quos culpa claudit. Et quia possit aliquis dicere, bona ista a Deo sunt omnia, sed tamen data sunt nobis propter merita nostra. Ad hoc respondet quod non
marg.|
{s}
Enim]
id est quia.
marg.|
{r}
Voluntarie]
id est gratis, et sine meritis.
marg.|
{t}
Genuit nos]
per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti quem effudit in nos abunde. Tit. 3.c. De filiis ire faciens nos filios lucis, et misericordie. Et hoc.
marg.|
{u}
Verbo veritatis]
predicato, scilicet nobis Evangelio Christi. Simile 1Cor. 4.d. In Christo Iesu per Evangelium vos genui. Ad hoc autem nos genuit.
marg.|
{x}
Ut simus]
non quod ipse est, sed ab ipso creati,
marg.|
{y}
Initium aliquod creature eius]
per dominium. Homo enim ceteris creaturis dominatur, et non omnibus, quia nec maioribus propter exercitium, nec minoribus propter humiliationem sui dominatur. Unde dicit,
[aliquid]
Huic concordat alia littera que dicit sic.
[Ut simus primitie creaturarum eius]
id est habeamus principatum in creaturis eius. Vel dicit
[aliquod initium]
quia hic initiamur per gratiam, et hoc in parte, quia in anima tantum. Unde dicit
[aliquod]
sed in futuro innovabimur et proficiemur in toto, quia in anima, et corpore per gloriam. Is. 61.c. Et in terra sua duplicia possidebunt, et letitia sempiterna erit eis.
marg.|
{z}
Scitis]
Hic concludit quod non est multum loquendum eis de talibus, cum ipsi in ea re sint periti, quasi de huiusmodi loquor.
marg.|
{a}
Enim]
id est sed vos
[Scitis fratres mei dilectissimi]
scilicet, quod a solo Deo estis illuminati, et a vobismetipsis ad vitia proni. Os. 13.c. Perditio tua Israel ex te tantummodo in me auxilium tuum.
marg.|
{b}
Sit autem omnis homo]
etc. Quarta pars huius capituli. Supra docuit, ut patientiam habeamus in tribulationibus, quia vero fides dat constantiam in eis, immo hec est, que vincit tentationes. 1Io.
marg.|
{b} . 5.a. Hec est victoria que vincit mundum, fides nostra. Fides autem est ex auditu. Rm. 10.d. Propter hoc in hac parte monet nos ad audiendum. Procedit autem in hac parte sic. Primo enim monet nos, et instruit ad audiendum. Et quia parum est audire nisi opus sequatur, propter hoc secundo admonet nos ad faciendum que audivimus, ibi :
[Estote autem]
etc. Quia vero nec audire valet, nec facere, nisi homo moderamen apponat lingue sue, propter hoc tertio monet, ut lingua coerceatur, et refrenetur a detractionibus mundanis, blasphemiis, stultiloquio, multiloquio, et huiusmodi, ibi :
[Si quis putat]
etc. Quia vero factorem operis beatum dixerat, propter hoc quarto ostendit, que opera magis sint a Deo accepta, quia misericordia, et innocentia, primum ad proximum, secundum ad seipsum, ibi :
[Religio munda]
etc. prima autem pars, in qua nos monet ad audiendum dividitur in tres, quia primo removet tria impedimenta auditus. Primum est loquacitas, que impedit exteriorem auditum, hoc removet, cum dicit.
[Tardus ad loquendum]
Secundum est ira que impedit interiorem auditum, hoc removet dicens.
[Et tardus ad iram]
Tertium est immunditia vite, que impedit utrumque effectum quod removet ibi :
[Propter quod abiicientes]
etc. Secunda docet qualiter sit audiendum, ibi :
[Insitum verbum]
etc. Dicit ergo : Continuatio. Voluntarie nos genuit, etc.
marg.|
{d}
Autem]
id est sed, ad hoc, ut sitis initium creature, et per maneatis in eo ad quod geniti estis.
marg.|
{c}
Omnis homo sit velox
{7.
