Capitulum 4

Numérotation du verset Iac. 4,1 

Unde bella
et lites in vobis ?
Nonne1 ex concupiscentiis vestris que militant in membris vestris ?
1 Nonne] + hinc Weber
Numérotation du verset Iac. 4,2 

Concupiscitis
et non habetis.
Occiditis
et zelatis et
non potestis adipisci. Litigatis et belligeratis,
et2 non habetis propter quod non postulatis.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Iac. 4,3 

Petitis et non accipitis eo quod male petatis
ut in concupiscentiis vestris insumatis.
Numérotation du verset Iac. 4,4 

Adulteri
nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Deo3 ? Quicumque ergo voluerit amicus esse seculi huius inimicus Dei constituitur.
3 Deo] Dei Weber
Numérotation du verset Iac. 4,5 

An4 putatis
4 An] aut Weber
quia inaniter Scriptura
dicat ad invidiam concupiscit
Spiritus
qui inhabitat in nobis
Numérotation du verset Iac. 4,6 

maiorem
autem dat gratiam. Propter quod dicit :
Deus superbis resistit
humilibus autem dat gratiam.
Numérotation du verset Iac. 4,7 

Subditi ergo5 estote Deo,
5 ergo] igitur Weber
resistite autem diabolo
et
effugiet6 a vobis.
6 effugiet] fugiet Weber
Numérotation du verset Iac. 4,8 

Appropinquate7 autem8 Domino
7 Appropinquate] adpropiate Weber |
8 autem] om. Weber |
et appropinquabit vobis.
Emundate
manus
peccatores et purificate corda duplices animo.
Numérotation du verset Iac. 4,9 

Miseri estote
et lugete et plorate.
Risus vester
in luctum convertatur et gaudium in merorem.
Numérotation du verset Iac. 4,10 

Humiliamini in conspectu Domini
et exaltabit vos.
Numérotation du verset Iac. 4,11 

Nolite detrahere de alterutrum, fratres mei9.
9 mei] om. Weber
Qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum
detrahit legi
et iudicat legem. Si autem iudicas legem,
non es factor legis sed iudex.
Numérotation du verset Iac. 4,12 

Unus est enim10 legislator et iudex
10 enim] om. Weber
qui potest perdere
et liberare.
Tu autem quis es
qui iudicas proximum.
Numérotation du verset Iac. 4,13 

Ecce nunc
qui dicitis :
hodie aut crastino ibimus in civitatem illam11 et faciemus ibi quidem12 annum, et mercabimur, et lucrum faciemus,
11 civitatem illam] inv. Weber |
12 ibi quidem] inv. Weber |
Numérotation du verset Iac. 4,14 

qui ignoratis quid sit13 in crastinum.
13 sit] erit Weber
Que est enim14
14 est enim] inv. Weber
vita vestra ?
vapor
est enim15 ad modicum parens, et16 deinceps exterminabitur17.
15 enim] om. Weber |
16 et] om. Weber |
17 exterminabitur] exterminatur Weber |
Numérotation du verset Iac. 4,15 

Pro eo ut dicatis :
si Dominus voluerit
et vixerimus faciemus hoc aut illud.
Numérotation du verset Iac. 4,16 

Nunc autem exultatis in superbiis vestris.
Omnis exultatio talis maligna est.
Numérotation du verset Iac. 4,17 

Scienti
igitur bonum facere, et non facienti peccatum est illi.

