Capitulum 2
Numérotation du verset
Iac. 2,1
Fratres mei,
nolite in personarum acceptione
habere fidem Domini nostri Iesu Christi glorie.
Numérotation du verset
Iac. 2,2
Etenim si introierit in conspectu1 vestro
1 conspectus] conventus
Weber
vir aureum annulum habens, in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
Numérotation du verset
Iac. 2,3
et intendatis in eum qui est indutus2 veste preclara et dixeritis ei3 : tu sede hic bene,
2 est indutus]
inv. Weber
|
3 ei] om. Weber
|
pauperi autem dicatis tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum,
Numérotation du verset
Iac. 2,4
nonne iudicatis
apud vosmetipsos,
et facti estis iudices cogitationum
iniquarum.
Numérotation du verset
Iac. 2,5
Audite,
fratres mei dilectissimi, nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo,
divites
autem4
in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se ?
4 autem]
om. Weber
Numérotation du verset
Iac. 2,6
Vos autem exhonorastis
pauperem
nonne divites per potentiam opprimunt vos
et trahunt ipsi5 vos ad iudicia ?
5 trahunt ipsi]
inv. Weber
Numérotation du verset
Iac. 2,7
Nonne
ipsi blasphemant
bonum nomen
quod invocatum est super vos ?
Numérotation du verset
Iac. 2,8
si tamen legem
perficitis regalem
secundum Scripturas,
diliges proximum tuum sicut te ipsum benefacitis.
Numérotation du verset
Iac. 2,9
si enim6
6 enim] autem
Weber
personas accipitis
peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressors.
Numérotation du verset
Iac. 2,10
quicumque autem
totam legem servaverit,
offendat autem in uno
factus est omnium reus.
Numérotation du verset
Iac. 2,11
Qui autem7 dixit : non mechaberis, dixit : et non occides. Si8 non mechaberis occides autem factus es transgressor legis.
7 autem] enim
Weber
|
8 si] quod
praem. Weber
|
Numérotation du verset
Iac. 2,12
Sic loquimini
et sic facite
sicut per legem libertatis incipientes iudicari.
Numérotation du verset
Iac. 2,13
Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam.
Superexaltat9 autem misericordia
9 Superexaltat] superexultat
Weber
iudicio10.
10 iudicio] iudicium
Sixtina et Clementina
Numérotation du verset
Iac. 2,14
Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere
et11 opera autem non habeat ?
11 et] om. Weber
Numquid poterit fides salvare eum ?
Numérotation du verset
Iac. 2,15
Si autem frater et12 soror nudi sint13 et indigeant14 victu quotidiano,
12 et] aut
Weber
|
13 sint] sunt
Weber
|
14 indigeant] indigent
Weber
|
Numérotation du verset
Iac. 2,16
dicat autem de vobis aliquis15 illis : ite in pace, calefacimini, et saturamini non dederitis autem eis que necessaria sunt corporis quid proderit ?
15 de…aliquis] aliquis de vobis
Weber
Numérotation du verset
Iac. 2,17
Sic et fides si non habeat opera,
mortua est in semetipsa16.
16 semetipsa] semetipsam
Weber
Numérotation du verset
Iac. 2,18
Sed dicet quis
tu fidem habes
et ego opera17
17 opera] + habeo
Weber
ostende mihi fidem tuam sine operibus
et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
Numérotation du verset
Iac. 2,19
Tu credis
quoniam est unus18 Deus bene facis
18 est unus]
inv. Weber
et demones
credunt
et
Numérotation du verset
Iac. 2,contremescunt. 20
Vis autem scire,
o homo inanis,
quoniam fides sine operibus mortua19 est.
19 mortua] otiosa
Weber
Numérotation du verset
Iac. 2,21
Abraham pater noster
nonne ex operibus iustificatus est,
offerens
Isaac filium suum20
20 Isaac…suum] filium suum Isaac
Weber
super altare.
Numérotation du verset
Iac. 2,22
Vides
ergo21 quoniam fides cooperabatur operibus suis22, et ex operibus fides consummata est.
21 ergo]
om. Weber
|
22 suis] illius
Weber
|
Numérotation du verset
Iac. 2,23
Et impleta23 est Scriptura dicens : Credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam,
23 impleta] suppleta
Weber
et amicus Dei appellatus est.
Numérotation du verset
Iac. 2,24
Videtis
quoniam ex operibus
iustificatur homo,
et non ex fide tantum.
Numérotation du verset
Iac. 2,25
Similiter
autem et Raab meretrix24
24 meretrix] + nonne
Weber
ex operibus iustificata est,
suscipiens nuntios
et alia via eiciens.
Numérotation du verset
Iac. 2,26
Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Iac. 2,1
marg.|
Fratres mei]
etc. Secundum capitulum in quo agit contra potentiam seculi, dicens, et monens ipsam non esse amplectendam, que quodammodo ex personarum acceptione, et surgit, et cognoscitur. Etsi enim persona divitum accipiatur, hoc non est propter divitias, sed propter potentiam quam vel exercent, vel possunt exercere in pauperes per divitias quas habent. Unde infr. eod. b. Nonne divites per potentiam opprimunt vos ? Quia igitur quodammodo ex potentia seculi acceptio personarum sequitur, que mala est, et a Deo, et a scripturis prohibita, propter hoc dehortatur acceptionem personarum, ut sic potentiam secularem malam esse, et fugiendam ostendat. Et hoc facit in prima parte huius capituli, ibi :
[Nolite]
etc. Deinde in secunda parte monet eos ut sicut ipsi instructi sunt loquantur, et faciant ibi :
[Sic loquimini]
etc. Et secundum hoc patet quod hoc capitulum habet duas partes. Prima vero in qua personarum acceptionem excludit. Et dividitur in tres. Quia in prima docet tribus rationibus non accipere personas. Prima est, quia huiusmodi iudicium non est a Deo, ibi :
[Nonne iudicatis]
etc. Secunda ratio est exemplum Christi qui pauperes non divites elegit, ibi :
[Nonne Deus elegit pauperes]
etc. Tertia ratio est, quia divites per potentiam pauperes opprimunt. Unde quod non est accipienda persona divitum ostendit, ibi :
[Nonne divites]
etc. Si ergo fugienda est acceptio personarum, ergo et secularis potentia, ex qua quodammodo procedit, non est appetenda. Et cum dico, secularis potentia, abusum tango, quasi potentia omnis, et potestas a Deo est, et bona, sed abusus semper malus. Hoc ergo facit in prima parte. In secunda parte prime partis ostendit quod quamvis persona divitum non sit accipienda, ipsi nihilominus sunt diligendi ibi :
[Si tamen legem perficitis]
In tertia parte ostendit quod etsi bene faciant diligendo divites, peccant tamen accipiendo personas. Tum quia legis transgrediuntur preceptum. Lv. 19.a. Non confundas personam pauperis, nec honores vultum potentis, quod ostendit, {7.
