Capitulum 5

Numérotation du verset Iac. 5,1 

Agite1 nunc divites.
1 agite] age Weber
Plorate
ululantes
in miseriis vestris2
2 vestris] om. Weber
que advenient vobis,
Numérotation du verset Iac. 5,2 

divitie vestre putrefacte sunt
et vestimenta vestra
a tineis comesta sunt.
Numérotation du verset Iac. 5,3 

Aurum et argentum vestrum eruginavit,
et erugo eorum
in testimonium
vobis erit et manducabit carnes
vestras sicut ignis.
Thesaurizatis3
3 Thesaurizatis] Thesaurizastis Weber
vobis4 in novissimis diebus iram5.
4 vobis] om. Weber |
5 iram] om. Weber |
Numérotation du verset Iac. 5,4 

ecce merces
operariorum
qui messuerunt regiones
vestras que fraudata6 est a vobis clamat et clamor eorum7 in aures Domini Sabaoth
6 que fraudata] qui fraudatus Weber |
7 eorum] ipsorum Weber |
Numérotation du verset Iac. 5,introivit.5 

Epulati estis
super terram et in luxuriis enutristis corda vestra.
In die occisionis
Numérotation du verset Iac. 5,6 

addixistis8
8 addixistis] + occidistis Weber
iustum
et9
9 et] om. Weber
non restitit10 vobis.
10 restitit] resistit Weber
Numérotation du verset Iac. 5,7 

Patientes igitur estote11
11 estote] + fratres Weber
usque ad adventum Domini.
Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terre patienter ferens
donec accipiat temporaneum12
12 temporaneum] temporivum Weber
et serotinum.
Numérotation du verset Iac. 5,8 

Patientes igitur13 estote
13 igitur] om. Weber
et vos,
confirmate corda vestra,
quoniam adventus Domini appropinquabit14.
14 appropinquabit] appropinquavit Weber
Numérotation du verset Iac. 5,9 

Nolite ingemescere fratres in alterutrum
ut non iudicemini.
Ecce
iudex
ante ianuam assistit.
Numérotation du verset Iac. 5,10 

Exemplum accipite fratres exitus mali, longanimitatis15, laboris et patientie prophetas qui locuti sunt
15 exitus…longanimitatis] om. Weber
in nomine Domini
Numérotation du verset Iac. 5,11 

Ecce beatificamus eos16
16 eos] om. Weber
qui
sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis
et finem Domini vidistis,
quoniam misericors
Dominus17
17 Dominus] est praem. Weber
et miserator.
Numérotation du verset Iac. 5,12 

Ante omnia18, fratres mei, nolite iurare
18 omnia] + autem Weber
neque per celum, neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum.
Sit autem vestrum est est, non no,n uti non sub iudicio decidatis.
Numérotation du verset Iac. 5,13 

Tristatur
aliquis vestrum,
oret equo animo et19 psallat.
19 et] est Weber
Numérotation du verset Iac. 5,14 

Infirmatur aliquis ex20 vobis, inducat presbyteros Ecclesie
20 aliquis ex] quis in Weber
ut21 orent super eum unguentes eum oleo
21 ut] et Weber
in nomine Domini,
Numérotation du verset Iac. 5,15 

et oratio fidei salvabit infirmum
et allevabit eum Dominus.
Et si in peccatis sit
remmittentur22 ei.
22 remmittentur] dimittentur Weber
Numérotation du verset Iac. 5,16 

Confitemini23
23 confitemini] + ergo Weber
alterutrum
peccata vestra,
et orate pro invicem ut salvemini. Multum enim valet deprecatio iusti assidua.
Numérotation du verset Iac. 5,17 

Elias homo erat similis nobis
passibilis
et oratione oravit,
ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex.
Numérotation du verset Iac. 5,18 

Et rursum
oravit et celum dedit pluviam et terra dedit fructum suum.
Numérotation du verset Iac. 5,19 

Fratres mei, si quis autem24 ex vobis
24 autem] om. Weber
erraverit a veritate et converterit quis eum
Numérotation du verset Iac. 5,20 

scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore vie sue salvabit animam eius a morte
et operit multitudinem peccatorum