Capitulum 4

Numérotation du verset Iac. 4,1 
marg.| Unde bella, et lites in vobis] etc. Hoc est quartum capitulum, et quarta pars huius Epistole que dehortatur avaritiam. Sed quia avaritia quandoque est circa concupiscentiam, vel voluntatem habendi divitias quandoque circa ipsum actum, propter hoc dividitur hec pars in duas, quia in prima, scilicet in hoc quarto capitulo dehortatur avaritiam prout est in voluntate, vel concupiscentia tantum. In secunda scilicet quinto capitulo prout est in actu. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes. In prima ostendit eos esse effectos cum concupiscentia. In secunda ponit remedium contra inordinationem quam faciunt concupiscentie in eis : ibi :   [Subditi ergo estote Deo] etc. In tertia parte, quia ita erant ceci quod remedium non videbant, ostendit eis suam cecitatem, ut sic eorum oculos aperiat ad videndum : ibi :   [Ecce nunc qui dicitis] etc.
marg.| Item prima pars dividitur in tres, quia primo ostendit eos esse effectos concupiscentiis, ibi : [Unde bella]. Secundo ostendit, quod sic concupiscere est eis inutile. Et hoc probat per quod ipsi concupiscunt, et non habent, movet membra et non accipiunt : ibi :   [Concupiscitis] etc. Tertio quod non solum eis est inutile sic affici concupiscentiis, imo etiam damnabile : ibi :   [Adulteri]
marg.| Dicit ergo : {i} Unde bella] etc. Continuatio. Fructus Iustitie seminatur in pace, quia ex sapientia est pax, et hic, et in futuro, sed vos quia pacem non facitis, hunc fructum non habetis : Unde dicit.   [Unde bella et lites sunt in vobis] ex quo scilicet tantus est fructus sapientie in qua estis edocti. Et respondet.
marg.| {k} Nonne ex concupiscentiis vestris] id est ; quia male divitias concupiscitis, quasi dicat imo. Contra illud. Sir. 18.d. Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere, si prestes anime tue concupiscentias eius, facies te in gaudium inimicis tuis. Seneca. Quietissimam vitam ducerent homines, si meum et tuum de medio tollerentur.
marg.| {l} Que militant in membris vestris] Et si hoc est tamen non regnent. Rm. 6.c. Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Militare sonat pugnam, et conflictum : non victoriam, vel dominium : et caro nostra quasi semper pugnat et confligit contra nos, sed hoc cavendum est ne unquam dominetur. Sir. 33.e. Filio et meliori, fratri et amico non des potestatem super te in via tua. 1Pt. 2.b. Obsecro vos tamquam advenas, et peregrinos abstinere a carnalibus desideriis que militant adversus animam. Ostenso quod ipsi concupiscentiis affecti sunt, dehortatur eis huiusmodi, quia scilicet concupiscere est inutile eis : Unde dicit.
marg.| {m} Concupiscitis, et non habetis] quod concupieratis. Et quia concupiscentia cum conceperit parit peccatum, sicut dictum est. Supr. 1.b. Propter hoc sequitur hic.
marg.| {n} Occiditis] scilicet ut habeatis.
marg.| {o} Et] supple si non potestis occidere.
marg.| {p} Zelatis] id est invidetis ex indignatione.
marg.| {7. 319ra}
marg.| {a} Et tamen adhuc [non potestis adipisci] id est habere. Fugiunt enim a vobis ea que male cupitis. Eccl. 11.b. Si secutus fueris, non apprehendes ; si precucurreris, non effugies. Vel   [Adipisci] id est possidere, cum habetis. Iob. 20.c. Cum habuerit quod concupierat, possidere non poterit, Unde sublatus est de medio. Lc. 12.c. Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te, que autem parasti cuius erunt ? Respondet Eccl. 10.b. Cum morietur homo hereditabit serpentes, id est parentes divitiis ; bestias, id est demones anima sua ; et vermes corpore ; et quilibet horum trium non daret partem suam pro aliis duabus.
marg.| Vel [Adipisci] id est repleri ex eis ; vacua enim sunt, et omne tale attractivum est. Tria enim sunt attractiva, ut dicit. Avic. Vacuum, simile et calidum vacuum propter defectum et per causam materialem ; simile ut finis ; calidum ut efficiens ; quia ergo temporalia vacua sunt causam habent attractionis, et ideo non replent. Eccl. 11.b. Est homo laborans et festinans et dolens impius, et tanto magis non abundabit.
marg.| {b} Litigatis] in causis placitis coram iudicibus Ecclesiasticis.
marg.| {c} Et belligeratis] in foro seculari coram prepositis.
marg.| {d} Et non habetis] decidentes a causa. Et horum rationem subiungit, dicens.