314va} ibi :
[Si autem personas accipitis]
Tum quia non tantum legis preceptum transgrediuntur, sed etiam totam legem, quod ostendit, ibi :
[Quicumque autem totam legem]
etc. Dicit ergo :
marg.|
{a}
Fratres mei]
Continuatio. Ita religio munda, et immaculata
[est visitare]
etc. Sed ne crederet quis quod divites magis essent visitandi quam pauperes, propter hoc dicit quod non. Unde
[Fratres mei]
etc. Vel aliter continuatur. Religio munda, et immaculata, est immaculatum se custodire, et ut possitis immaculati esse. O
[fratres mei nolite]
etc. qui est Dominus, et dator
[glorie]
id est non existimetis quod fides Domini sit in personarum acceptione quasi Dominus invitet ad fidem divites et non pauperes. Non enim est ita. Gal. 3.d. Non est Iudeus, neque Grecus, neque liber, non est masculus neque femina, omnes enim vos unum estis in Christo Iesu.
marg.|
{b} Vel :
In personarum acceptione]
id est cum personarum acceptione. Et in hoc innuit quod fidem habebant, sed ab opere vacui erant, quia non pauperibus propter Deum, sed divitibus, ut eis retribuerent dabant, cum tamen dicat Dominus. Lc. 14.c. Cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, cecos, et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum. Vel
[In personarum acceptione]
id est in personis acceptis, non ponatis fidem, ut scilicet eas quasi Deum colatis. Persona autem est idem quod per se una, quales sunt homines qui volunt singulares videri, ut divites, et potentes, unde et singulariter sedent ab aliis remoti. Ps. 140. Singulariter sum ego donec transeam.
marg.|
{c}
Glorie]
autem dicit, ut sic eos ratione premii alliciat ad amorem pauperum ut eis eleemosynas largiantur, ut ex eis gloriam eternam accipiant. Augustinus Da tectum, et accipe celum. Accipitur autem persona quandoque in malum quandoque in bonum. In malo accipere personam, est statum malum vel conditionem pro humano favore vel amore acceptare, vel potius commendare. Item preferre minus dignum magis digno propter favorem persone, vel statum, vel conditionem, vel circumstantiam que est in ipso in quantum in ipso. Unde Gregorius Accipere personam est hominem, non quia homo, sed propter aliquid quod circa ipsum est honorare. Item in bono acceptio persone est honoris debita exhibitio, servato gradu dignitatis, et officii. Dicitur autem hic persona substantia rationalis individua suis proprietatibus substantialibus a ceteris segregata, inter quas tamen exigitur aliqua proprietas preeminentior ceteris, ratione cuius ei debeatur honor qui ex divitiis solis contrahi non potest, nec debet, sed ex potentia collata ad officium aliquod in Ecclesia, vel in secularibus secundum instituta Ecclesie, et mores patrie. Et propter hoc dixit Dominus quibusdam. Lc. 20.d. Reddite que sunt Cesaris Cesari, et que sunt Dei Deo. Eph. 6.a. Servi obedite dominis carnalibus. Sed nonne omnis potestas a Deo est ? Ita. Contra. Rm. 13.a. Omnis anima potestatibus sublimioribus sit subiecta. Non est enim potestas nisi a Deo.
marg.|
Ergo obediendum est potestati, et honoranda est potestas, et sic persona eius accipienda. Solutio : Verum est quod propter officium vel dignitatem honoranda est persona, et non propter divitias aut ornatus vel huiusmodi, quia hec non sunt data homini ut presit propter illa, sed ex illis usum et necessitatem impleat. Item obiicitur. Preferre personam persone in iudicio est accipere personam, et hoc est peccatum, ergo a simili preferre personam persone in collatione Ecclesie vel in datione eleemosyne, est accipere personam, et peccatum, quid est quod dicit Sir. 12.a. Benefac misericordia, et ne suscipias peccatorem. Solutio : Non est simile, quia iudicium respicit merita causarum, opus vero misericordie conditiones personarum. Item quare magis excluditur hoc vitium a Deo quam alia ? Sap. 6.b. Non enim subtrahit personam cuiusquam Dominus, qui est omnium dominator. Actor. 10.e. Non personarum est acceptor Deus. Rm. 2.b. Non enim est personarum acceptio apud Deum. Et in multis locis scripture. Solutio : Quia acceptio personarum declinat in partem, Deus autem universalis est, et redemptor, et creator. Item dictum est quod homo propter officium vel dignitatem honorandus est. Quid est {7.
314vb} ergo quod dicit Gregorius quod accipere personam in malum est hominem, non quia homo, sed propter aliquid quod circa ipsum est honorare. Nonne enim officium vel dignitas circa hominem est. Solutio : Non est officium vel dignitas circa hominem, sed supra, quia a Deo est. Ostendit autem que sunt illa propter que non est accipienda, vel honoranda persona, scilicet, ornatus vestium, abundantia divitiarum dicens.
