Capitulum 4
Numérotation du verset
1Pt. 4,1
Christo igitur passo
in carne,
et vos eadem cogitatione armamini,
quia qui passus
est in carne, desiit a peccatis,
Numérotation du verset
1Pt. 4,2
ut iam non hominum desideriis1, sed voluntati Dei,
1 hominum desideriis]
inv. Weber
quod reliquum est in carne vivat temporis.
Numérotation du verset
1Pt. 4,3
Sufficit enim preteritum tempus
ad
voluntatem gentium consummandam, his qui ambulaverunt
in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comensationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
Numérotation du verset
1Pt. 4,4
In quo
admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxurie confusionem,
blasphemantes.
Numérotation du verset
1Pt. 4,5
Qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos.
Numérotation du verset
1Pt. 4,6
Propter hoc
enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.
Numérotation du verset
1Pt. 4,7
Omnium
autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes,
et vigilate in orationibus.
Numérotation du verset
1Pt. 4,8
Ante omnia2 mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes,
2 omnia] + autem
Weber
quia caritas operit multitudinem peccatorum.
Numérotation du verset
1Pt. 4,9
Hospitales invicem sine murmuratione.
Numérotation du verset
1Pt. 4,10
Unusquisque sicut accepit gratiam,
in alterutrum administrantes illam3,
3 administrantes illam]
inv. Weber
sicut boni dispensatores multiformis gratie Dei.
Numérotation du verset
1Pt. 4,11
Si quis loquitur, quasi sermones Dei,
si quis ministrat,
tamquam ex virtute, quam administrat Deus, ut in omnibus
honorificetur Deus per Iesum Christum
cui est gloria
et imperium
Numérotation du verset
1Pt. 4,in secula seculorum. Amen.12
Carissimi, nolite
peregrinari in fervore,
qui ad temptationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat,
Numérotation du verset
1Pt. 4,13
sed communicantes
Christi passionibus gaudete, ut4 in revelatione glorie eius
4 Ut] + et
Weber
gaudeatis
exultantes.
Numérotation du verset
1Pt. 4,14
Si exprobramini in nomine Christi,
beati eritis,
quoniam quod est honoris, glorie et virtutis Dei, et qui est Spiritus eius5,
5 Spiritus eius]
inv. Weber
super vos requiescit.
Numérotation du verset
1Pt. 4,15
Nemo autem vestrum patiatur
quasi6 homicida, aut fur, aut maledicus,
6 quasi] ut
Weber
aut alienorum appetitor.
Numérotation du verset
1Pt. 4,16
Si autem ut Christianus,
non erubescat, glorificet autem Deum
in isto nomine,
Numérotation du verset
1Pt. 4,17
quoniam tempus est ut incipiat iudicium
de7
7 de] a
Weber
domo Domini8.
8 Domini] Dei
Weber
Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt evangelio Dei9 ?
9 Evangelio Dei]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Pt. 4,18
Et si iustus quidem10
10 quidem]
om. Weber
vix salvabitur,
impius
et peccator
ubi parebit11 ?
11 parebit] parebunt
Weber
Numérotation du verset
1Pt. 4,19
Itaque et hi qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.
Capitulum 4
Numérotation du verset
1Pt. 4,1
Christo igitur passo
interl.|
quia deglutivit quia heredes erimus
marg.|
CHRISTO
IGITUR
PASSO. Postquam exemplum dominice resurrectionis et nostre ablutionis de arce et diluvii sacramento astruxit redit ad hoc quod inceperat ut imitantes salvatorem inter bona que agimus patienter malorum nequitiam tolleremus.
marg.|
Quisquis iustorum martyrio corpus subiicit, nihil in mundo habens ubi peccet. Hoc tantum desiderare cogitur ut finito certamine percipiat coronam vite. Talium mentes cupit Petrus semper imitari cum proposito dominice passionis exemplo. Nos eadem cogitatione contra nequitiam pravorum, contra oblectamenta vitiorum precipit armari volens intelligi quod etiam nos in pace Ecclesie quiescentes, si habitum patientis induimus facile iuvante Deo lapsus vitamus peccatorum.
in carne,
interl.|
non in deitate
et vos eadem cogitatione armamini,
interl.|
sicut ipse sponte et nos sponte sicut toleravit omnia et nos tolleremus, unde venit utilitas
quia qui passus
marg.|
QUIA
QUI
PASSUS. Qui timore iudiciorum celestium carnales in mente concupiscentias extinguit, iam similis Christo crucifixo quasi mortuus existens peccatis Dei tantum servitio vivit.
est in carne, desiit a peccatis,
Numérotation du verset
1Pt. 4,2
ut iam non hominum desideriis1, sed voluntati Dei,
1 hominum desideriis]
inv. Weber
interl.|
confirmando se in bonis operibus
quod reliquum est in carne vivat temporis.