marg.| {e} Propter quod non] id est propter hoc quod recte, vel digne.
marg.| {f} Non postulatis] sed cum iniuria et iniuste ; nec a Deo poscitis ut debetis. Et quia possunt ipsi dicere, immo a Deo petimus. Respondet, verum est.
marg.| {g} Petitis] non ad necessitatem, sed ad superfluitatem et voluptatem.
marg.| {h} Et ideo non accipitis] etc. magis illa quam Deum diligendo ; quod patet, quia propter illa habenda si possitis recte, si non, quocumque modo proximos scandalizatis, propter quos Christus mortuus est. 1Cor. 8.d. Si enim recte a Deo peteretis, certum est quod acciperitis : neque enim solum spiritualia dat Deus, immo etiam temporalia ad necessitatem providet servis suis. Io. 16.e. Amen amen dico vobis quicquid petieritis patrem in nomine meo dabit vobis. Sed e converso, quid accidit vobis, quia non petitis, ut debetis ? Hoc scilicet
marg.| {i} Ut in concupiscentiis] etc. id est non sumatis propter hoc quod male cupitis. Vel   [consummatis] ea que petitis   [in concupiscentiis vestris] id est male in gula et luxuriis. Vel   [insumatis] id est consummatis vosmetipsos in desiderio habendi : Et huic concordat alia littera que habet   [insumamini] id est consumamini.
marg.| {k} Adulteri] Hic tertio ostendit quod non solum concupiscunt inutiliter, imo etiam damnabiliter, ne soli illi qui aperte blasphemant putentur esse inimici Dei, de quibus dicit. Sap. 2.b. Nonne divites opprimunt vos, etc. ostendit hic quod omnes mundi amatores sunt inimici Dei, dicens   [Adulteri] qui vero sponso relicto, temporalibus tamquam fornicarii adheretis.
marg.| {l} Nescitis] quasi diceret imo scitis. Unde magis damnabiles estis.
marg.| {m} Quia amicitia huius] etc. Et cum dicit, huius, abusionem notat non substantiam mundi, quasi diceret non potestis Deo servire et mammone. Lc. 16.c. Et quare. Is. respondet 28.f. Coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat, et pallium breve utrumque operire non potest. Quia vere ita sit quod amicus huius mundi inimicus sit Dei hoc ostendit triplici argumento, quorum primum sumptum est a causa formali, ibi :   [Quicumque] etc. Tertium a causa efficiente. ibi :   [Ad invidiam] etc. Dicit ergo :
marg.| {n} Quicumque] Conclusio est que sequitur ex premissis per hoc locum a causa formali, sic : Quem informat amor mundi ipse caret amore Dei :   [ergo quicumque voluerit esse amicus huius seculi] diligendo supra Deum ea que sunt mundi   [inimicus Dei constituitur] hoc ipso quod temporalia preponit Deo. Unde Lc. 14.f. Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, et uxorem et filios, et fratres : et sorores : adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus : multo magis ergo temporalia sunt odienda propter ipsum. Cum dicit.   [Voluerit] notatur libertas arbitrii. Sir. 15.d. Ante hominem vita et mors ; bonum et malum : quod placuit ei, dabitur illi.
marg.| Item notatur quod non solum qui est amicus huius mundi est Deo inimicus, sed qui vult esse ac si non posset. Unde Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu, {7. 319rb} id est voluntate, per consignificationem temporis. Quia voluerit, scilicet est futuri subiunctivi, notatur perseverantia : quia si quis aliquando fuit amicus huius mundi sed tamen postea propter Deum contemnit, non excluditur propter illud ab amore Dei. Verum est quando ad Deum non redit. Hier. 3. Fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me et ego recipiam te.
marg.| {o} An putatis] Hic probat idem quod supra per locum ab auctoritate, dicens.   [An putatis, quia Scriptura dicat inaniter] hoc scilicet quod separari debemus ab amore mundi, quasi diceret non debetis hoc putare. Dicit autem Scriptura hoc in multis locis. Dt. 7.a. Non inibis fedus cum eis id est cum amatoribus mundi. Rm. 12.a. Nolite conformari huic seculo.
marg.| {p} Ad invidiam] etc. Hic probat idem quod supra per locum a causa efficiente. Et exponitur hoc verbum quinque modis. Quia interrogative et sine negatione, uno modo sic.
marg.| {r} Spiritu] sanctus scilicet
marg.| {s} Qui habitat in vobis] datus in Baptismo.
marg.| {q} Concupiscit] ne ipse   [ad invidiam] id est efficit ipse ut vos invideatis vobis invicem quasi diceret non. Unde sequitur.