Numérotation du verset
Iac. 2,2
marg.|
{d}
Etenim]
etc. Continuatio quasi non est accipienda persona propter divitias vel vestes.
[Etenim]
id est quia.
marg.|
{e}
Si vir]
aliquis existens.
marg.|
{h}
In veste candida]
exterius, et si intus sordidus sit et niger.
marg.|
{g}
Habens annulum aureum]
et propter hoc magnus in opinione vulgi.
marg.|
{f}
Introierit in conventu vestro]
vel in conspectu vestro.
marg.|
{i}
Introierit autem et pauper in sordido habitu]
exteriori, qui forsitan intus in mente candidus et lucens est coram oculis Dei.
Numérotation du verset
Iac. 2,3
marg.|
{k}
Et intendatis in eum, qui indutus est veste preclara]
quasi propter hoc sit melior.
marg.|
{l}
Et dixeritis ei, tu sede hic bene]
id est in loco honesto.
marg.|
{m}
Pauperi autem dicatis, tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum]
in vili, scilicet loco. Eccl. 10.c. Gloria divitum honoratorum, et pauperum timor Dei est. Glossa dicit. Mundus pauperem abiicit, divitem colit, fides Christi, e contra docet. 1Cor. 1.d. Infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia. Hic dicit Augustin. in Glossa Quod si hec differentia sedendi, et standi ad honores Ecclesiasticos refertur, non est leve peccatum, ut dives eligatur, paupere sanctiore, et instructiore relicto. Si ad quotidianos consessus, quis est, qui non peccat ? Et solvit, quia ille peccat, qui intus ita iudicat, ut quis quanto est ditior, tanto est alio, qui est pauper, melior. Unde signanter sequitur.
Numérotation du verset
Iac. 2,4
marg.|
{n}
Nonne iudicatis apud vosmetipsos]
quasi a vobis est hoc iudicium non a Deo.
marg.|
{o}
Et facti estis iudices cogitationum iniquarum]
Glossa id est humanarum quasi diceret non iudicatis, ut Deus, sed ut homines, et male. Et est prima ratio, quare persona non est accipienda propter divitias, quia tale iudicium non est a Deo, sed ab homine. Vel.
marg.|
{p}
Cogitationum iniquarum]
id est secundum cogitationes vestras iniquas iudicatis. Et sic construitur genitivus in designatione essentie.
Numérotation du verset
Iac. 2,5
marg.|
{q}
Audite]
id est diligentius attendite.
marg.|
{r}
Fratres mei, dilectissimi]
Hoc exponitur supr. 1.c.
marg.|
{s}
Nonne Deus]
etc. Hec est secunda ratio quare persone non sunt accipiende, vel honorande propter divitias : exemplum videlicet Christi. Dicit ergo :
[Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo]
id est qui parum habebant in pera de substantiis huius mundi quasi diceret sic. Et quid mirum ? Ipse enim et de pauperibus nasci voluit, et propter nos seipsum depauperavit, ut nos ditaret. 2Cor. 8.a. Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, qui propter nos egenus factus est, cum dives esset. Lc. 12.d. Nolite timere pusillus grex : complacuit enim patri vestro dare vobis regnum. Elegit ergo pauperes in hoc mundo, sed.
marg.|
{t}
Divites in fide]
Contra. Immo deberet dicere in spe. Sancti enim in vita hac habent spe quod in futuro habituri sunt re. Solutio. Existentes in fide, sed divites spe. Sic expone. Vel.
marg.|
Divites in fide]
id est ex fide. Nam fides spem generat.
marg.|
Vel :
[Divites in fide]
quia credunt omnia credenda, quia nunc in fide vident quicquid videbunt in patria aperta facie. Modo ergo dum vivunt sunt divites fide, sed in morte ditiores erunt, quia videbunt non iam fide, sed re, et in resurrectione erunt ditissimi quando erunt glorificati in anima, et corpore. Is. 40.a. Suscepit, id est suscipiet de manu Domini duplicia. Possidebunt enim duplicem stolam, Is. 61.c. In terra sua duplicia possidebunt, letitia sempiterna erit eis.
marg.|
{u}
Et heredes regni]
Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum.
marg.|
{x}
Quod repromisit Deus diligentibus se]
supr. 1.b. Quam repromisit Deus, etc.
Numérotation du verset
Iac. 2,6
marg.|
{y}
Vos autem]
quasi sic elegit Deus.
[Vos autem exhonorastis]
id est honore privastis.
marg.|
Vel.
[Exhonorastis]
id est contra honorem posuistis.
marg.|
{z}
Pauperem]
dicendo ei tu sta illic. Sequitur.
marg.|
{7.
315ra}
marg.|
{a}
Nonne divites]
Tertia ratio quare non est accipienda ; vel honoranda propter divitias persona divitum, quia scilicet per illas ipsi opprimunt pauperes. Unde dicit.
[Nonne divites]
qui Christo divitias preferunt.
marg.|
{b}
Opprimunt vos]
qui creditis, per potentiam violenter scilicet auferendo vestra, quasi diceret. Imo Mich. 3.a. Qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos. Hbr. 10.g. Et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Item
[Opprimunt]
verberando. Lc. 21.c. Iniicient vobis manus suas, et persequentur, trahentes ad Reges, et Presides propter nomen meum. Et non solum opprimunt vos, imo.
marg.|
{t}
Et ipsi trahunt vos ad iudicia]
etiam sine culpa, facientes vos condemnari, Tales redarguit Apostolus 1Cor. 6.c. Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini, sed vos iniuriam facitis, et fraudatis, et hoc fratribus.
Numérotation du verset
Iac. 2,7
marg.|
{d}
Nonne ipsi blasphemant bonum nomen]
Iesu Christi scilicet qui est salus vestra ?
marg.|
{e}
Quod invocatum est super vos ?]