Capitulum 5

Numérotation du verset Iac. 5,1 
marg.| Agite nunc divites] etc. Hec est secunda pars quarte partis Epistole, in qua dehortatur et deiicit amorem divitiarum quoad actum habendi. Et dividitur hoc capitulum in duas partes. In prima generaliter loquitur contra omnes divites specialiter contra illos qui in mortem Christi consenserunt. In secunda loquitur specialiter ad Iudeos pauperes invitans eos ad hoc ut patienter sustineant : ibi : (Patientes, etc.) Item prima pars dividitur in quinque partes. In prima invitat divites qui male congregaverunt, et male congregata detinent et detinuerunt, ad penitentiam : ibi : (Agite.) In secunda ostendit quod nisi ipsi peniteant, pro thesauro divitiarum dabitur eis thesaurus ire vel penarum cum ipsi sint impii in pauperes : ibi : (Divitie vestre, etc.) In tertia arguit eos de eo quod non reddebant mercenariis suis mercedem contra legem. Lv. 19.c. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane : ibi : (Ecce merces, etc.) In quarta arguit eos de hoc quod luxuriose vivebant : ibi : (Epulati, etc.) In quinta improperat eis mortem Christi, in quam specialiter quidam consenserant, vel generaliter omnibus qui eam non reducunt ad memoriam, ibi : (In die, etc.) Dicit ergo, invitant divites ad penitentiam. Agite, etc. dum scilicet tempus habetis. 2Cor. 6.a. Ecce nunc tempus acceptabile. Eccl. 9.c. Quodcumque facere potest manus tua instanter operare, quia nec opus nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Agite) qui malum faciendo hucusque egistis. Malum enim agere non est agere, sed bene agere est agere simpliciter, cum sit a potentia naturali, malum vero agere non est a potentia, sed a defectu.   [Agite] Sed quid ? Potentia. Mt. 4.c. Penitentiam agite, appropinquabit enim regnum celorum. Qualiter vero sit agenda penitentia ostendit dicens.
marg.| {b} Plorate] in corde dicit Glossa quia scilicet male et superflue congregastis.
marg.| {c} Ululantes] voce confessionis et opere satisfactionis manifestantes dolorem cordis. Ioel 1.b. Flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine, id est quibus temporalia succedunt sine difficultate. Et cum sitis mali et hoc.
marg.| {d} In miseriis] id est pro miseriis (vestris.)
marg.| {e} Que adveniunt] etc. In futuro qui hic gaudetis in vanis. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus qui hic habetis consolationem vestram. Vel (Ululatis,) id est ululatibus more luporum esurientium quando nec guttam aque accipietis cum illo divite in inferno. Lc. 16.g. Et quare ? Quia raptores fuistis, et mercedem operariorum retinuistis. Unde quia multos per rapinas mendicare coegistis, mendicabitis et nihil accipietis. Et hoc iustum est, quia. Sap. 11.c. Per que peccat quis per hec et torquetur. (Advenient) dicit quia miseria pene veniet ad miseriam culpe, ut simul coniungantur, ut scilicet quamdiu durabit culpa duret et pena. Sed in inferno culpa perennis erit, ergo et pena. Vel hoc dixit ad litteram Iacobus de destructione Iudeorum futura per Romanos pro culpa quam commiserant Dominum crucifigendo. Unde potest dici quod Iacobus in hoc fuit Propheta. Vel hoc accepit de verbis Domini, qui predixit destructionem Hierusalem. Lc. 19.g. venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, {7. 320vb} et circumdabunt te et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, etc.
marg.| {f} Divitie vestre] Secunda pars prime partis, ubi eos redarguit de impietate avaritie dicens (Divitie vestre putrefacte sunt,) quia inimicis diu fuerunt incarcerate. Ergo et vos putrefacti estis, qui eis adheretis. Si enim paleam sequeris, palea efficieris, ut dicit. Augustinus Unus enim spiritus estis, cum divitiis, sicut qui Deo adheret unus spiritus est. 1Cor. 6.d. Vel.
marg.| {g} Putrefacte] id est putrefient, quantumcumque eas bene servetis, et loquitur per preteritum de futuro, quia Sancti non reputant eas plus quam stercora putrefacta : Ideo dicitur. Phil. 3.b. Propter Christum omnia detrimentum fecit, et arbitror ut stercora. Vel dicit (Putrefacte) quia nec modo valent ad tollendas, vel mitigandas presentes miserias, sicut patet in febricitantibus qui si darent omnes divitias mundi aliquando in febre, vel febris accessione non liberarentur. Vel   [Putrefacte] quia simul sunt, si enim dispergerentur non putrefierent, sed animam liberarent. Prv. 13.b. Redemptio anime viri proprie divitie.
marg.| {h} Et vestimenta vestra] etc. non usu necessario attrita. Vestiunt enim perticas et arcas, ut cibum tineis preparent, et Dei imaginem scilicet pauperem nudum dimittunt. Iob. 24.d. Nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore, quos imbres montium rigant, et non habentes velamen amplexantur lapides. Sed scitis quid erat talibus qui modo denudabuntur ipsi a fundamento deorsum usque ad caput sursum, ut eorum pudenda, id est peccata ab omnibus videantur. Hab. 3.c. Denudasti, id est denudabis in die iudicii fundamentum eius usque ad collum.
marg.| {i} Aurum] etc. que magis videbantur durabilia.
marg.| {k} Eruginavit] id est deficiet percussu temporis, quod tamen modo ita libenter congregatis, nec pauperibus erogatis.
marg.| Vel [Eruginavit] id est nihil valebit vobis sicut erugo metalla minus valere facit. Unde Ez. 7.f. Argentum eorum foris proiicietur et aurum eorum in sterquilinium erit, argentum eorum et aurum non valebit liberare eos in die furoris Domini.
marg.| {l} Et erugo eorum] etc. id est contra vos, (in testimonium.) Cogitabunt enim mali se male congregasse, et male servasse, et ex hac cogitatione vermem habebunt conscientie eos graviter urentem, et contra eos grave testimonium dicentem. Unde dicit Glossa Ecce erugo pecunie vertitur in testimonium nequitie, et augmentum pene, quia intelligit se male congregasse. Simile Hab. 2.c. Lapis de pariete clamabit, et lignum quod inter iuncturas edificiorum est respondebit. Quid ? Verum esse testimonium lapidis.
marg.| {m} Et manducabit carnes vestras] id est carnales concupiscentias accusabit.
marg.| {n} Sicut ignis] scilicet corpora ardebit, et flamma exterior corpora, et vermis interior animas cruciabit. Unde Glossa Non solum immisericordes divites visibilis gehenne igne cruciabit sed etiam memoria inani divitiarum urentur, quibus culpas suas redimere potuerunt. Dn. 4.c. Peccata tua eleemosynis redime.
marg.| Vel [Carnes vestras] id est corpora, dicit Glossa Sed quomodo ista cogitatio uret corpus ? Respondeo Loquitur causative, quasi illa cogitatio erit causa quare magis dolebunt, et ex dolore seipsos magis odibunt ex odio, et ex dolore attenuabuntur corpora, et aliquando sua membra commanducabunt. Apc. 16.b. Unus Angelus effudit phialam suam super sedem bestie, et factum est regnum eius tenebrosum, et manducaverunt linguas pre dolore.
marg.| {o} Thesaurizastis] quasi thesaurum pecuniarum modo facitis. Sed   [Thesaurizastis] ex diversis culpis.
marg.| {p} Vobis] acquisitione.
marg.| {q} Iram in novissimis diebus] scilicet sciendum. Rm. 2.c. Thesaurizas tibi iram in die ire, et revelationis iusti iudicii Dei. Ita autem thesaurus dicitur, quia modo latet, sicut thesaurus ponitur in loco secreto. Quia ut dicit Gregorius Depredari desiderant, qui thesaurum publice in via portant. In thesauro autem intelligitur, et quantitas, et qualitas, quia de parvis rebus vel de vilibus non fieret, nec diceretur thesaurus esse. In hoc ergo notatur et pene multitudo, et multiplicitas, et eiusdem acerbitas. Iob. 38.c. Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti ? Primo igitur, ut visum est, dehortatur avaritiam divitiarum generaliter, cum dicit.   [Divitie vestre] etc. Deinde specialiter descendendo. Omnes autem divitie, aut immediate pertinent ad necessitatem hominis aut mediate. De his que immediate, que sunt victus, et vestitus dicit.   [Et vestimenta vestra a tineis] etc. De his que mediate subiungit,   [Aurum, et argentum vestrum] Et de malo, et de perverso usu omnium istorum concludit dicens   [Thesaurizastis] etc.