marg.| {t} Maiorem autem dat gratiam] id est ex gratia sua bene vos facit operari, unde potestis provehi ad maiora quam sint temporalia. Et quod Spiritus sanctus non incitat vos ad invidiam, hoc probat per auctoritatem Scripture dicens.
marg.| {u} Propter quod] scilicet quia non facit vos invidere   [dicit] Scriptura scilicet vel ipse Spiritus sanctus in Scriptura. Prv. 3.d. Secundum aliam litteram, ubi nos habemus. Ipse deludet delusores ; mansuetis autem dabit gratiam : sic dicunt quidam Vel potest dici quod de illo loco sumptum est. Prv. 29.d. Scilicet, Superbum sequitur humilitas ; humilem autem spiritu suscipiet gloria. Et quid dicit.
marg.| {x} Deus superbis resistit ?] Ecce quod non facit invidere, quia ex superbia nascitur invidia. Is. 2.c. Dies Domini super omnem arrogantem et superbum. Sed quare hoc dicitur magis de superbia quam de aliis peccatis, cum tamen Deus omnibus resistat ? Solutio : Quia superbus semper seipsum elevat contra Deum opprimendo pauperes, et huiusmodi, quod non faciunt alii peccatores, sed quasi latent et fugiunt.
marg.| {y} Humilibus autem dat gratiam] Ecce quod dixit.   [Maiorem autem dat] etc. Mt. 11.d. Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Is. 66.a. Ad quam respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos ? Item remissive exponitur quatuor modis. Primo modo cum negatione, sic.   [Ad invidiam non concupiscit spiritus qui habitat in vobis] id est Spiritus sanctus, etc. ut prius, non facit vos invidere unum alteri, unde sequuntur lites et iniurie, et vindicte, que omnia sequuntur amatores mundi, sed potius facit vos concordes. 1Cor. 14.f. Non enim dissensionis est Deus, sed pacis. Cetera non mutantur Item remissive et sine negatione tripliciter. Primo sic.
marg.| {r} Spiritus] sanctus, scilicet ut prius.
marg.| {s} Qui habitat in vobis concupiscit ad invidiam] id est contra invidiam, id est hoc desiderat ut invidia tollatur. Sap. 1.a. Spiritus sanctus discipline effugiet fictum, et aufert se a cogitationibus que sint sine intellectu, id est sine vigore et vi et cognitione Dei, quales sunt cogitationes invidi. Iob. 5.a. Parvulum occidit invidia Gregorius Nisi se minorem crederet non invideret : Ecce quomodo non habent vigorem eius cogitationes Sap. 2.d. Invidia Diaboli mors introivit in orbem terrarum.
marg.| Non autem bene conveniunt Diabolus et Spiritus sanctus. Unde si a Diabolo est invidia, non est a Spiritu sancto. Item secundo modo sic : [Spiritus] sanctus, ut prius,   [Concupiscit ad invidiam mundi] sc., id est cupit ut vos invideatis, id est odiatis mundum, id est ut non ametis. 1Io. 2.b. Nolite diligere mundum, neque ea que in mundo sunt Et quare reddit causam, quia si quis dilexerit mundum, non est caritas patris in eo, id est Spiritus sanctus qui est amor Patris et filii.
marg.| Tertio modo exponitur de superfluo, de spiritu hominis, scilicet de sensualitate, que hominem quodammodo inducit ad hoc, concupiscendo res alterius, invidens alteri sic.
marg.| {r} Spiritus] id est sensualitas.
marg.| {s} Qui habitat in vobis] id est que Rm. 7.d. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee. De hoc dictum est. Sup. eod. Ex concupiscentiis vestris {7. 319va} que militant in membris vestris. Hic inquam spiritus   [Concupiscit] id est facit concupiscere res aliorum.   [Ad invidiam] que ex hoc sequitur quod invident aliis. Unde illud : Invidus alterius rebus marcescit opimis. Et alibi. Vicinumque pecus grandius uber habet. Sic ergo distinguitur littera ut fiat periodus, ibi :   [Scriptura dicat] sub interrogatione. Et postea, ibi :   [Qui habitat in vobis] similiter sub interrogatione, et sine negatione. Et hec est melior punctatio. Vel potest totum poni sub una interrogatione usque huc.   [Qui habitat in vobis] Si est ibi   [non] remissive legitur sic :   [Ad invidiam non concupiscit spiritus qui habitat in vobis, maiorem] etc. periodus. Si remissive et sine negatione, sit ibi periodus sub interrogatione,   [Scriptura dicat] et post ibi remissive,   [qui habitat in vobis, maiorem] etc. Hec non mutantur a prima expositione.