Hier. 14.e. Tu in nobis es Domine, et nomen tuum invocatum est super nos. Hoc faciunt ipsi trahendo fideles pauperes ad iudicia, cum deberent eos iuvare.
[Super vos]
dicit, ad vestram protectionem. Is. 4.b. Super omnem enim gloriam protectio. Ps. 70. De ventre matris mee tu es protector meus.
Numérotation du verset
Iac. 2,8
marg.|
{f}
Si tamen]
Hec est quarta pars prime partis capit. in qua ostendit, quod divites etsi propter divitias non sint preferendi, tamen non sunt contemnendi, sed diligendi, quia ad hoc arctat nos lex Evangelii, que proximum omnem diligere precipit. Continuatio. Ita non sunt divites preferendi :
[Sed tamen si perficitis]
id est adimpletis diligendo eos.
marg.|
{g}
Legem regalem]
id est legem Evangelicam, que regalis dicitur, quia facit reges. 1Pt. 2.b. Vos autem estis genus electum, regale sacerdotium.
marg.|
Vel.
[Regalem]
id est communem, sicut strata publica, via regia dicitur, Perficitis inquam.
marg.|
{h}
Secundum scripturas]
sicut scripture monent, et testantur. Legem dico hanc scilicet.
marg.|
{i}
Diliges proximum tuum, sicut teipsum]
Matthei 22.d. Rm. 13.c. Qui diligit proximum legem implevit. Et bene dicit, implevit, quia dilectio proximi quasi ultima, et completiva est in dilectione. Primo enim diligendus est Deus, deinde nos, ultimo proximus. Si inquam hanc legem perficitis
[benefacitis : Diliges proximum tuum, sicut teipsum]
Hoc exponitur quatuor modis :
[Sicut teipsum]
id est quomodo teipsum, scilicet gratis, et sine respectu remunerationis humane, et citra Deum, et super alias creaturas, sic se diligunt illi, qui sunt in Ecclesia militante. Item ad id ad quod teipsum, id est non quia frater, non quia cognatus, vel huiusmodi, sed quia homo ad imaginem Dei factus est, sic qui sunt in triumphanti Ecclesia diligunt illos, qui sunt in militanti. Item propter quod teipsum, id est propter Deum, sic qui sunt in militanti diligunt illos, qui sunt in triumphanti. Item quarto modo, in quo teipsum, sic qui sunt in triumphante Ecclesia diligunt illos qui sunt in triumphanti. Vel quinto modo, sicut teipsum, id est in bono. Unde Rm. 13.d. Glossa Qui proximum in malo diligit, nec se, nec illum diligit. Ps. 10. Qui diligit iniquitatem odit animam suam.
Numérotation du verset
Iac. 2,9
marg.|
{k}
Si autem personas]
Hec est tertia pars prime partis, in qua ostendit, quod quamvis ipsi benefaciant diligendo divites, tamen peccant accipiendo personas, duplici de causa. Primo quia transgrediuntur preceptum legis : Unde dicit :
[Si autem]
quasi benefacitis diligendo eos.
marg.|
{
k
}
Si autem personas accipitis]
id est dignas acceptione reputatis, peccatum operamini.
marg.|
{l}
Redarguti a lege]
Dt. 1.c. Quod iustum fuerit iudicate : sive civis sit ille, sive peregrinus, nulla erit distantia personarum : Ita parvum audietis, ut magnum, etc.
marg.|
{m}
Quasi transgressores]
Istud
[quasi]
expressivum est veritatis.
marg.|
{n}
Quicumque]
hic secundo ostendit, quod peccant accipiendo personas, etsi bene faciant diligendo, per hoc quod totius legis rei efficiuntur, unde dicit :
[Quicumque]
Continuatio. Bene dico redarguti a lege peccatum operamini, et non solum hoc.
[Autem]
id est sed.
Numérotation du verset
Iac. 2,10
marg.|
{n}
Quicumque totam legem servaverit]
id est servandam proposuerit.
marg.|
{p}
Offendat autem in uno]
non ex surreptione, sed reputans leve esse.
marg.|
{q}
In uno]
id est contra unum Deum, qui dator est omnium. Vel
[in uno]
precepto scilicet caritatis {7.
315rb} de qua dixi supra. Vel qui
[in uno]
quolibet precepto.
marg.|
{r}
Factus est omnium reus]
tripliciter, id est contra eum peccavit, qui dator est omnium, et sic patitur detrimentum operum precedentium, que non valent ei, quia damnatur ac si esset omnium reus, licet non tantum. Vel
[Factus est omnium reus]
quia caritatem amittit, que est forma omnium virtutum. 1Tim. 1.b. Finis precepti est caritas, id est perfectio, et sic patitur defectum observantie preceptorum, que non potest sine caritate observari. Similiter intelligitur illa Glossa Tota vita infidelium est peccatum, id est deficit a bono gratie, super illud. Rm. 14.d. Omne quod non est ex fide peccatum est.
marg.|
Vel.
[Factus est omnium reus]
hoc est verum propter virtutum connexionem : Qui enim unam non habet : nullam habet, sicut qui me offenderet, omnes amicos, et fratres offenderet. Et hoc probat, quia.
Numérotation du verset
Iac. 2,11
marg.|
{s}
Qui dixit. Non mechaberis]
Ex. 20.c.
[Dixit]
et hoc.
marg.|
{t}
Et non occides]
nec voluntate, nec manu, nec consilio, nec permissione.
marg.|
{u}
Quia si non mechaberis occides autem]
etc. Transgressor est, qui facit contra legem scriptam, sed prevaricator, qui facit contra legem nature. Sequitur.