marg.| {7. 321ra}
marg.| {a} Ecce merces] Tertia pars prime partis in qua arguit divites de rapina quia mercedem suorum operariorum vel detinebant iniuste, vel auferebant, vel defraudabant : et hoc facit, ut multiplices culpas ostendat, ex quibus erit eorum thesaurus. Continuatio : Non solum damnabimini, quia vestra non datis, sed quia aliena retinetis, vel defraudatis alios. Unde,   [Ecce merces operariorum qui messuerunt] id est collegerunt.
marg.| {b} Regiones vestras] id est messes in regionibus disseminatas, ad litteram.
marg.| {c} Que fraudata est a vobis] Ecce causa clamoris. Unde sequitur.
marg.| {d} Clamat] Hoc dicit quia statim, quando talia facitis, vel etiam cogitatis, notum est Domino qui est in celis. Sir. 35.c. Nonne lacrime vidue ad maxillam descendunt, et exclamatio ipsius super deducentem eas ? A maxilla ascendunt usque ad celum et Dominus exauditor non delectabitur in illis. Vel clamat effective, quia facit pauperes clamare. Et in verbo, clamandi notatur extensio peccati, et efficacis clamoris : Propter quod dicit Sir. 34.d. qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. Et dicit signanter, quod merces clamat non pauper mercenarius : quia aliquando contingit, quod pauper lesus est, nec audet mutire pre timore divitis. Sir. 23.d. Humilis deceptus est, et in super arguitur nec impune ferent, quia merces retenta suo modo clamat Et propter hoc dicitur Dt. 24.e. Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui sive advene, qui tecum moratur in terra tua. Nec solum neganda non est petenti immo solvenda est, et mittenda tacenti, vel dissimulanti. Unde Lv. 19.c. Non morabitur opus mercenarii apud te usque mane etiamsi ipse dissimulet, vel taceat non audens petere. Dixi, quod clamat, sed non caret effectu. Unde sequitur.
marg.| {e} Et clamor eorum introivit] etc. id est exercituum eius, qui Dominus est exercituum, et Angelorum et hominum. Non dicit autem solum,   [Domini] sed addit,   [Sabaoth] ad terrorem divitum qui pauperes credunt non habere Dominum, cum tamen dicant Ps. 9. Tibi derelictus est pauper, etc. Tobias filium suum instituens, inter alia sic dicebat : Quicumque aliquid tibi operatus fuerit, statim mercedem ei restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat : Notandum est hic, quod quatuor peccata leguntur clamare, precipue propter suam immensitatem et enormitatem. Homicidium : Unde Gn. 4.b. Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Item peccatum contra naturam Gn. 18.c. Descendam, et videbo utrum clamorem, qui venit ad me opere compleverint, aut non. Item oppressio bonorum. Vel pauperum : Unde Ex. 3.c. Clamor filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua ab Egyptiis opprimuntur. Item retentio, vel defraudatio mercedis operariorum, sicut hic.
marg.| {f} Epulati estis] Quarta pars prime partis, ubi redarguit eos de luxuria, ut sic ostendat thesaurum ire amplius cumulari, Continuatio : Glossa Non tantum peccatis superflue congregando, et aliena rapiendo, sed etiam superflue expendendo. He enim sunt tres diete Ninive id est mundi : Ione. 3.b. Ninive erat civitas magna itinere trium dierum. Dicit ergo,   [Epulati estis]  ; Non panem Angelorum qui de celo descendit. Io. 6.c. Sed in his, que sunt.
marg.| {g} Super terram] id est terrena, et carnalia gaudia contemptis celestibus, diligitis.
marg.| {h} Et in luxuriis enutristis corda vestra] id est luxuriosa secuti estis convivia, ex quibus cordium concupiscentie exarserunt. 2Pt. 2.c. Voluptam existimantes diei delicias coinquinationis et macule deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes. Ecce quod ex gula sequitur luxuria. Hier. Venter mero estuans cito despumat in libidinem. Et idem : Venter et genitalia vicina sunt, et ex vicinitate membrorum nascitur conformitas vitiorum. Propter hoc dicitur Is. 5.c. Ve qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam ut vino estuetis : cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris : et opus Domini non respicitis, id est pauperem qui fame, et frigore petit.
marg.| {i} In die occisionis] Quinta pars prime partis, in qua infidelibus divitibus de duodecim tribubus mortem Domini improperat : ut sic eos ad fidem, eius opera converti faciat. De quibus dixit in principio huius capitis :   [Agite nunc divites] etc. Et sup. 2.b. Nonne divites per potentiam opprimunt vos {7. 321rb} etc. His ergo specialiter loquitur. Ipsi enim quasi nihil mali fecissent, luxuriose, et avare vivebant ; et propter hoc, mala que faciebant eis aperuit inter que summum fuit mors Christi in quam consenserunt : ut esset sic eorum iniquitas consummata : et propter hoc destructi fuerunt a Romanis scilicet a Tito, et Vespasiano, quadragesimo secundo anno post passionem Domini. Dicit ergo   [In die occisionis Dominice] previso a patre.
marg.| {k} Adduxistis] ad iudicandum coram Pilato, et principibus Sacerdotum. Nec solum hoc fecistis, immo.
marg.| {l} Et occidistis iustum] id est Christum, qui antonomastice dicitur iustus nihil habens de opposito iustitie, nec actu, nec potentia. E converso nos multum habemus de iniustitia : habent tamen potentiam : quod enim ipsi non peccant, hoc non debent nisi ex gratia. Hoc inquam, fecistis de eo.
marg.| {m} Et non restitit vobis] cum tamen posset. Is. 53.c. Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet. Hier. 11.d. Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam, et non cognovi. 1Pt. 2.d. Cum pateretur, non comminabatur.
marg.| {n} Patientes igitur] Secunda pars cap. in qua loquitur ad Iudeos pauperes specialiter, et generaliter ad omnes tribulationes. Procedit autem sic. Primo monet eos et invitat ad patientiam, multis rationibus. Secundo quia frequenter homines impatientes ad iuramenta prorumpunt ; et hoc magnum est impatientie signum, id est   [propter hoc prohibet eos a iuramento, ibi] Ante omnia fratres etc.
marg.| Et quia vehementia tribulationum aliquando sic absorbet aliquos debiles, quod vix possunt a iuramentis abstinere ; propter hoc tertio, repressorium huius violentie tentationum ostendit, scilicet orare sanctos, ibi [Tristatur aliquis] etc. Et quia sine confessione parum valet oratio : confirmatur enim oratio per confessionem : propter hoc quarto, et ultimo invitat eos ad confessionem ibi   [Confitemini alterutrum peccata] etc. In prima autem parte procedit sic. Primo monet ad patientiam exteriorum tribulationum, ibi   [Patientes igitur] etc. Secundo hortatur, ut sibi in opere caveant ne propter pressuras tribulationum pacem cordis amittant ibi   [Nolite ingemiscere] Ad patientiam vero exteriorum monet eos primo duplici argumento quorum primum sumitur a similitudine Christi, et a maiori concludit, ibi   [Patientes] secundum a similitudine agricole fructum terre expectantis, ibi   [Ecce agricola] Secundo monet ad plura, et maiora sustinenda, ibi   [Confirmate corda] tertio monet eos ad pacem cordis inter pressuras servandam ibi,   [Nolite ingemiscere] Sed hoc est difficile, et propter hoc magis meritorium : propter hoc, ut ipsi ad hoc faciendum ardentiores, et fortiores fiant, primo proponit eis prescientiam iudicii, ibi   [Ecce iudex] etc. Secundo proponit exempla Prophetarum, qui pro Domino passi sunt, ibi :   [Exemplum accipite]