Numérotation du verset
1Pt. 4,3
Sufficit enim preteritum tempus
interl.|
vere iam cessat a peccatis, quia considerata immanitate sceleris sufficit impendisse preteritum tempus
ad
interl.|
secundum
voluntatem gentium consummandam, his qui ambulaverunt
interl.|
ita consummandam quod sicut gentes ambulaverunt de vitio in vitium, non stabiles in uno vitio
in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comensationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
Numérotation du verset
1Pt. 4,4
In quo
interl.|
quia carnem crucifixistis cum vitiis et concupiscentiis
admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxurie confusionem,
interl.|
in quam prius currebatis
blasphemantes.
marg.|
BLASPHEMANTES. Et si blasphemant vos segregatos a perfidia sua, tamen in conversatione vestra opera iustitie et pietatis videntes mirantur et fidem quodammodo venerantur.
Numérotation du verset
1Pt. 4,5
Qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos.
interl.|
ideo minus curate si benefacientes blasphemamini a reprobis, quia etsi vos tacetis non tacebit iustus iudex qui et illis blasphemie et vobis patientie premia restituet
Numérotation du verset
1Pt. 4,6
Propter hoc
interl.|
ideo non debetis curare quia
marg.|
PROPTER
HOC. Tanta cura est Deo nos mortificari carne vivificari spiritu, ut his quoque qui maioribus criminibus involuti inter mortuos erant {t. 4 : Erfurt, f. 1183vb ; facsim., p. 526b} numerandi verbum fidei evangelizare preceperit ut iudicentur quidem, id est condemnentur a seipsis secundum homines, id est secundum hoc quod ad morem peccatorum vixerunt in carne, id est incarnalibus desideriis et abiectis vitiis vivant in spiritu, id est spiritualiter iuxta voluntatem Dei. Vel iudicentur secundum homines, id est secundum rationem quam Deus dedit hominibus ut ratio ipsorum damnet mala in impiis.
enim et mortuis evangelizatum est, {t. 4 : Erfurt, f. 1183vb ; facsim., p. 526b} ut iudicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.
Numérotation du verset
1Pt. 4,7
Omnium
marg.|
OMNIUM. Quia dixerat in iudicio iudicandos vivos et mortuos, ne quis blandiretur sibi de longinquitate futuri iudicii consulte admonet, quia et si incertus adventus est extremi discriminis tamen certum est omnibus quod in hac vita diu subsistere nequimus.
autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes,
interl.|
non deficientes a fide
et vigilate in orationibus.
interl.|
et ut intelligatis modum orandi et impetrare possitis quod oraveritis habete caritatem inter vos, non propter vestra exteriora sed in vobis ipsis vos ipsi sitis causa dilectionis
marg.|
VIGILATE
IN
ORATIONIBUS. Ne animus aliquid cogitet preter id solum quod precatur. Cum ad orandum stamus omnis carnalis cogitatio absistat intentio cordis sincera Deum non sono vocis sed sensu animi oret.
Numérotation du verset
1Pt. 4,8
Ante omnia2 mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes,
2 omnia] + autem
Weber
marg.|
CARITATEM
CONTINUAM. Qui per caritatem proximum monet increpat, castigat, per caritatem operit multitudinem peccatorum quia : ‘Qui converti fecerit peccatorem ab errore vie sue salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum’a.
a Cf. Iac 5, 20 : « Qui converti fecerit peccatorem ab errore via suasalvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum ».
quia caritas operit multitudinem peccatorum.
interl.|
cum per alias virtutes culpe diluuntur, maxime per caritatem per quam proximis debita dimittuntur ut a Deo nobis nostra dimittantur
marg.|
QUIA
CARITAS
OPERIT. Ex fragilitate carnis non semper orationi et hospitalitati vel aliis virtutibus insistere possumus quas per officium corporis et opportuna tempora fieri necesse est. Ipsa autem caritas cuius instinctu hec foris aguntur que interiori homini presidet semper ibidem haberi quamvis in publicum non semper ostendi potest.
Numérotation du verset
1Pt. 4,9
Hospitales invicem sine murmuratione.