313va}
ad audiendum]
quia Eccl. 6.d. Si dilexeris audire, sapiens eris, in multitudine Presbyterorum prudentium sta, et sapientie eorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non te effugiant. Cum dicit, Omnis, notat nullum esse quantumcumque sit sapiens, qui doctrina non indigeat. Prv. 1.a. Audiens sapiens sapientior erit. Cum dicit. Velox, duo notat. Unum ex parte motus, scilicet brevitatem, ne diu expectet homo Theologiam audire. Sicut quidam qui donec sunt senes non audiunt eam, in quibus deficit iam calor naturalis, et hebetes sunt ad retinendum. Unde conqueritur Dominus. Mich. 7.a. Ve mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemie. Item ex parte monentis notatur strenuitas, et continuitas. Contra quosdam, qui non continuant lectiones quas audire incipiunt. Hier. 14.b. Hec dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit.
marg.|
{a}
Tardus autem ad loquendum]
Hic removet impedimentum auditus, quod est loquacitas. Et est hoc verbum contra illos, qui prius volunt docere, quam audiant. Sir. 20.a. Est tacens sciens tempus aptum. Homo sapiens tacebit usque ad tempus. Propter hoc dicitur Sir. 28.d. Ori tuo facito ostia. Que sunt duo, scilicet utilitas, et discretio. Hier. Sit rector discretus in silentio, utilis in verbo, ut dicenda non taceat, et tacenda non dicat.
marg.|
{b}
Et tardus ad iram]
Hic removet secundum impedimentum, quod est ira, que interiorem auditum impedit, sicut loquacitas exteriorem, secundum istud. Impedit ira animum ne possit cernere verum. Sed queritur, de qua ira intelligit hic, aut de ira per zelum, aut per vitium. Si de prima, ad illam non debemus esse tardi. Si de secunda, ad hanc nullo modo debemus inclinari. Solutio : Potest intelligi de utraque. De ira per zelum sit
[tardus]
id est maturus, ut discrete faciat. Velocitas enim indiscreta posset esse in culpa. Unde sequitur.
marg.|
{c}
Ira enim viri]
velox, scilicet, et precipitata.
marg.|
{d}
Iustitiam Dei non operatur]
etsi iustitiam apud homines. Unde dicit Glossa Qui iratus iudicat etiamsi iustum iudicat, tamen divini examinis iustitiam in quam perturbatio non cadit, non potest imitari. Propter quod maturitas est servanda. Prv. 29.d. Vir iracundus suscitat rixas, et qui ad indignandum facilis est, erit ad peccatum facilior. Item de ira per vitium sit
[tardus ad iram]
id est nullo modo pronus, ut sit pure negativum. Et tunc sic expone quod sequitur.
marg.|
{c}
Ira enim viri]
que scilicet procedit ex libidine vindicte non ex amore iustitie.
marg.|
{d}
Iustitiam Dei non operatur]
quia talis sine compassione, vera autem iustitia compassionem habet non indignationem. De tali dicit Iob. 5.a. Virum stultum interficit iracundia. Vel
[ira viri]
dicit, ad differentiam ire pueri, que non est contraria iustitie Dei, etsi non sit meritoria. Propter quod hic removet tertium impedimentum quod est immunditia vite. Continuatio. Ira viri iustitiam Dei non operatur.
marg.|
{e}
Propter quod abiicientes omnem immunditiam]
exterioris conversationis.
marg.|
{f}
Et abundantiam malitie]
id est pravitatem cordis quam solus Deus videt, et ideo dicitur abundans, quia hominibus non apparet, secundum illud. Simulata equitas non est equitas, sed duplex iniquitas. Vel immunditia est in cogitatione distorta, malitia in voluntate perversa, sed abundantia malitie in operatione mala. Rm. 13.d. Abiiciamus opus tenebrarum, et induamur arma lucis. Eph. 5.a. Fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia non nominetur in vobis. Non dicit, non sit in vobis, sed non nominetur, quia homo Dei non solum debet a facto turpi cavere, sed famam suam illesam servare, et scandalum aliorum vitare. Vos inquam abiicientes, etc.
marg.|
{h}
Suscipite]
id est pro supernis capite vel seorsum capite a curis, scilicet temporalium semoti.
marg.|
{g}
In mansuetudine]
id est in obsequio fidei captivantes intellectum. 2Cor. 10.b. Ut non verbum intellectui, sed intellectus subiiciatur verbo.