marg.| Tertio exemplum patientie Iob. nominatim et expresse eis adducit, ut ipsi patientes sint in presenti ; et exemplum Christi ; ut sicut ipse pro nobis, non timeant ipsi mortem pro eo pati, ibi [Sufferentiam Iob] etc. Dicit ergo   [Patientes] etc.
marg.| Increpat is superbis rursum se convertit ad bonos, ad patientiam invitans eos, ut dicit Glossa Quia cito finientur pressure.
marg.| Vel iustis ad Dominum raptis. Sap. 4.c. Raptus est ne malitia mutaret intellectum eius : aut ne fictio deciperet animam illius.
marg.| Vel persecutoribus privatis potestate. Eccl. 10.b.
marg.| Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias, et contumelias et diversos dolos.
marg.| Quia videtis illos puniendos : [Patientes igitur estote fratres, usque ad adventum Domini] qui incipit in fine cuiusque, ut dicit <Glossa> interlinearis Unde Eccl. 1.d. Usque in tempus expectabit patiens, et postea redditio iucunditatis.
marg.| Et Eccl. 2.c. Ve his, qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias iustas. Et hic est locutus a minori, et simili sic : Christus non restitit ; sed patiens fuit : ergo a minori, vel a simili, et vos debetis non resistere, sed patientes esse 1Pt. 2.d. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini {7. 321va} vestigia eius. Et quia posset aliquis dicere : Tu concludis, quod quia Christus fuit patiens, et nos simus patientes, non bene arguis, quia Christus fuit Deus : Propter hoc subdit evidentius exemplum dicens.
marg.| {a} Ecce] quasi diceret evidens est quod propono vobis,
marg.| {b} Agricola expectat pretiosum fructum terre] id est tamquam sui laboris pretium.
marg.| {c} Patienter ferens] id est sustinens. Eccl. 2.a. Sustine sustentationes Dei : coniungere Deo, et sustine.
marg.| {d} Donec accipiat temporaneum] id est prematurum. Unde <Glossa> interlinearis primitias.
marg.| {e} Et serotinum] qui scilicet generalem maturationem expectat. Sic accipitur temporaneum : Is. a. Et erit flos decidens glorie exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni. Tamen alio modo sumitur. Dt. 11.b. Dabit Dominus pluviam terre vestre temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, vinum et oleum. Dicitur autem pluvia temporanea, que datur tempore serendi, id est in autumno ; serotina vero que datur in messe. Os. 6.b. Veniet nobis quasi imber temporaneus et serotinus terre. Arguit autem hic a simili, sic : quia agricola fructum expectat terrenum, et pro eo patienter laborat ; ergo et vos a simili, vel multo fortius debetis patienter expectare celeste, et pro eo laborare. Duo autem facit argumenta ; et in primo comparatur patiens patienti ; in secundo comparatur finis fini.
Numérotation du verset Iac. 5, moraliter 
marg.| Temporaneum et serotinum sunt gratia preveniens et gratia subsequens ; vel gratia in presenti, et gloria in futuro ; vel stola anime, et stola corporis. Et hoc est, quod dicit Glossa Accipietis temporaneum, id est vitam anime, ecce prima stola ; et carnis incorruptionem ecce secunda stola, vel temporaneum in operibus iustitie, ecce gratia in presenti ; serotinum in laborum retributione, ecce gloria in futuro. Unde Apost. Rm. 6.d. Habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam eternam.
marg.| {f} Patientes] Hic secundo monet eos, non solum ad hoc ut patientes, sed ut sint parati ad maiora sustinenda si oportuerit ; et est quasi conclusio premissorum. Primo, quia Christus passus est et patiens fuit : quia agricola expectat fructum terre patienter ; quia in adventu Domini liberabimini ergo si Dominus aliquantulam fecerit moram,   [vos tamen estote patientes] Et non solum hoc, immo.
marg.| {g} Confirmate corda vestra] id est preparate, ut etiam graviora sustineatis si oportet. Eccl. 2.a. Fili accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore, et prepara animam tuam ad tentationem, deprime cor tuum, et sustine. Et quare hoc ?
marg.| {h} Quoniam adventus Domini appropinquabit] in quo persecutoribus vestris raptis ad penam vos cum letitia deducemini ad gloriam. Apc. ultimo capitulo : Ecce venio cito, et merces mea mecum est, quasi diceret, etsi modo gravia patimini, tamen hoc non durabit, sed cito veniet iudicium Domini, vel particulare in morte, vel universale in fine mundi : In quo quia fuistis in paucis vexati, in multis bene disponemini : Sap. 3.a. Unde 2Cor. 4.d. Id quod in presenti momentaneum est et leve tribulationis nostre : supra modum in sublimitate eternum glorie pondus operatur in nobis. Et dicit :   [Appropinquabit] per spem, ut notetur distantia : quia adhuc dum hic vivimus, a Deo distamus : sed in eis est gloria sine distantia, quia iam Deum vident facie ad faciem. Mt. c.4.c. Appropinquabit enim regnum celorum.
marg.| {i} Nolite ingemiscere] Hic Iudeos pauperes oppressos a divitibus, et omnes generaliter monet, ut inter pressuras servent pacem cordis : dicens,   [Nolite ingemiscere] id est intus in corde gemere.
marg.| {k} Fratres in alterutrum] id est quia videtis mutuas miserias fratrum qui ultra merita patiuntur, cum persecutores nihil mali ferre videantur, nolite propter hoc murmurare in corde existimantes Deum male iudicare. Et quare ?
marg.| {l} Ut non iudicemini] id est damnemini propter malitiam et murmur cordis vestri in quo Deum iniquum existimatis 1Cor. 10.b. Non murmuraveritis : sicut quidam eorum murmuraverunt ab exterminatore. Signanter autem dicit   [Nolite ingemiscere] verbum inchoativum est : quasi, etsi aliquando gemat caro naturaliter pressa doloribus, tamen {7. 321vb} hoc cavete, ne vel inchoatio gemitus, id est murmuris, vel diffidentie sit in corde. Et quia hoc est difficile omnino servare pacem cordis in angustiis, propter hoc, ut eos cautos reddat, et ad sic faciendum doceat, proponit eis presentiam iudicis cuncta videntis Dei, vel quia omnes iudicabit, quasi,   [Nolite ingemiscere]
marg.| {m} Ecce iudex ante ianuam assistit] ut intus videat quicquid cogitatis. Boethius : Magna nobis indita est bene agendi necessitas, cum cuncta agimus ante oculos iudicis cuncta cernentis.
marg.| Hoc deberet homo cogitare semper in omnibus que agit : Deus me videt. Sir. 23.c. Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes. Vel sic, quod dixi [Ut non indicemini : Ecce iudex ante ianuam] mortis, scilicet ad hoc.
marg.| {n} Assistit] ad retribuendum bonis et malis secundum merita Ps. 61. Duo hec audivi, quia potestas Dei est, et tibi Domine misericordia, etc. Et ibi addit finem, Is. 3.c. Stat ad iudicandum Dominus, et stat ad iudicandos populos. Et quia efficacius est exemplum quam verbum, ut dicit Seneca ; longum iter est per verbum, breve et efficax per exemplum ; propter hoc adhuc proponit eis exemplum Prophetarum qui in molestiis tribulationum cor suum quietum servaverunt. Continuatio : Et si hoc, quod dixi de indice non sufficit.
marg.| {o} Exemplum accipite fratres exitus mali] non mali culpe, quia dicitur Ps. 115. Pretiosa est in conspectu, etc. sed penalis : et tamen longanimes fuerunt. Unde sequitur.
marg.| {p} Et longanimitatis] idest, perseverantie usque ad mortem.
marg.| {q} Et laboris] quotidiani.
marg.| {r} Et patientie] indefesse. Accipite, dico, exemplum.
marg.| {s} Prophetas] non quoscumque, sed.
marg.| {t} Qui locuti sunt in nomine Domini] id est qui a Domino fuerunt missi ; qui in morte non murmuraverunt ; nec in laboribus corde defecerunt, sed omnia ferre voluerunt ; ut dicit Glossa Et sumitur hic quodammodo argumentum a minori sic : Prophete qui fuerunt viri innocentes et boni a Domino missi, in laboribus multis fuerunt, et patienter tulerunt : ergo multo fortius vos debetis, qui multa mala fecistis. Duo autem insinuat propter que Prophete sunt imitandi. Tum quia boni fuerunt, cum dicit (Longanimitatis, etc.) Tum a Domino missi, ibi   [Qui locuti sunt in nomine Domini] Istud enim tenetur finaliter id est ad dilatandum nomen Domini. Hic est etiam alia causa quare pacem cordis debetis servare in molestiis vestris, patienter ferendo : quia.