marg.| {a} Sequitur : Subditi ergo] etc. Secunda pars in qua ponit remedia contra inordinationem quam faciunt erga Deum : ibi :   [Subditi ergo] etc. Secundo ponit remedia contra inordinationem quam facit concupiscentia ad proximum. ibi :   [Nolite detrahere] etc. Et secundum hoc hec pars habet duas. In prima dicit quatuor. Primo ostendit quod Deo debemus subiici : ibi :   [Subditi] Secundo ostendit modum : ibi :   [Appropinquate] etc. Tertio causam :   [Et appropinquabit] Quarto fructum vel utilitatem :   [Et exaltabit vos] Dicit ergo :   [Subditi] etc. Continuatio : Quasi Deus humilibus dat gratiam, humilitas autem subiicit Deo :   [ergo subditi estote Deo] per humilitatem cordis, et humiliationem corporis : ut et Deum corde colatis, captivantes intellectum in obsequium fidei. 2Cor. 10.b. Et corde adoretis. Mt. 4.b. Dominum Deum tuum adorabis genua flectendo, et ceteris gestibus corporis venerando.
marg.| {b} Resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis] Sic enim devincitur Diabolus. Unde 1Pt. 5.c. Cui resistite fortes in fide. Sicut e converso fugiendo vincitur Venus. 1Cor. 6.d. Fugite fornicationem. Unde versus. Cede, Venus cedit : iuxta magis improba ledit. Qua specie Martis cedit victoria Parthis : Cypris eo Marte vel ea devincitur arte. Argumentum est hic quod Diabolus semel devictus numquam postea tentat de eo in quo victus est.
marg.| {c} Appropinquate Deo] per humilitatem et bona opera, dicit Glossa Ecce modus quo possumus Deo subiici.
marg.| Et notantur duo spes et humilitas, quia appropinquare debemus per spem id est considerare nos prope ipsum, non simul, sed citra ipsum per humilitatem. [Appropinquate Deo] ut miseri ad misericordem, ut nudi ad divitem, ut famelici ad panem ut infirmi ad medicum, ut servi ad Dominum, ut discipuli ad magistrum, ut ceci ad lumen, ut frigidi ad ignem. Lc. 15.a. Erant appropinquantes ei, id est Iesu, Pharisei et peccatores, ut audierunt.
marg.| {d} Et appropinquabit vobis] liberando ab angustiis, gratiam dando, et de virtute in virtutem promovendo. Ecce causa quare appropinquandum est ei. Ps. Cum ipso sum in tribulatione. Et alibi : Gratiam et gloriam dabit Dominus. Dt. 33.a. Qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina eius.
marg.| {e} Emundate] etc. Hic ostendit qualiter est appropinquandum, quia exterius per bona opera, interius per munditiam cordis. Primo dicit.   [Emundate manus] id est ab operibus malis cessate vos, scilicet qui hucusque fuistis peccatores ; ut si quos malo corrupistis exemplo, reficiatis bono. Et quia non sufficiant exteriora opera nisi et sit interius in corde munditia, propter hoc sequitur.
marg.| {f} Et purificate corda] solum Dei amorem in corde retinendo, et amorem mundi abiiciendo. Vos scilicet qui fuistis.
marg.| {g} Duplices animo] verbis Deum diligendo, et corde et opere temporalia sequendo. Tit. 1.d. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant Eccl. 2.c. Ve duplici corde. Quia sup. 1.b. Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Mundum est cor, quando temporalia sub Deo diliguntur, licet plus debito et cum peccato veniali ; nondum purum. Sed purum est quando diliguntur in recta linea, non plus debito, nec cum veniali peccato.
marg.| {7. 319vb} Primi edificant lignum, fenum et stipulam, id est peccata venialia. Secundi argentum, aurum, et lapides pretiosos. 1Cor. 3.c. Sed tunc pulchrum est cor, quando temporalia omnino abiiciuntur, secundum consilium Domini. Mt. 19.c. Vade et vende omnia que possides, etc. Unde dicitur. Sir. 24.c. Ego mater pulchre dilectionis.
marg.| {h} Miseri estote] vestras miserias et peccata recordando et recognoscendo : contra gloriam quam in peccando habuistis.
marg.| {i} Lugete] pro desiderio celestis patrie.
marg.| {k} Risus vester] quem prius habuistis de vanitatibus seculi.
marg.| {l} Convertatur in luctum] pro incolatu presentis miserie, Eccl. 2.a. Risum reputavi errorem et gaudio dixi, quid frustra deciperis.