Numérotation du verset
Iac. 2,12
marg.|
{x}
Sic loquimini]
In hac secunda parte huius cap. tamquam sufficienter instructos in verbo supr. 1.c. Sit autem omnis homo velox. Item in opere : Estote factores. Item in lingue refrenatione. Si quis putat se, etc. Item in caritate per hoc quod excludit acceptionem personarum in principio huius capituli, et per hoc quod monet ad dilectionem proximi : Nunc monet eos, ut predicta omnia retineant, et quia caritatem sequuntur opera misericordie, propter hoc diffusius invitat eos ad opera misericordie. Hec autem pars dividitur in tres, quia primo invitat ad opera misericordie. Secundo ostendit, quod fides non valet sine operibus, ibi :
[Quid proderit fratres mei]
Tertio ostendit utilitatem operum, ibi :
[Vis autem scire]
etc. In prima etiam parte monet ad opera misericordie, quatuor rationibus. Prima est, quia ipsi misericordiam consecuti sunt, unde debent esse misericordes, ibi :
[Sicut per legem]
Secunda est, ne si negligant opera misericordie iudicentur per legem Evangelii, cuius transgressores gravius puniuntur, quam transgressores legis Moysi, ibi :
[Sicut per legem]
secundum alium modum exponendi. Tertia ratio sumitur ab effectu eius, quod est non facere misericordiam, ibi :
[Iudicium enim sine misericordia]
Quarta ratio sumitur ab effectu misericordie, ibi :
[Superexaltat autem]
Dicit ergo :
marg.|
{x}
Sic loquimini]
quia vidue, et pupilli sunt visitandi, quia divites propter divitias non sunt accipiendi, sed propter Deum diligendi. Ergo
marg.|
{x}
sic loquimini]
proximis, vel benigne compatiendo.
marg.|
{y}
Et sic facite]
id est operamini misericordiam eis exhibendo.
marg.|
{z}
Sicut per legem libertatis]
etc. ut sic ostendatis vos esse sub lege libertatis, et misericordie, non sub lege Moysi, que est lex pene, quasi spontanea voluntate non coacti, et ore vos exhibeatis proximis affabiles, et benignos, et opere misericordes, et pios, et corde amatores veros. Primum tangit cum dicit.
[Loquimini]
Secundum cum dicit
[Facite]
Tertium, cum dicit.
[Per legem liber]
Lex enim libertatis est caritas, que semper debet esse in inceptione, quia ut dicit Bernardus Caritas, aut deficit, aut proficit, unde semper debet esse in augmento. Item quia semper est in inceptione, quia semper solvitur, et semper debetur, et cum solvitur plus incipit deberi. Unde Augustinus super illud Rm. 13.c. Nisi ut invicem diligatis. Sola caritas est, que semper detinet debitorem. Redditur enim cum impenditur, debetur autem etiam cum reddita fuerit, quia nullum tempus est quo impendenda non sit. Dicitur autem caritas lex libertatis, quia Deo nos ligat cum timore penarum nos cogendo, sed desiderio, et appetitu celestium bonorum alliciendo. Hanc legem petebat. Ps. 118. Legem pone mihi Domine, etc. Hec vocata est superius lex regalis. Sensus ergo est verbi.
[Sic loquimini
etc.
sicut per legem]
etc. id est eodem iudicio caritatis vos exhibete faciles proximis, sicut Deus se exhibuit vobis gratis scilicet et sine spe terrene remunerationis. Et sic tangitur hic prima causa. Vel
[sicut per legem]
etc. id est quia iudicandi estis per legem Evangelii, que gravius punit contemptores, quam lex Moysi, id est per hoc, ergo.
marg.|
Vel.
[Sic loquimini]
et
[sic facite]
sicut supra dictum est, {7.
315va} quia. Hbr. 10.c. Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratie contumeliam fecerit. Vel
[Sic loquimini]
etc. id est ac si faceretis si in ipso opere iam inciperetis iudicari : Et in hoc monet, ut in operibus nostris semper attendamus iudicium Dei, quod debemus pro eis subire. Eccl. 8.b. Quia non profertur cito contra malos sententia absque timore ullo filii hominum, perpetrant mala. Unde Hieronymus
a"Sive bibam, sive comedam, sive aliquid aliud faciam, semper auribus meis intonare videtur illa extremi iudicii buccina qua dicetur : Surgite mortui, et venite ad iudicium".
a
¶Fons :
sententia apocrypha Hieronymo tributa, post magistrum aliquem – forte Hugonem ipsum – reportata redactaque, postea frequenter diversis auctoribus laudata ; cf.
Hugo de Sancto Caro,
Postille (
Gn. 42, p.mystice ;
Ps. 2, 11.g mystice
;
Ps. 82, 1.d
;
Sir. 38, g.mystice
;
Lc. 23, a.mystice
;
Io. 5, c.moraliter
;
1Th. 4, 16 ;
Hbr. 10, .a
;
Iac. 2, 12
;
Apc. 4
(Vidit Iacob), ed. Sacra Pagina) ; cf.
Petrus Cantor
, Summa quae dicitur Verbum adbreuiatum (textus conflatus), 2.50, CCCM 196, lin. 105 sqq.: « Item, ut in te excitetur contritio, audi Ieronymum ad penitendum sollicitantem Heliodorum, cui dicit:"Quid facis, frater, in seculo, qui maior es mundo?" Cogita quod iam tuba de celo clangit uel canit: surgite mortui; iam iudex ille tremendus, uultuosus tamquam potens crapulatus a uino, iudicaturus orbem in nubibus celi procedit ad iudicium; iam gladius bis acutus, queque obstantia et obuia circumquaque demetens, ex ore eius exit. Surge igitur; quousque pigritaris? Circumda tibi uallum, cinge te fossa et prepara te ad iudicium Saluatoris, quia qua hora non putas Filius Hominis ueniet. Vt etiam conteraris, dic cum propheta: Circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni circumdederunt me; nec inmerito, quia uultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum ». <cuius fons> Cf.