marg.| {u} Ecce beatificamus] id est magnos reputamus.
marg.| {x} Eos qui sustinuerunt] Hoc die satis verificatum est in multis, qui sanctos beatificant verbo, sed non imitantur facto : sicut Balaam qui dicebat. Nm. 24.b. Moriatur anima mea morte iustorum : et tamen nolebat operari opere iustorum. Scitote enim quia non nisi per opera iustorum venitur ad finem iustorum.
marg.| {y} Sufferentiam] Hic tertio ponit eis exemplum specialiter in Iob, et in Domino : dicens   [Sufferentiam Iob. audistis] in lectione.
marg.| {z} Et finem Domini vidistis] in cruce, ut dicit. Glossa longanimiter patientis. Finis autem Domini fuit duplex. Unus intrinsecus quem habuit in mundo, scilicet mors penalis quam in cruce sustinuit : et unus extrinsecus vel extra mundum, scilicet resurrectio gloriosa. De utroque dicit (Finem Domini.) Et primum proponit in exemplum pugnantibus, ut fortiter pugnent ; secundum, ut concipiant spem ; ut scilicet cum eo se gloriari sperent. Dicit autem sufferentiam Iob, non finem ; et e converso finem Domini : ut ipsi exemplum patientie ab ipso Iob. accipiant non finem, cui in fine temporalia restituta sunt duplicia, id est ut non patiantur propter temporalia sed propter eterna, qualis fuit finis Domini, qui propter mortem crucis accepit novitatem gloriose resurrectionis. Phil. c.2.a. Exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, etc. Et inf. Factus obediens usque ad mortem : mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum : et dedit illi nomen quod est super omne nomen.
marg.| {a} Quoniam misericors] quasi, et hec est alia causa quare debetis imitari istos in pace cordis servanda in molestiis   [Quoniam Dominus est misericors] in natura, quasi dicat, non solummodo iustus, ut bona retribuat, immo.
marg.| {b} Et miserator] ut multo plura {7. 322ra} remunerando tribuat, quam exigant merita nostra ; cum suos post mortem in occulto coronat, Unde sup. 2.c. Misericordia superexaltat iudicium, immo etiam sepe in presenti suos a tentationibus liberat ; et coram hominibus viventes glorificat ; sicut legitur Dn. 3.c. quod liberatis tribus pueris de fornace ignis, fecit eos Nabuchodonosor honorari, precipiens ne ab aliquo contra Deum illorum Blasphemia diceretur. Sic de Daniele liberato de lacu, et de aliis multis.
marg.| {a} Ante omnia] Hec est secunda pars secunde partis cap. in qua quia impatientes sepe solent iurare, et hoc magnum est signum impatientie, docet eos qualiter se habeant circa huiusmodi. Sic autem procedit in hac parte. Primo prohibet iurare ante omnia. Secundo modum loquendi docet, et ostendit ibi, (Sit autem sermo vester.) Tertio ostendit quare sic est faciendum, ibi (Non sub iudicio.) detractionem prohibuit, et temerarium iudicium proximi. Item murmur contra Deum. Sed quia in hoc quartum peccatum frequenter incurritur a tribulatis, scilicet iuramentum ; propter hoc ipsum prohibet hic dicens ; (Ante omnia fratres mei,) moneo vos de hoc scilicet.
marg.| {b} Nolite iurare neque per celum, neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum] De hoc verbo maxime nobis insultant heretici, scilicet pauperes de Lugduno, dicentes iuramentum omnino hic prohiberi cum dicit Iacobus, (Ante omnia,) quasi diceret omnino tamquam execrabile, et mortale, prohibeo vobis omne iuramentum. Sed non sic impii non sic : neque enim omne iuramentum voluit Iacobus prohibere, cum sciret hoc esse preceptum in lege, ut redderent Domino iuramenta ; sicut Dominus Mt. 5.b. Unde cum Dominus venerit legem non solvere ; sed adimplere, convenit quod hoc preceptum non solvit, sed adimplevit. Addit enim illi id quod ipsi deerat ad perfectum. In lege enim veteri pro quacumque causa, vel magna, vel modica, vel otiosa, vel superflua iurare poterant, dummodo per Dominum, et non per idola iurarent : nec credebant peccare, quia lex pro huiusmodi non puniebat. Sed Dominus hoc implevit. Mt. 5.f. cum dixit : Ego autem dico vobis, non iurare omnino, id est pro omni causa levi, scilicet vel otiosa, vel superflua, vel nociva, non volo, ut iuretis ; quia debet a Phariseis vestra iustitia abundare. Non prohibet igitur Iacobus omnino iuramentum, nec Dominus prohibuit. Unde verbum illud,   [Ante omnia] etc. exponitur sex modis. Primo, ut prohibeatur hoc iuramentum tantum quod provenit ex impatientia, et hoc, quia secundum naturam sunt sermones inquirendi, et hoc maxime movet ad patientiam quasi diceret In tribulationibus positi   [ante omnia] hoc cavete scilicet   [iurare] etc. quia hoc magnum signum est impatientie. Prohibet autem hoc ante omnia : non quia sit peccatum ante omnia ; sed quia ipsi tribulati ad hoc maxime sunt proni : sicut febricitanti prohibetur potus, quia magis pronus est ad bibendum, quam ad alia licet alia latera sint magis nociva. Secundo exponitur hoc de iuramento, quod solet esse ex malo usu mercatorum. Solent enim mercatores frequenter, et pro modico iurare.
marg.| Et hoc patet per hoc quod in fine cap. preced. egit de mercimoniis, et mercatoribus et in principio huius loquitur huiusmodi divitibus, et his Iacobus prohibet iurare, vel monet ne iurent, quia per hoc frequenter cadunt in periurio. Et [ante omnia] dicit, quia proni sunt, quasi diceret inter alia peccata hoc magis potest vobis nocere, quia sepe sub pretextu vere iurationis, et iniuriam facitis, et fraudatis. Tertio modo exponitur de iuramento proveniente ex mala quorundam consuetudine, etiam sine mercatura, vel tribulatione in verbis communibus. Et hoc est, quod dicit Glossa Addit etiam hoc quod quibusdam leve videtur, ut iurandi consuetudinem tollat, quia omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, de eo reddent rationem in die iudicii ; Mt. 12.c. Multo magis ergo de iuramento sine causa facto. Sed quid est hoc consuetudo facit iuramentum peccatum ? Hoc non videtur, quia si iurare non est in se peccatum, nec consuetudo.
marg.| Solutio consuetudo prohibetur vel cohibetur, quia ex ipsa faciliter cadit homo in peccatum mortale, scilicet in periurium. Et hoc est, quod dicit alia Glossa Ideo a iurationis culpa compesco vos ne frequenter iurando vera, aliquando etiam in periurium incidatis. Unde Sir. 23.b. Iurationi non assuescat os tuum, multi enim casus sunt in illa.
marg.| De hoc, sicut potius dicit [Ante omnia] propter pronitatem consuetudine inditam. Item quarto {7. 322rb} modo exponitur de voluntate iurandi que prohibetur et non iuramentum. Et tunc sic :   [Nolite iurare] id est non habeatis voluntatem iurandi.   [Ante omnia] id est propter omnia etiam propter vera, nisi cogat necessitas propria, aut utilitas proximi privata vel publica. Item quinto modo exponitur de communi sermone, in quo aliqui incipiunt a iuramento ; hoc prohibet hic dicens.   [Ante omnia nolite iurare]  ; nolite incipere loqui a iuramento ; quia hoc procedit a libidine, et quod est tale, hoc utilitate caret et necessitate. Sed notandum, quod si libido est citra Deum, iuramentum est veniale ; si est supra Deum, est mortale ; primum cohibetur secundum prohibetur. Item sexto modo exponitur de iuramento per creaturas. Unde non prohibetur hic simpliciter iurare, sed per creaturas, ita quod in eis putetur, vel credatur in esse aliquid numinis : et hoc prohibetur simpliciter quia est peccatum mortale, est enim hoc idololatrare. Et tunc exponitur sic littera :   [Ante omnia fratres mei nolite iurare] sine puncto,   [Neque per celum] etc. totum sub una distinctione ab illo loco   [Nolite iurare, neque per celum] putantes in eo esse aliquid numinis a se.