marg.| {m} Et gaudium] convertatur   [in merorem] pro statu culpe preterite. Propter hoc legitur Dominus ter flevisse. Pro desiderio patrie flevit in cruce, sicut dicit Apost. Hbr. 5.b. Cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Item pro incolatu huius mundi flevit, quando Lazarum suscitavit. Io. 11.e. Item pro statu culpe, vel peccati, quando flevit super civitatem quam videbat obstinatam in peccatis. Lc. 19.g. Propter hoc dicit quasi predicando Salom. Prv. 14.b. Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat. Bonum autem est lugere hic quia qui lugent consolabuntur. Mt. 5.a. Hier. 31.c. Convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos, et letificabo a dolore suo. Io. 16.d. Vos autem contristabimini ; sed tristitia vestra convertetur in gaudium. Tria dixit, quorum primum pertinet ad bonorum operum tam interiorum, quam exteriorum perpetrationem : ibi : (Emundate et purificate.) Secundum ad tribulationum et tentationum perpessionem, ibi :   [Miseri estote] Tertium, scilicet luctus ad sui corporis vilificationem, et quasi abiectionem : ibi :   [Lugete] etc. Vel   [emundate] ut resistatis   [Diabolo aperte tentanti] [Purificate] ut resistatis ei occulte pulsanti, Et hoc contra tria de quibus tentat. Contra concupiscentiam carnis : Unde dicit (Miseri.) Contra superbiam vite : Unde dicit :   [Risus] Contra concupiscentiam oculorum : Unde dicit :   [Lugete]
marg.| {n} Sequitur : Humiliamini] Hic est fructus, scilicet humilitatis in presenti, et exaltatio in futuro, quasi ergo ex premissis concludens dicit,   [Humiliamini] etc. id est in cordibus vestris, ubi Dominus conspicit, id est. Reg. 16.b. Homo videt que parent : Deus autem intuetur cor. De hoc dicitur. Eccl. 3.c. Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Sed sunt qui interius sunt lupi rapaces, et tamen exterius se humiliant et habitu et gestu, ut hypocrite ; De quibus dicitur. Sir. 19.d. Est qui nequiter se humiliat, et interiora eius sunt plena dolo.   [Humiliamini] ergo in presenti.
marg.| {o} Et exaltabit] Dominus, scilicet in futuro. Lc. 1.e. Et exaltavit humiles. Simile. 1Pt. 5. Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.
marg.| {p} Nolite] etc. Hic ponit remedium contra inordinationem quam facit concupiscentia in proximum, scilicet ut non detrahat unus alii. Qui enim non vult detrahere ; non odit proximum, et sic res eius male vel ad superfluitatem non concupiscit. Ponit autem duas causas quare non est detrahendum. Prima est, quia qui detrahit proximo detrahit legi et ita Deo qui legem dedit : ibi :   [Qui detrahit] etc. Alia causa est, quia si frater bonus est, non est ei detrahendum ; si malus, habet iudicem Deum : Unde tu non debes iudicare eum, vel detrahere : ibi :   [Unus est] etc. Dicit ergo   [Nolite] quasi non solum erga Deum boni sitis, immo ergo proximum. Unde   [Nolite detrahere] etc. id est unus alii. Prv. 4.d. Remove a te os pravum, et labia detrahentia procul sint a te. Nota quod non dicit Iacobus, non detrahatis, sed nolite detrahere : ut sic etiam prohibeat voluntatem. Multi enim non detrahunt qui libenter detraherent si auderent. Detrahere autem est de bono aliquid minuendo trahere. Detractor autem in quatuor ostendit : Quia Deo facit iniuriam, cuius facture detrahit, cum deberet in ea delectari. Ps. Delectasti me, Domine in, factura tua. Item sibi facit violentiam. Cuiuslibet enim hominis natura est alium diligere : sicut etiam patet in aliis animalibus, quia omne animal diligit animal sue speciei. Unde Sir. 27.b. Volatilia ad sibi similia conveniunt, et veritas ad eos qui operantur illam, revertetur. Item bono violentiam facit, quia omne bonum laudabile. Item proximum ledit cuius bonum minuit : Propter hec omnia dicit. Ps. 100. Detrahentem secreto proximo suo persequebar. Et ostendit causam unam quare non est detrahendum dicens :
marg.| {7. 320ra}
marg.| {a} Qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem, detrahit legi] etc. Reddantur singula singulis. Lv. 19.c. Iuste proximo tuo iudica, nec erit criminator, nec susurro in populis. Et Rm. 14.a. Tu quis es qui iudicas servum alienum, suo Domino stat, aut cadit, stabit autem. Iudicare legem, vel detrahere, est facientem legis precepta, malum vel dicere, vel iudicare : Et tali fiet iudicium sine misericordia : Supr. 2.c.
marg.| {b} Si autem iudicas legem, non es] etc. id est vituperator, ut dicit. Glossa et sic transgressor, et ideo puniendus. Hbr. 10.e. Irritam quis faciens legem Moysi, sine miseratione duobus aut tribus moritur testibus, etc. Et quod talis sit puniendus ostendit.
marg.| {c} Unus est enim legislator, et Iudex] Deus scilicet propter quod puniet transgressores. Unde sequitur.