Hieronymus,
Epistolae (ep. 14 Heliodoro), § 4-6, CSEL 54, p. 49.15 sqq. <Non hab.> La sentence a été reprise dans les éditions modernes de la Legenda aurea, mais est n’appartient pas au texte original édité par G. P. Maggionin (Firenze, 1999², c. 13) ; cf. Iacobus de Voragine, Legenda aurea, ed. Eberti, 1472], c. 13 (De circumcisione domini), p. 85.24 [MM2023]
marg.|
Vel
[Sic loquimini]
Sicut decet sanctos, Deo, scilicet humiliter in oratione, proximis, utiliter in exhortatione, vobis prudenter in cogitatione, et scrutinio conscientie.
[Et sic facite]
sicut decet sanctos scilicet corpus rationabiliter in servitutem spiritus, et spiritum in servitutem Dei redigendo.
marg.|
Item proximis misericorditer per corpus subserviendo, et nobis humiliter subiiciendo.
Numérotation du verset
Iac. 2,13
marg.|
{a}
Iudicium]
Quasi ita debet esse in nobis, quia
[iudicium]
fiet
[sine misericordia illi, qui non fecerit misericordiam]
cum potuit antequam iudicaretur, quanto enim maiorem quis misericordiam consecutus est a Domino, tanto iniustius misericordiam negat proximo, et iustius luit penas impietatis, ut dicit Glossa Sed contra textum videtur dicere. Ps. 24. Universe vie Domini misericordia, et veritas. Solutio : Iudicium fiet ei sine misericordia liberante, non tamen sine misericordia relaxante, de qua loquitur. Ps. Vel sine tanta quantam inveniret si misericors fuisset.
marg.|
{b}
Superexaltat]
Hec est quarta ratio quare sic est faciendum, et loquendum, ut preostensum, que sumitur ab effectu misericordie : Continuatio. Ita immisericors sine misericordia punietur.
marg.|
{c}
Autem]
id est sed, e converso.
marg.|
{d}
Misericordia superexaltat iudicium]
Dei in bonis, et misericordibus, id est super id quod debetur ex iudicio in altiori loco collocat :
marg.|
Et exponitur hoc quinque modis. Primo de misericordia, et iudicio hominis. Misericordia enim hominis supponitur iudicio, et ipsum illuminat, sicut lucerna candelabrum, ut sic commendabilius sit, et magis placeat. Sic exponit Interlin. Superponitur iudicio, et quasi illuminat iudicium, quia iudicium, quod est cum misericordia per ipsam misericordiam commendabilius est, et magis placet. Secundo exponitur de misericordia Dei in salvandis, et iudicio Dei in damnandis quasi in iudicio Dei dolebit immisericors, et misericors gaudebit, quia Dominus ex sua misericordia plus de premio supra condignum donabit bonis in iudicio, quam ex eadem misericordia relaxabit malis de pena citra condignum sui iudicii. Utrumque enim faciet Deus ex misericordia, et supra condignum remunerabit bonos, et citra condignum puniet malos. Tertio modo exponitur de misericordia hominis, et iudicio Dei. Unde enim misericordie exhibite ab homine, in presenti, extinguitur ignis peccati, unde levius erit in futuro iudicium Dei. Quarto modo de misericordia Dei, et iudicio quantum ad numerum salvandorum tantum, quia plures salvantur per misericordiam, quam per iudicium. Plures enim sunt iusti, qui decedunt in venialibus, vel penitentiis imperfectis, quam quorum merita sufficiunt ad hoc, quod evolent in celum. Unde Glossa Plures per misericordiam colliguntur. Quinto modo de misericordia Dei in presenti, et iudicio Dei in futuro, quia misericordia, quam Deus exhibet hic homini, exaltabit iudicium in futuro, id est altius faciet, et gravius, quia plus punietur in futuro, et gravius ille, qui hic magnam misericordiam est consecutus a Deo si fuerit immisericors, et hoc dicit illa Glossa Quo plus maiorem quis misericordiam a Deo consequitur eo iniustius indigenti proximo misericordiam negat, et iustius luit penas impietatis. Quia ergo tantus est effectus misericordie, et Dei, et hominis in presenti, et in futuro, in {7.
315vb} bonis, et in malis, faciles, et parati esse debetis ad opera misericordie. Mt. 5.a. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Numérotation du verset
Iac. 2,14
marg.|
{e}
Quid proderit]
etc. Secunda pars secunde partis cap. in qua ostendit, quod tanta est utilitas operum, quod nec etiam fides valet sine operibus. Et hoc probat duplici argumento. Primum sumitur a simili sumpto ex verbis pietatis sine operibus ad fidem sine operibus. Nam sicut verba misericordie hec scilicet, Deus te consoletur, bene faciat tibi Deus, non prosunt pauperi, nisi sequatur opus misericordie, sic nec fides sine operibus prodest habenti illam, quod dicitur, ibi
[Si autem frater]
etc. Secundum a profectu aliorum sumitur, talis enim fides non prodest aliis per exemplum, que non habet opera per que cognoscatur, unde nec distinguit ab infidelibus, nec a demonibus ibi :
[Sed dicet aliquis]
etc. Dicit ergo
[Quid proderit]
etc. Quia ab operibus posset se aliquis excusare per fidem, quam habet credens eam solam sibi sufficere, propter hoc removet hoc dicens.
[O fratres mei carissimi] [quid proderit si quis dicat se habere fidem]
etc. quasi diceret nihil, hoc est verum, cum habet tempus operandi, et negligit operari.
marg.|
{f}
Numquid fides]
talis scilicet
[poterit salvare eum ?]
quasi diceret non, sed sola illa, que per dilectionem operatur : Gal. 5.b. De qua Hbr. 11.b. Sine fide impossibile est placere Deo. Agit autem latius de operibus misericordie, ut quos terruerat precedente sententia scilicet, Iudicium sine misericordia, etc. consoletur ostendendo quibus remediis quotidiana purgentur peccata.