marg.| {c} Neque per terram] Similiter expone ; que sunt creature Dei, et nihil habent nisi a Deo. Et non solum nolite iurare per creaturas Dei ; sed nec per ea que sunt fictiones, vel facture hominum, sicut per idola. Idolum enim nihil est. 1Cor. 8.a. id est numen, quod putatur ibi presidere, non presidet. Et hoc est quod sequitur.   [Neque aliud quodcumque iuramentum] Hec ultima expositio magis est secundum litteram : tamen due prime sunt secundum litteram precedentem ; una secundum intentionem principalem epistole, alia ex incidenti, tertia autem, et quarta secundum Glossa sed quinta quasi ex superfluo, vel ex incidenti : omnes alie sunt ex propriis preter quintam. Sed ex hoc videtur verum esse quod dicunt heretici, scilicet Valdenses ; quod crux non est adoranda, cum sit opus hominum. Item ex predictis videtur quod male facit, et peccat mortaliter qui iurat per crucem, vel Evangelium. Solutio : Ad hoc sic distinguitur : Iurare nihil aliud est quam Deum testem invocare ; Deus autem tripliciter invocatur. In seipso, ut cum iuratur per Deum. Item in beneficiis, quando scilicet iuratur per crucem, vel per Evangelium, et hoc signum est quod Deo grati sumus de beneficio nobis per crucem, vel Evangelium ab ipso collato, cum Dominum in ipsa creatura veneramur, non quia in creatura inquantum creatura credamus esse aliquid numinis vel deitatis a se ; sed quicquid habet, habet a Deo. Item tertio modo invocatur Deus ex vi creationis, sicut cum dicitur. Per celum, et terram et huiusmodi. Eadem etiam ratione crucem adoramus scilicet in signum gratitudinis, et memorie beneficii tanti nobis in cruce a Deo exhibiti. Unde non opus hominis, sed Deum adoramus.
marg.| Et notandum, quod minus est invocare Deum ex vi creationis, quam ex vi beneficii, vel quam in seipso. Possumus autem dicere, quod prohibetur hic iuramentum omne, vel cohibetur, quod non sit, vel propter necessitatem vel propter vilitatem. Unde cum hic prohibetur minus, scilicet iurare per creaturas, quod est invocare Deum ex vi creationis, quod est minus, quam alia prohibentur, vel cohibentur alia que sunt maiora, scilic. invocare Deum, ut beneficium, vel in seipso.
marg.| {d} Sequitur : Si autem sermo] Hoc est secundum ubi determinat, docet modum loquendi. Continuatio ; quasi non debetis iurare sine causa, et non solum hoc, quia parum non facere malum.
marg.| {e} Autem] id est sed :   [Sermo vester] scilicet ante omnia : repete, sit.
marg.| {f} Est, est] id est affirmativus ubi erit affirmandum, et sit.
marg.| {g} Non, non] id est negativus ubi est negandum. Vel   [Sermo vester sit est, est ; non, non] id est si est affirmatio cordis, sit affirmatio oris ; et si est negatio cordis, sit negatio oris.
marg.| Vel [est, est ; non, non] id est si est affirmatio in ore, sit in opere ; et si est negatio in ore, sit in opere. Secundum primam expositionem docet nos habere discretionem. Per secundam docet nos fugere duplicitatem. Per tertiam docet cavere falsitatem, vel mendacium. Causam autem predictorum subiungit dicens.
marg.| {h} Ut non]  ; quasi cavete malum in loquendo, et facite bonum hac de causa,   [Ut non decidatis] id est a vestra libertate qua Christus vos liberavit. Gal. cap. 4.d. Deorsum cadetis.
marg.| {i} Sub iudicio] reatus, {7. 322va} scilicet vel peccati, quod facit qui peierat, vel etiam verum crebrius sine causa iurat, vel qui indiscretus est, vel duplex, vel falsus.
marg.| {a} Tristatur] Tertia pars secunde partis capituli, in qua quia supra docuit ea non iurare, que impatientiam ostendunt modo dat remedia contra ea que provocant impatientiam. Hec autem sunt duo, tristitia scilicet et infirmitas. De primo dicit.   [Tristatur] etc. De secundo, ibi : (Infirmatur, etc.) Dicit ergo (Tristatur, etc.) Continuatio : quia posset aliquis dicere, tu prohibes iuramentum, sed quid faciemus si vehementia tribulationum oppressi contristamur ? dat remedium scilicet ut contristatus non iuret sed oret. Unde dicit (Contristatur.) Non est tamen iurandum in tribulationibus, nec detrahendum : nec iudicandum.
marg.| {b} Autem] id est sed hoc volo scire a vobis.
marg.| {a} Tristatur] etc. Pro violentia tribulationum, vel pro damno rerum, vel amicorum, vel periculo corporis ; do ei remedium, hoc sc.
marg.| {c} Oret] obsecrando, petitionem formando.
marg.| {e} Et psallat] dulcedine psalmorum tristitiam expellendo. Ps. 118. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua et dulciora super mel et favum. Vel
marg.| {c} Oret] liberari a tristitia seculi que mortem operatur. 2Cor. 7.c. Unde Sir. 30.c. Tristitiam longe expelle a te, multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa. Non ab infirmitate, in qua virtus perficitur. 3. Cor. 12.c.
marg.| {e} Et psallat] attente devotionem cordis excitando, quia, ut dicit Gregorius Cum vox psalmodie per intentionem cordis agitur, aut prophetie mysteria, aut compunctionis gratia inspiratur. Unde Apc. 1Cor. 14.d. Orabo spiritu, psallam et mente. Et hec faciat.
marg.| {d} Equo animo] id est ut ad Deum et ad proximum, ut debet, se habeat. Vel (Equo animo) id est ut non elevetur supra se per indignitatem, vel superbiam ; sed per humilem patientiam in loco proprio se teneat. Vel (Equo animo) ut opus et locutio postmodum bone cogitationi respondeant, ut scilicet sicut orando cogitavit, sic faciat loquendo et operando. Sicut multi qui valde bene in secreto mentis cubiculo clauso ostio recepti cogitant quales sunt, et quid sibi sit agendum : sed nihil amplius agunt. De quibus sup. 1.b. Consideravit se et abiit ; et statim oblitus est qualis fuerit.
marg.| {f} Infirmatur] etc. Hoc est secundum quod provocat impatientiam, scilicet infirmitas. Contra quod dat remedium, orationem scilicet Presbyterorum et unctionem olei. Unde et agitur hic de extrema Unctione. Glossa sic continuat : Sicut dederat contristatio, sic dat infirmati consilium qualiter se a murmurationis stultitia tueatur dicens (Infirmatur, etc.) Sup. loquendo de tristitia dixit, Tristatur aliquis vestrum ; et non dixit in vobis ; quare facit hic e converso ? Solutio : Quia cum infirmitas non sit peccatum, sed pena, non solum debemus compati infirmo fratri, sed eius infirmitatem nostram reputare. Et hoc loquens de infirmitate dicit   [in vobis] Unde Apost. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur et ego non infirmor ? Sed quia tristitia ut frequentius peccatum est, non debemus eam nostram reputare ; sed de ea dolere, et sicut possumus remedium apponere. Et propter hoc sup. dixit : Tristatur autem aliquis vestrum : et non, in vobis et hoc est quod dixit Apost. 2Cor. 11.g. Quis scandalizatur, et ego non uror ? id est non doleo : quasi diceret nullus. Non dixit, et ego non scandalizor ; sicut dixit, infirmor, quando loquebatur de infirmitate.
marg.| {g} Inducat] In hoc notatur quod hoc Sacramentum non datur nisi his qui petunt verbo, vel signo manifesto.