marg.| {d} Qui potest perdere et liberare] id est 1Rg. 2.a. Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit : Perdere potest malos gehenna. Lc. 12.a. Ostendam vobis quem timeatis, cum timete qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Item salvare bonos in gloria. Rm. 2.b. Gloria et honor et pax omni operanti bonum. (Unus est iudex.) Act. 10.f. Ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. Et ita si non facis quod debes et usurpas quod non debes, nihil restat nisi ut puniaris ab eo :   [Qui potest] etc. Et hec secunda causa quare non est detrahendum, quia si malus est frater, habet iudicem alium quam te.
marg.| {e} Tu autem quis es qui] etc. quasi dicat, tu forsitan in nullo superas eum quem iudicas. Unde Gregorius Cogitare debemus cum aliquem redarguimus, quia aut in eisdem peccatis fuimus, aut certe esse potuimus, et sic cum mansuetudine corripimus.
marg.| {f} Ecce nunc qui dicitis] Hec est tertia pars in qua cecitatem eorum aperit qui non videbant remedia apposita et sibi data. Et dividitur in tres partes. Primo ostendit cecitatem que proveniebat ex eo quod non attendebant qui vel quales essent, et sic derogabant Deo promittentes sibi lucra : ibi :   [Hodie] Secundo quasi collyrium super hanc cecitatem apponit, ut sanet eos, scilicet infirmitatem tam ex parte anime, quam ex parte corporis : ibi :   [Qui ignoratis] Tertio quasi ex his concludit : ibi :   [Nunc autem exultatis] etc. : Dicit ergo :   [Ecce] quasi vitanda est detractio, sed (ecce nunc) aliud scilicet vitium est in vobis.
marg.| {g} Qui dicitis] stulte vobisipsis longa vite spatia proponentes cum illo divite. Lc. 12.c. Anima mea habes bona posita in annos plurimos, comede, bibe, epulare. Et quid dicitis, hoc scilicet (Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus ibi quidem annum, etc.) id est multa acquiremus. De hoc autem redarguit eos quod sine conditione longam vitam sibi promittentes, multa lucrari credebant propriis laboribus et non attribuunt suum lucrum, vel profectum Deo. Unde dicit Glossa Multimodam stultitiam notat, quia et de lucrorum augmento agunt, et se multo tempore victuros arbitrantur, non attendentes illud. Sir. 18.a. Numerus dierum hominum ut multum centum anni et sue potestatis estimant ut annum faciant, cum tamen ignorant quid eis sit futurum mali super terram. Eccl. 11.b. Quomodo ignoras que sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre pregnantis, sic noscis opera Dei qui fabricator est omnium.
marg.| {i} Qui ignoratis] Hic eorum oculos aperit collyrio infirmitatis.
marg.| Unde primo ostendit eorum infirmitates ex parte anime dicens : (Qui ignoratis :) quasi hoc dicitis (qui,) id est quia (ignoratis, etc.) Vel sic. Hoc dicitis, quia estis illi. Qui ignoratis, etc. quia. Eccl. 9.a. Omnia in futurum servantur incerta.
marg.| Hic ponitur cecitas ex parte cause formalis. Prv. 27.a. Ne glorieris in crastinum, ignorans quod superventura pariat dies.
marg.| {k} Que est enim] Hic ostendit infirmitatem vel conditionem ex parte corporis, et tangitur hic cecitas ex parte cause materialis. Continuatio. Quasi non debetis hec vobis promittere.
marg.| {l} Enim] id est quia.
marg.| {k} Que est vita vestra] id est quam brevis, et respondet.
marg.| {7. 320rb}
marg.| {m} Vapor est] etc. Gn. 47.b. Dies peregrinationis vite mee 130. annorum sunt parvi et mali. Dicit autem.   [Vapor] quia vita non est nisi particularis dissolutio, que tandem ducit ad mortem. Sap. 5.c. Et nos nati continuo desinimus esse. Sed sicut scitis, expressum signum est damnationis quando homo in morte inducitur, nec Dominum requirit : sicut legitur de Asa rege Iude. 2. Par. 16.d. Egrotavit Asa anno 39. regni sui dolore pedum vehementissimo, et nec infirmitate quesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est. Multi adhuc hodie sunt tales, cum tamen dicat Ps. Quoniam non est in morte qui memor sit tui. Hec enim vita mors est particularis : Unde mirum est quod in morte oblitus est Deus ab illis : Dicitur autem.   [Ad modicum] Propter vegetationem que hic durat, sed in futuro non erit, vita autem erit in futuro ; vel dicitur   [parens] quia sicut dicit Seneca : Expecta iam et non eris, ad litteram. Unde et hic sequitur.
marg.| {n} Et deinceps] id est parum post hoc.