Numérotation du verset
Iac. 2,15
marg.|
{g}
Si autem]
Hic sumitur primum argumentum, per quod probat, quod fides sine operibus non valet. Moraliter autem arguit hic quosdam, qui pulchre alloquuntur pauperes, sed tamen cum possunt nihil boni eis faciunt. Continuatio. Monui vos ad opera misericordie, non tantum ad verba.
marg.|
{
g
}
Autem]
id est sed.
marg.|
{h}
Si frater aut soror, nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
Numérotation du verset
Iac. 2,16
marg.|
dicat autem aliquis de vobis illis, ite in pace, calefacimini, et saturamini, non dederitis autem eis, que necessaria sunt corpori quid proderit]
illis caritas vestra, ut dicit <Glossa> interlinearis quasi dicat nihil. Et exponitur sic. Caritas, id est fides, quam reputatis vobis valere ac si esset cum caritate, quasi dicat nihil proderit vobis, nec illis. Contra. Sir. 28.d. Nonne ardorem refrigerabit ros, sic et verbum melius, quam datum, ergo plus prodest dicere, ite in pace, quam dare eleemosynam. Solutio. Verbum cum dato melius est, quam datum tantum, vel verbum mansuetum, et dulce melius est, id est efficacius ad acquirendam benevolentiam, et amorem cordis etiam sine dato, quam datum cum improperio, et vituperatione, non tamen ad necessitatem supplendam. Non solum verba habebat Iob, immo etiam opera, qui nudos operiebat. Iob. 31.b. Si despexi pretereuntem, eo, quod non haberet indumentum, et absque operimento pauperem, si non benedixerunt mihi latera eius. Is. 58.b. Cum videris nudum operi eum. Item famelicos satiabat. Iob. 31.b. Si comedi buccellam meam solus. Item frigidos calefaciebat : Iob. 31.b. Et de velleribus ovium mearum calefactus est.
Numérotation du verset
Iac. 2,17
marg.|
{i}
Sic, et fides]
Hic adaptat simile, dicens.
[Sic et fides sine operibus mortua est]
Non dicit, sine opere, quia credere est opus fidei, quod tamen non facit fidem vivam, quia non fit tunc ex caritate.
marg.|
{k}
In semetipsa]
id est in proprio subiecto ; quod non vivificat : Et dicit.
[Mortua]
quia quod mortuum est, et sensu caret, et motu : sic qui fidem habet sine operibus, non habet sensum delectationis, que est in caritate, nec motum bone operationis.
Numérotation du verset
Iac. 2,18
marg.|
{l}
Sed dicet quis]
id est aliquis. Secundum argumentum, quod fides sine operibus inutilis est. Tum quia exemplo non prodest. Unde ab infidelibus, vel a Demonibus non distinguit. Tum quia derisionem patitur ab his, qui habent opera. Continuatio. Non solum propter predicta est inutilis :
[Sed dicet aliquis]
habens opera, dicet irridendo.
marg.|
{m}
Tu fidem habes]
ut tu dicis,
[et ego opera habeo, ostende mihi fidem tuam sine operibus]
quasi dicat hoc non potes facere, quia opera sunt certa signa fidei Mt. cap. ultimo capitulo : A fructibus, id est ab operibus cognoscetis eos.
marg.|
{n}
Et ego]
habens opera
[ostendam tibi]
etc. id est probare {7.
316ra} possum me esse fidelem per opera mea, ecce quomodo fides sine operibus non prodest exemplo, nec discernit ab infidelibus qui habent opera.
Numérotation du verset
Iac. 2,19
marg.|
{a}
Tu credis]
Hic ostendit, quod talis fides non distinguit a Demonibus unde et pro ea non est gloriandum dicens :
[Tu credis quoniam unus est Deus, bene facis]
sed non sufficit, et ne putes, quod sic credendo magnum aliquid facias.
marg.|
{b}
Et]
id est etiam.
marg.|
{c}
Demones credunt]
; quod unus est Deus, sicut et tu.
marg.|
{d}
Et contremiscunt]
quod plus est, qui ergo. Deum non credunt, vel creditum non timent, Demonibus tardiores, vel proterviores sunt, ut dicit Glossa
Numérotation du verset
Iac. 2,20
marg.|
{e}
Vis autem scire]
etc. Hec tertia pars secunde partis capituli, in qua ostendit utilitatem operum. Primo exemplo Abrahe, qui ex operibus iustificatus est, id est iustus ostensus, vel potius iustus effectus, ut postea videbitur. Secundo exemplo Raab meretricis, que levibus, et modicis operibus misericordiam invenit, et civis effecta in Israel, et annumerata in generatione Christi. Mt. 1.a. Et hoc facit loquens de Raab, ne illi excellentiam operum Abrahe calumniantes dicerent se non posse illum imitari. Continuatio ; Quasi non solum argumentis, vel rationibus patet hoc, sed etiam exemplis.
marg.|
{f}
Autem]
id est quia.
marg.|
{g}
O homo inanis]
id est sine operibus.
marg.|
{e}
Vis scire]
apertis exemplis videre.
marg.|
{h}
Quoniam fides sine operibus mortua est]
quia ut dictum est supra, nec sensum habet, nec motum suo scilicet modo. Vel, id est
[Mortua]
id est otiosa. Sic exponit. Interlin. quia non valet ad salutem.