Numérotation du verset
1Pt. 4,10
Unusquisque sicut accepit gratiam,
interl.|
a Deo gratis
in alterutrum administrantes illam3,
3 administrantes illam]
inv. Weber
interl.|
quodlibet donum Spiritus sancti ad serviendum aliis tam secularibus quam spiritualibus
sicut boni dispensatores multiformis gratie Dei.
interl.|
formate secundum desiderium uniuscuiusque sicut in manna sapiebat secundum cibos quos volebatb
b Cf. Sap 16, 21 : « Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat ; et deserviens uniuscuiusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur ».
Numérotation du verset
1Pt. 4,11
Si quis loquitur, quasi sermones Dei,
marg.|
SI
QUIS
LOQUITUR
QUASI
SERMONES. Si quis habet scientiam loquendi non sibi sed Deo imputet, timeat ne preter voluntatem Dei vel auctoritatem sanctarum Scripturarum, vel preterutilitatem fratrem doceat nec quod docendum est taceat.
si quis ministrat,
interl.|
vel eleemosynam vel aliquod bonum opus humiliter impendat, quia nihil habet a seipso quod impendat sed a solo Deo
marg.|
SI
QUIS
MINISTRAT. Cum omnia bene et secundum voluntatem eius feceritis non vestris meritis, sed gratie eius attribuatis ut alii videntes vestra bona opera glorificent Patrem vestrum qui in celis est.
tamquam ex virtute, quam administrat Deus, ut in omnibus
interl.|
actibus vestris
honorificetur Deus per Iesum Christum
interl.|
adiutorem et mediatorem
cui est gloria
interl.|
fama
et imperium
interl.|
potestas
Numérotation du verset
1Pt. 4,in secula seculorum. Amen.12
Carissimi, nolite
interl.|
hec bona facite et pro nulla tribulatione cessate
marg.|
CARISSIMI
NOLITE. Si patimini fervorem tribulationum que contra rationem inferuntur ad vestram probationem et gloriam non ideo putetis vos esse exules a membris Christi et nolite mirari de illatis malis, ut per illa tentet vos Deus et probet quia antiquum et frequens est electos Dei pro eterna salute in presenti adversa pati.
peregrinari in fervore,
interl.|
ab amore Dei ne estuetis deficientes a fide vel mirari
qui ad temptationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat,
Numérotation du verset
1Pt. 4,13
sed communicantes
interl.|
representando
Christi passionibus gaudete, {t. 4 : Erfurt, f. 1184ra ; facsim., p. 527a} ut4 in revelatione glorie eius
4 Ut] + et
Weber
interl.|
quando omne velamen auferetur
gaudeatis
interl.|
animo
exultantes.
interl.|
corpore
interl.|
quia
Numérotation du verset
1Pt. 4,14
Si exprobramini in nomine Christi,
interl.|
permanentes
beati eritis,
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1184ra ; facsim., p. 527a}
BEATI
ERITIS etc. Qui patitur pro nomine Christi beatus. Non enim debetis credere quod sine remuneratione patiamini sicut illi qui pro suis sceleribus patiuntur et inviti puniuntur. Vel nemo erubescat pati pro nomine Christi sed erubescat committere scelera pro quibus iuste puniatur. Quod si patitur ut Christianus pro fide et confessione nominis Christi non erubescat sed potius glorificet Deum permanens in hoc nomine, ut possint dici bonus est Dominus iste qui habet tam fideles servos.
quoniam quod est honoris, glorie et virtutis Dei, et qui est Spiritus eius5,
5 Spiritus eius]
inv. Weber
interl.|
Christi
super vos requiescit.
interl.|
qui corpore laboratis spiritu requiescitis
marg.|
SPIRITUS
EIUS
SUPER
VOS
REQUIESCIT. Quia requiescet super vos patientes et in presenti ex parte ad bene operandum et in futuro perfecte ad remunerandum. Quod est honoris ut et in presenti sitis honorabiles in bonis operibus et in futuro participes honoris Christi. Et quod est glorie in presenti pura conscientia in futuro sine omni corruptione tam in anima quam in corpore. Et quod est virtutis et in presenti et in futuro super diabolum et membra eius. Et unde hec omnia subiungit et requiescet super vos Spiritus sanctus qui est eius Christi. Ipse enim pleniter accepit et membris suis dedit et in futuro maxime dabit.
Numérotation du verset
1Pt. 4,15
Nemo autem vestrum patiatur
interl.|
hic ubi nulla remuneratio exspectatur sed forsitan initium est pene
quasi6 homicida, aut fur, aut maledicus,
6 quasi] ut
Weber
interl.|
tamquam maledicus patitur qui passionis sue tempore in sui salutem iniuria persecutoris effrenatur
aut alienorum appetitor.