[In mansuetudine]
Ecce modus audiendi. Eccl. 5.b. Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. Mt. 5.a. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Suscipite dico.
marg.|
{7.
313vb}
marg.|
{
k
}
Verbum insitum]
cordi per predicationem vel studium vel per inspirationem. Insitum dico, ut ramus veteris conversionis a trunco cordis abscindatur, et novus inseratur, qui renovatur de die in diem. 2Cor. 4.d. Vel.
marg.|
{
k
}
Verbum]
eternum, scilicet filium Dei.
marg.|
{l}
Insitum]
trunco silvestri humane nature, in horto florenti, austro flante, scilicet Spiritu sancto operante, utero B. Marie. Hoc inquam verbum dulce modo, bonum, et suave per amorem in cordibus vestris suscipite, et in operibus per imitationem, ne sentiatis ipsum in futuro verbum terribile, verbum importabile, verbum dico a verberando. Is. cap. 30.f. Ardens furor eius, et gravis ad portandum, labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis devorans. Verbum dico.
marg.|
{l}
Quod potest salvare animas vestras]
etsi modo corpore exponantur tribulationi vel morti. Persecutores enim corpus possunt opprimere, sed nihil anime nocere, unde timendi non sunt. Lc. 12.a. Dico autem vobis amicis meis, ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hec non habent quid faciant. Non dicit autem quod salvabit, sed
[quod potest salvare]
ne scilicet libertatem arbitrii excludat. Salvare dicit, non occasionem acquirendi temporalia prebere, vel ruendi in peccata.
marg.|
{m}
Estote autem factores verbi]
etc. supr. monet nos ad audiendum, impedimenta auditus removendo, et quid et qualiter sit audiendum ostendens, modo secundo monet nos ad faciendum que audivimus. Et hoc duplici de causa. Prima est, ut deceptionem evitemus. Qui enim audit, et non facit fallitur. Et hoc ostendit per similitudinem considerantis se in speculo, ibi :
[Estote]
Secunda est, quia qui facit quod audit, beatitudinem acquirit, quod ostendit, ibi :
[Qui autem respexerit]
etc. Dicit ergo :
[Estote factores verbi et non auditores tantum]
quasi non solo auditu suscipite, sed opere implete. Lc. 11.d. Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Rm. 2.b. Non enim auditores iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. Sed quid est quod dicit
[factores verbi]
Verbum enim non videtur posse fieri, sed potius audiri. Solutio.
marg.|
Tria sunt in verbo, vox que auditur, intellectus qui concipitur, res que significatur et illa fit. Unde est ibi quasi partitiva constructio.
[Factores verbi]
id est rei que significatur per verbum. Vel
[Factores]
id est impletores dico, non auditores tantum.
marg.|
{n}
Fallentes vosmetipsos]
id est quia sic vos fallitis, si per auditum tantum creditis vos esse salvandos. Unde dico quod talis fallitur.
marg.|
{o}
Quia si quis auditor est verbi et non factor]
rei in verbo significate, vel per verbum percepte.
marg.|
{p}
Hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis sue in speculo]
materiali, ad litteram. Et talis quodam modo fallitur in hoc scilicet quod non rem sed solum umbram, vel rei imaginem, immo idolum videt. Unde sequitur.
marg.|
{q}
Consideravit enim se]
id est idolum sui relucens in speculo.
marg.|
{r}
Et abiit]
a consideratione illa cessavit.
marg.|
{s}
Et statim oblitus est qualis fuerit]
hoc est, quia umbram tantum et non veritatem vidit. Vel pro tanto ponitur similitudo, quasi sicut nihil homini prodest vidisse in speculo maculam vultus sui si eam non removet, sed magis obest, sic nihil prodest homini audire, si illud opere non implet. Verbum vero predicationis speculum est, in quo multi suam fragilitatem, et peccata, et pericula audientes ad horam compunguntur, sed a loco recedentes statim obliviscuntur.
marg.|
Tales sunt sicut aqua que ictus recipit nec retinet, nec in ea apparent. De his Luce 8.b. Hi sunt qui audiunt, deinde venit Diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
marg.|
De his conqueritur Dominus per Ps. 30. Oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde. Item sacra scriptura speculum dicitur in quo multi contemplantes per studium, et lectionem, suam miseram conditionem, et exilium ubi sunt cognoscunt, quid faciendum sit intelligunt, nec tamen faciunt. Unde sunt similes rustico qui iuxta molendinum siti mortuus est, ut dicitur in vulgari proverbio. Propter hoc dicit Iob. 24.b. Inter acervos eorum, lapidem scilicet meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt. secundum Glossam
{7.