marg.| {h} Presbyteros Ecclesie] non dicit Sacerdotes ; nam hoc quod dicit Presbyteros significatur et officium ut scilicet sint Sacerdotes ; et qualitas, ut scilicet sint sapientes et maturi ; nam Presbyter senior interpretatur. Unde Glossa Non ad iuniores minusque doctos causam sue imbecillitatis referat, ne forte quid per eos allocutionis, vel consilii nocentis accipiat. Sed obiicitur hic. Non refert a quocumque Episcopo ordinetur quis, dummodo in forma Ecclesie, ergo a simili non refert hic a quocumque Presbytero hoc Sacramentum detur, quia ut dicit versus : Vim sacramenti non mutat vita ministri. Sicut deterius non fit pro deteriori : Sic non fit melius pro Presbytero meliori. Solutio : Quoad Unctionem non est electio Sacerdotum facienda ; sicut nec in aliis ; sed quia in hoc Sacramento exigitur oratio que melior est in uno quam in alio, et maiorem habet efficaciam ; propter hoc debet eligi melior. Nec est simile de Ordinibus, vel de aliis quia in eis sufficit immo non exigitur, nisi ut forma Ecclesie servetur. Sed quare in hoc sacramento exigitur oratio cum unctione et non in aliis ? Solutio : Quia hoc sacramentum institutum fuit, ad duo scilicet ad {7. 322vb} remissionem peccati, que fit per unctionem, et ad alleviationem infirmi que per orationem impetratur. Sed cum semper sit ibi oratio, quare non semper impetratur alleviatio ? Solutio : quia indignus est, qui petit, vel pro quo petitur ; vel melius, quia non semper expedit. Quia vero Unctio que fit de oleo significat remissionem peccati, nam oleum sanativum est, propter hoc confertur remissio peccati, si suscipiens non est in peccatis, et digne suscipit.
marg.| Est enim sacramentum nove legis, et efficit quod figurat. Ex his patet quod alleviatio infirmi est effectus, et non est res sacramenti, sicut remissio peccati ; quia oleum mitigativum est : unde significat alleviationem infirmi et sanationem : sicut significat remissionem peccati. Sed obiicitur, quia sacramentum nove legis semper efficit quod figurat ergo si hoc significat alleviationem, semper efficit eam ; et sic semper alleviatur infirmus : Et ipsi respondent, quia quando dicitur quod sacramentum nove legis efficit quod figurat, ly quod sumitur particulariter, ut sit sensus, quod id est aliquid quod figurat, et non omne, sed aliquid sicut patet in sacramento Eucharistie, quia sunt ibi due res sacramenti, id est due res significate, scilicet corpus Christi mysticum, et corpus Christi naturale, et verum ; et tamen sacramentum non efficit corpus Christi naturale, Sed quare non datur hoc sacramentum nisi infirmis ? Item quare nisi a solis Sacerdotibus ? Item quare alius Sacerdos oleum quo unguntur infirmi ; quam Episcopus consecrare non potest ? Item quare confertur solis adultis, et non pueris ? Solutio : Ad primum, hoc sacramentum institutum est ad supplementum Penitentie ; propter quod non datur nisi infirmis, et in eo statu in quo desperatur de eorum salute. Ad aliud, quia sacramentum penitentie non datur nisi a solis Sacerdotibus, ideo nec istud, cum sit complementum penitentie, datur nisi a solis Sacerdotibus. Ad aliud, quia fuit ab Apostolis institutum ; ideo non consecratur oleum nisi ab Episcopo : qui quia omnibus infirmis in sua necessitate presens esse non posset ; propter hoc Sacerdotibus aliis licet inungere, et conferre hoc sacramentum. Ad aliud quia sacramentum Penitentie non confertur nisi adultis ; nec illud confertur nisi infirmis adultis.
marg.| Sed obiicitur : numquid pueri trium vel quatuor annorum veniunt ad confessionem ?
marg.| Ita, sed hoc non quia indigent sacramento Penitentie, vel quod recipiant sacramentum, sed ut assuescant confiteri. Item queritur ; quare hoc sacramentum potest iterari ? Solutio : Quia in hoc sacramento non confertur character, omnis enim character aut est distinctionis, ut in baptismo ; aut strenuitatis, ut in Confirmatione, aut excellentie sive dignitatis ut in Ordine : propter hoc potest hoc sacramentum iterari, quia characterem non imprimit ; et maxime, quia institutum est in medicinam morbi, ut cum iam non sit spes de auxilio nature, referatur ad auxilium Dei per orationem, et vim huius sacramenti. Dupliciter autem dicitur iteratio sacramenti.
marg.| Uno modo idem est, quod iterata benedictio sacramenti ; et sic nullum iteratur. Alio modo iteratio sacramenti est iterata susceptio ; et sic quedam iterantur, quedam non. Nam illa que in suscipiente relinquunt characterem, non iterantur, id est non iterum suscipiuntur, ut Baptismus, Confirmatio, Ordo, illa vero, que non relinquunt characterem in suscipiente, iterantur, id est iterum suscipiuntur, ut sunt alia quatuor. [Indicat Presbyteros Ecclesie] Et ad quid ?
marg.| {i} Et orent] id est petant alleviationem, vel remissionem quod est.
marg.| {k} Super eum] id est super vim nature. Vel sic, (Orent) pro eo ; alia littera : cum ipse infirmus non possit.
marg.| {l} Ungentes eum] Ex his patet, quod oratio, et unctio sunt de efficacia huius sacramenti, et etiam Ordo ; propter hoc dicit Dominus Sir. 38.b. Fili in tua infirmitate non despicias teipsum, sed ora Dominum ; et Dominus curabit te. Ungentes dico non quocumque, sed tantum.
marg.| {m} Oleo] Ecce materia huius sacramenti. Oleo dico consecrato.
marg.| {n} In nomine Domini]  ; vel ungentes (in nomine Domini ;) ut quando inungitur, nomen Domini invocetur, sicut dicit Glossa Et in hoc verbo notatur intentio que debet esse, scilicet ut intendat facere Presbyter quod facit Ecclesia que in nomine Domini est fundata, et ordinata : vel in hoc notatur fides recipientis ; Nomen enim Domini est Iesus, id est salus firmiter ; enim debet credere recipiens efficaciam sacramenti, scilicet quod per ipsum recipiet, si dignus est, remissionem peccati, si in eo est : et alleviationem morbi, si ei expedit. {7. 323ra} Unde et sequitur :
marg.| {a} Et oratio fidei] id est facta in fide, vel ex fide : fides enim quodammodo monet. Alioquin fides mortua est si non habet opera. Et maxime ad orationem Vel   [Oratio fidei] id est oratio fidelis.
marg.| {b} Salvabit infirmum] id est a Domino sanitatem anime et corporis impetrabit. Ps. 102. Qui sanat omnes infirmitates tuas. Multi enim propter peccata etiam corporis plectuntur morte, 1Cor. 11.g. Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles dormiunt, id est moriuntur. Simile huic dictum est sup. 1.a. Postulet autem in fide nihil hesitans. Sed queritur hic, quare non ponitur in hac unctione balsamum, sicut in unctione Baptismi et Confirmationis ? Solutio. Baptismus est introeuntium : Confirmatio, pugnantium, sive procedentium : a quibus exigitur bona vita pro se, fama pro aliis : unde inunguntur chrismate, quod fit ex oleo et balsamo, in oleo nitor conscientie, in balsamo odor bone fame ; sed hoc sacramentum est exeuntium, quibus sufficit nitor conscientie bone, quia subtrahuntur de consortio hominum Et quod dixit communiter dicendo,   [salvabit] subdividit dicens.
marg.| {c} Et alleviabit] etc. Verum est si viderit expedire ei.
marg.| {d} Et si] etc. infirmus.
marg.| {e} Remittentur ei] si digne suscepit. Et quia sine confessione parum valet oratio ; vel quia sine confessione non fit peccati remissio : ergo.
marg.| {f} Confitemini] Et est hic illatio ex premissis. Unde <Glossa> interlinearis Dicit ergo : Et est hec quarta pars secunde partis capituli, ubi monet ad confessionem. Sed queritur hic quare in veteri lege non confitebantur homini ? Et est solutio, quod confitebantur etiam homini, sed facto non verbo, offerebant enim hostiam pro peccato ; et sic ostendebant facto se peccasse, sed aliquando ignorabatur genus et species peccati pro quo offerebatur, tamen sciebatur quod peccaverant, aliquando vero et genus vel species peccati sciebatur, sed non circumstantie, quare aliqua hostia pro aliquo peccato determinate debebat offerri. Huius autem ratio est, quia tunc non erat perfecta iustitia sed modo quia est tempus perfecte iustitie, dicitur   [Confitemini] etc. id est homo homini, iam non soli Deo. Et ex hoc patet quod confessio est preceptum divinum, est enim de his que implent legem. Unde Ioannes baptizabat, prius tamen confitentes peccata sua. Unde Mt. 3.a. Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudea, et omnis regio circa Iordanem ; et baptizabantur ab eo in Iordane confitentes peccata sua. Hec autem confessio erat in signum quod in baptismo Christi debebat esse confessio peccati. Unde et Dominus predicans penitentiam. Mt. 4.c. Penitentiam agite, etc. Implicite precepit confessionem, sed Apostoli postea distinxerunt. Unde et iste dicit,   [Confitemini] etc. Tempus vero confitendi relictum est dispositioni Ecclesie. Unde etiam Papa non posset abrogare preceptum de confessione ; sed tempus posset mutare.