marg.| {o} Exterminabitur] quoad vegetationem que non erit in futuro, sed extra terminos vite illius ponitur, nec enim tunc sancti fomentis ciborum indigebunt. Vel (Exterminabitur) quia cito deficiet vita corporalis. Vel de malis moraliter.
marg.| {n} Et deinceps] id est cito.
marg.| {o} Exterminabitur] quilibet malus, id est extra terminos paradisi ponetur. Et hoc est quia in hac una quamdiu fuerunt ab itinere iusto abierunt in exterminium peccati.
marg.| {p} Pro eo] Hic ponit causam quare de brevitate vite, et de aliis eos allocutus est, ut scilicet id est si sine conditione non loquantur de futuris. Continuatio. Brevis est vita, et hec omnia supra dicta dixi :   [Pro eo ut] vos   [dicatis] cum scilicet habetis aliquid facere.
marg.| {r} Faciemus hoc] etc. nisi Deum velle intelligemus, et sic, Deo omnia relinquatis.
marg.| {q} Et si vixerimus] scilicet   [faciemus] etc. Sed numquid hoc est sufficiens ad hoc ut fiat bonum opus ? Dicit quod non. Quare ergo dicit hoc ? Solutio : Hoc dicit non quod sit sufficiens, sed propter modeste loquentes qui ita solent dicere. Vel   [si vixerimus] quantum in nobis est. Notandum autem quod predicta conditio, scilicet si Deus voluerit, semper aut apponenda est actu, aut intelligenda habitu. Sicut Apostolus intelligendo eam dixit. Rm. 15.f. Per vos proficiscar in Hispaniam.
marg.| {s} Nunc autem] quasi ex omnibus concludit dicens.   [Nunc] Continuatio. Nec solum spatium vite et lucra futuri temporis vobis promittentes, sed etiam   [nunc] id est in hac vita brevi, cuius brevitas vos instruere deberet ne sequeremini temporalia vel putaretis lucra.
marg.| {t} Exultatis] id est gaudium extra ostenditis : Et hoc ex superbia. Unde sequitur.
marg.| {u} In superbiis] id est in divitiis que faciunt vos superbos. Sir. 40.d. Facultates et virtutes extollunt cor. Vel   [Exultatis] id est extra vos alas potentie extenditis : Et hic ponit conditionem ex parte cause finalis quia non attendunt finem ad quem sunt, propter hoc superbiunt : ostendit quod talis exultatio non est appetenda, dicens.
marg.| {x} Omnis exultatio] id est malo igne ignita, id est a diabolo suggerente, qui quasi causa est vel saltem occasio. Et sic arguitur cecitas eorum a causa quasi efficiente : Vel (Maligna) malo igne concupiscentie, scilicet ignita a qua est peccatum originaliter, et sic arguitur quasi a causa materiali : Vel (Maligna) malo igne peccati, et sic arguitur ab effectu in seipso et a seipso que est culpe. Vel (maligna,) id est malo igne gehenne ignita, et sic arguitur ab effectu in seipso, et a seipso qui est pena. Vel (maligni) malo igne invidie vel depressionis aliorum, et sic arguitur ab effectu quem facit in altero. His quinque modis exponitur hoc verbum.
marg.| {y} Scienti igitur] Quia scitis bonum et non facitis : sed exultatis in superbiis. (Scienti igitur bonum, etc.) precipue, scilicet ut ponat hoc pronomen causa maioris significantie. Lc. 21.f. Ille autem servus qui cognovit voluntatem Domini sui et non se preparavit et non fecit voluntatem eius plagis vapulabit multis. Est autem hoc argumentum a minori sic. Quia omnibus talis exultatio est maligna, multo magis, (igitur scienti, etc.) hic dicit Glossa quia scientes bonum facere et non facientes maius peccatum habent quam si nescirent, licet ipsa boni ignorantia magnum sit peccatum, cum {7. 320va} scriptum sit : ignorans ignorabitur. 1Cor. 14.g. Si quis ignorat ignorabitur, ergo videtur quod ignorantia sit peccatum Contra. Nulla scientia virtus, ergo nulla ignorantia est peccatum. Item peccatum non destruitur nisi per gratiam, ignorantia potest destrui sine gratia, ergo non est peccatum. Solutio. Dicunt quidam quod nulla ignorantia est peccatum, et concedunt quod omnis ignorantia excusat a tanto, et si non a tanto, et quod hic dicitur, et ad Cor. exponunt de contemptu sciendi vel addiscendi. Alii dicunt quod est ignorantia privationis, et hec opponitur scientie prout est diversum genus a virtute, et hec non est peccatum, cum scientia non sit virtus. Item est ignorantia dispositionis, que est peccatum, et opponitur scientie que est donum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iac. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=76&chapitre=76_4)

Notes :