Numérotation du verset
Iac. 2,21
marg.|
{k}
Abraham pater nonne ex operibus iustificatus est]
quasi diceret imo. Contra Rm. 4.a. Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam, ei autem, qui operatur merces non imputatur, secundum gratiam, sed secundum debitum, ergo cum Abraham fuerit iustitia reputata ex gratia fidei, et non ex operibus, quia sic non esset gratia, sed debitum, patet quod Abraham ex operibus non fuit iustificatus. Et in eodem paulo ante. Si enim Abraham ex operibus legis iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Solutio. Apostolus loquitur ad Romanos de operibus precedentibus fidem, quibus non Abraham, nec alius iustificatus est, hic vero est sermo de operibus sequentibus fidem, que dicuntur iustificare ; Tum quia iustificationem iam habitam per fidem infusam notificant : Tum quia eam perficiunt, et conservant, et tunc res fieri dicitur, quando perficitur, vel quando innotescit.
marg.|
Unde et hic sequitur {l}
Offerens Isaac filium suum super altare]
Gn. 22.1. preparans se ad offerendum, scilicet. Hoc dicit, quia iam ipsum super altare posuerat ac si deberet immolare eum, et gladium ad immolandum levaverat, et hoc fuit postquam iam crediderat.
marg.|
Unde per hoc patet, quod loquitur hic Iacobus de operibus post fidem. Et sicut hic dicit Glossa hec oblatio est opus et testimonium fidei, et iustitie. Paulus in Abraham fidei constantiam. Hbr. 11.d. Fide obtulit Abraham Isaac cum tentaretur. Iacobus laudat operum magnificentiam, quia in utroque fuit perfectus Abraham, et de utroque in exemplum proponitur. Hoc ergo eis, qui de circumcisione crediderant proponit in exemplum, ut bonum patrem boni filii in tentatione imitentur, et operatione. Sic Paulus a discipulis se imitandum monebat. 1Cor. cap. 4.d. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 2Cor. 7.a. Capite nos neminem lesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.
Numérotation du verset
Iac. 2,22
marg.|
{m}
Vides ergo quoniam fides cooperabatur operibus]
Hoc dicit, quia per fidem fuit iustificatus ; Actuum cap. 15.b. Fide purificans corda. Vel hoc dicit, quia magnam valde fidem habebat, quando filium de quo promissionem receperat, offerebat.
marg.|
{n}
Et ex operibus fides consummata est]
Opera enim fidem perficiunt, notificant, augmentant, et consummant.
marg.|
{o}
Et impleta est scriptura]
dicens. Gn. 15.b.
marg.|
{7.
316rb}
marg.|
{p}
Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam]
quasi ex fide, quam ex gratia Deus infudit, iustum eum reputavit.
marg.|
{q}
Et ita appellatus est, amicus Dei]
magna tentatio, dicit Glossa cum filium suum iubetur occidere. Magna fides cum etiam de mortuo credebat se posse semen accipere, magnum opus cum dilectissimum non dubitaret offerre. Et quia sic in Abraham factum est.
Numérotation du verset
Iac. 2,24
marg.|
{r}
Videtis]
id est videre potestis aperte.
marg.|
{s}
Quoniam ex operibus]
fidei.
marg.|
{t}
Iustificatur homo]
qui tempus habet operandi.
marg.|
{u}
Et non ex fide tantum]
sine operibus. Ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Gal. 6.c. Quia. Io. 9.a. Veniet nox quando nemo potest operari.
marg.|
{x}
Similiter autem]
Hic adhuc ostendit alio exemplo utilitatem operum, quia Raab meretrix iustificata fuit per opera. Posito itaque exemplo de operibus Abrahe excellentibus, propter quorum excellentiam causari posset aliquis se non posse ea imitari, presertim cum nullus modo cogat filios offerre, humilius exemplum subiungit. Continuatio.
marg.|
Non solum Abraham per opera maiora iustificatus est.
marg.|
{y}
Autem]
id est sed.
Numérotation du verset
Iac. 2,25
marg.|
{x}
Similiter et Raab meretrix suscipiens nuntios]
populi Israelitici explorantes Hiericho civitatem.
marg.|
{a}
Et alia via eiiciens]
Iosue 2.c.
marg.|
{z}
Nonne iustificata est ex operibus]
id est per opera hospitalitatis, misericordie, et non solum a morte corporali liberata : Ios. 6.c. Sola Raab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt.
marg.|
Abscondit enim nuntios quos direximus. Immo etiam soluta est a peccatis, quia Tb. 4.b. Eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animas ire in tenebras. Item facta est civis Israelitici populi. Ios. 6.d. Raab vero meretricem, et domum patris eius, et omnia, que habebat fecit Iosue vivere, et habitaverunt in medio Israel usque in presentem diem.
marg.|
Item numeratur in generatione Christi : Matthei cap. 1.a. Salomon autem genuit Booz de Raab. Ecce quantum valent opera misericordie, quia et a morte corporali, et spirituali liberant. Unde 1Tim. 4.c. Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vite, que nunc est, et future.
Numérotation du verset
Iac. 2,25
moraliter
moraliter
marg.|
Raab meretrix est anima peccatrix, que se dilatavit per vicos, et plateas vite secularis. Raab enim interpretatur latitudo : Et tamen nunc suscipit nuntios, quando calamitates mundi, et miserias considerans dolet, quod sic in eis vitam vane expendit, et tunc incipit timere penas inferni. Nuntii ergo sunt dolor de vita, quam male expendit, et timor de pena futura, quam pertimescit, et propter hoc ad bona opera se convertit, et sic iustificatur a posteriori.
marg.|
Que nuntios eiicit, quando perfectior iam, nec de peccatis, nec de penis dolet, sed ex imo pectoris alta trahens suspiria, tota aviditate, et desiderio aspirat ad gaudia Paradisi, cupiens dissolvi, et esse cum Christo, mortem habens in desiderio, et vitam in patientia.
Numérotation du verset
Iac. 2,26
marg.|
{b}
Sicut enim]
Ita omnes per opera fidei sunt iustificati, nec sola fides sufficeret eis.
marg.|
{c}
Enim]
id est quia.
marg.|
{d}
Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est]
quia sicut anima vivificat corpus, ita opus fidem. Is. cap 26.c. A timore tuo Domine concepimus, et peperimus spiritum salutis, id est opus fidei.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iac. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=76&chapitre=76_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iac. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=76&chapitre=76_2)
Notes :