marg.| Sed queritur, si hoc est preceptum, aut intelligitur de venialibus, aut de mortalibus ? Si primo modo, quid est quod dicitur, quia nec illa oportet confiteri ? si de mortalibus, quid ergo quod dicit Glossa Interlinearis super [Alterutrum] id est coequalibus, non enim debemus confiteri mortalia nisi maioribus ? Solutio : Et sic potest intelligi : si de mortali tunc est preceptum, et sic legitur littera   [Alterutrum] id est alter alteri, id est homo homini et non coequali, sed maiori, scilicet Sacerdoti et secundum hoc dicit Glossa una : Gravioris lepre immunditiam Sacerdoti nudamus. Si de venialibus, tunc est consilium ; et secundum hoc dicit <Glossa> interlinearis coequalibus, levia et quotidiana : et tunc loquitur de generali confessione que fit in prima, et Completorio. Ubi tamen consuetudo Ecclesie vel institutio ligat ad illam generalem confessionem, non potest omitti, nec debet sine offensa. (Confitemini) ergo (Alterutrum, etc.) Sir. 17.d. Ante mortem confitere, a mortuo quasi nihil perit confessio confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis, et laudabis Deum. Lc. 17.c. Ite, ostendite vos Sacerdotibus. Et Is. 43.d. Narra si quid habes ut iustificeris. Iob. 31.d. Si abscondi quasi homo peccatum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Hec omnia intelliguntur de confessione secundum quod ipsa est preceptum : et sunt precepta quoad confessionem mortalium ; consilia vero quoad confessionem venialium {7. 323rb} Sequitur :
marg.| {g} Orate] etc. Quia monuerat ad confessionem, significans quod confessor et confitens pro se invicem debent orare, propter hoc subiungit de oratione. Primo ostendens efficaciam orationis exemplo Elie : ibi   [Multum] etc. Secundo fructum, ibi   [Si quis autem] etc. Continuatio : Dixi   [Confitemini] etc. Et etiam ut vestra confessio confirmetur, (Orate pro invicem) confessor scilicet pro confitente, et e contra ; reciproca enim relatione isti pro se invicem tenentur orare. Finem autem rationis ostendens dicit.
marg.| {h} Ut salvemini] Quasi aliquis quereret, ut quid monet eos orare ? respondet.   [Ut salvemini] id est salutem eternam consequamini. Sic faciebat Paulus Rm. 1.a. Memoriam vestri semper facio in orationibus meis. Quid autem sit vere orare dicit Gregorius super illud Iob. 41.a. Non parcam ei verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. Glossa Veraciter namque orare est amaros in compunctione gemitus, non verba composita resonare. Deinde ostendit efficaciam, et virtutem orationis, dicens, id est   [Multum] quasi orate pro invicem.
marg.| {k} Enim] id est quia.
marg.| {l} Deprecatio iusti] qui non petit nisi pie ad salutem. Quid ergo oratio iustorum multorum ? Ambros. super Epist. ad Rm. in fine. Impossibile est preces multorum non exaudiri, id est difficile. Unde Mt. 18.c. Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo qui in celis est.
marg.| {m} Assidua] Sir. 18.c. Ne impediaris orare semper hoc notatur perseverantia talis, in qua omnia.   [Multum enim valet] non dicit totum, quia potest aliquis iustus pie, et perseveranter, et ad salutem petere, qui tamen non obtinet ; quia non pro se orat, sed pro alio qui indignus est nec se preparat Hier. 11.c. Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam. Et Hier. 15.a. Si steterit Moyses et Samuel coram me ; non est anima mea ad populum istum. Ostendit exemplo Elie quod multum valet oratio iusti dicens.
marg.| {n} Elias homo erat] nondum translatus, vel raptus. De cuius raptu. 4Rg. 2. Ascendit Elias per turbinem in celum.
marg.| {o} Similis nobis] origine carnis, ut dicit Glossa ex eadem materia qua et nos conceptus. Sap. 7.a. Nullus enim ex Regibus aliud habuit nativitatis initium.
marg.| {p} Passibilis] sicut nos et mente et carne. Mente : Unde timuit Iezabel. 3Rg. 19.a. Timuit ergo Elias et surgens, abiit quocumque eum ferebat voluntas. Item carne. Unde ibidem dicitur, quod porrexit in desertum viam unius diei ; cumque venisset et sedisset subter unam iuniperum, petivit anime sue ut moreretur.
marg.| {q} Et oratione oravit] id est attente, et perfecto corde petivit ; in reduplicatione enim notatur ardor cordis, et attentio. Et quid.
marg.| {r} Ut non plueret super terram] Et hoc fecit ut superbiam Achab regis, et idololatre Gentis duritiam convinceret. Hoc oravit et exauditus est. Unde.
marg.| {s} Et non pluit annos tres et menses sex] Hoc legitur 3Rg. 17.a. Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab ; vivit Dominus Deus Israel in cuius conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verba.
marg.| {t} Et rursum oravit] tempore opportuno.
marg.| {u} Et celum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum] Hoc legitur 3Rg. 18.f. ubi dixit. Exaudi me Domine, exaudi me Domine : ut discat populus iste, quia tu es Dominus Deus. Et postea secuta est pluvia, sicut legitur in fine eiusdem cap. Os. 2.d. In die illa exaudiam celos ; et illi exaudient terram, et terra exaudiet triticum et vinum, et oleum.
marg.| {x} Si quis] etc. Ostenso fine orationis et efficacia, ostendit fructum sive meritum ipsius, quia per orationem frequenter anima proximi pro qua fit oratio, liberatur a morte eterna, quod valde magnum est, ut dicit Glossa Si enim est magne mercedis a morte eripere corpus quandoque moriturum ; quanti meriti est a morte animam liberare in celesti patria sine fine victuram ?
marg.| Ergo : (Si quis) continuatio, quasi talis est efficacia orationis.
marg.| {y} Autem] id est sed. (Si quis ex vobis erraverit a veritate) scilicet segregatus et vanitati adiunctus per amorem indebitum creature. {7. 323va} Rm. 8.d. Vanitati enim omnis creatura subiecta est.
marg.| {a} Et converterit] etc. Bene monendo, vel tacente lingua exempla bone operationis ostendendo.
marg.| {b} Scire debet] id est peccatorum suorum que magis in invio quam in via, ut dicit Ps. erraverunt in invio, et non in via Prv. 14.b. Est via que videtur homini iusta : novissima autem eius deducunt ad mortem.
marg.| {c} Salvabit animam] etc. id est liberabit, hoc est valde magnum. Vel secundum quod habent aliqui libri   [Animam suam] ipsius scilicet qui facit eum converti. Ez. 3.f. Si autem tu annuntiaveris iusto ut non peccet, et ille non peccaverit vivens vivet quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.
marg.| {d} Et operit] etc. pallio caritatis quam sua oratione ei impetravit. Prv. 10.b. Universa delicta operit caritas. Vel pallio celi sui quod super ipsum extendit, de quo Is. 59.d. Indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio celi.   [Operit] Glossa a conspectu interni iudicis superpositione vite melioris abscondit. Et hoc est quod Rachel abscondit idola patris sui sub stramento camelorum, et sedit desuper. Gn. 31.e. Stramento camelorum, sunt vita et exempla sanctorum. Sedere desuper est in bonis proximum custodire, Sir. 17.b. Unicuique mandavit de proximo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iac. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=76&chapitre=76_5)

Notes :