Numérotation du verset
1Pt. 4,16
Si autem ut Christianus,
interl.|
patitur
non erubescat, glorificet autem Deum
interl.|
unde : «Absit gloriari nisi in cruce Domini nostri»c etc.
c Gal. 6, 14.
in isto nomine,
interl.|
Christiano
Numérotation du verset
1Pt. 4,17
quoniam tempus est ut incipiat iudicium
interl.|
unde iustitia et iudicium preparatio sedis eius
marg.|
QUONIAM
TEMPUS etc. Ideo patiendum est pro nomine Christi, quia cum nullum malum sine pena possit transiri et Deus sit in ultimo malos iudicaturus aspere in presenti flagellat et corripit omnes quos vult recipere ad salutem. Unde Salomon : ‘Fili accedens ad servitutem Dei prepara cor tuum ad temptationem’d.
d Cf. Sir 2, 1 : « Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem ».
marg.|
Duo sunt iudicia eius unum occultum et aliud manifestum. Occultum pena qua nunc unusquisque homo, aut exercetur ad purgationem, aut monetur ad conversionem, aut si contemnit vocantem excecatur ad condemnationem. Alterum manifestum quo venturus est iudicare vivos et mortuos, et nunc est tempus ut Ecclesia per exercitia seculi ad gloriam preparetur. Reprobi vero nunc : ‘Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendent’e.
e Cf. Iob 21, 13 : « Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt ».
de7
7 de] a
Weber
interl.|
vel : a
domo Domini8.
8 Domini] Dei
Weber
interl.|
id est a fidelibus
interl.|
ex quo cepit esse domus Dei
Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt evangelio Dei9 ?
9 Evangelio Dei]
inv. Weber
interl.|
si primum fit iudicium a nobis si hic cruciat quos amat si flagellat filios quid debent sperare servi nequissimi
Numérotation du verset
1Pt. 4,18
Et si iustus quidem10
10 quidem]
om. Weber
interl.|
qui verba Dei audit suscipit et amplectitur non conscius sibi alicuius mali
marg.|
ET
SI
IUSTUS etc. De proverbiis assumptum est iuxta veterem editionem. In nostra que secundum hebraicam veritatem ita est. Si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator ?f id est si tanta est fragilitas mortalis vite ut nec iusti quidem qui in celo coronandi sunt hanc sine tribulationibus propter innumerabilem vitiate nature labem transeunt quanto magis hi qui celestis glorie sunt exortes certum damnationis sue perpetue exitium spectant.
f Cf. Prv. 11,31 : « Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator ».
marg.|
AUGUSTINUS. Queritis causam quare iustus vix in Dei iudicio salvus esse possit ? Et quare ? Nisi quia Dei iustitiam tantam esse certum est ut interdum que videntur in hominibus nostro iudicio esse iusta iudicio Dei inveniuntur iniusta. Secundum illud homo videt in facie Deus autem intuetur corg. {t. 4 : Erfurt, f. 1184rb ; facsim., p. 527b} Non est laboriosum Deo liberare iustum sed ut ostendatur quod merito fuerit damnata tota humana natura non vult facile de tanto malo nec ipse Deus liberare propter quod et peccata proclivia sunt et laboriosa iustitia nisi amantibus sed caritas que homines amantes facit ex Deo est.h
g Cf.
1Rg. (1 Sm.) 16, 7
: « Et dixit Dominus ad Samuelem : Ne respicias vultum eius, neque altitudinem staturae eius : quoniam abieci eum, nec iuxta intuitum hominis ego iudico : homo enim videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor ».
h
¶Fons :
Augustinus Hipponensis
, Contra Iulianum, PL 45, 1658.
vix salvabitur,
interl.|
estuando, decertando cum magno certamine
impius
interl.|
in Deum
interl.|
qui verbo Dei contradicit omnino extra Deum
et peccator
interl.|
in proximum
interl.|
qui etsi verba recipit, tamen ipsum contemnit et membra eius affligit
ubi parebit11 ?
11 parebit] parebunt
Weber
interl.|
in fetido loco
Numérotation du verset
1Pt. 4,19
Itaque et hi qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.
marg.|
COMMENDENT
ANIMAS
SUAS. Et quia incipit iudicium a domo Domini et per multas tribulationes oportet ingredi in regnum Dei. Itaque hoc restat illis passuris ut quando patiuntur secundum quod Deus vult, id est propter iustitiam commendent animas suas Deo, nihil de se presumentes ut et hic secundum quod vult purget et in futuro beatificet quia fidelis est bona reddendo illis quos creavit. Patiuntur dico in benefactis non propter peccata.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Pt. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=77&chapitre=77_4)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Pt. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=77&chapitre=77_4)
Notes :