314ra} Vultus nativitatis est miseria doloris ad quam intrat puer cum nascitur, quam in vagiendo indicit, sed hanc obliviscitur postmodum per illecebram, id est delectationem carnis.
marg.|
{a}
Qui autem]
etc. Hec est secunda causa beatitudo, scilicet, quam faciendo ea que audivimus acquirimus. Unde dicit
[Qui autem]
quasi sic fallitur qui audit, et non facit.
marg.|
{b}
Autem]
id est sed.
marg.|
{c}
Qui perspexerit]
id est perfecte aspexerit. Aspicit quis audiendo, sed perspicit operando. Vel
[perspexerit]
usque ad finem. Contra multos qui in principio libenter vel student, vel audiunt ferventer, sed in medio tepescunt, et in fine omnino fastidiunt, et frigescunt. De talibus dicit Arist. Acres in principio in fine frangentur. Vel
[Perspexerit]
intus usque ad medullam aspexerit. Contra multos qui transeunt multos libros sicut gallus super prunas. Prv. 2.a. Si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentie, si quesieris eam quasi pecuniam, et quasi thesauros effoderis illam, tunc intelliges. Qui fodit thesaurum manet in uno loco donec inveniat. Sic studens non debet pertransire donec intelligat. Dicit ergo :
marg.|
{a}
Qui autem perspexerit in legem perfecte libertatis]
id est in mandatis Evangelii. Io. 8.e. Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Gal. 4.d. Iam non sumus ancille filii, sed libere. Evangelium autem dicitur perfecta libertas ab effectu, quia perfecte liberat ab omni servitute, scilicet triplici, peccati, corruptionis, et mortalitatis. Hoc non faciebat lex Moysi, quia sub ea omnes descendebant ad infernum, vel ad limbum quantumcumque essent iusti, modo autem evolant in celum. A servitute peccati liberat, sicut dicit Apostolus. Rm. 6.d. Nunc autem sub lege gratie liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestram sanctificationem, fine vero vitam eternam. Item a servitute corruptionis liberat in iudicio, quando corruptibile hoc induet incorruptionem. 1Cor. 15.g. Item a servitute mortalitatis post iudicium quando corporibus resumptis erimus immortales, non solum potentes non mori sicut Adam in primo statu, sed non potentes mori. Is. 25.c. Precipitabis mortem in eternum.
marg.|
{d} Sequitur :
Et permanserit in ea]
per continuationem operis. Ecce perseverantia. Hec est causa quare iubetur offerri. Lv. 3.c. Offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino : adipem, et caudam totam cum renibus. Mt. 10.c. et 24.b. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
marg.|
{e}
Non auditor obliviosus factus]
Adhuc est suspensivum.
marg.|
{f}
Sed factor operis]
Hic repetit primam lectam lectionem, ut ea magis memorie commendetur. Et hoc fit cum verbum Dei frequenter auditur. Eccl. 3.c. Que precepit tibi Deus cogita illa semper. Et Eccl. 11.d. Sta in testamento tuo, et in illo colloquere. Qui inquam talis fuerit, predictum est.
marg.|
{g}
Hic beatus in facto suo erit]
non in auditu tantum Sap. 3.d. Bonorum operum gloriosus est fructus. Ps. 127. Labores manuum tuarum, etc.
marg.|
{h}
Si quis autem putat]
Hic ostendit tertio quod predicta omnia nihil valent sine moderamine lingue. Continuatio, quasi non solum sitis factores verbi, sed linguam refrenate.
marg.|
{i}
Autem]
id est quia.
[Si quis putat se esse religiosum]
propter fidem et opera fidei que habet. Religiosum dicit, quasi religatum preceptis, religatum consiliis, talis est vel esse debet religiosus. Vel religatum post dissolutionem membrorum. Sicut dolium ligatur ut contineat, sic religiosus ligatur circulis preceptorum, et prohibitionum regularium, qui se tenent viminibus vel parvis ligaturis modicarum observationum. Et sicut si parve ligature que tenent circulos rumpantur, totum dolium destruitur, sic qui modica negligit paulatim decidit. Sir. 19.c. Inter omnia membra que religantur magis indiget religari lingua, quia in humido sedet, unde magis labilis est. Item religiosus est quasi religatus, id est retro et non ante ligatus. Phil. 3.c. Que quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero que sunt priora extendens meipsum, ad destinatum persequor, ad bravium superne vocationis.
marg.|
{k}
Non refrenans linguam suam]
ut et loquendo frenum habeat, et tacendo. Eccl. 6.b. Est tempus tacendi, et est tempus loquendi.
[Non refrenans]
in quantitate, scilicet in multiloquio. Lv. 15.a. Vir qui patitur fluxum seminis immundus erit. Item in qualitate, scilicet in verbo inutili, vel nocivo. Nm. 19.c. Vas quod non habuerit operculum vel ligaturam, desuper immundum erit. Operculum ut aperiatur os ad utilia, ligaturam ut clausum sit {7.
314rb} et ligatum os ad inutilia, et nociva. Prv. 25.d. Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.
[Sed seducens cor suum]
id est seorsum ducens ad temporalia que dividunt. Ps. 4. A fructu frumenti, vini, etc. Ecce divisio. Dn. 13.f. Concupiscentia subvertit cor tuum, id est subtus vertit. Qui inquam talis est.
marg.|
{m}
Huius vana est religio]
id est inutilis non munda. Augustinus in libro de quantit. anime. Est autem vera religio qua se unit Deo anima, unde se velut abruperat, reconciliatione religatur. Notandum quod membra Ecclesie ligantur per caritatem, sed religantur per compassionem. Et quia veram religionem opera misericordie sequuntur, propter hoc bene eam specificat per ea dicens.
marg.|
{n}
Religio munda]
etc. Unde hic quarto ostendit que opera magis placeant Deo, quia misericordia ad proximum, innocentia ad seipsum. Unde dicit
[Religio munda]
per intentionem.
marg.|
{p}
Et immaculata]
quoad se per custodiam, et circumspectionem sui interiorem, et exteriorem. Item quoad proximum per affabilitatem. Eccl. 4.a. Congregationi pauperum affabilem te facito.
marg.|
{o} Vel :
Munda]
per bonam voluntatem.
marg.|
{p}
Et immaculata]
per operis executionem.
marg.|
{q}
Apud Deum, et Patrem]
id est apud Deum qui est pater.
marg.|
{r}
Deum]
quem nullum latet secretum.
marg.|
{s}
Patrem]
qui pie ut filius nobis consulit.
marg.|
{t}
Hec est]
que sequitur.
marg.|
{u}
Visitare pupillos, et viduas]
Et per hoc intelligit omnia misericordie opera que impendimus proximo.
marg.|
{x}
In tribulatione eorum]
Eccl. 4.b. In Iudicando esto pupillis misericors, ut pater, et pro viro matri illorum. Eccl. 7.d. Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula, non te pigeat visitare infirmum, ex his enim in dilectione firmaberis.
marg.|
{y}
Et immaculatum se custodire ab hoc seculo]
Ecce innocentia vite. Et per hoc intelligit omnia que valent ad custodiam hominis. Et dicit.
[Ab hoc seculo]
cuius Diabolus princeps est. Iob. 14.d. Venit enim princeps mundi huius, ut per
[hoc]
et ibi per huius, notetur abusio. Unde non dicit, a seculo, sed ab hoc seculo, quia Deus auctor et princeps seculi. Huius autem seculi, id est abusionis seculi Diabolus et non Deus qui nullius mali vel abusionis est causa.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iac. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=76&chapitre=76_1)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iac. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=76&chapitre=76_1)
Notes :